Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.  

 

SATURNALIA

HERCULES
CURIUS
DOULOS

Pelasgus dominus ad parandum festum.

Celebrantur hodie festa Saturno sacra.
In hisce servo dominus inservit suo,
Hodieque famulos quisque quo plures habet
Eo vel ipse pluribus servit miser.
Quin nunc beatum sentiam memet virum, 5
Quod unus uni servulus restet mihi.
SERVUS Siccine morari festa me dominum decet?
Funde, Ganimeda, mi tuo vinum Iovi,
Cratera primum numini plenum ebibam (Bibit.)
Oh quale vinum, furcifer, domino paras? 10
DOM. Hoc, domine, passum est, istud est mulsum optimum.
SERV. Caveto, demulcebo tibi (nebulo) caput,
Si tale mulsum rursus in festum pares.
Volita, Falernum compares nobis merum. (Exit dominus.)
Quin audin’? Quin audin?. DOM. Curium dominus vocat? (Redit.) 15
SERV. Mittas Falernum, Caecubum vinum petas. (Rursus exit dominus.)
Cito, cito, segnis nulla te tardet mora.
Ehodum, quin audin’? DOM. Curium rursus vocas? (Redit.)
SERV. Mutata iam sententia est, passum volo.
Regale namque nectaris et instar merum est. (Bibit.) 20
Caetera parata in festa sunt? DOM. Ecce omnia,
Domine, parata praesto sunt. SERV. Domine, omnia
Parata non sunt. Manibus illotis edam?
Ubinam lavacrum? Non adest? <DOM.> Ecce omnia,
Domine, parata. <SERV.> Quando ego servus fui, 25
Haud tam supine (nebulo) res gessi meas.
O perspicacem genium et ingenium meum!
Quam ludo verbis dominum, et eludo suis!
Ipsius hic mos, hunc mihi morem gerit.
Haec ipse verba et verbera invenit prius, 30
Lorisque tergo dicta depinxit meo,
Utque memor essem lividis scripsit notis.
Fidei ergo quotque (domine) committis meae,
Reddet hodie ratio quae stricta est nimis.
Nam quotquot anno verbera elapso tuli, 35
Praesente fidus cuncta tibi reddam die. (<Ingreditur> dominus cum aqua.)
E quo remoto fonte desumpta haec aqua est?
Longe petita clara sunt, ergo accipe. (Aquam in dominum iniicit
et tergit faciem linteo.
)
Deterge, Orion, nubila haec vultu tuo
Et sistat imber ne meum servum obruas. 40
Pulchelle, quam nunc forma splendescit tua?
Cur sorde vultum ut nube tam pulchrum tegis.
DOM. Haud festa semper ista durabunt, puer.
Tu servitutis vix leve subibis iugum,
Dominusque rursus, rursus ego flagrum geram.
Protervitatem tum lues misere tuam. 45
SERV. Facitene tecum mussitas? Factum haud placet?
Ecquid minaris? Ipse praeveniam minas.
DOM. Heu mihi, reluctor? Ipse Saturnus vetat,
Obsequar ad aras usque lex fasti iubet. 50
SERV. Habeo. Quod ipse Curius sese canem
Esse Melitaeum credat efficiam, cito
Baculumque quicum caederem inveniam cani.
O mira metamorphosis! Hic quadrupes quis est?
Hinc hinc abito, foetide! DOM. Ego non sum canis, 55
At Curius. SERV. Ego Curii vocem audio,
Non video Curium, video tantum canem.
Hinc hinc abito, foetide. Sed ubi ubi est meus
Curius? Adesto, Curi. At hic turpis canis.
Quin audin’, audin’, Curi? At hic inquam canis. 60
Ubi noster ubi nunc Curius? DOM. Domine, hic. SERV. Ubi?
DOM. Hic. SERV. Ubi? Caninam ipse audio vocem et canem
Non esse credam? DOM. Domine, quin parcas cani,
O parce, parce. Curii mens est, licet
Canis ipsa forsan forma sit. Parce obsecro. 65
SERV. Praebe ergo collum ut istud exornet tuum.
A canibus aliis inde dignoscam meam
DOM. Heu nemo redimet? Qualis ego fiam, miser? (Exeunt.
Ingreditur solus Hercules.)
HERC. Ubi Geryonis nuper abscissem caput,
Erusque duros fortiter abigerem boves, 70
Audita vox est bucoli forte mihi,
Qui instare Saturnalia edixit suo
Socio assidenti. Pectore et ab imo gemens
Merentis animi signa per fletus dedit.
“O dira (dixit) numina, o sacra impia! 75
Fasti nefasti (si loquar vere) dies!
In his Pelasgi victima humana solent
Placare numen. O inauditum malum!
Nuper Lycaeon obsidis missum loco
(Quem de Molossa gente productum ferunt) 80
Ipsas ad aras perfida et saeva manu
Laniabat, inde sanguinem infanti deo
Libavit. Atque praemium meritum tulit.
Ferus inter ipsas nunc feras ululat lupus.”
Haec ille dixit pastor. Heu misero tibi. 85
Pietatis author Hercules socios pios
Queis festa primus ista dicasti sacra,
(Turpis) homicidas cur pateris inquam tuos
A morte dici, vita quos sanxit deos? (<Ingrediuntur> servus et
dominus.)
O scelus! An istic mihi perinvisum canem 90
In templa ducit? Nescit hic fanum meum
Quod lege vetitum est ne quis inducat canem?
An siste, fallor, rursus eo referam pedes
Ut sibi quid ille vellet ignotus sciam.
DOM. E e e ec ec cec. Spiro. SERV. Moriar ipse ni fingas, miser. (Suc-
cumbit Curius tanquam suffocatus.)
Tam molle vinclum perdidit? Mortis timor, 95
Mors ipsa te non abstulit. Spiras adhuc?
Heus, domine Curi, vinculum absolvi tuum.
Caninia non est forma, nunc hominis tua est,
Liberque per me si reviviscas eris.
Fugitne cervus timudus? Haud mortem tuam 100
Ego machinabar (domine), quod forsan times,
Atqui ministros caeteros quoniam dei
Nunc abfuisse festa celebrantes novi,
Huc te trahebam (domine) quem servum tuum
Deo immolasse cogerim, ut paenas graves 105
De me nocente sumeres. Nunc heu mihi.
Ipse ego sacerdos, ipse sacraficium miser
Ego sum futurus fata quae cum sic velint.
O quam libenter munere hoc fungar meo!
Sic tibi placebo, domine, sic numen tibi, 110
Sic vita servum tota quem statuit fore
Instante me mors librum faciet mea.
O dextra! Munus fortiter peragas tuum,
Mortis minister celeris (o cultur) sies,
Animaque nostra carcere hoc laeta evola. 115
HERC. Cruente, siste. SERV. Sacra quis vota impedit,
Dextramque prendit? HERC. Hercules. SERV. Mittas, precor,
Coeleste numen morte mulctabit fera.
Cras dominus atrox. Morte in mortem mea
Praeveniam et herum, funere et placeam deo. 120
HERC. Placetne funus numini? Homicidium placet?
Quis dixit? Aut quis iussit hoc fieri nefas?
SERV. Vel ipse Apollo Delphus. HERC. Credam? SERV. Patet.
En tabula in ista oraculum scriptum legas.

