Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

26. BUCH. Dicam ergo apertius ut intelligas. Cum regi legum interpretationem concedis, hanc tribuis ei licentiam ut lex non dicat quod lator sentit, aut quid in commune sit aequum et bonum, sed quod in rem sit interpretis. Utque is ad omnes eam actiones commodi sui causa velut Lesbiam regulam inflectat. Appius Claudius in decimviratu legem tulerat aequissimam, ut in liberali causa vindiciae secundum libertatem darentur. Quid apertius dici poterat? At interpretando idem autor legem suam fecit inutilem. Vides opinor quantam uno versu des principi licentiam, nempe ut quod volet ille dicat lex, quod nolit non dicat. Id si semel recipiamus, nihil proderit bonas leges condere, quae principem bonum sui officii admoneant, malum circumscribant. Imo, ut dicam apertius, nullas omnino leges habere praetextu quam liberum latrocinium atque etiam honoratum sub legis praetextu tolerari.
MAET. Putasne regum aliquem fore tam impudentem, ut famae opinionis omnium de se nullam sit prorsus rationem habiturus? Aut tam sui suorumque oblitum ut in eorum pravitatem degeneret, quos ipse ignominia, carceribus, bonorum publicatione, gravissimis denique suppliciis coercuerit?
BUCH. Non credamus ista fore, nisi iam pridem facta sint, idque totius orbis maximo malo.
MAET. Ubi tandem hac facta narras?
BUCH. Ubi rogas? Tanquam non omnes per Europam nationes non modo viderint, sed etiam senserint quantum rebus homanis invexerit mali, non dico immoderata potestas, sed effraena Romani pontificis licentia. Ex quam et modicis, et in speciam honestis occeperit initiis, quam nihil minus potuerit ab incautis timeri nemo ignorat. Primum leges erant nobis propositae non modo e penitissimus naturae arcanis erutae, sed ab ipso Deo latae, a spiritu eius per prophetas explicatae, postremo a Dei filio eodemque Deo confirmatae, tot laudatissimorum hominum scriptis commendatae, vita expressae, sanguine consignatae. Neque alius in tota lege locus aut dligentius, commendatius, aut explicatius traditus quam is, qui est de officio episcoporum. Illis autem legibus cum nulli sit fas quicquam adiicere, abrogare, derogare, immutare, una restabat interpretatio. Eam Romanus episcopus cum sibi arrogasset, non modo reliquas oppressit ecclesias, sed tyrannidem saevissimam omnium quae unquam fuerunt sibi vendicavit, nec hominibus tantum, sed angelis etiam imperare ausus Christum plane in ordinem redegit, nisi id non est in ordinem redigere ut quod tu velis in coelo, in terris, apud inferos sit ratum, quod Christus iussit, ita demum sit ratum si tu velis. Nam si in rem tuam parum videatur lex facere, ita interpretando poteris deflectere, ut non modo per tuum os, sed ex animi tui sententia loqui cogatur Christus. Christo itaque per os pontificis Romani loquente, Chilperico Pipinus, Ioanni Navarro Ferdinandus Arragonius est substitutus: filius in patrem, cives in regem arma impia sumpserunt. Christus veneno imbutus deinde ipse veneficus fieri coactus est, ut veneno tolleret Henricum Lucumburgium.
MAET. Haec ego non nunc primum audio. Se de ista legum interpretatione apertius audire aveo.
27. BUCH. Unum tibi proponam exemplum, e quo totum hoc genus quantum valeat facile intelligas. Lex est, oportet episcopum esse esse unius uxoris virum. Qua lege quod apertius, quid explicatius dici potest? Unam uxorem ille unam ecclesiam interpretatur. Quasi ea lex non libidini sed avaritiae episcoporum reprimendae sit posita. Haec autem explicatio, etsi nihil ad rem facit, tamen sententiam sane honestam et piam contient, nisi eam rursus idem alia interpretatione vitiasset. Quid ergo hic pontifex comminiscitur? Variat, inquit, personis, causis, locis, temporibus. Quidam ea nobilitate sunt ut eorum fastui nullus ecclesiarum numerus possit sufficere. Quaedam rursus adeo pauperculae sunt ecclesiae, ut ne monacho quidem nuper mendico, nunc mitrato suppetat inde victus, si nomen episcopi tueri velit. Inventa est ratio ex illa callida iuris interpretatione, ut unius ecclesiae episcopi dicantur, aliae eis commendentur, omnes expolientur. Dies me deficiet, si fraudes colligere velum quae adversus unam legem quotidie excogitauntur. Sed haec etsi indigna sint et nomine pontificio et homine Christiano, tyrannis eorum ibi non consistitit. Ea est enim omnium rerum natura, ut ibi semel in praeceps ire caeperunt, nusquam ante consistant, quam ad interitum labantur. Vis illustri exemplo tibi hoc commonstrem? Meministine cuiusquam inter imperatorum Romani sanguinis qui fuerunt aut crudelior aut nequior quam Caius Caligula?
MAET. Nullus, quod sciam, fuit.
BUCH. Quid autem nequissimum eius facinorum putas? Non illa dico, quae pontifices in casibus reservatis numerant, sed in reliqua eius vita.
MAET. Non succurrit.
BUCH. Quale tibi illud videtur, quod equum nomine Incitatum ad caenam invitavit. Quod hordeum aurem apposuit? Quod consulem designavit?
MAET. Omnino nequiter factum.
BUCH. Quid illud, quod eundem sibi collegam in sacerdotion adscivit?
MAET. Serio haec narras?
BUCH. Serio certe, neque adeo miror tibi haec videri conficta. Sed noster ille Iupiter Romanus haec ut vera posteris videantur perfecit. Iulium dico tertium pontificem., qui mihi videtur certamen de principatu nequitiae cum homine nequissimi Caio Caligula sibi instituisse.
28. MAET. Quid is fecit eius generis?
BUCH. Simiae suae custodem, hominem prope nequiorem bestia nequissima, collegam sibi in sacerdotio cooptavit.
MAET. Alia legendi fortasse causa fuit?
BUCH. Narrantur et aliae. Sed ego selegi honestissimam. Igitur cum tantus non modo sacerdotii contemptus, sed etiam humanitatis oblivio ex ista leges interpretandi licentia sit nata, vide ne istam potestatem exiguam putes.
MAET. At mihi veteres non videntur tam magnum existimasse hoc interpretandi munus, quam tu id videri vis. Quod vel hoc uno argumento intelligi potest, quod imperatores Romani iurisconsultis id permiserint. Quae una ratio totam istam verbosam tuam disputationem evertit. Neque solum id quod de magnitudine istius potestatis dixisti refellit, sed illud quoque quod tu maxime vitas perspicue declarat, quam aliis potestatem de iure respondendi dederunt, eam ipsis non fuisse negatam, si id munus exercere voluissent, aut per occupationes potuissent.
