Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

 

SERENISSIMAE AC POTENTISSIMAE HEROIDAE ELISABETHAE ANGLORUM HIBERNORUMQUE REGINAE S. P. D. blue

NTER plures quas referre possem causas, Elisabetha regina beneficentissima, treis potissimum esse noris quae me hominem externum ad consecrandum tibi labores meos iampridem impulerunt. Praecipua quaenam sit, etsi tute per te ipsa, ut es perspicacissima, vel me tacente facile divinabis. Eam tamen coram ex me, uti spero, idque brevi (ita me meumque iter Deus optimus maximus fortunet) uno verbo expeditam intelliges. Alterius documentum quin evidens atque omnibus perspicuum fiat, quei facere possum? Doctissima enim ipsa, et bonis litteris excultissima es, atque adeo plurium linguarum cognitione instructissima, ac proinde his similibusque de studiis rectissime omnium non modo iudicium ferre, verum etiam ingenia liberalia sigillatim discernere consuevisti. Tertia causa ex priorum invitamento illicioque, tamquam perenni fonte, iugiter manavit: quae medius fidius per triginta totos annos ipsos (cur enim quod verum est infitier?) tam animum quam desiderium meum ita obstrictum mancipatumque tenuit, ut neque huius ardentissima cupiditas tanto temporis intervallo umquam imminui, neque illius diutina perseverantia vel tantillum uspiam mutari, immo contra in dies magis ac magis utrumque amore tui propius videndae incredibiliter incendi animarique senserim. Huc accessit non tam persuasio quam spes certissima fore omnino, ut ab illustrissimo tuae maiestatis splendore, plurimum poetae huic dicam, an poematis, affulgeret lucis atque claritatis, siquidem te mihi instar fulgentissimi in polo Arctico sideris, Helices aut Cynosurae, blue ad quod cursum navis dirigeretur meae, semper ob oculos posui. Quid porro? Exspectasne, ut congeriem tuarum virtutum praestantissimarum ac bonorum maxime insignium, quibus ab ipsa rerum natura copiosissime fusissimeque dotata es, heic coacervem, et cum illis priscorum exemplorum collationem instituam? At mehercule id huiusce non est loci. Sufficiat mihi si te velut pretiosissimam gemmam, aut margaritam, aut unionem inter omnes unam eminere dixerim. Frustra profecto, frustra mihi laborem ii videntur sumere, qui scripta historiasque pervolutantes veterum, heroinam quamdam prae ceteris insignem, cum qua tu recte compareres, inventum iri existimant. Tantum enim abest ut parem aliquam aut similem tui scriptorum monumenta suggerant, ut nulla plane feminarum illustrium, quae vel in minimo sit tibi conferenda, sese uspiam offerat. Quae res facit, ut non tantum eruditis omnibus maximae sis admirationi, sed quasi dea quaepiam de caelo in terras demissa, non a subditis modo tuis, Britanniae Hiberniaeque incolis, verum etiam ab universis totius orbis terrarum principibus, nedum poetis, merito suspiciaris, colaris, ameris. Quocirca mirum cuiquam videri haudquaquam debet, si et antea ego et nunc quoque, ieiunis fortasse nimium versiculis, non dico laudum tuarum, quas immensas esse constat, cumulum aequare (id quod mehercule nemini mortalium divinitus concessum esse arbitror). sed animi mei dumtaxat significationem qualemcumque edere sim conatus. Quippe, ut olim de te scripsimus,

Si qua virago gravi celebrari carmine digna est,
spacerIpsa celebrari carmine digna gravi es,
Ac quidem eo mage digna, tuis quo fortius omneis
spacerDotibus exsuperas, diva Britanna, deas.

Sane autem cuperem integrum de te, heroina potentissima, ceu praeclarissime mereris, suscipere opus conscribendum, blue si aut te ita velle intelligerem, aut me praestare aliquid posse sensu perciperem. Quidquid tamen iusseris, in eo adornando non committam quin me vires atque nervos omnes intendisse fatearis. Vale, et conatibus meis fave. Datum mense Augusto, anno Christi nati millesimo quingentesimo quincto et octogesimo, Lutetiae Parisiorum.

PAULUS MELISSUS GERMANUS, FRANCUS,
COMES PALATINUS ET EQUES, CIVIS ROMANUS blue

bar

1. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM, MELISSI EPIGRAMMA blue

Non tantum, regina, meos tibi dono libellos,
spacerAddita queis iusto fine suprema manus:
Sive poesis erit, seu cantio musica, sive
spacerNescio quid melici, scilicet omne tuum est.
Nec solum tibi dono meos sacroque libellos: spacer5
spacerHocce caput genio dedico, diva, tuo.
Germanumque hominem Francaque propagine cretum
spacerRegia me dedo sub iuga servitutis.
Utere devoto capite, ingenuoque poetae
spacerSis, hera, qui laudes incinat usque tuas. spacer10
Eccui libertas tanti sit, ut esse recuset
spacerTam rarae dominae nobile mancipium? blue

2. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Strophe I

Elisa, Britannico creata sanguine regum,
spacerspacerEademque princeps Angliae caput,
spacerspacerFranciae columen, Hiberniae domina,
spacerspacerOceanique potens hera,
Cuius in pectore sapientia Palladis spacer5
spacerspacerHabitat, in ore Suada mellilinguis,
spacerspacerIn oculis Euphrosyne, cuius solium blue
spacerspacerRegale fulcit Themis, aequi
Rectique praeses, non sine candida
spacerspacerPuritate Fideque, spacer10
spacerspacerConiunctissimis sororibus, quales
spacerspacerVix alibi reperire locorum est,

Antistrophe I

Pronis genibus poeta Francus ad tua supplex blue
spacerspacerGenua advolutus, qui manum tibi
spacerspacerOsculer, patere quaeso. Osculer patere spacer15
spacerspacerQuaeso tibi niveam manum,
Indicem (ut spero) benevolae, o dea, gratiae.
spacerspacerSolet etenim tui favoris aura
spacerspacerPlacida languentem animum solatiolo
spacerspacerFirmare, et acrem trepidanti spacer20
Metum clienti demere. Quis neget
spacerspacerDiditam endo medullas
spacerspacerVirtutem egredi tuis ab armillis,
spacerspacerAlmitieque decente comarum,

Epodos I

Vel odor saltem tetigerit vestium spacer25
spacerspacerSuavissimis olfactum fragrantiis?
spacerspacerQuanta properiter, quanta cor
spacerspacerSentit remedia! Quod si placidos
spacerspacerNon modo luminum radios in hospitem
Miseris, verum etiam mitissimis adfata spacer30
spacerspacerPraesentem fueris vocibus, o qua
spacerspacerNon voluptate, quo non lepore
spacerspacerIugiter afficies Charitum mulsobibarum
spacerspacerHeliconidumque alumnum?

Strophe II

Heroica dignitas, et ampla vis, rutilumque spacer35
spacerspacerDiadema, maiestasque regia, et
spacerspacerSplendor ille radians, cui vel aetherias
spacerspacerPosse faces Hyperionis
Convenit vincere, timidum iecur opprimant
spacerspacerTemere, nisi eruditio tua, atque spacer40
spacerspacerFacilitas ingenii, tum quae moderat
spacerspacerHumanitas hanc gravitatem,
Et scita linguarum illa peritia,
spacerspacerAtque amor lyricorum
spacerspacerPerquam singularis erigant mentem. spacer45
spacerspacerUsque adeo est tibi, dia, facultas.

Antistrophe II

Quae natio, quod solum genusve tot populorum
spacerspacerGenuisse talem praedicabitur
spacerspacerUspiam? Simile quiddam aut secundum ubinam
spacerspacerInveniemus? In os palam spacer50
Una laudarier es, et unica, dignior.
spacerspacerQuod Asia non dat Africaeque tellus,
spacerspacerAmericam quis putet Europae imparilem
spacerspacerSceptris daturam? Tibi soli,
Regina, Eous donat et Hesperus spacer55
spacerspacerNomen, ac tua fama est
spacerspacerMaior clariorque, quam potis fari
spacerspacerPindarus, aut Maro, et acer Homerus.

Epodos II

Opulentis ex Arabiae finibus blue
spacerspacerVenisse quae fertur cum gregario spacer60
spacerspacerAgmine Solymam, perspicax
spacerspacerAenigmata variis implicata
spacerspacerTendiculis resolvere. Num tibi ipsamet
Comparari queat heroina, quamvis longe
spacerspacerDivinum Salomonem superasse spacer65
spacerspacerAestimetur? Pol haud est eritve,
spacerspacerQui tua sensa, animique bona exemptilis ausit
spacerspacerPotiora pernegare.

Strophe III

Tacebo superfluentis alta pondera gazae, et
spacerspacerCumulos quibus te Plutus obruit, bluespacer70
spacerspacerUsquequaque coacervans opes. At enim
spacerspacerCui dubium est, nemus aureis
Fructibus, cui bene vigil appositus draco blue
spacerspacerFuerat, Iasonisque vellus olim
spacerspacerCelere partum rate, thesaurumque nigris bluespacer75
spacerspacerMoles ab Indis, et opima
Traducta in istanc tot spolia insulam?
spacerspacerPraeter hoc et abundans
spacerspacerHanc rerumque fenorisque ditavit
spacerspacer Copia fertilibus parasangis. spacer80

Antistrophe III

Sit, suadeo, nemini sit, hancce fraude Pelasga
spacerspacerPetere, aut aperta vi lacessere.
spacerspacerCyrus hoc aliquis attentet armipotens, blue
spacerspacerIlle age te Rhodopeiam
Sentiat Tomyrida cruentifica nece. spacer85
spacerspacerGere, gere bella, sic volentibus diis:
spacerspacerCapit enim dextra lacessita gladium
spacerspacerAudacius, miles et ictum
Ter provocatus valdius incutit,
spacerspacerMarte cetera tutus. spacer90
spacerspacerTu fortes Amazonas, necessum si
spacerspacerSit, Geticis imitabere peltis. blue

Epodos III

Apage hinc, Mavors, apage. Nil, nil tibi
spacerspacerRei est in his regnis. Quin capis fugam,
spacerspacerMauraque petis inglorius spacer95
spacerspacerMagalia? Vigilax in specula
spacerspacerExcubitor fidem (mihi crede) fallere
Numquam avebit, neque sanctum impune ius iurandum
spacerspacerSolvent indigenae, foedifrago istud
spacerspacerSuaseris impiatoque Poeno. bluespacer100
spacerspacerSic agere haud didicit gravis Hibernia, nec sic
spacerspacerGenerosa gens Britannum.

Strophe IV

Arsit face funebri cremata Gallia multos
spacerspacerMisere per annos. Arsit indidem
spacerspacerBelgium, neque etiamnum cinis cinerem spacer105
spacerspacerSopivit ignivomis focis.
Tu, tua virgine duce, tuta Britannia
spacerspacerAgis et ages dehinc dies quietos,
spacerspacerUbi ubi secura mali sors vivere amet.
spacerspacerSalus perennet precor istaec, spacer110
Aeternet haec pax commoda patriae.
spacerspacerVota ohe rata sunto,
spacerspacerQuae drensantium omine auspicato grex
spacerspacerAd Thamesim probet albus olorum.

Antistrophe IV

Beata bonis tuis ave, Albionia tellus,spacer115
spacerspacerItidemque Londinum, urbium decus,
spacerspacerAulico celebre fulgore. Tuque adeo
spacerspacerUnio ave pretiosior
Unionum, rosaque rosarum Amathusidum blue
spacerspacerNitidior, o virago, flosque florum spacer120
spacerspacerPotior, et summa coronarum omnigenum
spacerspacerCorona, quam stipat, in orbem
Coacta, magnorum procerum manus
spacerspacerPurpurantium ab ostro,
spacerspacerSicut Cynthiam minora turmatim spacer125
spacerspacerAstra polo comitantur euntem.

Epodos IV

Volupe est tot magnifica pallatia
spacerspacerSpectare. Iucundum est nobiles viros
spacerspacerVisere, et alacres principum
spacerspacerDextras tangere. Iuvat, docta, iuvat red spacer130
spacerspacerPectora mutuis peramanter alloqui
Versibus. Dii patriam servate tutelares.
spacerspacerFlorentemque diu numine Iovae blue
spacerspacerHunc statum sic propagate, ut aucta
spacerspacerPosteritas clueat. Dea, tu dilige vatem, spacer135
spacerspacerModo digna te canantur.

3. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Sacra numina, fontes
spacerspacerQuae tenent Aganippidos, fervidis adolescens blue
Ad Salania Tempe
spacerspacerDum frequens gradibus sequor, qua capace docentis
Mente, nec sine plausu,spacer5
spacerspacerStigeli Latia imbibi dicta, nuntius ecce blue
Mi repens geminam aurem
spacerspacerVerberare novus, novam rebus attenuatis blue
Indui faciemque et
spacerspacerFormam, Elisa, novissime te favore tonantis spacer10
Occupante patritae
spacerspacerRegium solium Angliae, et sceptra avita gerente.
Ut mihi intima raptim
spacerspacerCordis exsiluere prae gaudio! Ut mihi thyrso blue
Pectora excita laudis spacer15
spacerspacerSpes agonia perculit! Iam potiris honore,
Iam thalassia regnas
spacerspacerNympha, cui Clarius chorus, Gratiaeque decentes, blue
Quaeque Pallas Athenis
spacerspacerOlim habebat idoneas elegantior arces, bluespacer20
Praeses ingeniorum, et
spacerspacerOmne denique caelitum siderumque faventum
Mutuis glomeramen
spacerspacerCuncta munera nutibus, cuncta dona dederunt.
Iam nec amplius atri spacer25
spacerspacerTemporis memorem puto, carcerisve nefandi, blue
Nec, protervia Technae
spacerspacerQuas creare gravissimas suerat, insidiarum,
Immerentia colla
spacerspacerUltimo exitio (nefas) morte praecipe dantum:, spacer30
Qualis horrida grando,
spacerspacerConglobata per aeris spissa, forte gelati
Denset agmina nimbi,
spacerspacerVerticesque hominum obvios, tergaque icta ferarum
Perferit, nece multa spacer35
spacerspacerLugubris pereuntium. Vae Iovis male sanas red
Turbinisque procellas
spacerspacerIam dehinc requieverit, spero, diva, tuorum
Ver serenum oculorum:
spacerspacerQuos ubi in populum tuum patriaeque salutem spacer40
Verteris, meliore
spacerspacerQuippe luce fluent dies, gratiorque nitebit
Aura. Nubibus actis
spacerspacerSplendet auricomi velut pura solis imago,
Gaudium atque voluptas spacer45
spacerspacerTerrae et oceani incolis. Aureum, auguro vates,
Te superstite saeclum
spacerspacerPost redibit, et aureos utraque insula versus blue
In tuam, dea, laudem
spacerspacerAudiet merito cani, posteris memorandos, spacer50
Queis per hos aliquantus
spacerspacerCor movebit honor modos, te perenne sonantes.

4. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE. blue

Heu, quae latrones perniciem in tuam
Erinnys armat? Quis furor efferas
spacerSicariorum caede trudit
spacerspacerIn scelera exitiosa dextras?

Iam deprehensi sunt toties necis spacer5
Dirae administri, nec tamen impios
spacerDeterret auctores, Elisa,
spacerspacerSupplicii genus irrogati.

Divina summi cura Dei malis
Tutam periclis praestitit hactenus, spacer10
spacerCustode fido nempe vitae
spacerspacerApposito, vigilique ocello.

Si quid dehinc discriminis ingruat,
Idem repellet protinus, ac tuis red
spacerDefendet adversum imminentes spacer15
spacerspacerPectoribus bene firmus ictus.

Sic spero certe, nec minus apprecor
Ut fiat. Ipsum nam me equidem lubens
spacerFatebor unum, qui tui pro
spacerspacerVerticis incolumi vigore, spacer20

Statuque regni sospite votaque
Precesque fundat pectore ab intimo.
spacerFelicis eventus praeoptans
spacerspacerGaudia, laetificamque sortem.

Pro te Iehovam non merito rogem, spacer25
Elisa, cultae clara Britanniae blue
spacerRegina, qua vel doctiorem
spacerspacerPristina, vel sapientiorem

Magisque facundam haud tulit, haud feret
Aetas renascens? Nosce animum hunc meum, spacer30
spacerNosce hunc amorem, pluriumque
spacerspacerPraeterea, tibi qui tuisque

Sceptris verecundo ex animo favent.
At funeratam qui misere volunt
spacerPraesente fato, comprehensis spacer35
spacerspacerDamna repende, repende fatum.

5. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Quos legis, regina, meae libellos
Indolis prae se specimen ferentes,
Quinque lustrorum, quibus otiosas
spacerTrivimus horas,

Esse opus scito. Calami laborem, spacer5
Quem stylus poscit metrici canoris,
Ut vides, omnem tibi dedicavi,
spacerDocta quod esses,

Atque linguarum variarum ad unguem
Scita, et idcirco raperes amore spacer10
Me tui, desiderioque magno
spacerNympha videndae.

Ut loquax intra mediocritatem
Sermo consistat meus, et papyrus
Haecce non alto nimis expetiscat spacer15
spacerNomine ferri!

Attamen pervolve meos libellos
Limine in primo, medioque et imo.
Nulla pol clangore tuae carebit
spacerPagina laudis. spacer20

Idque adhuc deinceps fore pollicebor.
Namque iam totum quia consecravi
Me tibi, regina, tuaeque laudi,
spacerAdvena et hospes.

Quis vetet (iussu moneor Minervae) spacer25
Quominus dextro radio incohata
Finiam aeternae studio irremisso
spacerStamina telae?

6. AD EDOARDUM STAFFORDIUM, REGINAE ANGLIAE APUD GALLIAE REGEM LEGATUM blue

Principum regumque frequentat aulas
Multus orator, decorantque crebri blue
Ora legati, prout alta rerum
spacerMunia poscunt.

Caesari hic vicinus adest Rudolpho, bluespacer5
llle Amurathen Asiae tyrannum blue
Mollit, Hispanaeque alius profundit
spacerVerba Pyrenae.

Quosdam in Arctoas iubet ire partes
Sermo consultus, Daniaeque tractum. spacer10
Te frequens populis, Edouarde, nunc Lu-
spacertetia cernit

Regem apud Francum vigili labore
Munus iniunctum studiisque obire
Debitis, curaeque vices Britannum spacer15
spacerMittere in orbem.

Nam nisi in primis celebri fuisset
Nota reginae gravitas fidesque
Pectoris, candorque probatus, et Staf-
spacerfordia virtus, spacer20

Quam tot in bellis etiam per annos blue
Plurimos dextra metuente vinci
Sole praelustrem mage reddidisti
spacerSplendidus armis,

Non tuis commissum humeris ferendum spacer25
Pondus hoc ingens, neque tanta, digne
Cui praees, mandata foret tuo pro-
spacervincia Marti.

Plura tu secreta vicesque rerum
Nosse praesentum catus, intimasque spacer30
Provido causas oculo intueri,
spacerNon sine laude

Gratiae magnae cumulum reportas,
Consecuturus meritos honores
A triennalis spatii laborum spacer35
spacerFine peracto.

Iam quasi coram videor videre, blue
Ut voluntati placidoque nutu
Consonas divae licito papyros
spacerTempore nactus, spacer40

Prospero cum Duglasiae nitore blue
Insulam sospes repetas paternam,
Et redux matrem bene adhuc valentem blue
spacerRite salutes,

In tuae casto dominae cubiclo spacer45
Proximum lecti latus occupantem,
Grande nympharum decus, in suetis
spacerQuas hodieque

Educat ripis Thamesinus amnis.
O dehinc praeclara negotiorum spacer50
Expedi momenta, gravesque firmo
spacerRobore moles

Sustine, quantas oneratus axe
Terga caelesti subit acer Atlas.
Quo minus succumbis, eo parata est spacer55
spacerGloria maior.

7. NAVIGATURUS IN ANGLIAM blue

Fluctus Oceani vagi
spacerspacerEt vos, Oceani numina fluctuum,
Tuque, o flatibus imperans,
spacerspacerPerque altos equitans, Aeole, gurgites,
Navim qua vehor obvium spacer5
spacerspacerAd portum properis ducite cursibus.
Sic et Nereidum chorus
spacerspacerVobis mille ferat serta virentia, et
Grati signa animi locem blue
spacerspacerIpse in gramineo margine litoris. spacer10
Pande o pande sinus, Dromo, blue
spacerspacerVentus prosequitur vela secundior.
Londinum memorabile, et
spacerspacerInsignem cupio visere regiam,
Reginamque Britanniae, spacer15
spacerspacerQua nil splendidius, nil generosius
Orbis totus habet, nihil
spacerspacerAdmirabilius. Non ea seminis
Humani genus est, neque
spacerspacerMortali similis (credite) feminae: spacer20
Caelo duxit originem.
spacerspacerDivorum subolem nam polus Arcticus
Testatur. Via lactea
spacerspacerExspectat reducem. Cedet ei lubens
Sellam Cassiope auream: spacer25
spacerspacerIpsi qua rutilos fulgere candidae blue
Vidistis radios facis,
spacerspacerAnte annos tredecim. Quippe ibi Perseo
Laeva Gorgoneum caput,
spacerspacerEt dextra nitidum qui gladium tenet, spacer30
Vicina esse amat. Interim
spacerspacerQui Cantabrigiae gymnasium vetus,
Quique optabilis Oxoni
spacerspacerIucundo teritis limina in otio,
Vates, optima pectora, spacer35
spacerspacerDivam nobilium pectine carminum
Tantisper retinete, dum
spacerspacerPost aevi hocce senex incohet alterum red
Saecli tangere limitem.
spacerspacerExin, more aquilae, se iuvenescere spacer40
Formosis videat genis,
spacerspacerAc nobis reliqui copia temporis
Laudes sufficiat novas,
spacerspacerAmplam et materiem donet, identidem
Reginam celeberrimam spacer45
spacerspacerOrnandi numeris uberioribus,
Cuius fortiter inclitis
spacerspacerVirtutum elogiis lucter inemori.
En iam proxima portui
spacerspacerSulcantur vada, Iam carbasa contrahit spacer50
Nauclerus. Lyra, tu fides
spacerspacerAlterno cohibe flexanimas iugo. blue

8. AD THAMESIM blue

Parens olorum flumen herilium,
Flumen Caystri nobilius vadis, blue
spacerDic, unde per regna haec aquarum
spacerspacerUnde tot innocuae volucres,

Recente lacte et Parrhasia nive blue spacer5
Candentiores? Ales Apollinis
spacerNusquam locorum tam libenter,spacer
spacerspacerTamque frequens habitare amat quam

Tuo gregatim creber in alveo.
Nempe istud augurium ominis est boni. spacer10
spacerExcludere his ripis minores
spacerspacerGens solet inviolata pullos.

Antiqua fama est, post Phaethontium blue
Casum, et sorores cortice populi
spacerAlbentis obductas, et udis spacer15
spacerspacerSuccina de lacrimis fluendo

Concreta, Cycno, qui Ligurum oppidis
Regnavit, album pectora in alitem
spacerFuisse mutata, atque nato
spacerspacerRegis idem maris accidisse, spacer20

Quem concitati robur Achillei
Quia ense laesum non poterat dare,
spacerProstravit, afflixitque terrae:.
spacerspacerTum pater in volucrem ipsiusmet

Mutasse natum nominis, et manus spacer25
Vertisse in alas dicitur, et cutem
spacerCandenti praevelasse pluma.
spacerspacerCrediderim celeri volatu

Ambos decoras huc per inania
Librasse formas, et generis decus spacer30
spacerAuxisse multa prole, qua (nec
spacerspacerDeficient) Thamesinus amnis

Adhuc abundas, non sine maximo
Amoenitatis delicio, et gregem
spacerCastum voluptate intuendi. spacer35
spacerspacerVix ita pulcher erat, ut isti,

Ledaeus anser, duplicis elegans blue
Creator ovi, de quibus inclitus
spacerCastor Clytaemnestraeque fulgor,
spacerspacerCumque sorore Helena coortus spacer40

Pollux in auras. O mihi gutture
Cycnea vox, aut lingua simillima
spacerScite canentum, personaret
spacerspacerIn numerum, cuperem Britannae

Splendorem Elisae dicere regium spacer45
Formamque summis caelitibus parem,
spacerVultumque maiestate plenum,
spacerspacerNon sine fulgidulis ocellis,

Stellae gemellae lucem hebetantibus.
Oris diserti mellifluam adderem spacer50
spacerFacundiam, et sermonis usum
spacerspacerIndigena locupletiorem.

Quot illa linguas callet, Achaicam
Praeter Latinamque, ingeniosior!
spacerQuot illa fortunae et Minervae spacer55
spacerspacerDotibus, eximiisque pollet

Virtutum acervis! Dii facite, illius
Ex parte saltem mellea flumina
spacerLoquentis affectare Cleio, et
spacerspacerDulciculam lyra suavitatem spacer60

Blande aemulari possit amabilis
Linguae, bonarum vindicis artium.
spacerO quam beatas hanc et illam
spacerspacerIllecebrae memor aestimarim!

Quam me beatum, cui venerabilis spacer65
Heroidos tam splendida munera
spacerDiasque virtutes canendo,
spacerspacerMore cycni, licet immoriri!

9. AD THOMAM BROMLEUM REGNI ANGLIAE CANCELLARIUM blue

Quo tu munere fungeris
spacerspacerPleno sollicitis usque molestiis,
O Bromlee, Britannici
spacerspacerLanx aequi, et patriae consilium dices,
Illud non hominem, reor, spacer5
spacerspacerNaturamve hominis, sed potius deum
Poscit, vel genitum deo.
spacerspacerTantis ecquis enim posse laboribus,
Tantis posse negotiis
spacerspacerSolus sufficere, et praevalidissimum spacer10
Aequis ferre humeris onus
spacerspacerDicetur, graviumque ardua molium
Firmis pondera cruribus
spacerspacerSustentare? Vides, ut nec Atlas quidem,
Quamvis corpore maximus, spacer15
spacerspacerVastam signifero cardine machinam
Praefulcire queat, nisi
spacerspacerArtus suppositos senserit Herculis.
Nec fastigia turrium, et
spacerspacerTemplorum valeant alta cacumina spacer20
Durare inviolabili
spacerspacerCompagis serie, ni telamonibus
Fundamenta cohercitae
spacerspacerStructurae sociis nixa superstitent
Pinnarum incolumem statum. spacer25
spacerspacerSed res se bene habet. Te Themis enthea, blue
Teque Astraea polo redux,
spacerspacerTe fida Eunomia stipat et integrum
Praestat, ceu Caryatides
spacerspacerSalvos aedifici cum cameris tholos. spacer30
Iura hinc sarctaque tectaque
spacerspacerServas, et stabili regnum ope roboras;
Reginamque Britanniae
spacerspacerFulcis in solio strenuus aureo,
Gaudentem meritissimis spacer35
spacerspacerSecuras populis reddere ferias,
Pacalique fidelium
spacerspacerExornare olea limina civium.
Quae vobis bona Faustitas
spacerspacerPlus uno maneat propria saeculo. spacer40

10. AD GULIELMUM CAECILIUM BARONEM BURGLEIUM, REGNI ANGLIAE THESAURARIUM blue

Europae varios cognite, Caecili,
Per tractus, celeber non modo in Anglia,
spacerAut Germanide terra,
spacerAut per Francida nobilem,

Virtutesne tuas, et sapientiam, spacer5
Et summam graviorum experientiam
spacerRerum, non sine magno
spacerDoctrinae cumulo, quasi

Hospes mirer in hac exterus insula,
An tamquam proprio iure domesticus? spacer10
spacerQuum regina potentis
spacerCircumspecta Britanniae

Tantum pro meritis attribuat tuis,
Et tantum fidei credat idoneae,
spacerUt cunctis in Olympum spacer15
spacerTollare elogiis senex,

Solus sim reliquus, dicere qui tuas
Laudes ore pigrer, sponte alias viris
spacerDignis laude parato
spacerAc prompto memorabilem spacer20

Aeterno Aonidum carmine gloriam
Propagare? Etenim si pietas tuae
spacerMentis, canitiesque
spacerIncorrupta, et ab integro

Manans corde fides, nullius oblita spacer25
Pigmenti specie, nec simulamine
spacerInfucata doloso,
spacerSpectetur, satis una erit

Quaeque harum superis reddere te parem
Posse, et perpetuis gentem apud Anglicam spacer30
spacerConsecrare papyris,
spacerQuas et Caecilidae tui,

Sincerae memores post tria saecula
Famae perquam avide discere gaudeant,
spacerVenturamque nepotum spacer35
spacerEasdem perdoceant domum.

Quid praeclarius est aut generosius,
Quam partum meritis eximiis decus
spacerDerivare sequacum
spacerClara in stemmata posterum? spacer40

11. AD CAROLUM HOWARDUM, SUMMUM ANGLIAE THALASSIARCHAM blue

Northfolciorum progenies ducum,
Howarde, vestram dum vagus insulam
spacerHospes pererro, regiamque
spacerspacerVisito quotidianus aulam,

Non te salutem, non reverentia spacer5
Te dignem altum quae deceat statum?
spacerTu mitis humanusque prae te
spacerspacerNon modo fers mihi comitatem,

Et singularis lumina gratiae,
Hanc re sed ipsa continue probas, spacer10
spacerProbas et illam. Summa certe est
spacerspacerLaus procerum indigenum subinde

Affabiles sese et peramabiles
Praebere in externos et in advenas.
spacerNatura id ipsum liberalis spacer15
spacerspacerVos docet, ingenuusque morum

Politiorum candor, et aureae
Benignitatis temperies, lita
spacerLiquore mulsi, melleique
spacerspacerNectaris, ambrosiaeque guttae. spacer20

Hanc suavitatem, et lenia pectorum
Fomenta, linguaeque illecebras meras
spacerSic usque amamus fascinati,
spacerspacerUt simulata etiam probemus

Et ficta nonnumquam, ut fieri solet spacer25
Plerumque, verborum innumeralia
spacerSoni profuse prodigorum,
spacerspacerObsequiique operaeque largae.

