Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

GEORGIUS BUCHANANUS IACOBO SEXTO SCOTORUM REGI S. P. D.

CRIPSERAM ante annos complures, cum apud nos res turbulentissima essent, dialogum de regum Scotorum iure, in quo ab incunabulis ipsis (ut ita dicam) quod ius, quaeve potestas sit regibus et civibus inter se explicare sum conatus. Is liber cum pro tempore profuisse nonnihil sit visus, ut occluderet ora quibusdam, qui clamoribus importunis magis, qui tum erat rerum statum insectarentur, quam quid rectum esset ad rationis normam exigerent, rebus tamen paulo tranquillioribus ipse quoque arma deposita concordiae publicae libens consecravi. Nuper autem cum in eam disputationem inter schedas repertam incidissem, ac visus essem in ea multa videre, quae aetati tui (in ea praesertim rerum humanarum parte collocatae) essent necessaria, eam publicandam censui, ut mei in te studii esset testis, et tui erga cives officii te admoneret. Multa autem mihi faciunt fidem hunc meum conatum non inanem fore. In primis aetas nondum pravis opinionibus corrupta, et supra aetatem indoles ad praeclarissima quaeque capessenda sponte properans, et non modo praeceptoribus, sed omnibus recte monentibus in obtemperando facilitas, et in rebus examinandis iudicium et solertia, quo in genere nullius apud te magnopere pollet auctoritas, nisi probabili ratione confirmetur. Video etiam te naturae quodam instinctu ab adulatione, quae et tyrannidis est nutricula et legitimi regni gravissima pestis, adeo abhorrere, ut soloecismos et barbarismos aulicos non minus oderis quam qui sibi omnis elegantiae censores videntur, eos ament et affectent, et velut sermonis condimenta passim maiestates, dominationes, illustrates, et si qua alia magis sunt pudita aspergant. Ab hoc te errore quanquam et naturae bonitas et institutio rectorum in praesentia vendicent, tamen non nihil subvereri cogor ne blanda vitiorum altrix, prava consuetudo, animum adhuc tenellum in peiorem partem detorqueat, praesertim cum non ignorem quam reliqui nostri sensus facile sese praebeant seducendos. Hunc igitur ad te non modo monitorem sed etiam flagitatorem importunum, ac interim impudentem misi, qui in hoc flexu aetatis trans adulationis scopulos te comitetur, nec moneat modo, sed in via semel inita contineat, et si quid deflexeris, reprehendat et retrahat. Cui si parueris, tibi tuisque in praesentia tranquillitatem, et in futurum sempiternam comparabis gloriam. Vale Sterlini, anno salutis humanae 1579, die decimo Ianuarii.

DE IURE REGNI APUD SCOTOS
DIALOGUS, AUTORE GEORGIO BUCHANANO SCOTO

PERSONAE G. BUCHANANUS, THOMAS MAETELLANUS

UM nuper e Galliis Thomas Maetellanus rediisset, eumque diligenter de statu rerum Gallicarum percontantus essem, caepi pro meo in illum amore hortari ut in curriculo ad gloriam instituto perserveraret, spemque optimam de progressu studiorum suorum conciperet. Nam si ego mediocri ingenio, re familiari prope nulla, saeculo inerudito, ita tamen cum temporum iniquitate conflixerum ut aliquid praestitisse videar, certe quibus feliciore seculo natis aetas, opes, ingenium abunde suppetunt, hi neque labore ab honesto instituto deterreri deberent, neque tot adminiculis adiuti desperare possunt. Pergerent igitur pro virili rem literariam illustrare, ac se suosque cives memoriae posteritatis commendare, Quod si paululum conniterentur, fore ut eam opinionem ex animis hominum tollerent, in frigidis orbis regionibus a literis, humanitate, omnique ingenii cultu homines tantum abesse quantum a sole abessent. Nam ut Afris et Aegyptiis, aliisque plerisque nationibus celeriores animi motus, acrimoniamque maiorem ingenii natura indulserit, nullam tamen gentem ita prorsus damnavit ut ad virtutem et gloriam aditum ei praecluserit.
Hic cum ille de se (qui est eius pudor) modice, de me vero magis amanter quam vere locutus esset, eo tandem sermonis cursus nos pertraxit ut, ubi ille me de perturbato patriae statu rogasset, et ego ei quantum commodum mihi pro tempore videbatur respondissem, caeperim invicem eum rogare, quaenam vel Gallorum vel aliarum quas in Galliis convenisset gentium de rebus nostris esset opinio. Non enim dubitabam quin ipsa rerum novitas (ut solet) omnibus esset occasionem et materiam sermonum datura. “Quorsum,” inquit ille, “id ex me petis? Nam cum et rei gestae ordinem teneas, nec ignores quid maxima pars hominum loquatur, omnes propemodum sentiant, facile coniicere potes ex animi tui conscientia quae sit, vel saltem debeat esse omnium opinio.”
2. BUCH. At enim quanto longius ceterae nationes absunt, eoque minores causas irae, odii, amoris, aliarumque perturbationum habent, quae animem a vero deflectere possunt, tanto plerunque et syncerius iudicant, et liberius quid sentiant eloquuntur. Eadem illa loquendi et conferendi cogitationes libertas multa eruit obscura, impedita explicat, dubia confirmat, et improbis os occludere, et infirmiores docere potest.
MAET. Visne tecum ingenue loquar?
BUCH. Quidni?
MAET. Quanquam vehementer efferebar cupiditate videndi ex longinquo intervallo patriam, parentes, propinquos, et amicos, nihil tamen aeque hoc desiderium inflammabat atque voces imperitae multitudinis. Etsi enim vel consuetudine me confirmatum, vel praeceptis doctissimorum hominum existimarem, tamen cum in rem praesentem ventum est, nescio quomodo animi mei molliciem caelare non potui. Nam cum faedum illud facinus non adeo pridem hic editum omnes uno ore detestarentur, auctorque incertus esset, vulgus, quod impetu magis fertur quam consilio regitur, paucorum culpam in omnes conferebat, et privati maleficii commune odium adeo in totam gentem redundabat, ut qui a suspitione erant remotissimi sceleris alieni infamia conflagrarent. Igitur dum haec velut calumniae procella conquiesceret, libenter in hunc portum confugi, in quo tamen vereor in scupulum impegerim.
BUCH. Quamobrem vero?
3. MAET. Quia recentis criminis atrocitas animos omnium iamdudum accensos adeo inflammatura mihi videtur, ut nullus iam defensioni locus supersit. Qui enim non imperitorum modo, se eorum, qui sibi plus sapere videntur impetum sustinere potero? Qui non innoxii adolescentis in caede crudelitate inaudita nos contentos fuisse clamitabunt, nisi in faeminas (cui sexui etiam captibus urbibus hostes parcunt) novum immanitatis ederemus exemplum. A quo vero facinore dignitas ulla aut maiestas eos deterrebit, qui in reges ita saeviant? Aut quem misericordiae locum relinquent, quos neque sexus imbecillitas, nec aetatis innocentia represserit? Ius, mos, leges, respectus imperii, reverentia legitimi magistratus quem post haec vel retinebunt pudore, vel coercebunt metu, ubi summi imperii vis imfimorum patet ludibrio? Ubi sublato aequi iniqui, turpis honeste discrimine, publico prope consensu in immanem degeneratur barbariem? Haec et his atrociora scio me cum in Gallias rediero auditurum, occlusis interim omnium auribus, nec defensionem nec satisfactionem admissuris.
