Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.   

ORNATISSIMO VIRO DOMINO DOCTORI BONDO, ALMAE ACADEMIAE INSIGNI PROCANCELLARIO, ET COLLEGII MAGDALENENSIS DIGNISSIMO PRAESIDI, PATRONO ET MAECENATI SUO LONGE OPTIMO

Accipe, Maecenas, cecinit quos nuper Apollo,
   et quos versiculos turba novena dedit,
cum subiit nostros princeps augusta penates,
   viseret ut doctas Elisabetha scholas.
Carmina nos Musis affinximus ista: sed ecce, 5
   vilia sunt, tanto nec satis apta choro,
nec bene tersa satis, nec loevi pumice munda,
   digna sed ut iaceant sordibus uncta foris.
Qualiacunque sient, nostro sub nomine poni
   vix patiar, ni sint numine tecta tuo. 10

Tuae dignitati deditissimus
IOANNES SANFORDUS

IN REGINAE ELIZABETHAE AUSPICATISISIMUM ET EXOPTATISSIMUM ADVENTUM, APOLLONIS ET MUSARUM Εὐκτικὰ Εἰδύλλια

Dum sedet ad Thamesin Parnassi fonte relicto
Cynthius, hic vitreus lento qua flumine serpit
Isis, et Alfredi doctam vagus alluit urbem,
Attonitus novitate loci, coelique solique
Temperie, dixit, “certum est hic ponere sedes 5  
Musis perpetuas, huius nunc incola terrae
Dicar, et hunc populum nostro celebrabimus ore.
Vos iuga Pierii montis, vos stagna valete,
Gorgonis unda vale, valeant et Phocidis amnes.”
Affatusque suas comites, “quam turpiter,” inquit, 10
“Expulsi patria, quam dulcia liquimus arva,
Quamque per aequoreos fluctus huc paupere cumba
Appulimus, scitis, quanquam meminisse doletis,
Hic tamen et sylvas, et prata virentia passim, 
(Vera fatebor enim) vix concedentia primis 15    
Cernitis, has terras certe dea magna tuetur.” 
Haec dum mirantur stantes in margine ripae,
Ecce sub illunem noctem feriata per agros
Turba ruens, inflansque tubas et tinnula sistra,
Clamat adesse deam, proprias ut visat Athenas.  20   
Tum deus, aurata sumpta testudine, laudem
Principis aggreditur pulsis ad carmina nervis;
Quem parili studio Musarum turba secuta
Concinuere, sono vicinia tota resultat.

APOLLO

O semper querulo carmine barbiton 25
Gratum diis superis, deliciae Iovis,
Te posco positis prorsus amoribus
Nunc insigne melos, quale frequens sonas
Inter lauta dapum fercula coelitum
Non Daphne capitis nunc decus unicum 30
Nostri, non Clymene filia Tethyos,
Non Circes genetrix, nec Chione dolo
Quae me sensit anum Daedalionia,
Sed nec Leucothoes thurea virgula
Nunc cantanda tibi est: fertilior seges 35
In promptu dabitur carminis aurei.
En regina suo cincta satellite,
Heroum celebri nobilium choro
Ascito, niveis vecta iugalibus,
Musarum studiis structa palatia 40
Exoptata subit, quam procerum cohors
Ambit purpureis splendida vestibus, 
Sublimesque citis terga premunt equis.
Quos inter Tyrio murice virgines
Distinctae properant, colla monilibus, 45
Ornataeque sinus torquibus aureis.
Hos longo sequitur plebs levis agmine,
Tantae festa canens iubila principi.           
Huius tu modulis suavibus et sono
Dulci fac celebres inclyta numina, 50
Quae nos hospitio suscipiens novo
Tutatur, Latii barbarus incola
Quos diris odiis expulit, et vagos
Eiecit patriis sedibus exules.

CALLIOPE

Tu qui potenti Iova regis manu 55
Poli micantis militiam vagam,
  Qui syderum vultus minaces
    Comprimis, imperioque fraenas,

Deterge coelo nubila tempora,  
Tollat nocivum Sirius et iubar 60
  Hinc usque ad Afros, nec procellas
    Excitet Aeolias Orion.