BUCH. Quod ad imperatores Romanos attinet, quos nullo neque iudicio neque utilitatis publicae respectu milites sibi praeficiebant, hi sub hanc regum quam descripsimus formulam non veniunt, ut qui a genere hominum scelestissimo et fere scelestissimus quisque eligebantur, aut ipsi per vim in eum locum irrupebant. Quod autem iuris consultis potestatem repondendi de iure dederint, non reprehendo. Etsi enim ea maxima est, ut ante dixi, tutius iis tamen creditur, quibus tyrannidis instrumentum esse non potest. Deinde pluribus crdebatur, quos mutua reverentia continebat in officio, ut si a recto declinasset, alterius responso refellerentur. Qui si etiam in fraudem consensissent, superat iudicis auxilium, cui non erat necesse pro lege habere quicquid responsum a iureconsulto fuisset. Supererat et imperator qui legum violaturum paenas expetere poterat. Tot vinculis cum tenerentur astricti, paenamque graviorem timerent, quam expectarent fraudis praemium, vides opinor non adeo magnum ab isto genere hominum timendum fuisse periculum.
29. MAET. Estne praeterea quod de rege dicas?
BUCH. Primum si tibi videtur paucis colligamus quae dicta sunt, ita facilius si quid praetermissum sit intelligemus.
MAET. Ita censeo faciendum.
BUCH. De origine et causa creandorum regum et legum satis convenire videbamur. De autore legis non item. Sed visus es mihi tandem, etsi subinvitus, tamen vi ipsa veritatis coactus consensisse.
MAET. Certe non modo potestatem legum iubendarum, sed etiam eas interpretandi, et quidem me patrono strenue reclamante regi abstulisti. Qua in re vereor ne re res palam fiat, aliquando praevaricationis coarguar, adeo facile bonam ut ab initio videbatur causam mihi de manibus extorqueri sum passus.
BUCH. Bono animo es. Nam si quis inhac causa te praevaricationis insimulet, ego tibi gratuitum patrocinium polliceor.
MAET. Illud fortasse brevi experiemur.
BUCH. Multa enim negotiorum genera nobis visa sunt quae nullis legibus comprehendi possint. Quorum partem ad iudices ordinarios, partem ad consilium rege non invito reiecimus.
MAET. Factum quidem memnini. Atque id cum faciebas, scisne quid mihi in mentem veniebat?
BUCH. Qui possum, ni tu dixeris?
MAET. Videbaris mihi reges quodammodo similes effingere sigillis lapideis, quae plaerunque in capitulis columnarum ita niti videntur, ac si totam structuram sustineant, cum tamen re vera nihilo plus oneris ferant quam quivis alius lapis.
BUCH. Quid, bone regum patrone? Quereris me parum oneris eis imponere, cum illi dies noctes nihil aliud agunt quam ut socios oneri ferendo quaerant, aut in quos omnino se exonerent. Et tu interim indignari videris quod laborantibus subsidium feram.
MAET. Ego quoque libenter istas auxiliares copias recipio, sed tales velim quae serviant, non quae imperent, quaeque viam praemonstrent, non quo velint ducant, aut verius pertrahant, vel tanquam machinam impellant, nec aliam potestatem regi reliquant, nisi ut eis assentiat. Itaque iamdudum expecto, ut absoluto te rege sermone ad tyrannos aut quoquam alio divertas. Regem enim tam angustis finibus inclusisti, ut verear ne si diutius immoremur e maximis opibus et summa dignitate velut in desertam aliquam insulam eum releges, ubi omnibus exutus honoribus in egestate et miseriis consenescat.
30. BUCH. Tu metuebas, ut prae te fers, praevaricationis crimen. At ego metuo ne regi quem defendere conaris calumniando noceas. Primum ego eum non otiosum esse volo, nisi tu architectos otiosos esse statuas. Deinde bonis ministris et amicis, quos ego non velut custodes adieci, sed ab ipso in partem laboris acciri volui, eum spolias, eisque abactis cohortem nebolunum circundas, qui metuendum eum suis reddant, neque formidabilem fore putas, nisi magnam nocendi potestatem ei relinquamus. Ego amari a suis eum volo, nec terrore civium sed benevolentia septum esse, quae sola arma reges inexpugnabiles efficiunt. Id nisi ex iis quas tu vocas angustias in lucem eum educam, unaque lege tantum ei authoritatis et amplitudinis adiiciam, ut ego si amplius optet, impudens tibi videri possit.
MAET. Istud quidem audire aveo.
BUCH. Igitur, ut quam primum cupiditati tuae satisfaciam, rem ipsam aggrediar. Paulo ante confessi sumus nullam legem ita deserte ulla de re cavere posse, ut malitiosa calliditas locum fraudi non inveniat. Id fortasse exemplo proposito facilius intelligetur. Cautum est legibus, ne patres sacerdotia sua spuriis suis traderent. Hic in re, ut videtur, apterta fraus tamen inventa est, ut pater alium substituat, isque spurio prioris domini idem sacerdotium tradat. Deinde cum esset diserte ascriptum legi, ne quod pater aliquando sacerdotium tenuisset, filius ulla ratione teneret, neque hac cautione quidquam profectum est. Reperta est enim adversus eam illa coitio inter sacerdotes, ut uterque alterius filium sibi substitueret. Id quoque cum vetitum esset, etiam novo genere fraudis lex elusa est. Adversus patrem litigator supponitur, qui fingat sibi in id sacerdotium ius esse. Dum pater cum supposito sycophanta umbratili pugna velitatur, filius a pontifice Romanum sacerdotium petit, si neutri litigantium in illud sit ius: utrunque litigatorem volentem ac cedentem ultro vincit, et paterno sacerdotio per paternam praevaricationem potitur filius. Vides in una lege quod fraudum genera sunt inventa.
MAET. Video.
BUCH. Nonne tibi legum latores hic prorsus idem facere videntur quod medici, qui cum eruptiones pituitae aut alterius humoris noxii adhibito emplastro compescere nituntur, humor uno inibitus loco pluribus simul exitum quaerit, ac velut hydra quaedam uno reciso capite multa renascentia profert.
MAET. Nihil similius.
31. BUCH. Quod medico fuerat initio faciendum ut totum semel corpus noxiis humoribus levaret, nonne idem hoc loco civilis medicus facere debet ut civitatem universam levet malis moribus?
MAET. Istam, etsi difficilem, tamen veram esse reor curandi rationem.
BUCH. Et hoc si obineri queat, paucis arbitror opus esse legibus.
MAET. Ita prorsum res habet.
BUCH. Hanc medicinam qui adhibere poterit, nonne tibi videtur solus plus in publicum collaturus, quam omnes omnium ordinum concentus ad legum rogationem coacti?
MAET. Longe plus procul dubio. Sed, ut comici verbis utar, quis erit hic tam potens cum tanto munere?
BUCH. Quid si has partes regi mandemus?
MAET. Lepide profecto. Quae prona erant et facilia ea populo universo commisisti. Si quid arduum est et asperum id regi etiam soli mandabis, tanquam non satis habeas eum vinculis constrictum tot claustris circundare, ni onus gravissimum sub quo etiam subcumbat imponas.
BUCH. Non est ita, sed rem ab facilem non contendimus, sed ut exorari se sinat oramus.
MAET. Quid id tandem est?
BUCH. Ut quales patres erga liberos esse debere censeat, talem se erga cives (quos liberorum loco habere debet) in omni vita se praestet.
MAET. Quid istud ad rem?
32. BUCH. Haec profecto una, certe summa adversus mores corruptos est medicina. Ac ne meum putes, hoc commentum esse, audi Claudianum:
Tu civem, patremque geras. Tu consule cunctis,
Nec tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.