BUCH. At ego te facile hoc timore, nostramque gentem falso crimine liberabo. Nam si prioris atrocitatem sceleris tantopere execrantur, qui convenit severitatem in eo vindicando reprehendere? Aut si reginam in ordinem redigi moleste ferunt, prius est necesse ut probent. Igitur tu elige utrum e duobus atrox videri velis. Nam utrunque nec illi nec tu (modo vobis constare velitis) auc laudare aut vituperare potestis.
MAET. Ego vero caedem regis utique abominor, gaudeoque eius invidiam a publica conscientia remotam, et in paucorum improbitatem esse collatam. Hoc vero posterius facinus neque omnino vituperare nec laudare possum. Nam quod scelus ab omni hominum memoria maxime nefarium consilio et industria eruerint, sceleratos bello et armis persequantur facinus praeclarum et memorabile mihi videtur. Quod autem summum magistratum in ordinem redegerint, nomen regium, quod magnum atque sanctum semper apud omnes gentes fuit, contempserint, nescio quomodo accepturae sint omnes Europae nationes, illaeque imprimis quae sub imperio regio vivunt. Me certe, quanquam non ignorem quid ex adverso praetendatur, vel facinoris magnitudo vel novitas vehementer movet, eoque etiam magis, quod ex authoribus eius nonnulli mecum arcta consuetudine sunt coniuncti.
4. BUCH. Iam propemodum videor videre quod non tam te fortasse commoveat, quam istos alienae virtutis iniquos iudices, quibus satisfaciendum existimas, eorum ego tria potissimum genera statuo, qui manus istam iniectionem sint vehementer exagitaturi. Unum genus est perniciosissimum. In eo sunt tyrannicarum libidinum administri, qui nihil non iustum et honestum sibi credunt in quo regibus gratificari queant, quique non ex sua quanquam rem vi, sed dominorum libidine metiuntur. Hi sese alienae cupiditati adeo addixerunt, ut nullam sibi neque dicendi neque faciendi libertatem reliquerint. Ex hac secta priodierunt qui adolescentem innoxium nullis inimicitiarum causis, sed lucri, honoris, aulicaeque potentiae spe libidini alienae crudelissime mactaverunt. Isti autem cum reginae vicem se dolere simulant, non illius ingemiscunt miseriis, sed suae securitate prospectum volunt, praemiumque sceleratissimi facinoris quantum spe devorarunt, aegre sibi de faucibus ereptum ferunt. Hoc igitur genus hominum non tam oratione quam legum severitate et vi armorum reor castigandum. Alii toti rerum suarum sunt. Hi homines alioqui minime mali, non publica (quod videri volunt) iniuria, sed damnis anguntur domesticis, ideoque mihi magis egere videntur consolatione quam vel rationum vel legum remediis. Reliqua est imperita multitudo, quae omnia nova miratur, plurima reprehendit, neque quicquam rectum putat nisi quod ipsa aut facit aut fieri videt. Quantum enim a consuetudine maiorum receditur, tantum a iusto et aequo recedi putat. Hii, quia non malitia et invidia, neque respectu ullo rerum suarum ducuntur, fere doceri et de errore se deduci patiuntur, ac plerunque vi rationum convicti sese dedunt. Quod in causa religionis saepenumero his temporibus experimur, et superioribus sumus experti, nec fere quisquam adeo ferus est, qui non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.
5. MAET. Istud certe verissimum esse non semel sumus experti.
BUCH. Ut igitur cum hac multitudine agas, si clamosissimum et importunissimum quenque rogas quid de supplicio Caligulae, Neronis, aut Domitiani sentiat, neminem eorum tam addictum regio nomine fore puto, ut non iure poenas eos luisse fateatur.
MAET. Fortasse verum dicis. Sed iidem confestim clamitabunt eos non de tyrannorum suppliciis queri, sed iustorum regum indignas calamitates iniquo animo ferre.
BUCH. Videsne igitur quam facile multitudo placari possit?
MAET. Nondum, nisi tu quid aliud dicas.
BUCH. At paucis faxo intelligas. Vulgus (ut ais) tyrannorum caedem probat, erga regum adversam fortunam commovetur. Nonne igitur, si intelligat plane quod sit inter tyrannum et regem discrimen, posse fieri existimas ut in plaerisque sententiam suam mutet?
MAET. Istud si omnes faterentur, tyrannos iure occidi, magnus ad reliqua aditus nobis esset patefactus. Sed video quosdam nec spernendae quidem autoritatis viros, qui cum legitimos reges legum poenis subiiciant, tamen sacrosanctos esse velint tyrannos, praepostero certe nisi fallor iudicio, sed tamen pro eorum imperio quamlibet immoderato et intolerabili tanquam pro aris et focis depugnare sunt parati.
BUCH. Ego quoque in complures nec semel quidem incidi, qui istud ipsum pertinaciter defendant. Sed recte an secus commodius alio loco expendemus. Interea, si vis, hoc nobis sit positum ea lege, ut nisi posterius satis confirmatum tibi videatur, tuo arbitrio id ipsum retractare liceat.
MAET. Ista quidem lege non repugno.
BUCH. Pugnantia igitur haec duo statuemus regem et tyrannum esse?
MAET. Statuamus.
BUCH. Qui originem ergo causasque regum creandorum, quaeque sint regum in populos, populorum in reges officia explicaverit, nonne ex adverso quae ad naturam tyranni pertinent propemodum explicuisse tibi videbitur?
MAET. Ita arbitror.
BUCH. Et imagine utriusque proposita, nonne vultus etiam intellecturum putas quodnam sit suum erga utrunque officium?
MAET. Verisimile est.
BUCH. Contra vero in rebus dissimilimis quae sub eodem genere continentur, similitudines quaedam inesse possunt, quae imprudentes facile queant in errorum inducere?
MAET. Possunt procul dubio, in quoque potissimum genere, ubi qui deterior est, praestantioris personam facile assumit, nihilque magis student quam ut imperitis imponat.
BUCH. Habesne aliquam in animo descriptam regis et tyranni imaginem? Nam si habes, magno labore me levabis.
6. MAET. Ego profecto utriusque quam habeam in animo imaginem facile possem explicare, sed vereor ea ne sit impolita et informis. Itaque ne dum tu me refutes longior instituatur oratio, malo audire quid tu sentias, qui et aetate et rerum usu prior es. Nec aliorum modo sententias teneas, sed ipse etiam multorum et mores et urbes videris.
BUCH. Ego vero id faciam, ac libens, neque tam meam quam veterum sententiam explicabo quo magis sit authoritas oratione, ut quae non temporis conficta sit, sed ex eorum opinionibus excepta qui, cum extra praesentem controversiam fuerint, non minus diserte quam breviter suum iudicium protulerunt sine odio, sine favore aut invidia, quorum causae procul ab illis aberant. Eorumque potissimum sententiis utar, non qui in umbris et ocio consenuerunt, sed qui domi forisque in civitatibus bene constitutis virtute et consilio floruerunt. Sed priusquam eos proferam testes, pauca ex te exquirere volo, ut cum in rebus quibusdam, nec iis exiguis, consenserimus, non sit mihi necesse de cursu instituto digreti, et in perspicuis et prope notis vel explicandis vel confirmandis immorari.