Obstringe ventos ne rabies Noti
Imbres furenti depluat impetu,
  Absconde Pleiadas madentes 65
    Atque Hyadas pluviale sydus,

Ne forte moto turbine principis
Tardetur ardor, quo minus impigre
  Huc pergat interesse doctis
    Litibus, ac lepido duello. 70

Dies serenus solis ab exitu
Egressus, octo perpetuet vices, 
  Spectaculis ut ter beata
    Elisabeth saturata clamet:

“Satis iocorum vidimus undique75
Satis scholarum, risimus et satis.
  Nil non probamus; ecce laeta,
    ‘Plaudite’ saepe dato, recedo.”

CLIO

Pande sublimes age laeta portas,
Sede Musarum celebris Calaena, 80
Urbis aeratae pateant revulso
   Cardine valvae.

Advenit longa comitata turma
Virgo regali trabeata veste,
Continens sceptrum manibus tremendum  85
   Elisabetha.

Ita vos, cives, date dona divae,
Principi praetor gladium resignet,
Lictor huic fasces ferat, et secures
   Tradat habendas. 90

Nos novem quales deceant sorores,
Promimus sacros codices, scholarum
Aureos foetus; damus haec benignae
   pignora mentis.

Munus amborum capiet serena 95
Fronte, quod Marti simul et Minervae           
Apta, nativo genio utriusque
   Noverit arma.

Fervet ad pugnas animo virili,
Sicut armatas ruit in cohortes, 100
Dignior certe meliore sexu
   Volsca Camilla.

Fertur ad pacis studium suapte
Sponte, dum stringit manus una ferrum;
Alteram sacri tenet occupatam 105
   Pagina verbi.

Pallas utrinque est: vacat illa doctis
Literis, et quas faciunt lituras
Bella, subridens probat, arte, Marte 
   Nobilis aeque. 110

Ergo coniunctis animis precemur
Principi tantae senium Sibyllae,
Copias Xerxis, cumulosque Croesi
   Aeris et auri.

THALIA

Salve conspicuum decus Brytannum, 115
Tu regum soboles, iubar perenne
Lucis, cura Iovis, favor deorum.
Te divam colimus, deam canemus
Musis propitiam, benigna cuius
Promit dextera liberalitatis   120         
Gazas Attalicas opem roganti.
Non ignara mali faves egenis,
Extorres miseros domo paterna
Tu regina capis domo patenti,
Olim Sidonis et vagos Elisa, 125
Teucros hospitio suo fovebat. 
Vivas perpetuo beata regno,
Et votis habeas deum annuentem,
Cives morigeros: cita rebelles
Plectantur nece perduellionis, 130
Qui turbare volunt tuam quietem.
De coelo tibi Iova largiatur
Annos Nestoriae pares senectae,
Laetos ut videas diu Brytannos,                                 
Laeti et te videant diu Britanni.  135

EUTERPE

Ergo ades, Elisabeth, nostros visura penates,  
Pieridumque domos? 
Ergo ades ut spectes exercent qualia nostrae
Ludicra bella scholae?
Hic nobis supremus honos: en erigit omnes 140
Nominis aura tui.
Coelica diva vides reficit quam suaviter omnes
Numinis umbra tui.
Cernis ut ampla cohors iuvenum per compita passim
Densat utrinque vias. 145
Per vicos glomerata frequens stant ordine longo Gens onerata stolis.
Hi tibi gratantes clamant (lectissima princeps)
Vivat Elisa diu.
Vivas, et firma teneas pro iure precantur 150
Regia sceptra manu.
Tu parili studio doctas foeliciter artes
Dulcis alumna fove.
Praeside te nostra florescant rostra, Lycaei
Principe te vigeant. 155
Sic veniente die subsellia nostra sonabunt,
Et fugiente canent:
Vivat Elisa diu nobis, post funera semper
Vivat Elisa Deo.