In commune iubes si quid, censesque tenendum,
Primus iussa subi. Tunc observantior aequi
Fit populus, nec ferre negat, cum viderit ipsum
Autorem parere sibi. Componitur orbis
Regis ad exemplum. Nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
Noli existimare poetam summo ingenio et doctrina praeditum frustra credere tantam in hac re vim esse positam. Est enim vulgus ad eorum imitationem adeo compositum, in quibus aliqua probitatis imago elucet, adeo mores eorum exprimere conatur, ut quorum admiratur virtutem, eorundem etiam quaedam vitia in sermone, vestitu, incessu reddere conetur. In regum vero cultu, moribus, oration assimulanda se exercet non solum imitandi studio, sed etiam ut per adulationem in potentiorum animos sese insinuent, et rem, honores, potentiam, his artibus aucupentur. Quippe qui natura comparatum sciant, ut non modo nos nostraque amemus, sed similitudinem nostri licet vitiosam in aliis amplectamur. Hoc audem quod non improbe et superbe flagitamus, sed precatio impetrare conamur, maiorem longe vim habet quam legum minae, quam suppliciorum ostentatio, quam militum copiae. Hoc populum sine vi reducit ad modestiam, regi civium benevolentiam conciliat, publice tranquillitatem, privatim singulorum opes auget et tuetur. Cogitet igitur assidue rex se in orbis theatro positum, omnibusque ad spectaculum propositum. Nullum dictum aut factum suum latere posse, nec posse dari regibus unquam
Secretum vitiis. Nam lux altissima fati
Occultum nil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, et abstrusos explorat fama recessus.
33. Quanta igitur principibus in utranque partem adhibenda est cautixo, cum neque vitia, nec virtutes eorum latere queant, neque sine magna rerum mutatione vulgari! Quod si quis adhuc dubitat quantum in vita principis momentum sit ad emendationem disciplinae publicae, is ponat ante oculos Romae nascentis primordia. Populus ille rudis bonarum artium et pastoribus et convenis, nequid dicam durius, collectus, ipse natura ferox, regem nactus ferocissimum. Cum velut castra posuisset ad vicinarum gentium pacem sollicitandam et arma lacessenda, quantum putas vicinorum odium, quantum pavorem fuisse? Idem ille populus cum regem pium et iustum sibi praefecisset, ita repente mutatus est, ut eum cultui deorum et iusticiae deditum, prope nefas violare vicinis sit visum, iis inquam vicinis quorum agros antea vastaverat, urbes incenderat, liberos et propinquos in servitutem abduxerat. Quod si in illa morum immanitate et temporum incultu tantum Numa Pompilius e gente inimica paulo ante rex accitus potuit, quid expectabimus, aut potius quid non expectabimus ab eis principibus qui propinquitatibus et clientelis et vetustis opibus subnixi imperium accipiunt? Qui in eam spem nati et educati sunt? Quantum autem eorum animos ad virtutem accendere debent, quod non unius dei laudem, ut histriones fabula bene acta, sperent, sed aetatis suae benevolentiam et admirationem, et perpetuam ad posteros celebritatem, et honores divinis proximos, sibi paratos esse intelligant? Eius honoris utinam quam animo concepi verbis imaginem exprimere possem! Sed ut aliqua ex parte primis lineamentis informatam tibi eam proponam, cogita tecum serpentem illum aeneum in Arabia Deserta a Mose erectum, solo aspectu vulnera ab aliis serptentibus facta sanantem. Cogita e multitudine numerosa alios a serpentibus ictos, et ad remedium praesens concurrentes, alios rei novae miraculo attonitos, omnes immensam et incredibilem Dei beneficiam omni laudis genere celebrantes, cum videant laethiferi vulneris dolores non medicamentis cum cruciatu aegri, labore medici, et amicorum assidua sollicitudine tolli, non longinquitate temporis, sed uno momento ad sanitatem reduci. Iam confer mihi cum serpente illo regem. Sed ita confer, ut et regem bonum in maximis Dei beneficiis numeres, qui solus sine tua impensa, sine tuo labore omnes regni molestias levet, perturbationes sedet, et vetusta etiam animorum ulcera ad cicatricem brevi perducat. Nec iis modo sit salutaris, qui eum cominus intuentur, sed qui ltam longe absint ut nec eius videndi spem ullam habeant. Cuius in imagine animis oblta tanta sit vis, ut id facile perficiat quod nec iuris peritorum prudentia, nec philosophorum scientia, nec tot seculorum in artibus colligendis experentia praestare unquam potuerit. Quod vero honor, quae dignitas, quae amplitudo aut maiestas maior in homine ullo dici aut excogitari potest, quam ut sermone, congressu, aspectu, fama, tacita denique specie animis oblata luxu diffluentes ad modestiam, violentos ad aequitatem, furiosos ad sanitatem reducat? Potesne si velis maius hoc a Deo rebus humanis propitio beneficium postulare?
34. Haec est vera, nisi fallor, imago regis. Non illa circumsepti armis, semper metuentis, aut metum facientis ex odio in populum suo, populi in se odium metientis. Hanc imaginem quam posuimus expressit pulcherrimis coloribus Seneca in Thyeste. Quod carmen cum sit elegantissimum, tibi notum esse non ambigo. Ecquid tibi nunc humiliter et contemptim de rege sentire videor, et eum (quod nuper dicebas) oneratum compedibus in legum ergastulum compingere? An non potius in lucem et hominum coetus, et publicum humani generis theatrum eum produco. Non superbum spiculatorum et μαχαιροφóρων  coetu, sericatisque nebulonibus stipatum, sed sua tutum innocentia, nec armorum terrore, sed populi amore munitum, nec modo liberum et erectum, sed honoratum, sed venerabilem, sacrosanctum et augustum, cum bonis oimnibus et faustis acclamationibus prodeuntem, et quocunque progrediatur omnium ora, oculos et animos in se convertentem. Quae oratio, quis triumphus cum hac pompa quotidiana comparari potest? Aut si Deus homana specie delaberetur in terras, quis ab honminibus maior honos ei haberi posset, quam qui vero regi, hoc est vivo Dei simulachro, exhiberetur? Hoc enim maiorem honorem nec amor largiri, nec metus exprimere, nec adulatio posset comminisci. Haec tibi regis imago ecquid videtur?