MAET. Ita faciendum censeo. Ac si quid vis, roga.
BUCH. Putasne tempus quoddam fuisse, cum homines in tuguriis atque etiam antris habitarent, ac sine legibus, sine certis sedibus palantes vagarentur? Congregarenturque prout vel animi libido ferebat, vel commoditas aliqua utilitasque communis eos conciliabat?
MAET. Ego vero istud credo, cum sit et ordini naturae consentanteum, et omnibus prope omnium gentium historiis testificatum. Eius vitae rudis et incultae Troianis etiam temporibus in Sicilia describit imaginem Homerus.
Nec fora conciliis fuerunt, nec iudice: tantum
Antra colunt umbrosa. Altis in montibus aedes
Quisque suas regit, uxorem, natosque, nec ulli
In commune vacat socias extendere curas.
Eisdem etiam temporibus Italia nihil cultior fuisse dicitur, et ex fertilissimis prope totius orbis regionibus facile sit coniecturam facere quanta tum solitudo et vastitas in citerioribus fuerit.
7. BUCH. Utrum vero existimas naturae magis consentaneum, vitamne illam vagam et solitariam, an concilia coetusque hominum concordes?
MAET. Coetus hominum procul dubio, quos
Ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi
primum congregavit, ac iussit,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Maenibus, atque una portarum clave teneri.
BUCH. Quid, tu utilitatem priam ac summam conciliatricem hominum fuisse arbitraris?
MAET. Quidni? Qui hominum causa homines fuisse generatos audierim ex hominibus doctissimis.
BUCH. Magnum profecto videtur quibusdam utilitas habere vim ad societatem publicam humanis generis et constituendam et continendam. Sed est, nisi fallor, congregandorum hominum causa longe antiquior, et communitatis eorum inter ipsos multo prius et sanctius vinculum. Alioqui, si commodi sui privatim quisque velit habere rationem, vide ne illa ipsa utilitas solveret potius quam coniungeret humanam societatem.
MAET. Fortasse id verum sit. Sed quae sit altera illa communionis hominum origo audire cupio.
BUCH. Ea est quaedam naturae vis, non hominibus sed mansuetioribus etiam aliorum animantium indita, ut si etiam absint utilitatis illa blandimenta, tamen cum sui generis animantibus libenter congregentur. At de caeteris in praesentia nihil attinet disputare. Homini certe a natura hanc vim tam videmus alte impressam, ut si quis omnibus eis rebus abundet quae vel ad incolumitatem tuendam, vel ad voluptatem et animorum oblectationem comparatae sunt, sine hominum commercio vitam sibi insuavem sit existimaturus. Quin et illi ipsi, qui cupiditate scientiae et studio veri investigandi se a turba removerunt et in secretos abdiderunt recessus, neque perpetuam animi contentionem ferre diutius potuerunt, nec si quando eam remisissent in solitudine se continere poterant. Sed illa ipsa secreta sua studia libenter proferebant, et velut in communem utilitatem elaborassent, in medium conferebant sui laboris fructum. Quod si quis est, qui omnino solitutine capiatur, caetusque hominum fugiat ac devitet, id magis animi morbo quam vi naturae fieri existimo, qualem Timonem Atheniensem accepimus, et Corinthium Bellerophontem,
Qui miser errabat Elaeis solus in oris,
Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans.
8. MAET. Non admodum hic abs te dissentio. Sed unum est abs te hic positum naturae nomen, quod et ego saepe magis consuetudine loquendi usurpo quam intelligo. Et ab aliis ita varie et in tam multas res accommodatur, ut plaerunque dubitem ad quam potissimum eam referam.
BUCH. Ego profecto nihil aliud in praesentia intelligi volo, quam lucem animis nostris divinitus infuasm. Nam cum Deus
Sanctius hoc animal, mentisque capacius altae,
et quod dominari in caetera possit, formavit, non modo corpori eius oculos dedit, quibus ducibus adversa quae essent suae conditioni fugerent, quae commodo, sequeretur, sed animo etiam velut lumen quoddam praetulit, quod turpia ab honestis secerneret, hanc vim alii naturam, alii naturae legem vocant. Ego profecto divinam existimo, planeque illud habeo persuasum, quod
Nunquam aliud natura, aliud sapientia dicat.
Eius porro legis velut compendium, quod totam paucis complecteretur, Deus nobis tradidit, ut ipsum scilicet ex animo diligeremus, ac proximos velut nos ipsos. Huius legis omnes sacrorum voluminum libri qui ad mores formandos pertinent nihil aliud quam explicationem continent.
MAET. Igitur humanae societatis non tu oratorem aliquem aut iureconsultum, qui homines dispersos colligeret, sed ipsum Deum authorem putas?
BUCH. Ita profecto est. Ac iuxta Ciceronis sententiam nihil quidem quod in terris fiat principi illi Deo, qui hunc mundum regit, acceptius puto quam caetus hominum iure sociatos, quae civitates appellantur. Harum civitatum partes similiter inter se iunctas esse voluit , atque cuncta corporis nostri membra inter se cohaerere, mutuis constare officiis et in commune elaborare, pericula communiter propellere, utilitates prospicere, eisque communicandis omnium inter se benevolentiam devincere.
MAET. Igitur non utilitatem tu, sed legem illam divinam ab initio rerum nobis insitam conveniendi in unum caetum multu augustiorem et diviniorem causam statuis.
BUCH. Non quidem illam ut iusti et aequi matrem, ut quidam voluerunt, sed potius ancillam et civitatis bene constitutae e custodibus unam?
MAET. Hic quoque facile tibi assentior.
9. BUCH. Iam, velut in corporibus nostris, ut quae inter se pugnantibus constant principiis, morbi (hoc est perturbationes) et intestini quidam existunt tumultus, similiter in his maioribus corporibus, id est civitatibus, fieri necesse est, ut quae ex diversis et quodam modo pugnantibus hominum generibus, ordinibus, conditionibus, naturisque coeant, et eorum etiam hominum qui non
Idem eadem poscunt horam durare probantes.
Brevi certe eas dissolvi et interire necesse est, nisi abhibeatur velut medicus perturbationum sedator, qui temperamento aequabili et salubri infirmiores partes fomentis confirmet, redundantes humores compescant, et ita singulis membris consulat, ut neque partes imbecilliores inopia alimenti tabescant, neque validiores plus aequo luxurient.
MAET. Ita plane est necesse.
BUCH. Qui in corpore hoc praestabit, quo nomine eum appellabimus?
MAET. De nomine non sum admodum soliticus. Quocunque enim censeatur, virum praestantissimum ac plane Deo similimum eum iudico. Qua in re sapentia maiorum multum prospexisse mihi videtur, qui rem per se pulcherrimam nomine etiam splendidissimo decorarunt. Regem enim opinor intelligis, cuius vocabuli ea vis est, ut rem quidem per se maximam et excellentissimam pene oculis cernendam subiiciat.