Contra tumores odimus admodum, et
Fastidiosae corda superbiae, spacer30
spacerRitum ferarum praeferocum
spacerspacerEt rigidas imitata cautes.

Inflata mansues et placidus fugis,
Fugis modestus, Carole, turgida.
spacerHinc praeter omnes te Camenae spacer35
spacerspacerTe Charites celebrare sumunt.

12. AD ROBERTUM DUDLAEUM, COMITEM LEICESTRIUM, REGIAE IN ANGLIA HIPPOCOMIAE PRAEFECTUM blue

Regnorum stabili sorte potentiam,
spacerspacerLeicestri comes inclite,
Nervosque Herculeis non sine viribus,
spacerspacerFelicemque hominum statum,
A quo praecipue, aut unde petendum erit, spacer5
spacerspacerDivino superum nisi
A nutu? Superis sceptraque et ardui
spacerspacerFasces imperii graves
Curae. Per superos stat rata cardinis
spacerspacerFirmi robora quominus spacer10
Languefacta ruant. Res ea numini
spacerspacerAccepta est referenda. Quo
Fortunante, potens inviolabili
spacerspacerRerum se moderamine
Exsertat capulus, praevalidae manus spacer15
spacerspacerGestamen, rigido insciens
Tangi barbaricae more tyrannidis,
spacerspacerCui nec quod merito pium
Aequumve est oculos aut animum afficit,
spacerspacerNec lenimine pectoris spacer20
Mollit saevitiam mellea comitas.
spacerspacerSed vis intolerabilis
Pro desiderii cuncta libidine,
spacerspacerEffreni instar equi, malis
Suadet consiliis aut agere aut agi, spacer25
spacerspacerCurare exitio sui, et
Subiecti populi pernicie ultima.
spacerspacerTolle o lumina, tolle per
Gyrum, et trans vitreos oceani vagi blue
spacerspacerPorro respice gurgites. spacer30
Exemplumne petes? Dii melioribus
spacerspacerProspexere Britanniae
Fatis, quam studio pacifico regit,
spacerspacerTranquillamque regat precor,
Pollens magnanimae dextra virginis, spacer35
spacerspacerDignae cui favor annuat
Caelestum patriis e regionibus
spacerspacerPlures posse colonias
Transmigrare novos orbis in extimi
spacerspacerTractus, atque alium insuper spacer40
Mundum veliferis quaerere navibus,
spacerspacerAustrinae attiguum plagae
Et flabris Zephyri mitibus. Occupet
spacerspacerIllas fortis et adferat
Gentes praesidiis virgo Britannica, spacer45
spacerspacerNostrum numen, et a suae
Zonae flore recens indigetata humus
spacerspacerNomen Virginiae gerat.

13. AD PHILIPPUM ET ROBERTUM SYDNEIOS, VIROS ILLUSTRES blue

Philippe, Musarum nitor
spacerspacerPhoebique, et orti Pleiade;
spacerspacerHonos, Roberte, Palladis,
spacerspacerFlos Gratiarum germinans,
spacerspacerAnglicae decora aulae, spacer5

Ambo deabus omnibus
spacerspacerCari deisque singulis.
spacerspacerAmbo Dionae suavibus blue
spacerspacerDigni reperti basiis,
spacerspacerAmplexuque Dianae, spacer10

Lenem favoris halitum
spacerspacerMeis Camenis obsecro,
spacerspacerVestraeque mollem gratiae
spacerspacerAdflate mi Favonium,
spacerspacerDignus sim modo, et illae. spacer15

Natae verecundo genas
spacerspacerPudore suffusae, timent
spacerspacerVulgi sub ora publica
spacerspacerProdire nondum puberes,
spacerspacerNecdum amoribus aptae. spacer20

Pater veretur, ut satis
spacerspacerCultae politulaeve sint.
spacerspacerAt purpurisso, polline,
spacerspacerFuco, oesipove succido,
spacerspacerAut Achaeide creta, spacer25

Unctaeve cerussae litis
spacerspacerAdulterari pharmacis
spacerspacerVultus puellares negant,
spacerspacerPigmenta cuncta respuunt,
spacerspacerAscitosque colores. spacer30

Ac proinde nativae magis
spacerspacerAmabitis formae decus.
spacerspacerMagis figuras has sine
spacerspacerColore comprobabitis,
spacerspacerSincerasque probasque, spacer35

Natura naturae aemula
spacerspacerQuaeque est suae. Si filiae
spacerspacerSui Minervam simplicem
spacerspacerParentis exprimant, sat est,
spacerspacerSat est, si nihil assit. spacer40

14. AD FRANCISCUM WALSINGHAMUM ET ROBERTUM BEALUM, REGIAE ANGLICAE FAMILIARES blue

Peregrinas potuisse in regiones spacerspacerspacerspacer
spacerspacerPenetrare, et sine damno superare
spacerspacerMaris alti fremebundas rate durante procellas,

Genitalemque in humum denique salvum
spacerspacerAd amicos tria post lustra reverti spacer5
spacerspacerQuatuorve, innumerarum experientissima rerum,

Generosi est, animique ad mala fortis.
spacerspacerBona sors haec quibus accepta ferenda est
spacerspacerPosituris, rata portans ab Olympo omina fausto?

Neque Proteus, neque Vertumnia Morphe, bluespacer10
spacerspacerNeque Casus, neque Fortuna, rotaeve
spacerspacerTemere Ixiona volvens dubia ambagine gyrus,

Genium addit comitem impune ducemve
spacerspacerBene natis, sed amicabile numen
spacerspacerSuperum rex, ope cuius stipulatoque favore spacer15

Mala cedunt, fugam adornantque pericla,
spacerspacerSibi primas merito poscit in omni
spacerspacerTribui reque locoque, et pariter tempore quovis.

Tibi, Walsinghame praeclare, tibique,
spacerspacerBeale ornate, sat istocce superque spacer20
spacerspacerManifestum est. Ego vestras ubi lustravero terras,

Prope fessus statui quando viarum
spacerspacerMihi metam, variorumque laborum.
spacerspacerLoca quaeram peramoena et bene secura Camenis,

Modo, quae pectore multumque diuque spacer25
spacerspacerAgito, respicient vota volentes
spacerspacerSuperi, nec meliorem mihi Fatum resecet spem

Requiei potiundae vel in arvis
spacerspacerProavitis, vel in oris alienis.
spacerspacerQuid enim tam diuturno spatio creber oberrem? spacer30

15. AD DANIELEM ROGERSIUM, REGINAE ANGLIAE LEGATUM blue

Dum vita fruar hac superstes,
spacerspacerRogersi decus Angliae,
Reginae meritas Britannae
spacerspacerLaudes ore hilari canam,
Dignae cui mea meque totum spacer5
spacerspacerUni devoveam lubens,
Mancipemque per huius aevi
spacerspacerQuidquid mi fuerit super.
Sum facturus idem, supremo
spacerspacerPostquam tempore vixero, spacer10
Cum velocis aena Fati
spacerspacerVis, et Parca valentior, blue
Divum munere commodatum
spacerspacerMe reposcet anhelitum.
Quei facturus idem, rogabis? spacer15
spacerspacerSupplex aetherium Iovem,
Supplex Aonidumque patrem
spacerspacerDeprecabor Apollinem,
Ut post fata meus remigret
spacerspacerVivax in niveos cycnos spacer20
Spiritus, Thamesim incolentes,
spacerspacerLimpidum Thamesim, meo
Factum carmine clariorem.
spacerspacerNam quo perpetuus gregem
Plurium Thamesis cycnorum spacer25
spacerspacerAlet, pluraque perstrepent
Rostra, eo quoque laetiore
spacerspacerDivam gutture concinens
Clangam. Quisquis et hos olores
spacerspacerInaudiverit oscines spacer30
Videritve, Melissus, aiet,
spacerspacerIn his vivit oloribus.

16. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

O diva, claram quae regis Angliam,
Potens beatos reddere quos velis,
spacerDignosque regali favore,
spacerspacerAccipe fronte precor serena

Quae dedicamus carmina numini spacer5
Tuo volentes. Sic genius tuus
spacerVigescat aeternum canorae
spacerspacerSuavibus in numeris Thaliae.

Sic ipse perpes praeco tuae ferar
Laudis per orbem, qua Boreas strepit spacer10
spacerSonorus, et lenis flat Auster,
spacerspacerQuaque oriens micat occidensque

Titan, Olympi perpetuum iubar.
Testes meorum sint volo carminum
spacerUterque Sydneius, Rogersque, spacer15
spacerspacerQuique tibi mea verba reddet

Gilpinus, Augusta mihi cognitus blue
In urbe, Suevi caeruleis aquis
spacerLyci rigata, quo Rudolphus
spacerspacerImperii proceres frequenti spacer20

Manu evocatos consulere invicem
Communis in rem iusserat arbiter
spacerStatus, et incrementa latis
spacerspacerPublica subsidiis tueri.

Me gratiosum te penes hac chely spacer25
Spero futurum. Sit precor o meis
spacerCamenis, velle plenum blue
spacerspacer(Si iubeas) opus exarandum,

Regina, de te suscipere, omnibus
Perfectum ad unguem, qua potero, modis, spacer30
spacerPrositque de te, diva, nullas
spacerspacerTer duo lustra tacere chartas.

17. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Tantine sum, regina, de me
spacerspacerUt rogites volens
spacerspacerUbinam locorum victitem?

Tantine sum, regina, Musas
spacerspacerIn penetral tuum spacer5
spacerspacerUt amanter acceptes meas,

Mihique magnas proinde grates
spacerspacerSic iubeas agi,
spacerspacerQuasi quid merenti gratiae?

Fortassis et Rosina quae sit spacer10
spacerspacerNostra rogaveris.
spacerspacerEquidem ipsemet (credas velim)

Ignoro. Numquam enim Rosinam
spacerspacerVidi ego, quam cano
spacerspacerCecinique, quamque post canam. spacer15

“Umbram ergo captas, o Melisse?”
spacerspacerOmnimodis, quia
spacerspacerProcul hinc abest corpus Rosae,

Nec sat scio, quonam sub axe
spacerspacerEutopiae. “Peris spacer20 blue
spacerspacerIgitur Rosinam, et perditum is

Et tempus et te, France?” Quid tum?
spacerspacerDummodo non meae
spacerspacerPereant imagines Rosae.

18. IN FONTEM HORTENSEM ELISABETHAE REGINAE ANGLIAE blue

O argenteolis lucide rivulis
Fons, et frigidulis limpide glareis,
Ecquae nympha loci te gelido cavae
spacerRupis ab antro

Limphis tam riguis elicit uberem? spacer5
Ut persaepe tuas margine in herbido
Miratur scatebras gemma Britanniae
spacerDulcis Elisa!

Ut persaepe sitim languidulae cies!
Tu candente oculos pascis imagine, spacer10
Aures tu satias murmure, tu rigas
spacerLabra liquore.

Os, aures, oculos devoveo tibi,
Crystalli Cypriae splendidior vitro blue
Dulcis fonticule, o, fontis Ilisii blue spacer15
spacerDulcior undis.

Monstra quaeso mihi, quaeso tuam mihi
Nympham monstra, agedum. Nobilium lubens
Illam Naiadum praeficiam choro,
spacerNobiliorem spacer20

Quam vel Cymodoce, quam vel Erotion,
Ulnis vel niveis candida Amyntias.
Sic numquam tua nec sicca, nec arida
spacerVena dehiscat.

Sic herbosa tibi gramina vestiant spacer25
Ripam. Sic viridis pomus opacula
Defendat rapidum frunde Caniculae
spacerDesuper aestum.

19. IN HORTUM ELISABETHAE REGINAE ANGLIAE blue

Verne reginae decor o Britannae,
Summa praesentis dominae voluptas,
Arborum densis fruticumque silvis
spacerHortule florens,

Quis tibi vatum neget eleganti spacer5
Elegans carmen? Quis Apollinari
Frunde velatus tibi cantitare
spacerPauca recuset?

Hauriat virago potens volenti
Aure sedatos modulantis orsus. spacer10
Heic rosas inter medias, et inter
spacerLilia cana,

Ductili puris saliente limpha blue
Fistulis, et lus7cinia, sonori
Gutturis docta, melos integrante spacer15
spacerLucis et umbrae.

Dum cano septos nemoris recessus,
Aut parum, o frigilla, silens quiesce,
Dauliam suavi cata provocare blue
spacerVoce magistram,spacer20

Aut simul dignas celebrate mecum
Hortuli laudes. Sed ut hae per aevum
Omne crescentes in herae benignae
spacerVota redundent.

Qualiter vix Hesperidum fuisse spacer25
Caespites cultos puto, vixque Cyri
Pensiles hortos, et amoena Adonis blue
spacerAlcinoique

Frundeo ornatu decorata Tempe,
Tale pol maiusve decus canemus spacer30
Areas ornare tuas comatis
spacerHortule ramis.

Heic odor quali fruitur Sabaeus, blue
Heic nitor quem Semiramis petissat, blue
Heic color, quo ridet hians beato spacer35
spacerCopia cornu.

Dulce praelustri spatiari in aura
Mane, iucundumque meridiari,
Vesperi suave est abeunte sole
spacerPascere visum. spacer40

Heic bonum est dormire, bonum est morari,
Cultui gnavo melius vacare.
Optimum cantus hilares iugare et
spacerDulce poema.

Cultor herbarum memor atque florum, spacer45
Atque radicum sub humo latentum, et
Stirpium prisca et nova singularum blue
spacerNomina signet.

Tum salutarem propriamque et aptam
Omnium, Macer quasi quis renatus, bluespacer50
Vimque virtutemque potentiamque in-
spacerdagine prodat.

Non opis nostrae frutices ad unguem
Persequi cunctos, variasque plantas,
Praestet hoc malim indigenae resultans spacer55
spacerMusa poetae,

Cui per abstrusos vaga corda gyros
Scitus errorum labyrinthus urget.
Pieri o fesso liquidum canenti
spacerPorrige fontem. spacer60

Haec sat est tentasse levi sub umbra
Pampini. Salve mihi ter quaterque,
Hortule, et regina vale trecentos
spacerSospes in annos.

20. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Legisti numeris quas dedimus Pindaricis strophas, blue
spacerspacerLegisti melicon treis alios libros,
spacerspacerQuorum primus, Elisa, -
spacerspacerMagnorum inclita Caesarum

Et regum atque ducum, quos celebro, numina continet, spacer5
spacerspacerAlter se comitum nomine venditat,
spacerspacerIllustrique caterva
spacerspacerClarorum ante alios virum.

Castis virginibus tertia, nec non Heliconiis
spacerspacerConsecrata viget pagina feminis. spacer10
spacerspacerInter quas tua virtus
spacerspacerTanto splendidior nitet,

Quanto nobilius laude nova promerita es decus,
spacerspacerNymphis prae reliquis sic radians, uti
spacerspacerStellis endo minutis spacer15
spacerspacerScintillante Venus face.

Quartus nunc sequitur cum sociis legitimo liber
spacerspacerComprendens seriem temporis ordine,
spacerspacerAnnorumque iuventae.
spacerspacer Ut quemque Aoniis aquis, spacer20

Non zytho cecini, vel Bromii potibus ebrius.
spacerspacerNamque et Nephalie sobria sobrio blue
spacerspacerPuram e fonte bibendam
spacerspacerLympham Clitorio dedit, blue

Suadens indolis atque ingenii vim moderarier spacer25
spacerspacerLeni temperie. Quae ruit impetu,
spacerspacerCeu torrentibus undis
spacerspacerSpumas saxaque multa agens

Transalpinus Isax praecipiti volvitur agmine, blue
spacerspacerHaec oblita sui saepius obvios spacer30
spacerspacerIntus vena liquores
spacerspacerInconsultior egerit,

Buccae quo vacuum cumque modo prompta repleverit,
spacerspacerEt vano strepitus obtuderit sono
spacerspacerConturbatior aures,spacer35
spacerspacerQualem gutture ab improbo

Anser clangit iners aerias per nebulas volans,
spacerspacerCycnorum opprobrium suave canentium.
spacerspacerTu, regina, susurris
spacerspacerSic applaudito naeniis, spacer40

Ut non tam numeres, quam trutina quae cano ponderes
spacerspacerVestras Ausonio carmina barbito
spacerspacerDivulgantia laudes,
spacerspacerEuropaea per oppida

Non solum celebres, verum etiam (si genius favet spacer45
spacerspacerCoeptis) perque Asiam, perque Libystidis
spacerspacerOrae tesqua, novique
spacerspacerOrbis multiplices plagas,

Famae praepetibus remigiis, atque adeo omnium
spacerspacerVatum iudicio sic memorabiles spacer50
spacerspacerCuncta in saecla futuras,
spacerspacer Ut faustissima posteri

Haec, queis vivere te contigerit, tempora praedicent,
spacerspacerAevi participes nonnihil aurei,
spacerspacerAscribentis Olympo spacer55
spacerspacerTe aeternis graphiis deam.

21. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Si vacat, sueto placidos ulterius canori,
spacerspacerVirgo decens Elisa,
Admove sensus, animoque imbibe liberali
spacerspacerNostra mele, loquaces
Psittacos raucasque sonis aemula fabulosis spacer5
spacerspacerAequiparare picas.
Attamen linguam fatu ne reprehende vatis,
spacerspacerQui taciturnus olim
Verba ceu mutis labiis devoro, tinnulumque
spacerspacerPariete ab otioso spacer10
Pectinem suspendo silens. Quod simul atque factum est,
spacerspacerMercurium videres
Ilicet plectris requiem segnibus invidere.
spacerspacerNec mora, feriatam
Accipit taxim citharam, claviculosque chordae spacer15
spacerspacerCorrigit obstrepentis,
Mutuos vibrans digitos, atque fritinientes blue
spacerspacerEliciens sonores.
Stat Venus iuxta, et roseo praeradians amictu
spacerspacer Cynthius aureo ore bluespacer20
Dictitat suaves numeros, qualibus ex Averno
spacerspacerAetherias in auras
Thracius caram fidicen dicitur evocasse blue
spacerspacerEurydices figuram,
Cum rotam saxumque lyrae flexanimo quiesset blue spacer25
spacerspacerObstupefacta cantu,
Nec iecur rostro Tityi tunderet uncus ales,
spacerspacerNec latices sitiret
Tantalus, nec Pirithoo dura forent catenae
spacerspacerSarcina, nec repleri bluespacer30
Hiscerent pertusa cavum dolia, nec retortum blue
spacerspacerDens asinae rudentis
Roderet funem, sed nec prodigiosus alla-
spacerspacertraret Anubis umbras.
O mihi tales! Clarii numina docta coetus, blue spacer35
spacerspacerAnnuite oro vires,
Ex nigris Orci tenebris ut Charitusan illam, blue
spacerspacerMyrtileos ad ocres blue
Conditam tristi tumulo, rursus in hancce vitam
spacerspacerCarmina nostra sistant, spacer40
Si pote est. Si non pote, mens talia somniare
spacerspacerVisa, animae vigorem
Integrum, pacto genii, restituisse credat
spacerspacerTam capiti amato.

22. AD AURORAM blue

Aurora, solis splendor ille pulchrior,
spacerspacerQuo purpurare cernitur
spacerspacerEt mane caelum et vesperi serenum,
Formosa nata lucidissimi Iovis,
spacerspacerO ter quaterque et amplius spacer5
spacerspacerAurora salve. Te meis venustam
Quoties ocellis laetus aspexi, palam
spacerspacerVidere Elisam sum ratus,
spacerspacerBritanniae illam doctam et eruditam
Reginam, in illiusque viva imagine spacer10
spacerspacerMeam Rosinam, tot libris
spacerspacerTot luculentis carminum involucris
Claram, poetarumque mille versibus
spacerspacerPridem celebratam, in mei
spacerspacerTantum favorem gratiamque nymphae. spacer15
Aurora, quid te in orbe toto est pulchrius,
spacerspacerFormosius, venustius?
spacerspacerElisa, quid te splendidum magis, quid
Illustre regificumque te mage uspiam?
spacerspacerAurora, quid te dignius spacer20
spacerspacerCelebriusve aut notius per orbem?

23. AD PHILIPPUM SYDNEUM, ELISABETHAE REGINAE ANGLIAE AD ROM. IMP. LEGATUM blue

Sydnee, Musarum inclite cultibus,
Prorex Hybernes cui pater insulae, blue
spacerRheno secundo navigabis
spacerspacerIn patrias rediturus oras,

Vasti per amplos oceani sinus. spacer5
Regina vestrae clara Britanniae
spacerResciscere ardet quid reversus
spacerspacerCaesarea referas ab aula

Legatus. O si me comitem tuis
Nereus, et ipsae Nereides viis spacer10
spacerIunctum viderent colloquendo
spacerspacerVelivola freta longa pinu

Sulcare! Nigros non ego turbines,
Nec beluarum monstra natantium,
spacerDiscordiamque Eurum protervis spacer15
spacerspacerCum Boreaeve Notive pennis

Vector timerem. Nam pietas tua,
Philippe, salvos incolumesque nos
spacerPraestaret, et quae vox tenere
spacerspacerCaesaris ora, tenere linguam spacer20

Serena quivit, haec eadem maris
Deos furentes, flabraque tristium
spacerFratrum moraretur, sonori
spacerspacerTurbida per pelagi ruentum.

Quamvis remotarum aequor ad Orcadum spacer25
Vis Africi nos saeva propelleret,
spacerImpune salsos frangeremus
spacerspacerRemigio superante fluctus,

Tenta et liceret vela retro dare,
Portumque laetis passibus ingredi spacer30
spacerDesideratum. Sed relicta
spacerspacerNunc iter est mihi Myrtileto blue

Admoliendum dura per Alpium
Saxa, et tremenda fauce voragines.
spacerUtrique nostrum dii secundent spacer35
spacerspacerQuae petimus loca, prosperentque

Optata. Londinum in patrio sinu
Te mox receptet, splendidus urbium
spacerOcellus, at mi septicollis
spacerspacerVaquerio duce Roma plaudat. spacer40

24. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Cum peregrinator poteram trieteridas ante blue
spacerspacerQuattuor, ex Brabantidos ora blue
Finibus aut Gallum solvens, et trans mare vectus
spacerspacerOceanum, lustrare Britannos,
Ac vultus, hera magna, tuos aulaeque decorem spacer5
spacerspacerMirari, simul Oxoniumque
Et Cantabrigiam, vestri duo lumina regni,
spacerspacerVisere, Pieriaeque catervae blue
Iunctior esse, tuasque una celebrare perenni
spacerspacerCommodulans testudine laudes,spacer10
Cursibus invidit nostris Fortuna locorum
spacerspacerEt varia et mutabilis usque,
Et temere inconstans, Casu comitata Sinistro
spacerspacer Fratre Vicis, Proteique sorore. blue
Nec non insana rabie furiare Gradivus bluespacer15
spacerspacerPectora atrox, hostilibus armis
Atque inimicitiis intestinoque tumultu
spacerspacerDegrassatus in omnia passim
Obstruxitque vias, aditumque occlusit ituro.
spacerspacerVidimus in cinerem isse cremando spacer20
Oppidaque pagosque, et contemerata deorum
spacerspacerFana ruisse, deosque fugatos.
Vidimus undantes profuso sanguine campos,
spacerspacerImmeritosque ferocibus ausis
Supplicio addictos, atram (miserabile) sortem spacer25
spacerspacerEt creperi discrimina belli
Civibus incassum deflentibus. An mihi sana
spacerspacerPer gemitus tristesque querellas
Vulnera reddiderit dolor? An liquor udus ocellis
spacerspacerNympharum qui plurimus exit spacer30
Fluminis in morem, cum femineo ululatu
spacerspacerEt rigido praecordia saepe
Percutiente ictu, vesanae incendia flammae
spacerspacerUberibus restinxerit undis?
Iampridem elapsi metuenda pericla latronum, spacer35
spacerspacerPortuno sacravimus aram. blue
Nunc Veneto fruimur caelo, magnamque Quirini
spacerspacerSenensemque reliquimus urbem,
Euganeum ad colles Aponique calentia lutra blue
spacerspacerCum Polemo sociisque reversi,spacer40
Et modo braiani, modo delicias Arquati blue
spacerspacerVere novo gustare solemus.
At desiderium, quo litore longius absum
spacerspacerAngliaco, hoc vehementius urget
Ac coquit internas accenso corde medullas, spacer45
spacerspacerSpeque animum meliore serenat,
Adfore tempus uti cernam tua regna, tuique
spacerspacerNominis, heroina, frequentem
Elogia et laudes, semperque manentis honorem.
spacerspacerO utinam Thamesinum apud amnem, spacer50
Post reparata novae paucissima cornua lunae,
spacerspacerInsula me tua corpore salvo
Spectantem videat orientia lumina solis,
spacerspacerAuroraeque tuam assimilantem
Divinam faciem! Quid me felicius uno, spacer55
spacerspacerTeque foret celebratius una?

25. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Amoenitatem marginis Benacii
spacerspacerMente mea quoties
spacerspacerAbsens recordor, o dea
(Recordor autem saepius), praesens ibi
spacerspacerDegere mi videor, spacer5
spacerspacerTotaque nocte somnio
Colles apricos. Iam Salon, iam visui
spacerspacerGarda iugosa subit.
spacerspacerIam Tusculanum, ad dexteram
Lacus sereni ripulas legentibus, bluespacer10
spacerspacerInter odora situm
spacerspacerVireta. Iam ridens subit
Peninsularum et insularum Sirmio
spacerspacerPulcher ocellus, ubi
spacerspacerQuondam Catullus post iter blue spacer15
Bithynum onusti pectoris curam exuit,
spacerspacerScaligerumque genus blue
spacerspacerAgri Tyroli principes
Tutos recessus quaesiverunt, arduis
spacerspacer Rebus ab imperii spacer20
spacerspacerOmissiores. Quam virent
Frundentque cuncta amoeniter! Quam pectora
spacerspacerMirifice rapiunt
spacerspacerAd se comantes hortuli!
Montes opaca vestiuntur Pallade. bluespacer25
spacerspacerVitifera in mediis
spacerspacerClivis Lyaeus regna amat. blue
Imum occupavit citrii nemusculi
spacerspacerFulgor, et aureola
spacerspacerPoma, et frutex lemonius, spacer30
Et Punicarum silva densa frundium,
spacerspacerNon sine lauricomae
spacerspacerVigore Daphnes, nec sine
Myrto Diones. Limpidas ut Mincius
spacerspacerVolvit herilis aquas spacer35
spacerspacerAd arcta claustra faucium!
Salvete quotquot haec Oreades loca,
spacerspacerEt quot Hamadryades,
spacerspacerNymphaeque formosissimae
Stagni tenetis laetioris ambitum. spacer40
spacerspacerTuque, venusta meo
spacerspacerInfixa cordi millies
Napaea, salve. Tale caelum in Anglia,
spacerspacerTalis et aura tuis
spacerspacerContingat hortis apprecor, spacer45
Flos virginalis castimoniae dea.
spacerspacerRideat arboreae
spacerspacerStirpis propago, rideant
Et viva sepimenta, et omnis seminum
spacerspacerProgenies, Zephyri spacer50
spacerspacerDemulsa leni flamine.
Tuque, o Elisa, masculae in lauri modum
spacerspacerGermine perpetuo
spacerspacerFloresce sospes, et vige.

26. AD FRANCISCUM WALSINGHAMUM, ELISABETHAE REGINAE ANGLIAE A CONSILIIS blue

Ut ante septem plus minus messes tuae blue
spacerspacerMisi legendam heroidi
Rhapsodiarum dapsilem farraginem,
spacerspacerSatus iuventae parvulos,
Sic nunc eidem grandiore mergites
spacerspacerSpica replentes horreum spacer5
Non extimesco missitare exoticam
spacerspacerIn Albionis insulam.
Hoc quidquid est aut qualecumque, se tuo
spacerspacerCommendat, o Walsinghame,
Dulci favori, gratiaeque mutuae. spacer10
spacerspacerOccasionem commodam
Nactus, fac istud ad manus pulcherrimas
spacerspacerVenire reginae queat,
Oculosque ad ipsos siderum instar lucidos.
spacerspacerNon illa proprias sibi spacer15
Laudes, inexstinctaeque gloriae decus
spacerspacerIllustre dedignabitur,
Neque attributa honoris alta encomia
spacerspacerDispernet ab sese procul,
Quamquam profecta vate ab externo, tamen spacer20
spacerspacerIllius haud certe minus
Amante, quam si natus esset subditus
spacerspacerSceptris Britanniae aureis,
Normaeque legum aequabili vestratium,
spacerspacerQueis illa iustitiae tenax spacer25
Pro singulari pectoris sapientia
spacerspacerPaci studens ante omnia, et
Tranquillitati, civium nutriculae,
spacerspacerRegnique tutrici, Themin blue
Conservat illibatam, et urbes floridas, spacer30
spacerspacerPopulique corpus integrum.
Quid commoramur hisce sub plagis diu,
spacerspacerLycumque frustra cantibus
Oneramus amnem? Fallor, an Thamesina aqua
spacerspacerIampridem oloris Francii blue spacer35
Ad nota praestolatur adventum vada,
spacerspacerGratum inter alites locum
Sedemque concessura candidissimas?
spacerspacerIbo, et relicto Teutonum
Caelo, Britannas hospes Oceanum mare spacer40
spacerspacerTransvectus auras imbibam.
Fortassis istic, quod diu quaesivimus,
spacerspacerTandem repertum se dabit.