35. MAET. Splendida sane et adeo magnifica ut nihil dici aut excogitari magnificentius posse videatur. Sed in his temporibus nostrorum corruptis moribus difficile est ut haec animi magnitudo existant, nisi ad honestam indolem et naturae bonitatem diligentia educationis accedat. Animus enim ab adolescentia bonis institutis et artibus informatus, ubi et et aetate et usu rerum confirmatus ad veram gloriam virtute nititur, frustra voluptatum tentatur illecebris, et rerum adversarum labefactatur impressionibus. Ita enim
Doctrina vim promovet insitam
Rectique cultus pectora roborant,
ut in ipsis voluptatum avocamentis virtutis exercendae occasionem inveniat, et quae infirmiores terrere solent difficultates, in iis materiam laudis sibi oblatam virtus existimet. Itaque cum ad omnes vitae partes tantum sit in liberali educatione momentum, quanta cura et solicitudine prospiciendum est, ut tenelli regum animi recte a primis initiis usque imbuantur. Nam cum multa bonarum regum in suos cives sunt beneficiae, multae contra calamitates a malis principibus proficiscuntur, tum nihil in omnem partem maiorem mihi vim habere videtur, quam et regum ipsorum, et aliorum qui summum imperium una administrant studia et mores. Quod enim a singulis bene vel secus sit plarunque multitudem latet, aut propter hominum obscuritatem exemplum ad paucos pertinet. At eorum qui reipublicae gubernacula tractant dicta factaque omnia velut in votiva tabelli, ut inquit Horatius, conscripta latere non possunt, sed omnibus ad imitationem sunt proposita. Neque enim studo placendi modo, sed utilitatis blandissimis invitamentis animos omnium ad se convertunt. Ac perinde ut regum ingenia impelluntur, disciplinam publicam secum circumagunt. Sed illud metuo, ne reges nostri se exorari patiantur, ut haec praestent quae modo abs te posita sunt. Adeo enim voluptatum illecebris fracti sunt, et falsa specie honoris decepti, ut idem propemodum eos facere existimem, quod Troianis qui cum Paride navigarunt quidam poetarum evenisse narrant. Vera enim Helena in Aegypto apud Prothea hominem sanctum ac plane divinum relicta, de simulachro eius per annos decem ita pertinaciter contenderunt, ut idem finis belli perniciosissimi, et regni illorum temporum opulentissimi fuerit. Tyranni enim impotentes falsam istam regni speciem amplexi, cum per fas nefasque eam semel adepti fuerint, nec sine scelere eam tenere, nec sine pernicie amittere possunt. Quod si quis eos admoneat, veram Helenam de qua se dimicare putant, alicubi absconditam caelari, pro insano eum haberent.
36. BUCH. Gaudeo equidem te, si non illam vere Iovis filiam videris, saltem ex hoc qualicunque simulachro eius pulchritudinem aliqua ex parte intelligere. Quod si isti falsae illius Helenae magno cum suo malo amores verae huius perfectam imaginem a Protogene aliquo vel Apelle depictam suis coloribus viderent, non dubito quin eam et admirarentur et deperirent. Ac nisi continuo illam alteram res suas habere iuberent, in illas gravissimas inciderent paenas quas in Satyris Persius imprecatur tyrannis:
Summe parens divum, saevos punire tyrannos
Haud alia ratone velis, cum dira libido
Moverit ingenium furenti tincta veneno,
Virtutem ut videant, intabescantque relicta.
Atque adeo quando in tyrannorum mentionem incidimus, visne ut hinc recta ad eos progrediamur?
MAET. Nisi quid praevertendum putas.
BUCH. Minime autem arbitror aberrabimus, si eisdem vestigiis quibus in rege quaerendo institimus ad tyrannum reperiendum ire pergamus.
MAET. Ita censeo. Nam eo pacto quod sit inter eos discrimen facillime intelligemus, si ex adverso compositi inspectentur.
BUCH. Ac primum, ut a tyranni nomine incipiamus, id eius linguae sit incertum arbitror, itaque supervacuum nobis puto Graecum aut Latinum ἔτθμον in eo quaerere. Quid vero veteres appellarunt tyrannidem non opinor obscurum cuiquam qui paulo diligentius in studiis humanioribus sit versatus. Tyranni enim et Graecis et Latinis vocabantur, penes quos erat libera omnium rerum potestas, nullis legum vinculis astricta aut iudicum cognitionibus obnoxia. Itaque in utraque, ut scis, lingua non modo heroes et hominum praestantissimi, sed et deorum maximi, atque ideo Iupiter ipse tyrannus vocatur, idque ab eis qui de diis honorifice et sentiunt et loquuntur.
MAET. Istud quidem non ignor, eoque magis miror unde factum sit ut id nomen tot iam seculis odiosum atque etiam inter gravissima convitia habeatur.
BUCH. Id certe in hoc vocabulo evenisse videtur, quod in plaerisque aliis contigit. Verborum enim per se naturam si consideres, noxia caret. Et quamvis vocabula alia asperius ad audientium aures accidunt, tamen nihil omnino ex sese habent cur animos ad iram, odium, aut hilaritatem excitent, aut alioqui voluptatem aut molestiam creent. Si quid autem tale nobis accidat, id non a verbo, sed a consuetudine hominum et imagine ab audientibus concepta evenire solet. Igitur quod verbum apud alios honestum est, apud alios sine honoris praefatione audiri non potest.
37. MAET. Memini quiddam simile in Neronibus et Iudis factum. Quorum alterum apud Romanos, alterum apud Iudaeos nomen in summis viris amplissimum atque honoratissimum existimabatur. Postea vero nulla ipsorum nominum, sed duorum hominum culpa, factum est ut ne sceleratissimi quidem haec nomina suis liberis dari velint, inter infamlia delituerunt.
BUCH. m quoque in tyranno evenisse perspicuum est. Primos enim magistratus quIdei ita appellebantur viros bonos fuisse credibile est, vel hinc, quod nomen id aliquando tum fuerit honorificum, ut ad deos etiam transferretur. Posteri suis sceleribus ita reddiderunt infame, ut omnes tanquam contagiosum et pestilens id fugerent, leviusque putarent convicium carnificem quam tyrannum appellari.
MAET. Idem fortasse hic evenit, quod regibus Romae post Tarquinios exactos, quod in dictatoris nomine post M. Antonium et P. Dolabellam consulibus.
BUCH. Rem tenes. Contra vero humilia et plebeia nomina, virtute hominum quibus ea contigerunt, facta sunt illustra, ut apud Romanos Camillus, Metellus, Scrofa, apud Germanus Henricus, Gensericus, Carolus. Id adeo magis intelliges si animadvertas, nomine tyranni sublato, rem tamen atque hoc imperii genus apud multas nationes illustres in honore pristino permansisse, ut apud Graecos aesymnetas, apud Romanos dictatores. Utrique enim tyranni legitimi erant. Legitimi autem qui populi consensu electi.
MAET. Quid ego audio legitimos etiam tyrannos? Ego longe aliud certe a te expectabam. Nunc vero confundere videris omnium regum et tyrannorum discrimina.
BUCH. Reges profecto et tyranni apud veteres idem plane fuisse videntur, sed diversis opinor temporibus. Tyrannorum enim nomen opinor antiquius fuit. Deinde, ubi eius nominis est pertaesum, successerunt in eorum locum reges, nomine blandiore et mitiore imperio. His quoque degenerantibus, legum adhibita est moderatio quae fines imperii infinitis eorum cupiditatibus statuerent. Hominibus vero pro ratione temporum et moribus hominum nova remedia expetientibus, et veterum imperiorum eos pertaesum est, et nova quasita. Nobis vero de duobus generibus principatuum in praesentia institutus est sermo, de eo in quo legum quam regum fortiora sunt imperia, deque pessimo tyrannidis genere, in quo omnia regno sunt contraria, eaque inter se comparanda suscepimus.
MAET. Ita est, ac vehementer expecto ut isthuc venias.
38. BUCH. Igitur initio inter nos convenerat regem societati humanae tuendae fuisse creatum. Officium vero ius esse statuimus ut ex legum praescriptio ius suum unicuique redderet.
MAET. Memini.
BUCH. Primum igitur qui eum magistratum non populi voluntate accipit, se vi invadit vel fraude intercipit, quo eum nomine appellabimus?
MAET. Tyrannum opinor.