BUCH. Recte sentis. Eam enim voce Deum compellamus. Nullum enim aliud habemus augustius vocabulum quo naturae illius excellentis declaremus praestantiam, neque convenientius, quo paternam erga nos curam et studium significemus. Quid alia colligam, quae ad munus regis significandum transferimus? Agamemnon populorum pastor, item dux, princeps, gubernator. Quibus omnibus ea significatio subest, ut ostendant reges non sibi, sed populo creatos esse. Iam quod de nomine satis inter nos convenit, si videtur, disseramus iisdem quibus ingressi sumus insistentes vestigiis.
10. MAET. Quibus tandem?
BUCH. Meministi quid nuper dictum sit, civitatem corpori nostro persimilem videri, motus civiles morbis, medico regem? Si igitur officium medici quale sit intellexerimus, non longe opinor aberimus ab officio regis.
MAET. Fieri potest. Nam caetera quae tu enumerasti persimilia ac pene germana mihi sunt visa.
BUCH. Noli expectare ut minima quaeque hic excutiam. Neque enim temporis angustia id patitur, nec ipsa res exigit. Sed si in summa haec inter se conveniant, caetera facile tibi subiicies.
MAET. Tu vergo perge ut facis.
BUCH. Scopus etiam idem videtur utrique propositus.
MAET. Quinam?
BUCH. Corporis (qui adhibentur curando) incolumitas.
MAET. Intelligo. Alter enim humanum, alter civile corpus incolume in suo statu tueri quatenus rei natura fert, et morbo affectum ad iustam valetudinem reducere debet.
BUCH. Recte intelligis. Duplex enim est utriusque officium: alterum in tuenda valetudine bona, alterum in restituenda, si morbo fuerit labefactata.
MAET. Assentior.
BUCH. Utrinque enim morbi sunt similes.
MAET. Ita videtur.
BUCH. Nam et sua quaedam nocet utrique redundantia rerum noxiarum et necessarium inopia. Et utrunque corpus prope pari ratione curatur. Nempe vel extenuatum nutricando et leniter fovendo, vel plenum et redundans supervacuaorum egestione levando et moderatis laboris exercendo.
MAET. Ita est. Sed hoc interesse videtur, quod in altero humores, in altero mores ad iustam quandam temperiem sunt reducendi.
BUCH. Rem tenes. Civilis enim corporis, velut et naturalis, suum quodam est temperamentum, quam rectissime opinor iusticiam appellabimus. Ea enim est quae singulis prospicit partibus, et curat ut in officio constent. Ea interim sanguis missione, interim noxiorum exilio velut egestione redundantia egerit. Interim animos demissos et meticulosos excitat, et diffidentes consolatur, et ad illam quam dixi temperiem totum corpus reducit, reductumque commodis laboribus exercet, et certo laboris et ocii praescripto temperamento restitutam valitudinem, quoad eius fieri potest, conservat.
11. MAET. Caetera tibi facile assentior, nisi quod civilis corporis temperamentum in iusticia collocas, cum vel ipso nomine et professione temperantia has partes sibi vendicare iure suo videatur.
BUCH. Nihil admodum referre puto utri hunc honorem deferas. Nam cum omnes virtutes quarum vis in actione cernitur, in mediocritate quadem et aequabilitate sint positae, ita quodam modo inter se connexae sunt et cohaerent, ut unum omnibus officium esse videatur, id est cupiditatum moderatio. Ea quocunque in genere versatur, non admodum refert utro nomine voces, quanquam illa moderatio quae in rebus communibus et hominum inter se commerciis posita est commodissime mihi nomine iusticiae intelligi posse videatur.
MAET. Hic tibi facillime assentior.
BUCH. In rege autem creando hoc opinor veteres fuisse sequutos, ut si quis inter cives esset singulari praestantia, reliquosque omnes aequitate et prudentia antecellere videretur, ut in apum alvearibus fieri traditur, regnum am eum ultro deferebant.
MAET. Credibile est ita factum.
BUCH. Quid si nemo unus qualem diximus in civitate inveniretur?
MAET. Iure illo naturae cuius ante meminimus, par imperium in pares usurpare non potest, ut inter eos, qui caetera sunt pares, imperandi et parendi etiam vices sunt pares.
BUCH. Quid si populos annuae ambitionis taedio unum aliquem non plane omnibus virtutibus regiis praeditum, sed vel nobilitate, vel divitiis, vel rebus bello gestis insignem, regnem velit eligere? Nonne et hunc opinio iure existimabimus regem?
MAET. Optimo. Populo enim ius est, ut imperium cui velit deferat.
BUCH. Quid si hominum acutum, non tamen eximia artis peritia praeditum, adhibeamus ad morborum curationem? Huncne statim medicum, ubi ab universis fuerit electus, arbitramur?
MAET. Minime. Doctrina enim, et multarum artium experentia, non suffragiis fit medicus.
BUCH. Quid in caeteris artibus artifices?
MAET. Eandem rationem esse omnium reor.
BUCH. Regnandine aliquem artem esse putas?
MAET. Quidni?
BUCH. Potesne rationem reddere cur ita credas?
MAET. Videor mihi posse. Nempe quae in aliis artibus reddi solet.
BUCH. Quam dicis?
12. MAET. Omnium enim artium ab experentia profecta sunt initia. Nam cum plerique temere ac nulla ratione multa aaggrederentur, alii autem propter exercitationem et consuetudinem eadem illa callidius facerent, animadversis utrinque eventis et perpensis eventorum causis, homines acuti praeceptorum quendam ordinem digesserunt, eamque descriptionem artem appellarunt.
BUCH. Potest ergo simili animadversione ars aliqua regia describi, ut medicinae.
MAET. Opinor posse.
BUCH. Quibus ex praeceptis ea constabit?
MAET. Non habeo in promptu dicere.
BUCH. Quid si ex aliarum artium collatione id investigemus?
MAET. Quo pacto?
BUCH. Hoc pacto. Grammaticorum quaedam sunt praecepta, et medicinae, et agriculturae.
MAET. Intelligo.
BUCH. Nonne praecepta illa grammaticorum et medictorum artes ac leges etiam appellabimus, et ita in caeteris?
MAET. Ita prorsus videtur.
BUCH. Quid civiles leges? Regiaene artis praecepta quaedam tibi videntur.
MAET. Videntur.
BUCH. Has igitur tenere decet eum qui rex censeri velit.
MAET. Ita videtur.
BUCH. Quid qui non tenet? Etiam si populus eum regnare iusserit, regem eum appellandum censes?
MAET. Hic facis ut haeream. Nam si consentire cum superiore oratione velim, populi suffragi non magis regem quam alium quemvis artificem facere possunt.
BUCH. Quid hic agendum censes? Nam nisi regem suffragiis electum habeamus, vereor ne legitimum ullum habituri simus.
MAET. Ego quoque idem istud vereor.
BUCH. Visne igitur quod in artium comparatione postremo nobis postum est diligentius excutiamus?
MAET. Fiat, siquidem tibi ita videtur.
BUCH. Praecepta artificum nonne in singulis artibus leges vocavimus?
MAET. Factum.
13. BUCH. At vereor ne satis circumspecte id a nobis sit factum.
MAET. Quamobrem?
BUCH. Quia absurdum videretur, qui artem quamlibet teneret, eum tamen artificem non esse.
MAET. Absurdum.
BUCH. Sed qui quod artis officium est praestet, eum artificem existimabimus, sive id sponte naturae sive perpetua constantique ratione et facultate quadam faciat.