ERATO

Iovis cerebro tu dea 160
Prognata, nostrae quae praees
Turbae, regisque fervidos
Gentis togatae spiritus,
Suffunde venam fertilem,
Atque inde vires coelitus 165
Ad carmen aureum, tuo  
Dignum choro, dignum chely.
Tu mitis inventrix sacrae  
Olivae ades, mater bonae
Pacis, virenti fronde fac   170
Ornes alumnos obsecro,
Ut prodeamus obvii
Ramo arboris tuae, velut
Caduceo insignes. Adest
Proles Iovis, princeps pia,175
Virgo diserta, publicae
Quietis altus quam subit
Amor, colona scilicet
Fontis Caballini, tuo
Sancto dicati numini:180
Tuas Athenas quae colit,
Et nunc sua praesentia 
Exornat artifex proba.
Hic ergo defigat pedem, 
Trahatque longas hic moras,185
Fausto et recedens te duce  
Iter capessat omine.

POLYHYMNIA

Sic te, diva potens, regat
  Tutis auspiciis Iupiter optimus,
ut quocunque feras pedem,190
   Vites insidias cautius anguibus.
Neptunusque maris deus,   
   Sic circum Albionis candida littora
Aestu perpetuo fremat,
   Hostes ut rapidis fluctibus arceat.  195
Sic Mars veste adamantina
   Munitus vigiles excubias agat,
Ne sicarius impio
   Telo virgineum perterebret latus.
Illum ex cautibus editum 200
   Credo Caucasiis, quem Armenius leo
Sevit, tigris et ubera 
  Admovit genitrix, nutriit aut lupa,
Cui primo stetit in manu 
   Regalem sitiens pugio sanguinem. 205
Dii nos foemineum genus
   Tutentur faciles numine provido,
Ut quas invalidas facit
   Sexus, quas faciunt innocuas pudor,
Candor, casta modestia,210
Fortes efficiat, fulciat et Deus. 

MELPOMENE

Coeli monarcha, praepotens deum sator,
     Et rex bonus mortalium,
Cui praepes ales armiger ferox gerit
     Faces coruscas fulmine, 215
De sede sublimis throni nos despice 
     Stratas humi sororculas,
Et voce supplici rogantes, ut velis
     Anglam beare principem.
Tu fac avitum haeres diu solium premat 220
     Prognata virgo regibus;
Diadema fronte, sceptra fac manibus ferat,
     Regatque gentem bellicam
Pacisque cum dici parens cupiat bonae,     
     Aevo fruatur optimo. 225
Et si quod ulcus, publicae aut pestis rei,
     Tam corneis fibris siet,
Qui fortis ausis impiis, struat scelus
     Tibi sacratae virgini,
Tu stringe sulphureum pater telum cito 230
     In tam feri monstri caput,
Ut mole pressus Aetnaea Enceladi levet
     Onus, latusque languidum,
Ne vivus aerem scelesto polluat
     Oris sui contagio. 235
Aut si superstitem velis, notam gerat
     Quam caedis author, carnifex
Et primus infami tulit maculam, grave
     In fratre designans nefas,
Ut sic cruces homicida stigmaticus malae 240
     mentis perennes sentiat.

TERPSICHORE

Vos lanificae trina sorores
Numina, quarum est texere fatum,
Queis pulchra colus tenui filo
Fundit nostrae stamina vitae, 245
Nostris precibus sistite cursum
Vestris digitis: dulcis Elisae
Tardo currat pollice fusus.
Vos Penelopes aemula turba,
Sedula quicquid fortiter urget,  250
Fessa diurno dextra labore,
Rursus tacita nocte retexat.
Et Mygdonii senis aetatem,
Et quos Nestor viderat annos
Per tria saecula, vatis et aevum 255
Dircaei, vetulae sive Sybillae,
Faciles nostrae apponite Elisae.
Spargant seri tempora cani,
Nullaque frontem ruga senilis
Aret, aut tremulos fulciat artus 260
Fractos senio triste bacillum, 
Maneat pulchro candor in ore,
Decor et malas roseus tingat
Semper solito more rubentes.
Numquam (id certe dabitis nunquam) 265
Pectus tantae principis atri     
Laethi durus sauciet ictus.
At quia fatum ferre necesse est,
Sero saltem funera curet.