27. AD ROBERTUM BEALUM, REGINAE ANGLIAE A SECRETIS IN CONSILIO blue

Teutonum mirus Beale o amator,
Ecquid ut Nicrum fueras ad amnem
In Palatini celebratiorem
spacerPrincipis aulam

Missus, ex illo memor es Melissi spacer5
Tempore, et nostri retines perennem
Mente sincera, quasi in aere puro
spacerAut adamante

Candido scalptam graphice, figuram
Quam tot exoptata colunt amici spacer10
Turba, tot servant nivei irreflexo
spacerCorde sodales?

Nos dies noctesque tuos avemus
Cernere Anglorum in regione vultus,
Quamque praesignem tibi comparasti spacer15
spacerBibliothecam,

Oppido ditem veterum librorum, et
Arte cusorum omne genus recentum.
Tam diu quid me fera bella tardant? blue
spacerO mora, quid mespacer20

Tam diu differs? Quid agor retrorsum?
Stat tamen mitem Bealum osculari
Velle cum Walsingamio stat ipsum
spacerCaeciliumque

Posse Bromleiumque videre, nec non bluespacer25
Pectus Hovardum, reliquosque in aula
Nominis magni proceres, ab alto
spacerSanguine cretos.

Numen in primis venerandum Elisae
Versibus cultis amo demereri, spacer30
Grande laturis trifidum per orbem
spacerPondus honori.

Dii meos orsus, mea dii secundent
Coepta. Quod dilatum aliquando, quis scit
An favor compenset iter mage amplo spacer35
spacerMunere sortis?

28. AD GEORGIUM GILPINUM, REGINAE ANGLIAE AD COMITIA AUGUSTANA LEGATUM blue

Gilpine, cui fas nosse Britannicae
Secreta divae, quique repertus es
spacerUnus Rudolphi dignus aulam
spacerspacerCaesaris ad Lycii fluenti

Sequi recessus, Vindelicum procul bluespacer5
Findentis oras, quandoquidem nimis blue
spacerDiu feri interceptum ab hostis
spacerspacerSaevitia gravis immerentem

Custodit arcte poena Rogersium,
Lumen Camenarum. Annuis, an meos spacer10
spacerRepellis obstando rogatus?
spacerspacerAnnuis hercle, meisque votis

Locum relinquis. Tu dabis entheae
Mittesve nymphae Pindaricum melos,
spacerMeasque commendare perges spacer15
spacerspacerDe meliore nota Camenas.

Iam concitatis quindecies equi
Titanis acres Zodiacum ungulis
spacerPercursitarunt, gnavus ex quo
spacerspacerScribere quae faciant decoro spacer20

Latinitatis, numquam ego destiti,
Politiorum scilicet aemulus
spacerRerum, elegantiaeque tersae.
spacerspacerEcquid enim melius venustat

Quam lima carmen? Quid mage verba quam spacer25
Ars? Inter haec et laudibus inclitam
spacerHeroida exornare sumpsi,
spacerspacerOceani dominam potentem

Et Albionis, quin etiam dehinc blue
Plene absolutum versibus aggredi spacer30
spacerOpus sonoris cogitarem,
spacerspacerIllius elogiis refertum,

Praebente diva materiem, et modum
Praescriptum agendi. Tu precor interim,
spacerGilpine, quid regina mandet, spacer35
spacerspacerQuid iubeat mihi adordiendum,

Felice penna significaveris.
Me, quantus hic sum, devoveo illius
spacerFamae celebrandae, Britannorum
spacerspacerOmnis ad obsequium paratus. spacer40

29. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Metas attigimus temporis ultimi,
O regina. Brevi momine machina
spacerPerfectissima mundi
spacerspacerDissolvetur, et ignibus

Arsuram metuet, quisquis in hoc solo spacer5
Vitam maluerit degere perpetem,
spacerQuam sacraria mentis
spacerspacerIlluc, unde oriens suum

Duxit principium, dirigere in locos
Vulcani rapidis insuperabiles spacer10
spacerFlammis. Aspice caeli
spacerspacerConvexa. Aspice siderum

Lapsus. Curriculum polliciti sumus
Nobis pol nimio longius, ac vices
spacerParcae ferre potes sunt. blue spacer15
spacerspacerFessis interitum omnia

Praeportant elementa, et gemitu gravi
Testantur subitos ponderis impetus.
spacerVertentis tamen anni
spacerspacerErrorem melioribus spacer20

Emendare modis maxima Romulo
Cura est pontifici. Quid iuvat, orbitas
spacerPhoebi et menstrua lunae
spacerspacerHeu vestigia sedulis

Observare oculis, et tamen interim spacer25
Indirecta sequi? Scinditur undique
spacerIn diversa popellus,
spacerspacerIgnorans rationis et

Normae legitimae. Iane bifrons, viam
Fac rectam doceas, irremeabilem spacer30
spacerScrutantes seriemque
spacerspacerAnnorum, et celerem poli

Gyrum. Nam et veteris gnarus es, et novae
Aetatis. Redeant tempora Iulia
spacerIn fastos hodiernos, spacer35
spacerspacerNe non aequidies, simul

Bino solstitio, certius ingruat.
Mensis quisque suis, ex memorabili
spacerUrbis more, Calendis,
spacerspacerNonis constet et Eidibus, spacer40

Ortus nec dubios astra habeant, neque
Incertos obitus. Denique quos fidem
spacerChristi et iura professos
spacerspacerIpsum nomen ab ethnicis

Non uno indicio separat, invicem spacer45
Ceu membra unanimi pectore menteque
spacerIuncti simus, ad usque
spacerspacerLucis fata novissimae.

At tu sive novi seu veteris libet
Ritus picta sequi signa, ita vivito spacer50
spacerImmortalis Elisa,
spacerspacerUt quamvis tibi nemo sit

In terra similis, sic animum tamen
De vitae fragili consolides statu,
spacerUt post pauca dierum spacer55
spacerspacerIntervalla sonum tubae

Credas angelicae desuper auribus
Illapsurum hominum. Talia qui cata
spacerSecum mente volutat,
spacerspacerFaustis auspiciis novi

Anni per superos cottidie frui spacer60
Non istac in humo, sed paradisiis
spacerSperans optat in hortis,
spacerspacerDempto fine virentibus.

30. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Qua viridis flavas radens Pegnessus arenas,
spacerspacerSubintrat urbis angulosa Noridos [Nuremberg] blue
Moenia, et aggeribus per brachia bina diremptus
spacerspacerAmoeniorem utrimque lambit insulam,
Quattuor aestates properis transegimus horis, spacer5
spacerspacerLatente, Elisa, desides in otio
Pieridum, gratisque animos sic pavimus escis
spacerspacerAmiculorum, ut impotentius ferant
Heu desiderium causamque abeuntis in oras,
spacerspacerIubente rege caelitum, remotius spacer10
Distantes patriae a telluris limite amato.
spacerspacerValete, candidissima o sodalium
Turba. Valete, pari concordia foedera mente.
spacerspacerBono profectus ut viator omine
Gallica rura peto, memori vos pectore servans, spacer15
spacerspacerColensque amansque semper approba fide,
Omine sic eodem bene vivite, meque canendo
spacerspacerDedisse singulare Noricis decus,
Eximiumque urbis merito celebrasse senatum,
spacerspacer Dehinc futura ne silete nesciant spacer20
Tempora. Quin etiam studium reverenter amicum,
spacerspacerEt hospitale praedicate civium et
Patricii meritum generis. Quibus ut mea primum blue
spacerspacerPlacere Musa coepit, antea minus
Cognita. Complaudens ea liberioribus alis spacer25
spacerspacerIn altiora se elevare gestivit,
Ausa graves aditus Perrhaeba cacumina Pindi, blue
spacerspacerDeique sospitalis alma tangere
Munera, divinis numquam abscedentia mystis.
spacerspacerPropinquior fit en mihi Lutetia: spacer30
Ardua praemonstrant celsae fastigia turres,
spacerspacerAcuta pinna se exserit palatii.
Heic ego notitiam veterem (nisi desita vita est)
spacerspacerNovabo cum eruditioribus viris,
Perpetuae quorum clarissima nomina famae spacer35
spacerspacerApollo consecravit auspicatior.
Hinc mihi post annum, si numina dextra favebunt,
spacerspacerCupido certa navigare in Angliam
Dippano ex portu, teque o pulcherrima rerum
spacerspacerVidere virgo, cui potens Britannia, spacer40
Londinumque caput regni, cui paret Hyberne,
spacerspacerMarisque lata vastioris aequora
Cum grege Nereidum, et cum Teutonico Neptuno, blue
spacerspacerCitas libenter ad statuta gurgitis7
Litora provolvente rates. Ast advena postquam spacer45
spacerspacerIn Albionis appulisse marginem
Conspiciar tutam, nitidasque intravero portas,
spacerspacerTuaque in aula, Elisa, fixero pedes,
Sydneis comitatus, et egregiis Russellis, blue
spacerspacerQuid est tuis quod offeram penatibus, spacer50
Emodulata nisi Schediae syntagmata chartae, blue
spacerspacer Recente cusa diligentius typo,
Optima tu cum sis, regina, et maxima, nec non
spacerspacerSuprema feminarum in orbe quotquot hoc
Auram hodie carpunt? Habeant patieris apud te spacer55
spacerspacerLocum minuta, et ima, et haud nimis bona.

bar

ELISABETHAE ANGLORUM REGINAE MELISSUS S. D. blue

UEM in priore Schediasmatum meorum parte, Elisabetha regina clarissima, ordinem servavi atque modum, eundem non hac secunda modo et tertia, verum etiam aliis subsequentibus in partibus omnino mihi servandum constitui: nimirum ut, quandoquidem numini tuo semel et mea omnia dedicavi consecravique, et me ipsum, nulli plane mortalium alias obnoxium, mea sponte quasi mancupio dedi, praeter operis totius exordium, et uniuscuiusque sectionis initium, singulorum etiam libellorum frontispicia, quae vocant, nomen tuum prae se ferrent, toto terrarum orbe celeberrimum. Quemadmodum enim unam atque unicam virtutem, non tam spe laureolae alicuius adipiscundae, quam per se ipsam, mihi naviter aemulandam consectandamque a prima usque adolescentia proposui, ita quidem sane ad hanc unam postea metam, perinde ut ad scopum aliquem certum collineantes sagittarii, cursum direxi studiorum meorum, ut maiestati in primis tuae, si possem, laudem eiusmodi scribendo attribuerem, quae quantum ipsa lucis atque fulgoris ex splendore tuo sibi clam mutuaretur, tantumdem rursus tibi palam fenerati videri posset. Conatus equidem sum nonnihil, atque in hoc ipsum cottidie incubui, ut si non per omnia, quod prorsus ἀδύνατον est, at saltem nonnulla ex parte meritis satisfacerem tuis. Interim hoc me cepisse consilii, facile omnes, qui mea legent, animadvertent, uti videlicet haud mediocrem hoc pacto a te gratiam inire voluisse, publice testarer. Cuius utique gratiae particula quadam si tu me, heroina excellentissima, dignum aestimaveris, maius ego mehercule beneficium abs te accepisse arbitrabor, quam si ad unum omnes dii deaeque, quotquot ab artis poeticae cultoribus celebrantur, me sive amplexibus dignati, sive osculis mutuis, cum in familiariorem consuetudinem, tum in interiora sanctissimorum adytorum penitralia admisissent. Utcumque res cadat, eo me tamen feliciorem beatioremque ducam, quo tu melius accuratiusque, utpote eruditissima, linguarumque multarum peritissima, de Latino sermone potes, et de hisce studiis iudicare. Vale, et quam diutissime nobis vive ac flore. Lutetiae Parisiorum, anno Christi supra millesimum quingentesimum quincto et octogesimo, mense Augusto.