MAET. Ita reor.
BUCH. Qui hanc igitur recte quidvis faciendi vel rationem vel prudentiam teneat, eum artificem appellabimus, modo exercitatione facultatem comparaverit.
MAET. Rectius quam illum alterum, qui nuda praecepta absque usu et exercitatione habeat.
BUCH. Praecepta igitur illa non existimabimus artem esse?
MAET. Minime. Sed artis quandam similitudinem, aut verius umbram.
BUCH. Quae est ergo facultas illa civitatum gubernatrix, quam civilem sive artem sive scientiam vocabimus?
MAET. Prudentiam mihi velle dicere videris, ex quo velut fonte leges omnes, si modo societati hominum conservandae sint utiles, proficisci ac derivari oportet.
BUCH. Rem attigisti. Haec igitur si summa et perfecta in quopiam esset, tum natura, non suffragiis, regem esse diceremus, liberamque rerum omnium potestatem ei traderemus. Sin talem non reperiamus, qui proxime ad illam excellentiam naturae praestantiam accesserit, ὡsimilitudinem quandam in eo veri regis amplexi etiam regem appellabimus.
MAET. Appellemus, si ita videtur.
BUCH. Et quoniam adversus animi affectiones quae possunt et plaerunque solent avertere a vero ne satis firmus sit timemus, legem ei velut collegam, aut potius moderatricem libidinum, adiicemus.
MAET. Non censes igitur rerum omnium arbitrium penes regem esse debere.
BUCH. Minime. Nam eum non solum regem, sed etiam hominem esse memini, multa per ignorantiam errantem, multa sponte peccantem, multa prope invitum, quippe animal ad omnem favoris et odii auram facile mutabile. Quod vitium naturae magistratus augere etiam solet, adeo ut hic potissimum sententiam illam ex comaedia veram esse comperiam, omnes licentia deteriores fieri. Quamobrem legem ei adiungendam censuerunt homines prudentissimi, quae vel ignoranti viam ostendat, vel aberrantem in viam reducat. Ex his opinor intelligis ὡς ἐν τ
πῳ quodnam ego veri regis officium esse rear.
14. MAET. De causa creandorum regum, de nomine, deque officio plane mihi satisfecisti. Neque tamen si quid adiicere velis repugnabo. Etsi vero animus ad ea quae restare videntur properat, unum tamen quod in tota oratione tua nonnihil offendebat, non puto silentio praetereundum, quod videlicet subiniquus regibus videaris. Idque ipsum etiam antea de te frequenter eram suspicatus, cum te respublicas antiquas Venetorumque civitatem adeo profuse laudantem saepe audivissem.
BUCH. Non tu recte hic de me sentiebas. Neque enim ego apud Romanos, Massilienses, Venetos, et si qui alii fuerunt apud quos potentiora fuerint legum quam hominum imperia tam suspicio diversam civitatis administrandae rationem quam aequitatem, neque multum referre puto rex, dux, imperator an consul vocetur qui praesit, modo illud teneatur, eum aequitatis tuendae causa in magistratu esse collocatum. Imperium enim modo sit legitimum, non est quod de nomine eius contendamus. Nam et quem nos Venetorum ducem vocamus, is nihil aliud est quam rex legitimus, et consules primi non modo regum insignia, sed imperium etiam retinuerunt. Id modo intererat, quod non unus, sed duo praeerant (quod etiam in perpetuis Lacedaemoniorum regibus fieri solitum non ignoras), qui non in perpetuum, sed in annum creabantur. Illud igitur quod initio diximus tenere semper oportet, reges primum tuendae aequitati fuisse constitutos. Id illi si tenere potuissent, imperium quale acceperant tenere perpetuo potuissent, hoc est liberum et legibus solutum. Sed (ut humana sunt omnia), statu rerum in peius prolabente, quod publicae utilitatis causa fuerat constitutum imperium in superbam dominationem vertit. Nam cum libido regum pro legibus esset, hominesque in potestate infinita et immoderata collocati sibi non temperarent, sed multa gratiae, multa odiis, multa privatis commoditatibus indulgerent, regum insolentia legum fecit desiderum. Leges igitur hac de causa inventae sunt a populis regesque coacti non sua in iudiciis licentia, sed quod populus in se dedisset iure uti. Multis enim edocti erant experimentis melius libertatem legibus quam regibus credi, cum alteri multis de causis a vero deflecti possent, alterae adversus preces et minas surdae unum et perpetuum tenorem servarent. Regibus igitur caetera liberis hic unus imperio modus est praefinitus, ut suas actiones et orationem ad legum praescripta conformarent, et praemia paenasque maxima societatis continendae vincula ex earum sanctionibus dividerent. Denique (quemadmodum ait summus administrandae reipublicae magister) ut rex esset lex loquens, lex rex mutus.
15. MAET. Statim ab initio ita reges laudaveras, ut eorum maiestatem prope augustam et sacrosanctam faceres. Nunc vero, velut paenitentia revocatus, nescio quibus angustiis eos concludis, et in legum prope dicam ergastula coniectis ne liberam quidem orationem permittis. Me autem ex magna spe deiecisti. Sperabam enim fore ut rem (iuxta clarissimum historiae authorem) inter deos homines pulcherrimam vel tua sponte, vel a me admonitus in orationis cursu, in suum splendorem restitueres, quam tu omnibus ornamentis spoliatam in ordem redegisti. Et qui primus in orbe terrarum fuit magistratus, eum angustis circumspectum cancellis prope contemptibilem, nulli certe sano reddisti optandum. Quis enim sanae mentis non in mediocri fortuna subsistere privatus malit, quam in perpetuis molestiis aliorum intentus negotiis, suae rei negligens totae vitae cursum ad alienas rationes componere? Quod si ista regnandi ubique proposita sit conditio, vereor ne maior penuria regum sit futura, quam in prima nostrae religionis infantia fuerit episcoporum. Nec miror si ad hanc formulam spectentur reges, olim a pascuis et ab aratro petitos, qui praeclarum istum honorem acciperent.
16. BUCH. Vide quaeso quanto in error verseris, qui non fruendae iusticiae, sed voluptatis causa reges a populis et nationibus expetitos putes, neque honori locum esse existimes ubi divitiae et voluptates non affluant. Qua in re quantum eorum amplitudini detrahas cogita. Id quo facilius intelligas, confer mihi aliquem ex iis quos tu videris regum velut puellarum puppam vestitum, et ad inanem pompam magno cum fastu, ingenti turba stipatum produci, cuius tu similitudinem in eo quem describimus rege desideras. Confer inquam istorum aliquem cum eis, qui olim clari fuerunt, quorum etian nunc vivit vigetque et ad posteros celebratur memoria. Illi profecto tales fuerunt qualem ego modo designavi. Audistine unquam fando Macedonem illum Philippum cum vetulae ut suam causam audiret roganti, respondisset sibi non esse ocium, illaque subiecisset, igitur ne sis rex. Audistine inquam ab anu paupercula regem tot bellorum victorem, tot gentium dominatorem sui admonitum officii paruisse, et quod regum esset munus agnovisse? Confer igitur hunc Philippum cum regibus non modo maximis qui nunc in Europa sunt, sed cum omni vetustatis memoria. Nullum profecto comperies prudentia, fortitudine, laborum patientia parem, paucos magnitudine ditionis aequales. Agesilaum, Leonidam, caeterosque Lacedaemoniorum reges si enumerem (at quantos viros?) obsoleta videbor exempla proferre. Unum tamen Lacenae puellae dictum silentio praeterire non possum. Ea est Gorgo Cleomedis filia. Haec cum videret servum hospiti Asiatico soccos detrahentem accurrens ad patrem exclamavit, pater, hospes manus non habet. Quo ex puellae dicto de tota Laconica disciplina, regumque domestica consuetudine facile iudicare potes. At qui ex hac rustica sed virili disciplina prodierunt, haec qualiacunque sunt pepererunt. Ex ista vero Asciatica, qui maxima regna per manus a maioribus tradita per luxuriam et ignaviam amiserunt. Et, ut veteres omittam, talis fuit non adeo pridem apud Galecos Pelagius, qui in Hispania Saracenorum opes primus labefactavit, apud hunc quamvis
Ignemque laremque
Et pecus et dominos communi clauderet umbra,
adeo tamen Hispanos reges eius non pudet, ut in maxime gloria ponant quod ab eo sint oriundi.