BUCH. Sunt et alia multa discrimina quae, quia ex Aristotele facile quivis colliget, ideo breviter ea percurram. Regium enim imperium secundum naturam est, tyrannicum contra. Rex volentibus, tyrannus invitis imperat. Regnum liberi inter liberos est principatus, tyrannis domini in servos. Regi cives excubant ad salutem eius tuendam, tyranno peregrini ad cives opprimendos. Alter enim civibus, alter sibi gerit imperium.
MAET. Quod eos qui per vim et citra populi consensum summum imperium sunt adepti, ita tamen multos annos civitatibus suis praefuerunt, ut eorum administrationis populum non paenituerit? Quantulum enim est quod in Hierone Syracusano potuit, aut in Cosmo Medice Florintino potest ad iusti regis functionem praeter legitima suffragia desiderari?
BUCH. Istos quidem e tyrannorum numero eximere non possumus. Praeclare enim ab historico egregio ductum est, ut quidem regere patriam aut parentes quanquam et possis, et delicta corrigas tamen importunum est. Deinde isti mihi perinde facere videntur ac latrones, qui male parta commode dividendo ex iniuria iusticiae et rapina liberalitis laudem quaerunt. Neque tamen quod petunt assequuntur. Nam unius maleficii odio omnem illam ostentae beneficientiae gratiam amittunt, eoque minus civilis animi civibus fidem faciunt, quod non eorum commodis, sed dominatui suo id praestant, ut videlicet securius suis voluptatibus fruantur, et posteris odio populi paulum lenito imperium stabiliant. Id autem ubi perfecerint ad mores veros redeunt. Fructus enim qui sit sequuturus e semente facile potest intelligi. Ad suum enim unius nutum omnia revocare, et omnium vim legum in se transferre eandem vim habet acsi omnes leges abroges. Sed hoc tyrannorum genus fortasse tolerandum fuerit, si absque publica pernicie tolli non possit, velut quosdam corporis morbos potius perferimus, quam vitam in ancipitem dubiae curationis aleam coniiciamus. At qui palam non patriae sed sibi gerunt imperium, neque publicae utilitatis, sed suae voluptatis rationem habent, qui stabilimentum suae authoritatis in civium infirmitate collocant, quique regnum non procurationem a Deo creditam, sed potius praedam sibi oblatam credunt, hi non civili nobiscum aut aliquo humanitatis vinculo iuncti sunt, sed Dei et hominum hostes maxime omnium capitales iudicare debent. Omnes enim regum actiones non suas opes privatim, sed publice civium incolumitatem spectare debent, quantoque supra caeterorum hominum fastigium reges sunt evecti, tanto magis imitari caelestia corpora debent, quae nullis officiis nostris conciliata vim sui caloris et luminis vitalem et beneficam rebus humanis infundunt. Huius munificientiae vel tituli ipsi, quibus reges honestavimus (si meministi) admonere poterant.
39. MAET. Videor meminisse. Nempe ut paterna uterentur indulgentia erga cives liberorum loco sibi commissos, in utilitate procuranda pastoris diligentia, in salute tuenda duces, virtutum excellentia praetores, quae ex usu essent iubendo imperatores sese praestarent.
BUCH. Paterne igitur is dici potest qui cives habet pro servis? Aut pastor, qui gregem non pascit, sed deglubit? Aut gubernator qui iacturam bonorum semper facere studeat? Quique (quod dicitur) navem perforet in qua ipse naviget.
MAET. Nequaquam.
BUCH. Quid qui non quae in rem populi sunt imperat, sed sibi studeat uni? Qui non de virtute certet cum bonis, sed vitiis flagitiosissimum quenque superare contendat? Qui suos in manifestas insidias ducat?
MAET. Profecto nec mihi dux, nec imperator, nec praetor habebitur.
BUCH. Si quem ergo conspexeris, qui regium nomen usurpet, nec ullo virtutis genere quemvis e multitudine praecellat, multis etiam sit inferior, qui cives non amore patrio prosequatur, sed superba dominatione premat, qui gregem sibi commissum existimet non ad custodiam sed ad quaestum, hunc tu regem vere putabis? Etiam si magno satellitum numero stipatus incedat, magnificoque corporis cultu se ostentet, supplicia repraesentet, praemiis, ludis, pompis, insanis etiam substructionibus, quaeque alia magnifica esse creduntur vulgus conciliet, eiusque applausum captet? Hunc tu inquam regem existimabis?
MAET. Non si mihi consentire velim, sed omnis humanae societatis expertem.
BUCH. Quibus tu finibus humanam hanc societatem circumscribis?
MAET. Eisdem illis quibus tu superiore sermone visus es eam velle concludi, iuris videlicet septis, Quae tum transiliunt latrones, fures, moechi, eos video punire publice, eamque causam poenae iustam haberi, quod societatis humanae limites sint transgressi.
BUCH. Quid qui septa illa nunquam ingredi voluere?
40. MAET. Deo et hominibus habendos inimicos, eosque in luporum aliove noxiorum animalium genere potiusquam hominum habendos putem. Quae qui alit, st sibi perniciem alit et aliis; qui occidit, non sibi modo sed publice universis prodest. Quid si mihi legem ferre liceret, iuberem (quod Romani in monstris procurandis facere solebant). Id genus hominum in solas terras deportari, aut in alto procul a conspectu terrae demergi, ne contagio etiam mortuorum hominibus officeret, interfectoribus aurem praemia decerni non a universo tantum populo, sed a singulis, quemadmodum vulgo fieri solet iis qui lupos aut ursos occiderunt, aut catulos eorum deprehenderunt. Neque enim si quod huiuscemodi monstrum nasceretur, etiam si vocem humanam funderet, faciemque hominis ceterarumque partium similitudines haberet, mihi cum eo societatem esse crederem. Aut si quis hominem exuens in talem immanitatem degeneraret, nolletque cum caeteris hominibus nisi in eorum perniciem convenire, hominem appellandum censeo nihil certe magis quam satyros, simias, aut ursos, quamlibet vultu gestu et sermone hominem mentiretur.
BUCH. Iam, ni fallor, intelligis qualem regem, qualem item tyrannum sapientissimi veterum esse statuerunt. Visne igitur quod in rege informando fecimus, tyranni quoque tibi qualecunque specimen proponamus?
MAET. lmo, nisi molestum est tibi, vehementer id cupio.
BUCH. Non oblitus es opinor quae apud poetas de furiis, apud nostros de cacodaemonum natura dicuntur: esse videlicet spiritus humani generis hostes, qui cum ipsi in perpetuis cruciatibus versentur, hominum tamen tormentis gaudeant. Haec profecto vera est tyrannidis imago. Sed quia cogitatione modo et sine ministerio sensus haec imago cerni potest, aliam tibi proponam, quae non modo animum, sed sensus etiam feriat, et velut in oculos incurrat. Finge te navem in mare procellis vexatam videre, littora omnia circum circa non modo importuosa sed hostium infestissimorum plena, eius vero navis dominum mutuo cum vectoribus odio certantem, nec ullam tamen aliam quam in nautarum fide spem salutis habentem, nec hanc quidem certam, ut qui non ignoret se maxime barbaro generi hominum, et ab omni humanitate alieno vitam suam credere, quos pecunia sola conciliatos retineat, quique lucro maiore obiecto adversus eum ipsum conduci possint. Talis profecto est vita illa, quam velut beatam tyranni amplectuntur. Foris hostes, domi cives metuunt. Nec cives modo, sed domesticos, propinquos, fratres, coniuges, liberos, parentes. Itaque cum vicinis exernum, cum civibus civile, cum suis domesticum bellum semper aut gerunt aut metuunt, nec usquam auxilia sperant praeter mercede conducta, neque bonos conducere audent, neque malis fidere possunt. Quid istis tandem in vita iucundum esse potest?