PAULUS MELISSUS GERMANUS, FRANCUS,
COMES PALATINUS ET EQUES, CIVIS ROMANUS

31. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE EPOS PRIMUM blue

Si pietas superumque metus, virtusque fidesque
Et constans animi robur, formidinis expers,
Seu laevas adversa vices, seu dextra secundas
Fors tulerit, laudes clarumque merentur honorem;
Si quis in historia scribendus fortis eritque spacer5
Magnanimi gestare viri memorabile nomen
Dignus, ut ad seros volet inclita fama nepotes,
Hunc quoque posteritas heroa celebribus ausis
Conspicuum, meritisque gravem, te iudice, Elisa,
Qua reginarum nemo sapientior exstat, spacer10
Nemo bonis animi praestantior, unde Britanni
Te dominam merito venerantur amantque coluntque,
Carmine nos vario superis aequavimus ipsis.
Hunc quoque posteritas, inquam, dignabitur olim
Heroa illorum in numero ponique legique, spacer15
Queis immortali laus nomine parta, decusque
Nullius adversis periturum casibus aevi.
Ibit in exemplum virtus interrita bello,
Virtutemque eius discent repetentque minores.
spacerScilicet in primis mirentur, ut obvia cunctis spacer20
Solus, amans fidei, colla obiectare periclis
Ausus, in integrum violato foedere pacem
Restituens, validis patriam defenderit armis.
Interea non mille doli totidemque venena,
Mille neque haesuri iugulo crudeliter enses spacer25
Abstulerint animam. Mirentur, ab omnibus unum
Nec vinctum potuisse dari, nec denique victum,
Plura licet decuplo modicis tum signa maniplis
Illius inferrent hostes, pugnamque cierent,
Usque adeo bona causa animos iuvat, iraque dextras, spacer30
Donec in extremo fatalis turbine Martis
Vulnere equus saevo transfixos saucius armos
Procidit, ac dominum invitis excussit habenis.
Ingemuit tellus, crepitum arma sonora dedere.
Nequiquam ille feri tentat conscendere terga spacer35
Rursus, ab hostilis circumdatus agmine turmae.
spacerQualis Hyperborea commistus grandine nimbus
Ventoque pluviaque ruens violenter ab alto
Praecipitat, non ipse aliter fortissimus heros
Incursantum equitum armisona subito obruitur vi. spacer40
Quem super his captum tamen abductumque phalanges
Innumerae vixdum valuissent sternere leto,
Multa reluctantem, et contra arma inimica ruentem:
Corporis atque animi pollebat robore tanto,
Perfidia nisi praepollens, virtuteque nulla spacer45
Certans, a tergo Fraus circumvenerit illum,
Acceptaque dataque fide nil tale verentem,
Per caput eiaculans funestae pondera glandis.
Concidit ille, et humum conspersit et arma cruore,
Singultantem animam probroso in pulvere linquens. spacer50
spacerSic in piniferi frundente cacumine montis
Stipite robusto quercus, seu durior ilex
Conflictata diu cum Sarmatico Aquilone,
Vimque Euri Caurorumque abspernata furentum,
Cum secura mali, longis emersa periclis spacer55
Perstat, ad extremum vitam exscindente securi
Trunca labat, magnoque in praeceps impete fertur.
Antra propinqua sono vallesque boante resultant.
Illius occasu Fauni satyrique bicornes,
Numina silvarum, Dryadumque caterva, capessunt spacer60
Inde fugam, gelido perculsi corda timore.
spacerAh dilecte Deo princeps, invise Megaeris,
Haeccine te finis tulit? Exitus hicne manebat
Forte adeo caput, et tam commendabile pectus?
O mihi si Musae tantas in carmine vires spacer65
Annuerent, quantis ad sidera tollere par est
Praestantesque viros et diis genitos heroas,
Splendida virtutum memorans quam facta tuarum,
Bella per et paces exantlatumque laborem
Sublimi insererem thyrso! Sed Scotica quo se spacer70 blue
Terra, Caledoniis late notissima silvis,
Vate (nec immerito) iactat, Buchananus, abunde blue
Qui latices plenos bibit Aoniae Aganippes, blue
Hoc melius faciet. Facies hocm docte Rogersi, blue
Cuius primitias sibi vindicat Anglia, quemque spacer75
Fausta Albi montis genitura agnoscit alumnum.
Hoc et idem Batavus Rheni flaventis ad undas blue
Sponte sua facturus (ut est studia ad sacra natus)
Non sine felici Musarum Dousa calore
Aggredietur opus, priscique imitabitur aevi spacer80
Nomina, perpetua semper dignissima vita.
Tuque adeo, Florens, Graiis Latiisque Camenis blue
Cognite, divinis Ligerinum sistere flumen
Carminibus sollers, Phoebumque lacessere cantu,
Atque alii, largo qui guttura fonte rigati spacer85
Pieridum, cinctique hedera victrice capillos,
Carmina longaevis inciditis aurea cedris.
Timoleumne umquam indictum sineretis abire?
Paucula nos gracili testudine, funeris ergo,
Sit satis haec lacrimis suffusos lumina maestis spacer90
Supremum cecinisse: ingens ubi vasta Melannus
Stagna fluentisono Rhodanum evolventia cursu,
Frenans imperio premit. At non vos, pia vatum red
Turba, ac res quorum est annalibus addere gestas,
Dedecuit multo plura adiecisse relictis spacer95
In medio, coetuque hominem sociasse deorum.
Namque immensa viri patet istius area laudum,
Area Pindaricis vix attingenda quadrigis.
spacerHaec age, Elisa, eadem Cumaea intexere charta, blue
Venturos longum mansura, memento, per annos, spacer100
Timoleumque polo transcribe superstite fama:
Illius hoc pietas meruit, meruere labores.

32. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Sobria nympha sacras primum me duxit ad undas,
spacerQua fluit uber aquis fons Heliconiadum,
Unde semel ductis qui tinxerit haustibus ora,
spacerNon pote non tenerae carmen amare lyrae.
A puero talem biberam, regina, liquorem, spacer5
spacerTota madens Clariis guttura fluminibus, blue
Nec mora, iucundos ut coepit fundere versus
spacerImpariter iunctis vena sonora modis. blue
Tantus amor tactum rapuit mihi pectus, ut oestro
spacerConcitus in Musas, concitus in Charitas spacer10
Ferrer, et Aoniae mihi prae dulcedine lymphae blue
spacerNectareos superum despicerem latices.
Sive diem nitidum solis quadriga corusci,
spacerSeu noctem pullis luna reduxet equis,
Exstimulans mihi corda adeo succensa cupido spacer15
spacerImpulit ad Latio verba liganda pede,
Prorsus ut oblitus potusque cibique viderer,
spacerImmemor et somni saepe meique forem,
Dum totas vires, totosque intendere nervos
spacerImperor, hoc uno strenuus in studio. spacer20
Non ita, victricis meriturus praemia palmae
spacerCursor ad oppositam tendit anhelus equus
Pulveris Elei metam, sociosque iugales blue
spacerPraerepto velox antevolat spatio,
Praecelerans quanto conamine tum meus ardor spacer25
spacerScandere Pierii culmina sacra iugi,
Ante alios iuvenum certamina ludicra cursus
spacerContendit rapidis passibus ire viam.
Quisquis enim viridem cupit obtinuisse coronam,
spacerNon piger ad stadium, nec sit oportet iners. spacer30
Ac memini, quoties caeli revolubilis orbes,
spacerOrtaque natali sidera clara meo
Volfius astrorum scrutator, et ipse Robellus blue
spacerExcuterent iustis perrata monstra notis.
Eventus mihi felices praedicere uterque, red spacer35
spacerFatidicae inspectis sortis originibus.
“Pegasus, ”aiebant, ”et Olor, faustissima signa,
spacerLucis ab Eoae sic regione volant.
Consona diversis tibi sic Lyra Thracia chordis
spacerIn medio fulget, France Melisse, polo, bluespacer40
Ut similis cuicumque (fides certissima signis)
spacerAut par nascenti contigit harmonia,
Non queat ille idem non, Parca nisi invida frustret, blue
spacerEsse poeta bonus, musicus esse bonus.
Fato nascuntur, non fiunt arte poetae: spacer45
spacerIngenii tantum vis genuina potest.”
Haec illi. Nae, si quidquam mihi credis, Elisa,
spacerSentio divino numine pectus agi.
Ignibus aetheriis moveor, praecordiaque ima
spacerInflammant vivae sole animante faces. spacer50
Enthea Melpomene, mea si nascentis in ortu
spacerContuita es placidis lumina luminibus.
Non me clarabit pugilem labor Isthmius acrem,
spacer Caestu nec titulum laudis apiscar ovans,
Victorem quadrupes curru nec ducet Achaeo, spacer55
spacerNec celebrem reddet gloria pancratio,
Nec, quasi magnanimos per bella ferocia reges
spacerContuderim, regum contuderimque minas,
Martia fama ducem Capitolia ad alta sequetur, blue
spacerOrnatum meritas Delide frunde comas, spacer60
Pura sed Alphipolim quae Straeonis alluit unda, blue
spacerUndaque de patriis prosiliens scatebris,
Tum nemora et saltus, herbisque fragrantibus horti
spacerNon uno fingent carmine conspicuum.
Roma potens orbis dignatur, ut arbitra, vatum spacer65
spacerInter Apollineos me numerare choros,
Ipsaque dat plausum mihi docta Lutetia talem,
spacerUt iam dente minus mordear invidiae.
O varium aureolae strepitum testudinis aequa
spacerTemperie dulcis quae moderare dea, spacer70
O, si collibeat, mutis quoque piscibus ultro
spacerDonatura cycni Dauliadisve sonum, blue
Muneris hocce tui totum est. Quod inaudio passim
spacerRomanae fidicen Teutonicaeque lyrae, blue
Quod digito monstror per vicos urbis euntum, spacer75
spacerQuod spiro et placeo, si placeo, omne tuum est.

33, AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Nocte super media rutili stellantia caeli
spacerTempla per innumeras effigiata faces
Dum lustrans miror, diversaque monstra per ortus blue
spacerOccasusque suos orbe rotata noto,
Corpore in aetherium videor quasi raptus Olympum, spacer5
spacerDivinaque ipsum tangere mente Deum,
Auctorem mundi, gyro revolubilis aureo
spacerDante ratas amnis per stata signa vices.
Dumque ita sub variis contemplor, Elisa, figuris
spacerObvia distinctis sidera cardinibus, spacer10
Me iuvat in primis positus cognoscere fixos,
spacerNatalisque horae momina cum radiis.
Tunc ubi me patrii vitreas ad Straeonis undas blue
spacerIn lucem genetrix ederet Otilia.
Qualiter ex ortu Pisces humentia signa, redspacer15
spacerTuque salutari vertice prone Draco,
Bellerophontei tum praepetis ungula iuxta
spacerLuxerit, et nivei lactea pluma Cycni.
Per mediam Chiron equitarit ut altior arcem
spacerAustrinam decorat qua diadema plagam, spacer20
Utque apto Lyra posta loco mihi consona vatis
spacerIsmarii dulces annuerit modulos. blue
Sol et amicorum scrutor quid possit in aede,
spacerCum Venere et tosti lampade Mercurii.
Dein subiens Taurum Phoebe statione secunda, spacer25
spacerQuale mihi donet prospera coniugium,
Saturnusque tenens Lancem, Erigonenque Gradivus,
spacerQua vi septenae obstet uterque domo.
Iuppiter et sexta regione retrogradus abdat
spacer†Cur lentas†, Cancro vectus, honoris opes. spacer30
Tum quantum valeat scapula Orionis, in ima
spacerParte latebrosi Forsque locata poli.
Haec contemplanti, stellasque errante tuenti
spacer Lumine, picturas mille docente globo,
Se mihi nunc offert Astraea, Iovis decus, alma bluespacer35
spacerSpicum illustre gerens virgo pudica manu.
Proxima dependet aequali pondere libra,
spacerIn qua sunt fati condita sensa mei.
Nunc et Cassiopae sella residentis eburna,
spacerCuius in articulis palmea virga viret, spacer40
Conspicitur facies. Utri te tumque dearum
spacerAssimilem, utramvis, diva Britanna, refers,
Ut plane credam gemini virtutibus astri
spacerConflatam esse tuam per superos animam.
Indeque in has terras superum te numine lapsam spacer45
spacerIura verenda solo ponere, iura mari.
Sic ego dum spectris nocturnus inhaero miris,
spacerEt stupeo liquidis mentis imaginibus,
Teque reor, regina (quod o tardissima faxis),
spacerHas gavisuram rursus adire plagas, spacer50
Uranie nuper visa apparere, coronam
spacerPurpureo gestans vertice Maenaliam. blue
Fallor, an in dextra sphaeram, laevaque dioptram
spacerCum circlis, habitu non inhonorata, tulit? red
“Aetheris o studiose puer, qui pervigil,” inquit, spacer55
spacer“Rimaris veteris mystica fata poli,
Pauca tibi narrabo lubens arcana tonantis,
spacerTu memores ima mente repone sonos.
Andromedaene vides matrem, soliumque refulgens? blue
spacerExoriturum aio sidus in hocce novum. spacer60
Sidus in hocce novum exortum mirabere quondam,
spacerClarius igne Iovis, clarius et Veneris.
Non non (crede mihi) nisi sola decennia restant,
spacerProdet ubi certam res manifesta fidem.
Haec tibi venturum portendet, grandibus ausis spacer65
spacer Praestantem et meritis, stella corusca ducem,
Qui referens patrem Salomonis, et inclita facta
spacerIsraelitarum vindicis Ezechiae,
Divinum Iovae cordatus in integra cultum, blue
spacerIuraque cum pactis publica restituet. spacer70
Culmen ad imperii, devictis hostibus, altum
spacerEvectus, populis otia grata dabit,
Unigenaeque Deo sanctum stabilibit honorem,
spacerNotus ad Euxinum, notus ad Oceanum.
Candida Pax iterum tunc arva reviset et urbes, spacer75
spacerPax olea nitidas cincta virente comas.
Alma Fides prisci releget vestigia callis,
spacerNumquam diruptis pallida foederibus.
Aurea Libertas aderit, dulcissima rerum,
spacerLaeta gerens turpi colla soluta iugo. spacer80
Quin etiam Eunomiam rectique bonique tenacem blue
spacerAffore quis dubitet, fatidicamque Themin?
Ante omnes Pietas, casto spectabilis ore,
spacerPraecipuum in templis quaeret habere locum.
Hic ille est heros, quo saecula rege redibunt spacer85
spacerAurea, caelicolae dignus amore Dei.
Hic ille est, magnis metus et formido tyrannis,
spacerQuem colet Eous, quem colet Hesperius.
Hic ille est, cuius diuturna in pace nepotes
spacerGaudebunt longam condere chiliada. spacer90
Non illo melior quisquam, non, si quis ad illum
spacerContulerit veteres, contuleritque novos,
Maximitate satos regali quos prior aetas
spacerAut tulit, aut praesens fert, veniensve feret.
Plurima legatos ad illum natio mittit, spacer95
spacerSuppliciterque illum non sua quaeret humus.
Rostrataeque aquilae formidandique leones
spacer Illius imperio sponte subesse volent.
Cetera te rerum consulta docebit ad unguem
spacerAttestaturae pagina Deiphobes.” bluespacer100
Sic ait, et speculum pellucidula crystallo
spacerProtulit e niveo Musa polita sinu,
In quo, ceu vivis expressam vultibus, ipsam
spacerPrincipis ignoti vidimus effigiem.
Vidimus et cultus, habiles belloque lacertos, spacer105
spacerFultaque caelesti robore corda viri.
Illius in nitida fulgebat cassida fronte,
spacerPraeradians stellae lumine conspicuae.
Aeneus armabat firme praecordia thorax,
spacerMucro latus, humerum balteus, hasta manum. spacer110
His visis, mihi rore levi dea tinxit ocellos,
spacerQuem de lacteolae sumpserat amne viae.
Nulla mora est, nictantis agens in lumina Morpheus
spacerSomniferis graviter vincta papaveribus,
Induxit placidum per languida membra soporem, spacer115
spacerDum rosea aureolum duceret Aura diem.

34. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Alta petant alii sublimes grandibus ausis,
spacerEt cumulent magno fenera multa lucro,
Quos levis ambitio, vel amor gravis urget habendi,
spacerAut quibus inflato pectore fastus inest.
Me mea simplicitas vitae traducat honestae, spacer5
spacerDum mihi molle favens aura secundet iter,
Tuque meas, regina, libens amplexa Camenas,
spacerInter honoratos des mihi, diva, locum.
Parca nec anticipet, sed grato lucis amatae blue
spacerMunere, si mereor, me sinat usque frui. spacer10
Ipse canam lenes suavi dulcedine cantus
spacerMusicus, et facili carmina vincta pede.
Nam quodcumque mihi carmen novus excitat ardor,
spacerSacratum in laudes personat omne Dei,
Et veneror, culti seu vatis amabile donum, spacer15
spacerSive quis a Musis nomen amicus habet.
Nate Dei, semper tibi dedita serviat aetas
spacerQuaelibet, a templis non aliena tuis,
Sollemnesque sacrum munus ponatur ad aras,
spacerTerreat ah sontes ne patris ira reos. spacer20
Sic tibi mortali quondam, nunc morte carenti
spacer Caelestes animi munera grata ferunt.
Nunc illos citharae faciles percurrere chordas,
spacerCarmina nunc resona pangere voce iuvat.
Te solum celebrant, merito cui musicus ordo spacer25
spacerSupplicat: o felix et bonus esto tuis.
Iam nequeo superos imitari carmine coetus,
spacerNec par aligero protinus esse choro,
Sed tenues orsus viridi formare sub umbra,
spacerFluminis ad liquidas praetereuntis aquas. spacer30
Nec tamen harmonicas pudeat tentasse figuras,
spacerAut Clariam digitis increpuisse lyram.
Non pigeat Graiove sono, dulcesve Latino
spacerConcentus lepidis elicuisse modis.
At vos, exiguae critici Momique Camenae,spacer35
spacerParcite: nullius criminis ipsa rea est.
Hac ego caelicolam patrem placabo quotannis,
spacerUnigenamque, sacro plenus amore, Deum.
Ante rudes homines iusta sine lege canebant, blue
spacerMensurae ratio nulla, nec artis erat,spacer40
Sed male iunctarum dispar confusio vocum
spacerAbsurdis feriit pectora murmuribus.
Pugnabant gravibus sed acuta, et mollia duris,
spacerSaepeque discordes vox dabat icta sonos.
Melpomene iussit certis inflectere voces spacer45
spacerLegibus, atque novum fingere prima melos.
Haec docuit numeros apte servare decentes,
spacerMelpomene sancti casta magistra chori.
Haec eadem Musis caste praecepta canendi
spacerTradidit, et sanctos iussit amare modos, spacer50
Obscenos vetuit turpesque per omnia cantus:
spacerUsque adeo puras convenit esse deas.
Ah pereat, quicumque sacram contaminat aedem,
spacer Foedaque lascivis polluit ora sonis.
Quam potius laude est dignus, qui digna canendo spacer55
spacerCaelitibus, teneris auribus illa probat!
Hunc Charites Veneresque colunt; huic cantor Apollo
spacerDulcia subiiciens carmina, dexter adest.
Cernimus, ut sacri quondam sua carmina vates
spacerCongrua maluerint usibus esse bonis. spacer60
Terribiles Orpheus tigres, rapidosque leones
spacerEt saevas placida leniit arte feras,
Scilicet agrestes animos, hominesque feroces
spacerMolliit, et domitis mitia corda dedit.
Amphion blandae potuit testudinis olim spacer65
spacerDura penetranti saxa movere sono:
Unde (fide maius) Thebani concita muri
spacerSponte sua inter se membra coisse ferunt.
Quos non aspiceres lucos silvasque sequentes
spacerInsuetos culta ponere sede pedes? spacer70
spacerQuid loquar Isaiden? Quoties a Saule vocatus blue
spacerFlexanima tetigit fila canora fide,
Ilico, qui regem furiis incesserat atris,
spacerVi citharae daemon cedere iussus abit.
Musica quidquid habet, quidquid divina poesis, spacer75
spacerAcceptum fas est omne referre Deo.
Quam iuvat Aonios coetus audire canentes, blue
spacerPieridumque choris implicuisse manus,
Ac, teneras cum terra parit fecundior herbas,
spacerTranquillum flores vere tepente sequi! spacer80
Quam iuvat in silvis avium discrimina mille
spacerImbibere, et vocum discere mille modos,
Denique maturis letum properantibus annis
spacerConcentus inter nabliaque ipsa mori!
Haec mihi contingant. Sit avarus, et alta requirat spacer85
spacer Nomina, cui lucri mente cupido sedet.
Quid moro? Audiri Musas non taedeat ipsas:
spacerIncipite, et molli solvite verba sono.
Cantemus bona verba, pius quae comprobat usus,
spacerHarmonia numeris conveniente suis. spacer90
Ne strepitu quis turbet. Amant taciturna Camenae.
spacerQuisquis ades, lingua virque puerque fave.

35. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Quaerere delicias atque oblectamina vatum est,
spacerIucundumque aurae liberioris iter.
Silva nemusque virens, et flore fragrantior hortus
spacerAfficiunt miris pectora perlecebris.
Nunc iuvat in fluvii ripis aut margine fontis spacer5
spacerAd strepitum liquidae pangere carmen aquae,
Nunc altas valles aut montis acumina celsi
spacerDispariter iunctis exhilarare modis. blue
Scribentem pulcher delectat, Elisa, recessus,
spacerAntraque muscosis obsita caespitibus, spacer10
Sub medio quae sole beatae sibilus aurae
spacerPercurrit tacitis instrepitans foliis.
Garrula fraxineae sidens sub tegmine frundis
spacerIntegrat arguto luscinia ore sonos.
Ergo vernat ovans dulci frigilla canore, spacer15
spacerProvocat et claro gutture turdus aves.
Parte alia queritur sociae nigra fata palumbes,
spacerIngeminans maestae flebile vocis opus.
Voce carens propria planctum resonabilis Echo
spacerConsimilem, et similes aemula dat gemitus. spacer20
Terra solens fundo commota remugit ab imo,
spacer Commistosque sonos antra nemusque bibunt.
O quoties tales Dryadum me turba faventum
spacerVidit secessus vere tepente sequi!
O quoties, regina, tuum nomenque Rosinae spacer25
spacerClamavi solis abditus in latebris!
De te deque mea sperata saepe canendo
spacerMille dedi numeros, carmina mille dedi,
Quorum sensa leves satyri Faunique bicornes
spacerTrita per alternas edidicere vices. spacer30
Rusticulam quoties coepere inflare cicutam,
spacerRustica prolicuit suave cicuta melos.
Ad numerum choreas pede plausit Oreas utroque,
spacerTibia dum Phrygios edit acuta modos. blue
Aerias vidi motasse cacumina pinus, spacer35
spacerCum piceis orni sustuleruntque caput.
Usque adeo rupes ipsas nodosaque flectit
spacerRobora praesensae spiritus harmoniae!
Iura mihi testis locuples, saltusque Thyringi,
spacerAeolus et densa creber in Alpe sonans: spacer40
Pinifer ipse etiam, fluviorum oculata quadriga, blue
spacerTestis, et Hercynii scabra crepido iugi.
Pinifer, o salve, nubes qui vertice tangens,
spacerBis binis praebes ordia fluminibus.
Solis ad occasum Maenus fluit, Oegrus ad ortum,spacer45
spacerIpse petit Boream Sala, Notumque Nabis.
Salve, o monticolis pater agnoscende Variscis, blue
spacerEt fontes lymphis eggere perpetuis. red
Quod mea si placuit cupressigero Silvano blue
spacerPhyllis, item Pani Thestylis indigenae. spacer50
Nostra fac arbutea crebro cantata sub umbra
spacerIncidas teneris carmina corticibus.
Efficiasque sonent venerabile nomen Elisae,
spacer Quotquot habet patrios silva comata deos,
Naiades inprimis fortunataeque Napaeae, bluespacer55
spacerQuas prope radicem caespes opacus alit,
Unus et alter ubi Maeni fons exit amoeni
spacerLimpidus, irriguis congeminatus aquis.
Indeque Francorum per agros tempeque volutus, blue
spacerEt celerans multis amnibus auctus iter, spacer60
Oppida multa lavit, tandemque rapacis in undas
spacerRheni praetumidis influit agminibus.
At tu sceptrorum rectrix longaeva potentum,
spacerTriplice Pindaricae digna canore tubae, blue
Ne rogo ne gracilis modulamina despice cannae, spacer65
spacerQuae mihi simplicibus stridet inepta sonis.
Naturae sequimur, non artis idonea iussa:
spacerTu cedo nativis sponte locum calamis.
Non semper lituus delectat grandior aures,
spacerSaepe meret ingens Musa pusilla decus. spacer70
Nec semper magnis spectatur gloria factis:
spacerMagna etiam parvis gratia rebus inest.

36. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Postera serorum dum cogito saecla nepotum,
spacerCertaque mutandae rumino fata vicis,
Fortunaeque pedes variabilis orbe rotundo
spacerExperior nullis stare perenne locis,
Pectore mi fixum est fore, decrescentis ut aetas spacer5
spacerMundi, tam miseris exagitata modis,
Miretur nostri felicia tempora saecli,
spacerQuo tibi regnanti vivere contigerit,
Felicesque vocet, tua qui lustrare beatis,
spacerO virgo, quierint ora decusque oculis, spacer10
Nec tantum in speciem lustrare, sed insuper aurea,
spacerQua potitur concors insula, pace frui.
Otia nam praebes genti secura Britannae,
spacerTranquillosque facis leniter ire dies,
Qualibus usa olim Saturno rege vetustas, spacer15
spacerCum foret in pretio non temerata fides.
Quin stabilis artes pacis, sapientior illis,
spacerQui toties stulte bella nefanda movent.
O infelices populos, quibus horrida somnum
spacerObturbant crebra tympana pulsa manu! spacer20
Perfide Mars, animi demens insania caeci,
spacerQuo furor usque animos praecipitanter agit?
Quorsum acies gladii? Quorsum rabiosa cupido
spacerMilitis, et fusus per tria lustra cruor? blue
Proh scelera infandis commissa ferociter ausis! spacer25
spacerProh gravia abruptis crimina foederibus!
Quo ruitis, vesana cohors? Pugnatis Olympo,
spacerEt contra iustum sumitis arma Iovem,
Nubigenae ut quondam vastissima monstra bimembres, blue
spacerViribus aggressi grandius illud opus, spacer30
Cui ne perfectum possent imponere finem,
spacerSenserunt rigidi tela trisulca Iovis.
Heu quot iam caesi ferro cecidere, cadentque
spacerPosthac magnanimi per fera bella duces!
Fraus struet insidias simulato pignore dextrae, spacer35
spacerRegnorumque petet sceptra caduca dolus.
Celticus e medio furtim tolletur Iason, blue
spacerPraecludent animae toxica dira viam.
Occidet immiti traiectus viscera plumbo, blue
spacerQuo duce colla iugo Belga soluta gerit. spacer40
Livor Aquitanum dubiis tentabit in armis blue
spacerDespoliare novi fascibus imperii.
Atque aliis itidem metuenda pericula restant,
spacerQuos locat excelso Fors male fida loco.
Tu tibi, nympha, cave quantum potes. Haud tibi paucus blue spacer45
spacerIntentat saevam praedo latroque necem.
Nunc ego nunc optem mutato posse repente
spacerCorpore Caucaseos vertier in scopulos,
Cautibus aut duris obducier Apennini,
spacerNe videam tantum taleque in orbe nefas. spacer50
Ah licet in silices praeruptaque saxa rigerem
spacer Versus, uti Phineus, utque animosus Eryx! blue
Quei neque polluerem manantes fletibus irquos,
spacerNon et in undantes diffluerem lacrimas?
O native geni, niveo praelustris amictu, spacer55
spacerDefensor vitae praesidiumque meae,
Hanc animam potius tutelae subtrahe suetae,
spacerHocque meum custos fide relinque latus,
Tutior ut per te reddatur Elisa salutis,
spacerDivinaeque manus sentiat auxilium. spacer60
Cui tutor praesto est bonus angelus, huic neque ferrum,
spacerNec virus, neque vis ulla nocere potest.
Sint mihi vel centum genii, totidemque Minervae,
spacerMilitia humanis addita servitiis,
Aligerum manus haec uni tibi serviet omnis, spacer65
spacerOmnis ad obsequium rite parata tuum.
Cur tibi enim quantumcumque est, regina, negarem,
spacerPro te qui cuperem, si paterere, mori?
Noveris ipsa dehinc, mea destituisse phalangas
spacerPectora sublato nuda ministerio; spacer70
Quid facies? Facies ut sub te principe salva
spacerRes mea sit tuto salva patrocinio,
Ipseque, si mereor, protectus ab aegide forti,
spacerQuod tibi gestamen Pallas habere dedit.
Te venerer, te diva colam, tibi debita praestem spacer75
spacerMunia, et ex animo te manifestus amem.
Tum merito “sola est mea magna potentia,” dicam,
spacer“Sola est in terris numen Elisa meum.”

ELISABETHAE ANGLORUM REGINAE MELISSUS S. D. blue

MNIBUS meis libellis, Elisabetha regina praestantissima, idem est animus, idem ardor. Ad te nempe ire volunt: immo iam ierunt, oceano superato, maiestate tua nihil deterriti. Utinam et mihi istuc ire brevi liceat vultumque tuum desideratissimum tandem aliquando coram intueri: illud mehercule in summa parte felicitatis ponendum existimarem. Oculorum siquidem tuorum radii splendidissimi, in hos oculos placide immissi, ita mentem Minervamque meam illustrarent, ut plane renatus quasi aliusque a me ipso apparerem. Deinde linguae tuae supra quam dici possit mirabilis facundia etiam me Mercuriumque meum redderet aliquanto facundiorem. Praeterea ex ornatu mundoque tuo regio politius quiddam atque ornatius Musis meis accederet, quo ille cultiores acceptioresque evaderent. Gratiae denique tuae mellitissimae et favoris suavissimi aperta significatio instingueret novas Apollini meo ad carmina pangenda vires. Quorum carminum iucunditas nonnulla optarem sane aures tuas longe delicatissimas ita demulceret, ut tu proinde ea non tam aliorum modulaminibus exercitiisve aequanda, vel saltem ab iis, quibus dulcissima inest aliqua delectatio, minime separanda duceres, quam ego me non paenitenda pigendaque scripsisse cognoscere liquido possem. Etsi autem haec mea qualiacumque non usque adeo quibusvis profutura scio, tamen nemini ea obfutura certum est. Uni tibi, regina, tibi uni, inquam, rem ego gratam facere volui dedicatione libellorum meorum, qui si tibi placuerint, est quod gaudeam; sin autem <secus>, vehementer doleo molestiam tibi a me imprudenter creatam. Nihilominus fore confido, ut quidquid huiusce est lucubratiunculae, animo accipias legasque sereno atque placido. Vale, et in Musis meis vive perpetuo. Lutetiae Parisiorum, mense Augusto, anno Christi quinto et octogesimo supra millesimum quingentesimum.

spacer37. AUCTOR AD SUAS MUSAS blue

Ite bonis avibus, feliciter ite, Camenae,
spacerReginamque bono visite Lucifero.
Illa perhumanis vos amplexabitur ulnis,
spacerPrinceps Castalii virgo Britanna chori.
Ut merito gressus talem gaudebis in aulam spacer5
spacerFerre, verecundo grex adamate gregi!
Ut merito, Charitum numero comitate, benignos
spacerMunificae vultus experieris herae!
Credo equidem, non ulla alia iurabitis ipsae
spacerPrincipe vos dignas esse, fuisse, fore. spacer10
Indeptae grandem modicis simul estis amorem.
spacerO quantum est magnae parva placere deae!

38. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Arma per Eoas sub Thrace frementia terras, blue
spacerCaesare pro patriis belligerante focis,
Me lituos strepitusque inter fecere poetam
spacer(Si quis adhuc prisci nominis exstat honos)
Qualemcumque quidem releges imbelle canentem spacer5
spacerImparibus carmen, dia virago, modis. blue
Ut paces rediere bonae, furor ille recurrit.
spacerIlle furor, Clariis largiter haustus aquis, blue
Osque glycyrrhizae succo mihi Francica tinxit blue
spacerNympha, remollitos eliciente sonos. spacer10
Sic pare temperie, Musis et Apolline dextro,
spacerMars canit apta sago, Pax canit apta togae.

39. AD ROSINAM blue

Proxima reginae sequeris quod syrma Britannae,
spacerGnaviter ad niveas officiosa manus.
Id monitis Clius facis, imperioque sororum,
spacerProgenies Clarii pulchra Rosina chori.
Num tua detrectem famulantia iura, virago, bluespacer5
spacerDespernamve procul dulce ministerium?
Absit: ab ingenua proficiscitur omnis honestas
spacerVirgine, et eximius cum probitate pudor.
Stemma tuum taceo. Scit Apollo, Diana, Iovisque;
spacerScis quoque tu, doctae Palladis esse soror. spacer10
Nomina discutias, o formosissima rerum,
spacerNomine quid reperis pulchrius esse tuo?

40. AD ROBERTUM COMITEM LEICESTRIAE ET PHILIPPUM SYDNEUM blue

Principibus mos est infantis ab unius ortu
spacerTreis susceptorum conciliasse manus.
At pia susceptrix (fortuna obstante noverca)
spacerHisce novem natis nulla reperta meis.
Sunt inopes, regina tamen Britanna puellas spacer5
spacerHas aliquo poterat dives habere loco.
Si moriar, tutoris egent patre maestiter orbae.
spacerQuis curatoris possit obire vices?
Vivus eas vobis pariter commendo. Noveni
spacerDux Roberti chori, sisque, Philippe, comes. bluespacer10
Mite gynaeceum non ingrediantur, adeptae
spacerMunificum comitem, munificumque ducem?

41. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Inclita quae fama clares ambagine mundi,
spacerQuam longe celeres solis aguntur equi,
Et laudem, regina, tuam et praeconia honoris
spacerInfantem potius me reticere decet,
Dicere quam paucis. Si fluminis instar, inundans spacer5
spacerPluribus ellogiis, ille vel illa foret,
Copia materiae linguam superare nequiret,
spacerNec calamum rapidae frangeret uber aquae.
Sed quia virtutum (dea, non homo) grandis abyssus
spacerFlucti vago similes efficit oceano,spacer10
Mergerer immenso pelago. Nam litoris expers
spacerEst tua laus, expers marginis altus honor.

42. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Caesaribus magnis quondam clarisque dynastis
spacerTantus legitimo est iure tributus honos,
Ut patriae patres audiren,; idque togati
spacerOb merita in populi sacra piosque focos.
Heroina, tuae quis laudis facta recensens spacer5
spacerAdiciet meritis nomina digna tuis?
Tu patriam, quae te talem tantamque creavit,
spacerNunc recreas, gentis cura salusque tuae.
Nonne decente magis melioreque iure Britannum
spacerTe patriae matrem dicere quisque potest? spacer10

43. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Nemo meum fontem (moneo), regina, nec Istro
spacerAequet, nec vasto comparet Oceano.
Ister turbidior, nimio plus Doris amara est. blue
spacerSit mihi pura volo, sit volo dulcis aqua,
Neve cataractas Nili, fluctusve Sicanos spacer5
spacerPlangor inundantis grandior amnis agat.
Flumina vix umquam sitiuntur magna, nec ingens
spacerProfuit arenti nimbus aquosus agro.
Rivulus emanat placidis hoc fonte susurris,
spacerProritans lacrem liquiditate sitim. spacer10
Hoc iuvat, hoc melli est. Tu puram, tu bibe dulcem:
spacerCommuni vulgo publica vena placet.

44. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Liber herus vini est, est alma Ceres hera frugum,
spacerHaec tantum spicam postulat, ille botryn.
Herba Palem placat, flos Chlorin, laurea Phoebum,
spacerLactis item sparso guttula farre Larem.
Pensilis est tabulae contentus munere Nereus, spacer5
spacerHospita sat xenio pectora vota Iovi.
Aemula caelestum regina serena deorum,
spacerDulce mel e nostris tu cape dona favis,
Mel geniale, parum cui Gratia miscet acoris.
spacerQuod tibi libandum quum sine felle lito. spacer10
Haud vereor Momos, quia multave magnave non do, blue
spacerSed dare quae potui munera cuncta dedi.

45. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Te Venerem, te Iunonem, te Pallada quisquis
spacerDixerit, haud abs re dixerit ille puto.
Quin idem Charin et Musam te dixerit. Immo
spacerMusa es Musarum tu, Charitumque Charis.
Ignoscas, regina, minus quam par sit et aequum spacer5
spacerDicenti. Laudis copia quanta tuae est!
Divitiis Iuno, forma Venus, indole Pallas,
spacerDote Charis, cedit nomine Musa tibi.
Iunones, Veneres, Charitas Musasque Minervasque
spacerOmnes una simul tu superare potis. spacer10
Cui culper, si te divis ex omnibus unam
spacerNatam Pantheian, virgo Britanna, loquar? blue

46. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Non mihi sunt arces, non pagi, praedia, silvae.
spacerNec mihi centeno iugere sudat equus.
Commoda semideum sunt haec possessa virorum,
spacerFrancia queis partas utraque servat opes. blue
Parnassi mihi templa sacer patefecit Apollo, spacer5
spacerPerfruor et Charitum Pieridumque choris.
Dant latices nymphae, Dryas Hyblam, serta Napaeae, blue
spacerQuae licet heic apibus pervolitare meis,
Unde mel Ausoniis libant, mel amabile Galli. blue
spacerAlveolis tegimen tu modo lene dato. spacer10
Gratia si tua se praebebit Elisam patronam,
spacerEn tibi gratus apum rex erit usque cliens.

47. DE ELISABETHA REGINA ANGLIAE blue

Desinite in terris alibi disquirere, vates,
spacerPalladaque et Charitas Pieriumque chorum.
Unius en regnat reginae in corde Britannae
spacerPallas, item Charites Pieriusque chorus.

48. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Qua simul aestati, simul et praepostera brumae
spacerFrigus et aestus euns quit, neget esse loca?
Testes hi loculi, bene queis instructus, utroque
spacerAurivorum feci tempore dives iter.
Frigore prae nimio potuerunt nulla reclusi spacer5
spacerAestibus in mediis aera tenere sinus,
At media in bruma, fervente calore moneta est
spacerOmnis ut ardenti collique facta foco.
Sic mihi cuncta viae luxata pecunia nervus,
spacerCeu vigor exsucca febre virilis abit. spacer10
Flaccida nunc tantum, princeps, marsupia restant.
spacerO gelidos aestus! O calidas hiemes!

49. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Insula te dominam Britanna libenter adorat,
spacerHibernique colunt dique deaeque sali.
Caelibe quid, regina, toro sine compare vivis,
spacerTamque diu viduae tempora more trahis?
“Lux et vita mea, o coniux, mea summa voluptas“ spacer5
spacerCur, tibi qui placeat, nemo maritus ait?
Mystica res fatum. Tibi num reperire negatum est
spacerRegibus in tantis Caesaribusque parem?
Utque parem invenias! Virtus tua praeterit omnes,
spacerUt sol cuncta suis sidera luminibus. spacer10
Aut igitur nubas ipsi tibi casta necesse est,
spacerAut fias genii sponsa pudica tui.
Sic, ut te sola digna es tu sola, iugalem
spacerSolus erit genius dignus inire torum.

50. DE REGINA ET ROSINA blue

Reginam Veneres ut amant, Eratoque Rosinam,
spacerEn ego sic Erato contra amo, sic Veneres.
Oderit hoc regina Rosinave, quantus hic in me est,
spacerIpsam ad reginam totus abibit amor.

51. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Aut amat aut odit mulier, nec tertia res est:
spacerQuam male tunc odium, tam bene cedit amor!
Sic prope dicendum de Musis esse putarim,
spacerCrimina seu laudes occinuisse velint.
Gloria laudatis, culpatis dedecus haeret, spacer5
spacerUtraque clarescit tibia postgenitis. red
Qui sapit, hostilem vitabit habere poetam,
spacerId docet Hipponax, id docet Archilochus. blue
Tu caras et habes, regina, colisque Camenas,
spacerIpsae te redamant, te meritoque colunt.spacer10
Ut bene cessit amor talis vatique tibique:
spacerO genium! O doctae principis ingenium!

52. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Audito, regina, tuae multum illice famae blue
spacerNomine, vix mentis credere compos eram.
Experior maiora fide, divina Britannae
spacerMaiestas coram dum mihi fulget herae.
Excutias mundi historiam, virtutibus aequas spacer5
spacerInvenies nullas consimilesve tibi.
Nec se contulerit tibi, quae Salomonida quondam
spacerDevenit sapiens virgo Sabaea domum.
Intuitu obmutesco tui: stupet ad tua, diva,
spacerLumina mens, scribit vix manus hocce tremens. spacer10
Quae, qualis, quanta est, regio cui nulla sub orbe
spacerNon habuit, nec habet, non habitura parem est?

53. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Sidera perfectum perfecto vertice numen
spacerInstinctu largi compositura poli,
In te nascentem, dea praeclarissima, ab alto
spacerTransfudere omnes aethere divitias.
Nulla tibi non stella bonos indulserat ignes, spacer5
spacerNulla tibi superas flamma negavit opes.
Iuppiter in primis cum sole, et Lucifer almus,
spacerMercuriique favor, lunaque fortis hera.
Felices oculos, qui talem heroida cernunt!
spacerFelices populos, qui tua iura colunt! spacer10
Quidquid es, es fato: fato tibi debita regna.
spacerO diu in his terris, aurea diva, mane.
Hinc abeas? Abiit splendor. Quae poena sit, atras blue
spacerSi referat tenebras exitiale chaos?

54. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Nil praeter Phoebum et Musas cantare poetae
spacerNorunt, nil praeter Pallada commemorant.
Numina nescio quae fabricant sibi falsa, deosque
spacerMendaces vana fingere mente solent.
Verius en vero tibi, dulcis Elisa, profabor, spacer5
spacerQuod poterit tuto credere posteritas.
Numen es ipsa mihi, et quid numine maius. Utrumvis
spacerUt negites, numen te tamen esse loquar.

55. AD PHILIPPUM SYDNEUM blue

Unica si tantas comprendere chartula posset
spacerVirtutesque tuas, ingeniique bona,
Ista recensendis tamen haud foret omnibus una
spacerAptior, angustis charta minuta plicis.
Nam tot inesse tibi bona censeo quot cava fulget spacer5
spacerFlammeolis caeli machina sideribus, blue
Tuque micas, Sydnee, velut sol aureus ortu,
spacerPraevia cui purum diva serenat iter. blue
Quis saperet, tantum si solem, tantaque vellet
spacerSidera tam brevibus claudere paginulis? spacer10

56. AD DANIELEM ROGERSIUM ANGLUM. DE ROSINAE CANTU blue

Assa sive canat Rosina voce,
Instar lusciniae fritinientis,
Docto pollice seu fides pererret,
Sive utrumque melos simul vibrasset red
Et lingua et digitis decenter aptis, spacer5
Extra me migro. Praeripit sonorus
Concentus mihi cor iecurque, et ipsa
Fertur mens animi leves in auras.
Caeli iam videor vehi per astra,
Audiens genium chorum occinentem, spacer10
Dum psalmos iterat puella, mirae blue
Flexu vocis et actione dextrae.
Exclamo obstupefactus, “o Rogersi,
Aut ipsa Harmonia est Rosina cantrix,
Aut est angelicae genus catervae, spacer15
Aut certe angelus haec agit per ipsam.”

57. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE. blue

Hactenus Aonias inter, regina, puellas blue
spacerLaus tua quo potui nomine dicta mihi est.
Carmine descripsi te vates. Nunc ego pictor,
spacerNunc fieri sculptor pro ratione velim.
Pingere pro meritis hinc et te sculpere tentem. spacer5
spacerAt tentem sibi quod sumere nemo potest?
Nam qui te pingat, sculpat, canat, haud sat Apelles, blue
spacerHaud sat Praxiteles, haud satis ipse Maro est.
Te tamen, o virgo, iuvet officiosa voluntas.
spacerQuisnam ultra vires obliget ingenium? spacer10

58. AD ELISABETHAM REGINAM ANGLIAE blue

Optima non fuerint epigrammata quaeque licebit,
spacerAttamen ut facerem non mala cura fuit.
Hoc meliora aliis inventum ea suspicor iri,
spacerQuo peiora aliis et mage trita placent.
Quod possum, facio. Nunquam tamen his mihi rebus spacer5
spacerIpse satisfacio, velleque culpo meum.
Si possem quantum vellem, mihi credito, nullum
spacerExstaret numeris par epigramma meis,
Queis te concinerem, regina. Sed erro, sed errat
spacerQui putat hoc fieri posse quod ipse puto. spacer10
Ut possim quaecumque velim! Tamen haud quit ab ipso
spacerMe scribi meritis par epigramma tuis.

59. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

E LISA claro tota fulgis au RO
LI mbos et oras. Proxime tuo SI red
SA ltem nitori, en aurea est ROSI NA. red

60. AD ROSINAM blue

Heus praecede semel, praecede Rosina, secuta
spacerHuc usque reginae meae vestigia.
Claudere nam propero popularis opuscula chartae,
spacerUt virgine a qua coepi, in illa desinam.
Tu semper ames volo, ceu te semper amavi, spacer5
spacerIn posterumque alas amoris fomitem,
Sic quo finiero plures veteresque libellos,
spacerRecentioris ordiar plures notae.
Tu das ingenium, das famam. Nonne ego felix,
spacerCui donat immortale praemium Rosa? spacer10

61. AD ELISABETHAM ANGLIAE REGINAM blue

Venimus ad calcem noni, regina, libelli,
spacerUt statuam suadet fessa Camena modum.
Morigeror. Nimius perhibebor forte, loquaxque
spacerPraeter naturam more fuisse novo.
In te laudanda nimius nego, diva, fuisse, spacer5
spacerLaudis ut ardescam prodigitate tuae.
Quam, si suppeditat mihi vita, tenore perenni
spacerFert animus reliquis continuare libris.
Tractus in hunc amplae labyrinthum laudis, ut inde
spacerExtricer proprio consilio, quid agam, spacer10
Si nec principium reperire, nec adficere ullum
spacerScit medium, aut finem ponere Calliope?

Finis