17. Sed cum hic locus longiorem postulet disputationem, unde sumus digressi redeamus. Nam quod tibi sum pollicitus ostendere quam primum cupio, non a me confictam fuisse hanc regnandi formulam, sed clarissimis omnis memoriae viris idem visum fuisse. Breviterque unde haec hauserim fontes commonstrabo. Libri sunt Marci Tullii Ciceronis omnium consensu laudatissimi qui De Officiis inscribuntur. Horum e secundo libro haec ad verbum sunt: Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros iusticiae fruendae causa videntur olim bene morati reges constituti. Nam cum premeretur initio multitudo ab iis, qui maiores opes habebant, ad unum aliquem fugiebant virtute praestantem, qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque constituendarum legum fuit causa quae regum. Ius enim semper est quaesitum aequabile. Neque enim aliter esset ius. Id si ab uno bono et iusto viro consequebantur, erant eo contenti; cum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iusticia magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero, ut iidem prudentes haberentur, nihil erat, quod homines his auctoribus non posse consequi se arbitrarentur. Vides ex his verbis opinor quam et regum et legum expetendarum Cicero causam fuisse existimet. Possem hic testem et astipulatorem laudere Xenophontem, non minus rebus bello gestis quam philosophiae studio nobilem, nisi eum tam familiarem tibi esse scirem ut eius omnes sententias notas habeas. Platonem et Aristotelem, etsi non ignoro quanti eos facias, in praesentia omitto. Malo enim e mediis rerum ctionibus homines illustres, quam e gymnasiorum umbris accersere in subsidium. Stoicum regum regem, qualis a Seneca in Thyeste discribitur, multo minus sum arbitratus tibi a me producendum. Non tam quod illa veri regis imago perfecta non sit, quam quod illud principis boni exemplar magis animo informari quam aliquando sperari potest. Sed et ne in iis quos produxi calumniae locus esset, non e solitudine Scytharum reges proposui, qui vel suos distringerent equos, vel aliud operis quod multo magis a nostris moribus abhorreret facerent, sed e media Graecia, et qui illis ipsis temporibus quibus omnibus honestis artibus Graeci fuerunt florentissimi, aut maximis nationibus aut bene moratis praeerant civitatibus, et ita praefuerunt ut et vivi apud suos in maximo fuerint honore, et mortui posteris praeclaram sui memoriam reliquerint.
18. MAET. Hic ego si postules quid sentiam, vix audeo fateri tibi vel meam inconstantiam vel timiditatem, vei si quo alio nomine tibi libeat id vitium appellare. Nam quoties ista, qua a te modo recitata sunt apud historiae praestantissimos lego scriptores, vel a sapientissimis hominibus, quorum autoritatem non ausim defugere, laudari audio, et ab omnibus bonis probari, non modo vera, recta, syncera, sed etiam fortia et splendida mihi videntur. Rursus quoties oculos ad nostri temporis munditias et elegentiam refero, antiquitas illa sancta et sobria, sed horrida tamen et nondum satis expolita fuisse videtur. Sed haec fortasse alias per ocium. Nunc vero si quidem videtur, quod instituisti perge prosaequi.
BUCH. Visne igitur ut breviter quae dicta sunt colligamus? Ita maxime intelligemus quid sit praeteritum et, si quid temere sit concessum, facillime retractabimus.
MAET. Maxime.
BUCH. Primum igitur convenit inter nos, homines a natura ad societatem et vitae communionem esse factos.
MAET. Convenit.
BUCH. Eius quoque societatis custodem regem electum, virum summa virtute praestantem.
MAET. Ita est.
BUCH. Et velut hominum inter ipsos discordiae necessitatem regis creandi attulerunt, ita regum in subditos iniuriae in causa fuerunt ut leges desyderaremus.
MAET. Fateor.
BUCH. Leges igitur specimen artis regiae, ut praecepta medicinae artis medicae censuimus.
MAET. Sic est.
BUCH. Tutius autem esse (quoniam in neutro singularem et exactam suae artis peritiam posuimus) ut uterque ex artis illis praescriptis quam temere curet videtur.
MAET. Tutius certe.
BUCH. Artis autem medicae praecepta non unius generis visa sunt.
MAET. Quo pacto?
BUCH. Quaedam enim sunt tuendae valetudinis, alia instaurandae.
MAET. Recte.
BUCH. Quid regiae artis?
MAET. Totidem opinor sunt genera.
19. BUCH. Proximum ergo videtur ut consideremus illud. Putesne medicos omnes morbos et eorum remedia ita exacte tenere posse, ut nihil praeterea ad eorum curationem requiri posset?
MAET. Minime. Nam et multa morborum genera nova omnibus fere seculis suppullulant, et nova item singulorum remedia singulis prope annis aut hominum industria reperiuntur, aut e regionibus longinquis apportantur.
BUCH Quid civitatum leges?
MAET. Eadem certe videtur earum ratio.
BUCH. Igitur nec omnes morbos medici, nec civitatum reges, ex artium suarum quae scripta quidem traduntur praeceptis vel vitare vel sanare possunt.
MAET. Non posse arbitror.
BUCH. Quid si igitur vestigemus quibus de rebus leges in civitatibus sanciri possint, quae vero legibus comprehendi non possunt.
MAET. Operae pretium faciemus.
BUCH. Permultae et permagnae mihi res videntur, quae nullis legibus contineri queant. Primum omnia quae in deliberationem futuri temporis cadunt.
MAET. Omnia.
BUCH. Deinde multa praeterita, qualia sunt ea in quibus veritas coniecturis quaeritur, testibus confirmatur, aut tormentis exprimitur.
MAET. Scilicet.
BUCH. In his igitur quaestionibus explicandis quae erunt regis partes?
MAET. Non longo hic opus esse video sermone, cum reges in iis quae in provisione futuri temporis posita sunt adeo sibi non arrogent summam potestatem, at ultro prudentiores in consilium sibi advocent.
BUCH. Quid in his quae coniecturis colliguntur, testibus convincuntur, qualia sunt caedis, adulterii, veneficii crimina?
MAET. Ista causidicorum ingeniis excutiuntur, eruuntur solertia, eaque fere iudicum sententiis permitti video.