ORACULUM

Στείχετε μαιόμενοι Σικελῶν Σατυρνίαν αἶαν, 125
Ἠδ᾿ Ἀβοριγενέων Κοτυλών οὗ νᾶσος ὀχείται,
Οἷς ἀναμιχθέντες δεκάτην ἐκπέμψατε Φοίβῳ
Καὶ κεφαλὰ ᾍδῃ, καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα.

HERC. Quid hic Apollo mandat ut fiat sacrum?
SERV. Homines. HERC. Oberras. Vade, lucernas mihi 130
Accerse binas. Mira caecuties virum! (Exit servus.)
Stupidi Pelasgi, pessimi idiotae. An latet
Proprium idioma? Dii boni, quantam luem, (Servus ingreditur cum
duabus lucernis.)
Qualesque caedes dubia vox una intulit?
Adesto, tute ut consulas tabulam volo, 135
Ut pateat error caecus, et mirum scelus.
Ubinam sacrari victimam humanam iubet?
SERV. Hac voce φῶτα.   HERC. Iupiter! Quam nunc tua
Tenebrosa mens est, lumine ingenium vacat!
Nam φῶτα cum sint utraque, haud voluit viros 140
Apollo φῶτα, φῶτα lucernas velit.
Et ista numen poscit. SERV. An tantum potest
Latere crimen vocula? O faustum diem,
In quo retectum est tam perhorrendum nefas!
HERC. Hic ensis ille Delphicus qui cum duas 145
Acies habuerit, fecit has strages graves.
Hic ille fons est unde sanguinei caput
Duxere rivi, fausta sed tandem ut sient
Infausta quae fuere, sint hominum loco
Postea sacrati cerei accensi deo. 150
Altare nunquam polluat rursus cruor,
Hominum cruore est namque Saturnus satur.
Tuque tibi noli, serve, violentas manus
Inferre. Vive, cuncta succedent bene.
Tibi ipse dominum (crede) placatum dabo. (Dat servo vestes sacerdotis.) 155
Haec signa libertatis ut capias volo.
Dehinc sacerdos aedibus in istis eris,
Quas ipse primus Tempori et sociis meis
Dicavi. Id unum moneo, genuinum tuis
Tu redde sensum tabulae, et exactum scelus 160
Ut expietur, sufficit is ignis sacer.
Haec festa posthaec proximo quivis suo
Ut gratuletur, φῶτα sibi mutuo dabunt.
Ubique festum hoc cerei illustrent volo,
Praeclara ne lux numini desit cave. 165
Haec festa mutent, reliqua sint rata omnia.
SERV. Haec festa mutent, reliqua sint rata omnia?
An cuncta repetam? Taedio vobis forem,
Et plura fando crimen accrescit meum,
Quod quale, quale iam sit, ita veniam petit. 170
Haec una saturnalium lex est vetus,
Ut in hisce culpis omnibus (summis licet)
Quicunque non ignosceret id ipsi foret
Piaculare. Rata sit haec lex precor.

Finis