41. Dionysius filias virgines adultas, cum novaculam admittere ad guttur timeret, a barbare radendae ministerio removit. A Timoleonte frater, ab uxore Alexander Pheraeus, a patre Sp. Cassius est interemptus. Qui haec ante oculos exempla proposita semper habet, quam tu eum carnificinam in pectore circumferre credis? Cum cogitet sese universo mortalium generi tanquam signum in quod iaculentur propositum, neque solum vigilans his conscientiae tormentis crucietur, sed terrificis etiam vivorum et mortuorum simulachris e somno excitetur, et furiarum facibus agitetur. Tempus enim quod omnibus animantibus ad quietem, hominibus etiam ad curarum laxamentum natura tribuit, illi in horrores et supplica convertitur.
MAET. Non inscite sane ista a te sunt explicata, ac nescio an etiam vere. Sed tamen, nisi fallor, ad nostrum institutum non adeo multum faciunt. Nam quibus in manu est eligere quos velint reges, penes eosdem est, electos quibus velint constringere legibus. Nobis vero scis reges non eligi, sed nasci, quibus ego semper haereditarium non minus quam ipsum regnum existimavi, ut voluntas eorum pro legibus esset. Neque temere in hanc opinionem sum inductus, sed magnis autoribus, cum quibus errare (si modo in errore sum) non me pudeat. Nam, ut alios omittam, iureconsulti affirmant lege regia, quae de imperio eorum est lata, omnem populi potestate ita in eos transmissam, ut eorum placita pro legibus haberi debeant. Ex hac nimirum lege natae sunt illae imperatoris cuiusdam minae, se iureconsultis omnibus omnem quam, qua tantopere glorientur, scientiam uno edicto ablaturum.
BUCH. Bene abs te factum est, quod cum rei maximae pessimum citares auctorem, nomen eius supprimendum duxeris. Is enim fuit C. Caligula, qui etiam toti populo Romano unam cervicem optabat. In illo autem imperatore nihil hominis, ne dicam regis praeter formam fuit. Itaque quanta illi debeatur autoritas non ignoras. Quod autem ad legem regiam attinet, qualis illa fuerit, quando, a quo, quibus verbis lata nec ipsi iurisperiti expediunt. Regibus enim Romanis nunquam ea potestas fuit, quippe a quibus provocatio ad populum erat. Rogationem vero, qua L. Flaccus, libertate populi Romani oppressa, per aliarum legum silentum stabilivit L. Syllae tyrannidem, nemo unquam pro lege habuit. Quod ius nullus unquam populus liber tam excors fuit ut volens in se permitteret. Aut si quis fuit, dignus profecto fuit qui perpetuo serviret tyrannis, exemplum nobis ad cautionem, non ad imitationem, propositum existemus.
42. MAET. Recte profecto mones. Sed ista admonitio tua ad eos pertinet quibus in manus est quales sibi reges creent. Ad nos vero nihil omnino pertinet qui non suffragiis optimos eligimus, sed forte oblatos accipimus. Illud etiam iureconsulti nos proprie videtur respicere, qui maioribus regum nostrorum id ius in nos posterosque nostros dedimus, ut ipsi posterique eorum imperium in nos perpetuo tenerent. Illos utique (maiores dico nostros) vellem admonuisses, quibus integrum erat quos vellent sibi reges asciscere. Nunc vero serum illud tuum consilium eo valet, non ut quae in potestate nostra non sunt ea corrigamus, sed ut malorum stultitiam deploremus, et nostrae conditionis miseriam agnoscamus. Quid enim reliqui esse potest in servitutum deditis, nisi ut alienae stultitiae paenas luamus? Et ut leviores fiant es patientia leniamus, nec importune tumultuando iras eorum provocemus, quorum nec imperium reiicere, nec potestatem imminuere, nec vim et impotentiam effugere possumus? Lex autem illa regia cui tu tantopere es inimicus non est in tyrannorum gratiam, ut tu videri vis, conficta, quippe quae a Iustiniano principe iustissimo sit comprobata, apud quem adulatio tam aperta locum non fuisset habitura. Nam in principe stolido valet illud,
Falsus honor iuvat, et mendax infamia terret.
Quem nisi mendosum et mendacem?
BUCH. Fuit quidem Iustinianus, ut praedicant historiae, vir magnus, etsi quidam in Belissarium fuisse crudeliter ingratum narrent. Sed fuerit ille qualem tu eum fuisse existimas, meminisse tamen potes ab illius aetatis fere aequalibus traditum Tribonianum praecipuum inter illarum legum latores hominem fuisse longe nequissimum, et qui facile potuisset adduci ut principi quoque pessimo gratificaretur. Sed nec boni principes ab hoc adulationis genere abhorrent. Nam,
Et qui nolunt occidere quenquam
Posse volunt,
et
Nihil est quod credere de se
Non audet, cum laudatur dis aequa potestas.
Sed redeamus ad nostros principes, ad quos tu ais haereditate, non suffragiis, regnum pervenire. De nostris autem solis loquor. Nam si ad exteros digrediar, vereor ne longior quam institueramus fiat oratio.
MAET. Ita facias censeo. Res enim externae non magnopere ad praesentem disputationem pertinent.
BUCH. Igitur, ut a primis ordiar initiis, illud satis convenit, principes nobis ob virtutis opinionem delectos qui caeteris imperarent.
MAET. Ita rerum nostrarum scriptores.
43. BUCH Nec minus illud constat, multos qui crudeliter et flagitose cum magistratum gesserunt a civibus in ius vocatos, quosdam perpetuis carceribus damnatos, alios partim exilio, partim morte multatos, quorum cum vel filii vel propinqui in eorum locum assumentur, nulla unquam questio adversus interfectores decreta fuit. At qui bonos violassent reges nusquam gentium in eos serverius vindicatum est. Et, quia longum esset singulos percensere, e postremis quorum recentior est memoria paucos proferam. Iacobi primi caedem cum puerum sex annorum haeredem reliquisset, adeo graviter nobilitas punivit ut homines clarissimis familiis natos, divitiis et clientelis primarios novo et exquisito genere supplicii extinxerit. Contra Iacobi tertii hominis flagitiosi et crudelis mortem quis doluit, ne dicam ultus est? In filii vero eius Iacobi quarti morte suspitio sceleris morte punita est. Neque pii erga bonos reges tantum maiores nostri fuerunt, sed in malos etiam lenes et misericordes. Nam Culenum ad causam dicendam venientem, cum ex inimicis quidam in itinere occidisset, gravissimas ex ordinum sententia paenas dedit, et Evenum perpetuis vinculis damnatum cum itidem inimicus in carcere occidisset itidem paenas dedit. Et cuius vitam nefariam omnes oderant, mortem per vim illatam ceu parridicium sunt prosecuti.