20. BUCH. Et recte fortasse. Nam si rex privatas singulorum civium causas audire velit, quando ei vacabit de bello, de pace, de iis negotiis quae reipublicae incolumitatem continent et conservant cogitare? Denique quando licebit nihil agere?
MAET. Nec ego rerum omnium cognitionem ad unum regem velim deferri, neque si deferatur unus omnibus omnium causis sufficere poterit. Itaque placet mihi magnopere consilium illud non minus sapiens quam necessarium quod Mosi socer dedit, de oneri iudicandi in multos partiendo. De quo non dicam pluribus, quando historia omnibus est nota.
BUCH. Sed et hi iudices opinor ex legum prescripto ius dicent.
MAET. Dicent profecto. Sed, ut video, pauca sunt de quibus legibus caveri possit, praeut illa sunt de quibus non possit.
BUCH. Accedit alia res non minoris difficultatis, quod nec ea omnia de quibus leges rogantur praescriptionibus certis contineri possunt.
MAET. Quo pacto?
BUCH. Iuris prudentes qui plurimum suae arti tribuunt, quique se iusticiae sacerdotes haberi volunt, negociorum tantam esse multitudinem confitentur ut prope infinita videri possit, quotidieque in civitatibus nova flagitia, velut ulcerum genera, provenire aiunt. Quid hic aget legum lator, qui leges ad praesentia et praeterita accomodat?
MAET. Non multum, nisi divinus quispiam sit.
BUCH. Accedit et alia, nec ea parva quaedam difficultas, quod in tanta conditionis humanae inconstantia nihil ulla fere ars in universum stabile et firmum praecipere potest.
MAET. Nihil verius.
BUCH. Tutius igitur videtur esse et perito medico de salute aegrotantis, et regi de statu civitatis credere. Nam et medicus praeter artis praescriptum infirmum vel consentientem, vel interim invitum, saepe sanabit. Et rex novam et tamen utilem legem civibus aut persuasis aut etiam invitis imponere potest.
MAET. Non video quid vetet.
BUCH. Haec autem uterque cum facit, num tibi videtur praeter legem quisque suam facere?
MAET. Mihi quidem ex arte uterque. Nam ante posuimus non illam quae praeceptis constat artem esse, sed vim animo comprehensem, qua in materia pertractanda quae artibus est subiecta artifex uti solet. Illud autem (siquidem ex animo loqueris) gaudeo, te veritatis ipsius velut interdicto coactum ut regem unde vi deiectus erat, eo restitueres.
21. BUCH. Mane. Nondum omnia audisti. Est enim in legum imperio aliud incommodum. Lex enim, quasi pertinax et imperitus quispiam officii exactor, nihil rectum putat nisi quod ipsa iubet. Apud regem vero infirmitatis et temeritatis est excusatio, et veniae in errore deprehenso locus. Lex surda, inhumana, inexorabilis est. Adolescens lubricum aetatis causatur, mulier infirmitatem sexus, alius paupertatem, ebrietatem, amicitiam. Quid ad haec lex? I, lictor, collige manus, caput obnubito, verberato, arbori infaelici suspendito. Non ignoras autem quam sit periculosum in tanta hominum fragilitate in sola innocentia spem salutis habere collocatam.
MAET. Rem procul dubio periculi plenam narras.
BUCH. Haec certe quoties in mentem veniunt quosdam nonnihil commoveri video.
MAET. Nonnihil mihi narras.
BUCH. Itaque cum quae supra nobis posita sunt diligentius mecum expendo, vereor ne in hac parte medici et regis collatio satis commode introducta videatur.
MAET. Qua in parte?
BUCH. Cum utrunque a praeceptorum servitute liberavimus et prope liberam curandi potestatem dedimus.
MAET. Quid hic te potissimum offendit?
BUCH. Ubi audieris, tum ipse iudicabis. Duae a nobis positae sunt causae cur non expediat populis ut reges legibus solverentur: amor videlicet et odium, quae animos hominum in iudicando transversos agunt. At in medico timendum non est ne quid per amorem peccet, quippe qui ab aegroto valetudine restituta etiam speret mercedem. Quod si medicum aegrotus precibus, pollicitationibus et pecunia adversus caput suum sollicitari intelligat, alium accersere medicum licebit; aut, si altera copia non erit, tutius esse reor a libris quantumvis surdis remedium quam a medico corrupto petere. Quod autem de legum immanitate questi sumus, vide an satis nobis constemus.
MAET. Quomodo?
BUCH. Regem optimum, qualem magis animo quam oculis videre possumus, nullis legibus astringendum censuimus.
MAET. Nullis.
BUCH. Quamobrem?
MAET. Opinior quia, iuxta Paulum, ipse et sibi et aliis esset lex, ut cuius vita exprimat quod legibus iubetur.
22. BUCH. Recte iudicas, et quod tu magis fortasse mireris, aliquot ante Paulum seculis hoc ipsum viderat Aristoteles naturam sequutus ducem. Quod ideo dico, ut quod ante probatum fuerat manifestius videas, eandem scilicit Dei et naturae vocem esse. Verum ut quod instituimus agamus, qui leges primi condiderunt, quid eos spectasse dicemus?
MAET. Aequitatem opinor, ut antea dictum est.
BUCH. Ego nunc non id quaero, quem finem spectarint, sed potius quod exemplar sibi proposuerint.
MAET. Istud etsi fortasse intelligo, velim tamen explices ut, si recte sentio, meum iudicium confirmes; sin secus, emendes errorem.
BUCH. Scis opinor quod sit animi in corpus imperium.
MAET. Scire videor.
BUCH. Nec illud etiam ignoras, quacunque non temere gerimus, eorum prius in animis nostris quandam inesse imaginem, eamque longe perfectiorem operibus, quae ad illud exemplar summi etiam artifices effingunt et velut exprimunt.
MAET. Equidem hoc mecum ipse et in dicendo et scribendo plaerunque experior. Sentioque non minus animo verba, quam rebus animum deesse. Nam neque noster animus in hoc obscuro et turbido corporis carcere conclusus rerum omnium subtilitatem perspicere potest, neque in animo rerum utcunque praevisas imagines ad alios oratione possumus ita perferre, ut non multo sint inferiores illis quas noster sibi conformavit intellectus.
BUCH. Leges ergo qui tulerunt quid spectasse eos dicemus?
MAET. Prope videor intelligere quid velis: nempe perfecti illius regis imaginem eos in consilio habuisse, et ad eam quam proxime poterant simulachrum quoddam expressisse non corporis sed cogitationum, idque pro legibus esse voluisse quod ille bonum et aequum fuisset arbitraturus.
23. BUCH. Recte intelligis. Hoc enim ipsum dicere volui. Nunc vero velim consideres qualem illum ab initio regem constituerimus. Nonne firmum adversus odium, amorem, iram, iniviam, caeterasque animorum perturbationes?
MAET. Talem certe nos eum fiximus, aut hominibus illis priscis etiam fuisse credidimus.
BUCH. Leges vero ecquid ad imaginem eius latae videntur?
MAET. Nihil similius.
BUCH. Durus igitur et inexorabilis nihilo minus bonus rex quam bona lex.