URANIA

Illa ego, qua vivunt orbes, animantur et ignes, 270
   Cuius moventur spiritu sydera clara poli,  
A Iove nacta genus, coelo notissima virgo,
   Cuius corusca splendidum nomen ab arce gero,
Signavi, regina, locos ubi stabis in axe,
   Postquam supremum mors tibi clauserit atra diem. 275
Est locus Erigonen inter plaustrumque Bootae,
   Coelo sereno lucidus, conspicuusque solo,
Unde micat rutilum pulchrae Minoidis astrum,
   Et Iulium sydus cui Roma superba subest.
Hinc tua subiectis radiabit stella Brytannis, 280
   Et lene nautis Anglicis sparget amica iubar.
Tu Cynosura tuis, Heliceque per aequora vectis
   Hinc navibus clara feres praevia luce faces.
Duxque per ambiguos tractus, ad littoris oras
   Sistes, quiescat ut suo tuta carina vado. 285
Pone metum, princeps, sedes tibi certa paratur.
   Stellas et aether parturit, iam tibi mundus ovat. 
Sera tamen subeas foelicia regna precabor,
   Ut fulgeas throno diu, celsior inde polo


Haec cecinere novem Phoebo praeeunte sorores 290
Aonides, plausuque dato nemus omne remugit,
Hinc regina potens plumatis tracta quadrigis, 
Auratique rotis currus, atque agmine denso
Nobilium procerum comitata subintrat Athenas
Virgine de tanta, de tanta principe laetas.     295
Quam solito incedens telis armata tenore,
Sollenni de more cohors deducit ad aedes, Aedes Christi
Sumptibus Attalicis quas struxit Wolseus olim.
At diversa petunt venerandi tecta dynastae,
Invisuntque domos alias quas laudibus ornant, 300
Miranturque suis cum fundatoribus arces.
Stat procul a reliquis redivivi solis ad ortum, Collegium Divae
Nobile gymnasium Waynfleti; proxima cuius Mariae Magdalenae
Unda lavat muros, ubi tardo labitur amne
Cherwellus, lentisque intersecat arva fluentis. 305
Ampla domus, spaciosa loco, speciosa superbas
Ostendit portas; surgunt fastigia pinnis,
Intus et e pictis camerata cubilia tignis,
Fundatoris opes et opus sine voce loquuntur.
Convocat huc regni primores, praeses ab aula 310 D. Doctor
Principis huc missus, quem tota academia patrem Bonds almae
Suspiciens reverenter amat, quem vita probatis Universitatis
Moribus exornat, quem pagina sacra disertum Procancellarius
Efficit, et gravitas decorat non tetrica frontem.
Hospitibusque suis epulum facturus opimum, 315
Tantos convivas dapibus genialibus explet.  
Dulcia vina cado depromit, fercula magnis
Sumptibus accersit; circumstant ordine longo
Qui mensas onerent famuli, qui vina ministrent,
Coelatosque scyphos, aurataque pocula ponant. 320
Discumbunt satrapae: tum prima sedilia magnus Legatus Gallicus
Augusta gravitate premit legatus ab oris
Celtarum missus, clari Bourbonis imago,
Bellica magnanimum quem iactat Gallia regem.
Nobilis a dextra sequitur Cecilius heros, 325 D. Cecilius magnus
Vir gravis et doctus, verae pietatis amator, Anglia Thesaurarius
Facundusque senex, aevi prudentia nostri. De Nestore Ovid. li. 2
Qui designatus quaestor primarius, amplo Metamorph.
Praeficitur fisco: sapiens vigilansque senator,
Principis et patriae graviora negotia tractat. 330
E regione locum tenuit comes inclytus ille, Comes
Fertilis eximium cui dat Vigornia nomen. Vigorniensis
Quem gentile decus, quem laus, et laurea magnae
Cognitionis, amor patriae, prosapia, clarum
Efficiunt; Geminos cuius de corpore natos, 335 D. Herbert: Henr.
Spirantesque patris generoso in pectore mores, Somerset.
Nobilium fratrum par nobile, suscipit alma