MAET. Ego non tam quid intedum factum sit quaero in praesentia, quam quo iure apud nos regnetur.
BUCH. Igitur, ut eo redeamus, quemadmodum in primis regibus usque ad Kennethum tertium, qui primus regnum in sua familia stabilivit perspicuum est, quae fuerit potestas populi in regibus creandis, et in ordinem redigendis, et necesse est ut is aut populo invito id fecerit, aut a persuaso impetraverit.
MAET. Negari non potest.
BUCH. Porro si vi coegit populum sibi parere, populus quoque ubi primum suis viribus coeperit confidere violentum illud imperium poterit excutere, cum a regibus et populis recepta iura pronuncient, et natura clamet quicquid per vim fiat, simili vi solvi posse.
MAET. Quid si populus vel fraude circumventus, vel metu coactus in servitutem sese dederit? Quid causae praetendi potest, quin in quod semel conventum est, in eo perpetuo maneat?
44. BUCH. Si tu mecum ex convento agis, quid causae est quin ego ex adverso eas causas ponam, cur pacta et conventa solvi possint? Imprimis autem quae vi metuque causa fiunt, apud omnes civitates de iis certum ius est, e naturae fontibus haustem. Per fraudem etiam circumventis iura dant restitutionem in integrum, idque maxime in pupillis, eisque personis servandum putant, quas optimo iure esse volunt. Quis igitur caetus iustius restitui quam populus universus postulet? Cui cum fit iniuria, ea non in unam aliquam civitatis partem, sed in omnia civilis corporis membra late permanat.
MAET. Scio in privatorum causis hoc ius usurpari, nec in ullos esse iniquum. Sed non est quod de hac re magnopere contendamus, cum illud sit longe credibilius (quod ab historicis etiam traditur) id ius populi vocoluntate regibus datum.
BUCH. Credible est etiam non sine magna causa rem tantam fuisse impetratam.
MAET. Facile assentior.
BUCH. Quam igitur causam potissimum fuisse arbitraris?
MAET. Quam aliam, nisi qui narratur? Taedium ambitionis, tumultus, coedes, bella intestina saepe cum internecione alterius partis, semper cum utriusque maximo damno. Nam qui regnum obtinebant, quod id pacatius liberis relinquerent, fratres et fere proximum quemque extinguere conabantur, quemadmodum apud Turcas fieri aduimus et apud phylarchos in nostris insulis et Hibernia fieri videmus.
BUCH. Utris igitur istam contentionem putas magis fuisse perniciosam, populone an principibus?
MAET. Regibus certe, cum populi maior pars, secura sui, principum soleat spectare certamina, et semper victoribus in praedam cadat.
BUCH. Principes igitur (ut videtur) sua potius causa quam ex utilitate populi in sua familia stabilem regni fidem constituere voluerunt.
MAET. Credibile est.
BUCH. Ut autem rem ad perpetuum honorem, opes et incolumitatem suae familiae tantopere pertinentem impetrarent, verisimile est eos aliquid invicem de suo iure remisisse, et ut facilius populi voluntatem et studium tenerent et consensum impetrarent, aliquid ex adverso laxamenti dedisse.
MAET. Credo.
45. BUCH. Illud certe mihi fateberis incredibile, ut pro tanto beneficio regibus impenso peiore se iure esse paterentur quam ante fuerant.
MAET. Incredibile prorsus.
BUCH. Neque reges si id noxium et liberis suis et populo inutile scissent futurum, tanta ambitione id petissent.
MAET. Nequaquam.
BUCH. Finge ergo aliquem e media concione liberi populi libere regem interrogare, “quid si cui regum filius sit stolidus? Quid si insanus? Eosne nobis constitues rectores, qui se ipsos regere non possunt?”
MAET. Nihil opinor opus fuisse ut hac exceptione uterentur, cum huic generi legibus sit prospectum.
BUCH. Probe sane. Illud ergo vedeamus, si liberam legum potestatem reges a populo impetrassent, num ea inutilis fuisset, eis praesertim qui familiae suae in posterum prospectum volebant.
MAET. Quamobrem vero inutilem futuram censebimus?
BUCH. Quod nihl aeque ad diuturnitatem dominationis faciat, ac temperamentum illud imperii, cum et regibus est honorificum et populo moderatum et salutare? Habet humanus animus sublime quiddem et generosum natura insitum, ut nemini parere velit, nisi ultiliter imperanti. Neque quicquam est valentius ad continendam humanam societatem quam beneficiorum vicissitudo, ideoque sapienter visus est Thopompus respondisse exprobanti uxori, quod adiectis ephoris vim imminuisset imperiis ac minus quam acceperat filiis reliquisset regnum, tanto inquit firmius.
MAET. Quod de diuturnitate narras video esse verissimum. Nam Scotorum et Cimbrorum regna longe omne quae in Europa sunt antiquissima reor, neque alia re id me consequuti videntur quam summi imperii moderatione, cum interim Francorum, Anglorum, Hispanorum regna toties ex aliis ad alias familias transierint. Sed nescio an reges illi nostri tam sapientes fuerint quam Theopompus.
46. BUCH. Ut illi tam providi non fuerint, populumne putas tam stultum fuisse ut occasionem tam oportunam oblatam negligeret? Aut timore adeo perculsum aut seductum blanditiis, ut se sponte in servitutem daret?
MAET. Non fuit fortasse. Sed <si> fuerit (quod fieri potuit) adeo caecus ut quod in rem suam esset non viderit, aut cum viderit, tam commodi sui negligens ut contempserit, nonne merito sua stultitiae paenas luet?
BUCH. Non est verisimile aliquid istorum factum esse, cum usque ad nostram aetatem contra observatum fuisse videamus. Nam praeterquam quod mali reges quoties tyrannidem in cives moliti sunt semper coerciti fuerunt, etiam in antiquis familiis vetusti moris quaedam vestigia adhuc remanent. Scoti enim prisci ad nostram usque aetatem suos eligunt phylarchos, et electis consilium seniorum adhibent, cui consilio qui non parent honore privantur. Quod igitur in partibus adhuc summa diligentia servatur, in omnium salute negligerent? Et qui in beneficii loco habiturus erat regnum legitum, ei se sponte in servitutem traderent? Et liberatem virtute partam armis defensam, tot seculis non interpellatam, eam sine vi, sine bello, nec expectanti condonarent? Istam enim potestatem regibus nostris nunquam fuisse, praeter supplicia male administrati regni toties expetita, Ioannes Balioli calamitas ostendit. Qui fere 260 abhinc anno a nobilitate reiectus est, quod se regnumque suum Eduardi Angli imperio subiecisset, inque locum eius Robertus Primus est suffectus. Ostendit id etiam perpetuus ille mos a primis usque temporibus continuatus.
MAET. Quem tu morem dicas?
47. BUCH. Reges nostri cum publice inaugurantur populo universo sancte promittunt se leges et maiorum ritus veteraque instituta servaturos, eoque iure quod a maioribus acceperunt usuros. Ostendit totus ille ceremoniarum ordo, primique regum adventus in singula oppida, e quibus omnibus facile intelligi potst qualem a maioribus acceperint potestatem. Non aliam videlicet quam sui suffragiis electi in leges iurant. Hanc regnandi conditionem Davidi et posteris eius Deus proposuit: tandiu eos regnaturos promittit, quandiu illi legibus ab eo datis parerent. Haec quidem faciunt, ut verisimile sit non immensam, sed intra certos terminos constrictam et finitam potestatem reges nostros a maioribus accepisse. Accessit praeterea longi temporis confirmatio, et perpetui iuris a populo usurpatio, nullo unquam decreto publico reprehensa.