MAET. Aeque durus. Sed cum neutrum mutare queam, aut velle debeam, tamen utrunque si queam nonnihl inflectere velim.
BUCH. Atque Deus ne pauperis quidem vult ut in iudicio misereamur, sed id unum quod rectum est et aequum nos iubet intueri, et secundum id unum pronunciare.
MAET. Agnosco sententiam et veris vincor. Quando igitur regem solvere legibus non licet, quis tandem erit legis lator, quem
ei tanquam paedagogum dabimus?
BUCH. Quem censes potissimum huic muneri praeficiendum?
MAET. Ego, si me interrogas, ipsum regem. Nam in reliquis fere artibus ab artificibus praecepta earum tradi videmus, quibus et ipsi memoriae confirmandi causa velut commentariis utantur, et alios sui commoneant officii.
BUCH. Ego contra nihil interesse video regmne liberum et solutum legibus relinquamus, an ei tribuamus legum iubendarum potestatem. Nemo enim se sponte vinculis induet. At nescio an praestet solutum relinquere quam circundare vinculis nihil profuturis, quippe quae ubi volet exuat.
MAET. At tu, quandol egibus potius quam regibus regni gubernacula credis, vide quaeso ne huic, quem verbo tenus regem facis tyrannum imponas, qui eum
Imperio premat, et vinclis et carcere fraenet,
ac tantum non compedibus oneratum in agrum mittat, aut in pistrinum dedit.
BUCH. Bona verba! Neminem ego ei dominum impono. Sed populi, qui ei imperium in se dedit, licere volo ut eius imperii modum ei praescribat, eoque iure, quod populus in se dederit, ut rex utatur postulo. Neque has leges per vim, ut tu interpretaris, imponi volo. Sed communicato cum rege consilio communiter statuendum arbitror quod ad omnium salutem communiter faciat.
MAET. Populo igitur vis hanc provinciam tribuere?
BUCH. Populo sane, nisi to fortasse aliter sentis.
MAET. Mihil minus aequum videtur.
BUCH. Quamobrem?
MAET. Nosti illud bellum multorum capitum. Scis opinor quanta sit populi temeritas, quanta inconstantia?
24. BUCH. Ego nunquam existimavi universi populi iudicio eam rem permitti deberi. Sed ut prope ad consuetudinem nostram ex omnibus ordinibus selecti ad regem in consilium coirent. Deinde ubi apud eos προβο
λευμα factum esset, id ad populi iudicium deferretur.
MAET. Tuum quidem consilium satis intelligio, sed nihil hac tam diligenti cautione mihi proficere videris. Regem non vis legibus esse liberum. Quamobrem? Quia opinor intra hominem duo saevissima monstra, cupiditas et iracundia, perpetuum cum ratione bellum gerunt. Expetitae sunt leges quae licentiam eorum comprimerent et nimium exultantia ad iusti imperii respectum revocarent. Quid isti consultores e populo dati? Nonne et ipsi eodem illo intestino bello vexantur? Nonne eisdem quibus rex malis conflictantur? Quanto igitur plures adiunxeris regi velut assessores, tanto maior stultorum erit numerus a quo quid expectandum sit vides.
BUCH. At ego longe aliud ac tu opinaris expecto. Id autem cur expectem dicam. Primum non omnino verum est, quod tu putas, nihil ad rem facere multitudinis advocationem, quorum e numero nemo fortassis erit excellenti sapientia praeditus. Non enim solum plus vident ac sapiunt multi quam unus quilibet eorum seorsum, sed etiam quam unus qui quemvis eorum ingenio et prudentia praecedat. Nam multitudo fere melius quam singuli de rebus omnibus iudicat. Singuli enim quasdam habent virtutum particulas, quae simul collatae unam excellentem virtutem conficiunt. Quod in medicorum pharmacis, ac in primis in antidoto eo quod mithridaticum vocant, perspicue cerni potest. In eo enim plaeraeque res per se noxiae, ubi confusae fuerint, salutare adversus venena remedium afferunt. Similiter in hominibus aliis tarditas et cunctatio, aliis praeceps temeritas obest, haec in multitudine commixtae temperamentum quiddam et quam in omni genere virtutis quaerimus mediocritatem pariunt.
MAET. Sit, quando ita vis penes populum ut leges ferat, et peferat, sint reges velut tabulariorum custodes. At cum leges inter se pugnare videbuntur, aut non satis diserte aut perspicue cavabunt, nullasne reges partes esse voles, praesertim cum si omnia e scripto diiudicare velis, necesse sit multa sequi absurda. Et, ut vulgatissimo utar exemplo legis illius in scholis decantatae, peregrinus si in murum ascendat capite luito. Hoc quid absurdius fieri potest, quam salutis publicae authorem qui hostes subeuntes deiecit, ipsum tanquam hostilia ausum ad supplicium rapere?
BUCH. Nihil.
25. MAET. Probas igitur vetus illud summa ius summa iniuria.
BUCH. Equidem probo.
MAET. Si quid huius generis in iudicium veniat, miti interprete opus est qui leges ad utilitatem omnium latas viris bonis et nullo in scelere deprehensis calamitosas esse non patiatur.
BUCH. Recte sentis. Neque, si satis animdvertisti, aliud a me in tota hac disputatione quasitum est, quam ut illa Ciceronia lex sancta et inviolabilis esset, populi salus suprema lex esto. Igitur si quid tale in iudicium venerit, ut non sit obscurum quid bonum et aequum sit, regiae partes erunt prospicere ut lex ad illam quam dixi regulam dirigatur. Sed tu mihi regum nomine plus postulare videris, quam qui eorum imperiosissimi sunt sibi sumant. Scis enim ad iudices reiicere solere hoc genus quaestionum, cum aliud lex dicere, aliud legis autor voluisse videtur, perinde atque illas quae de ambiguo iure aut legum inter se discordia oriuntur. Itaque his de rebus gravissimae sunt patronorum in foro contentiones, et rhetorum praecepta diligentissime tradita.
MAET. Scio ista fieri quae dicis. Sed mihi in hac parte non minor iniuria fieri videtur legibus quam regibus. Satius enim puto ex unius viri boni sententia statim litem finere, quam ingeniosis hominbus et interdum veteratoribus obscurandi potius quam interpretandi leges potestatem dari. Nam dum non solum de causas litigantium, sed de gloria ingenii inter patronos contenditur, interim lites aliuntur, ius, fas, aequum, iniquum in discrimen vocatur, et quod regi negamus, hominibus inferiorum ordinum permittimus plaerunque non tam veri quam litigandi studiosis.
BUCH. Oblitus mihi videris quidnam inter nos nuper convenit.
MAET. Quidnam id est?
BUCH. Regi optimo qualem initio descripsimus adeo libera omnia permittenda ut ne legibus quidem ullis opus est. At cum uni e multitudine is honor habetur, qui non multo sit aliis excellentior, aut etiam quibusdam inferior, periculosam esse liberam istam et solutam legibus licentiam.
MAET. Hoc vero quid ad legum interpretationem?
BUCH. Plurimum. Nisi forte non animadverteris quod aliis verbis infinitam illam et immoderatam potestatem, quam antea regi negaveramus, ei restitutamus, nempe ut pro animi libidine omnia sursum deorsum verset.
MAET. Istud ego si facio certe imprudens facio.

Perge ad partem alteram