MAET. Sed vereor ut a regibus facile possit impetrari, ut ista verisimilitudine abducti in has leges, utcunque iuratas, aut a populis usurpatas concedant.
BUCH. Ego quoque credo non minus esse difficile ut populo persuadeamus ut iure a maioribus accepto, tot seculorum usu probato, uno perpetuo tenore usurpato decedat. Neque puto necesse coniecturiis persequi quid sit facturus, cum videam quid fecerit. Quod si utriusque obstinata pertinacia res ad arma veniat, victor quidem quod volet ius victo dabit, sed tam diu dabit, donec qui in certamine erit inferior arma recollectis viribus resumet, quibus in contentionibus cum populi pernicie semper, sed cum exitio regem fere decertari solet. Ex hoc enim fonte omnes omnium regnorum interitus promanant.
MAET. Ita fieri necesse est.
48. BUCH. Haec ego altius fortasse quam opus erat repetivi, ut perspicue intelligeres vetus regnandi apud nos ius quale fuerit. Nam si summo iure tecum egissem, multo breviore compendio quo volebam pervenire potuissem.
MAET. Quqanquam mihi iam propemodum satisfeceris, tamen it istud quale sit libenter ex te audiam.
BUCH. Hoc igitur primum mihi velim respondeas, probes definitionem legis a iureconsultis positam, qui legem esse aiunt quod populus scivit, ab eo rogatus cui rogandi ius sit?
MAET. Probo equidem.
BUCH. Consensimus autem legum vitiis deprehensis ab eisdem earum latoribus eas vel corrigi vel abrogare posse.
MAET. Consensimus
BUCH. Illud autem opinor vides, qui nascuntur nobis reges eos et legibus et populi suffragio creari, non minus quam quos ab initio diximus electos, et adversus non modo vim et fraudem sed negligentiam quoque in legibus accipiendis non defutura populo legum latori remedia.
MAET. Video plane.
BUCH. Id modo interesse quod lex de nostris regibus ante aliquot secula sit lata, regnum vero cum initur non ferri nova, sed vetus lex approbari solet. Apud eos vero qui singulis regibus eligendis habent comitia simul lex ferri, rex fieri et probari, regnum iniri solet.
MAET. Sic est.
BUCH. Nunc ab initio si videtur quid inter nos convenerit breviter colligamus, ut si quid temere sit probatum, sit et paenitentia locus.
MAET. Placet.
BUCH. Primum omnium visum est nobis regem populi causa creari, neque bono rege quidquam praestantius divinitus nobis dari, neque malo pestilentius.
MAET. Recte.
BUCH. Malum etiam regem diximus vocari tyrannum.
MAET. Diximus.
49. BUCH. Et quia non est tanta bonorum copia ut semper probi suppetant quos eligamus, nec tanta nascendi felicitas ut sors illa semper bonos offerat, si non quales optaremus, at quales vel consensus approbavit vel casus obtuilit pro regibus habemus. Ea autem quae est vel in elegendis novis, vel in oblatis forte nascendi approbandis alea in causa fuit, ut leges cuperemus quae regibus imperii modum facerent. Eae autem leges nihil aliud debent nisi expressa (quatenus assequi possumus) boni principis imago.
MAET. Id quoque sumus confessi.
BUCH. Iam restat opinor ut de paena tyrannorum disseramus.
MAET. Id unum mihi reliquum videtur.
BUCH. Igitur si rex omnia legum vincula perfringat, planeque hostem publicum se gerat, quid hic faciendum censes?
MAET. Haereo profecto. Nam etsi rationes a te expositae videantur convincere nullam nobis esse cum eo rege societatem, tamen diuturnae consuetudinis tanta vis est, ut apud me legis vigorem obtineat. Ea adeo pertinaciter in animis hominum haeret, ut si quem aliquando invexerit errorem, eum tolerare praestet, quam dum morbum assuetudine lenem curare contendimus, totius corporis statum labefactare. Ea enim quorundam morborum est natura, ut dolorem quem afferunt praestat perferre, quam ancipitia remedia quaerere, in quibus experiundis ut caetera succedant, ita tamen acres dolores in medicando afferunt, ut ipso morbo morbi cura sit perniciosor. Deinde, quod me magis movet, video istam quam tu vocas tyrannidem divino confirmatam oraculo, et quod tu velut legum interitum execraris Deus legem regni vocat. Eius loci me magis movet autoritas quam omnia philosophorum argumenta. Inde me nisi explicaveris, non erunt apud me tanti hominum commenta, ut non confestim ad hostes deficiam.
50. BUCH. In communi, ut video, errrore versaris, eoque gravissimo, qui tyrannidem tyrannide confirmare coneris. Quanta enim sit consuetudinis tyrannis in animis hominum ubi altius radices egit, et nimium saepe hoc seculo sumus experti, et historiae scriptor vetustus Herodotus vetusto nos monet exemplo. Sed mihi veteribus exemplis non est opus, tete ipse consule. Cogita tecum quot sint res, nec hae exiguae, in quibus rationem secutus ab inveterata tot seculis consuetudine desciveris, ut iam domesticis experimentis didicisse potueris nullam magis periculis esse plenam quam sit ista, quam nos sequi iubent via publica. Eam te iubeo diligenter circumspicere. Quot ruinas, quantas strages in ea videbis? Sed si ipsa (quod dicitur) luce clarius est, non est quod in re perspicua vel probanda vel illustranda diutius immorer. Quod autem ad eum attinet locum quem ex historia regum magis significas quam explicas, vide quaeso ne quae in tyrannorum vita dominus execratur, tu regibus ab eo concessa putes. Id ne fiat, primum te iubeo expendere quid populus a domino petierit, deinde quis novae petitionis causas habuerit, postremo quid populo dominus responderit. Primum regem petunt. At qualem? Legitimum? At habebant. Erant enim Samuel eis a domino, penes quem ius praeficiendi erat, datus, ius eis legitime ex legum divinarum praescripto multos annos dixerat. At filii eius cum ius eo seniore dicerent multa flagitiose faciebant, et adversus leges iudicabant. Nondum video causam cur status publici mutationem, sed emendationem potius exposcerent, aut certe a domino expectarent, ut qui non adeo pridem totam Heli familiam a stirpe evertit ob causam prope similem. Quid igitur petunt? Regem qualem vicinae gentes habebant, qui domi iudex, foris imperator esset. Erant autem re vera tyranni. Nam ut Asiae populi magis servili animo sunt quam Europaei, ita tyrannorum imperiis facilius parebant, neque usquam quod sciam ab historicis mentio sit legitimi regis in Asia. Praeterea tyrannum non regem hic describi vel ex eo facile apparet, quod in Deuteronomio formulam eis ante praescripserat, non modo ab hac diversam, sed etiam plane adversam, ex qua formula Samuel caeterique iudices tot annos ius dixerant. Quam cum reiicerent, dominus se reiectum ab eis conqueritur.
MAET. At non tyrannum, sed regem dominus eum ubique vocat.

Perge ad partem tertiam