Magdalena domus, tanto et laetatur alumno.
   Affuit his epulis generosus Cumbrius heros, Comes Cumbriae
Fervidus ad pugnas, qui ter congressus Iberis, 340
In quos (navali bello violenter adortus) 
Horribili tonitru Vulcania dirigit arma,
Omnibus et gemmis et mercibus exuit Indis,
Laetus et in patriam spoliis remeavit onustus.
Sic fatus socios: “en vivis gloria nobis 345
Se spondet comitem; sed quid si mersus arenis
Dum duce miles (ait) caderet sine honore sepulchri?
Marmoreo tegitur tumulo qui conditur undis.”
Ordine tum sequitur dominus Pembrochius, ipse Comes
Nobilitatis honos, cuius praeconia cantat 350Pembrochiae
Cambria, quam dextre tranquilla pace gubernat,
Rite secans lites iudex, ac iurgia praeses.
Quem favisse piis, homines coluisse disertos, D. Herbert: filius
Relligiosa fides, et numinis entheus ardorcomitis Pembroch. cuius
Edocuit; puer huc patrem comitatus euntem355 illud est emblema
Sedit convivas inter, praenobilis haeres
Indolis egregiae, sed cui stat messis in herba.
   Proximus accubuit reliquis Essexius heros, Comes Essexiae  
Nobilis et sapiens, superans iuvenilibus annis magister equitum
Cognitione senes, canosque aetate magistros. 360
Qui doctos homines miratur, doctior ipse,
Maecenasque bonos passis amplectitur ulnis.
In bello pugnax, vir strenuus ὄζος Ἄρηος,  De Titaresio Hesiodus
Cuius in Hyspanos res forti pectore gestas, in lib. Ἄσπιδος
Sensit ab occiduo Lusitania sole tepescens, 365Ἡρακλέους
Dum per agros medios ruit acer, et ipse superbae
Pulsat Ulyxbonae ferrata cuspide portas. 
Cuius et insultus (dum vitae prodigus ardet       
Afflictos Gallos tegere auxiliaribus armis)
Laudibus Armoricae celebrat gens incola terrae. 370
Ille cito subvectus equo qui naribus ignes
Spirat, et indocilis rigidum mordere lupatum
Spumeus exultat, sequitur te, regia virgo,
Clarus eques, milesque ferox, equitumque magister.
Post hunc insequitur clara de stirpe dynasta, 375 Comes South
Iure suo dives quem South-Hamptonia magnumHamptoniae
Vendicat heroem; quo non formosior alter
Affuit, aut docta iuvenis praestantior arte,
Ora licet tenera vix dum lanugine vernent.
Assidet his satrapis multum celebratus Houardus 380 D. Howardus
Corpore procero et reliquos supereminet omnes.    magnus Angliae
Magna ducum soboles, proavorum clara propago, admirallus
Cui soli regina favens de stemmate tanto,
Iussit ut illius tutelae regia classis
Mandaretur, onus non quovis remige dignum, 385
Sed magnis cautisque viris et pectore forti.
Nec tuus hinc aberat, comes inclyte, filius haeres, D. Strange
Derbia cui paret, quemque insula Mona salutat filius comitis
Regem, sed talem qui magnae iussa capessis Derbiensis
Principis, illius sceptro tua iura resignans: 390
Qui diadema geris quod nectit bractea plumbi,
Vilior argento, fulvoque impurior auro. 
   Hi sunt (si memini) tua qui convivia, praeses,
Qui Waynflete tuos castos adiere penates.   
Intererant alii plures de gente minori,  395
Quos taceo, cunctos quia percensere molestum est.
Unus abes, Sackville, choro dilecte togato, D. Buckhurstius
Maximus urbis honos, academia nostra patrono summus Academiae
Quo gavisa suo est, et Maecenate benigno. Oxon: Cancellarius
Quae tibi sic loquitur: “cur gaudia nostra moraris,    400
Vocibus et votis cum sis mihi mille petitus?
Ostendunt crebri gemitus, querimonia tristis, 
Quam sit dulce frui, quam te caruisse dolendum.
Hinc tamen ad regni maiora negocia missus
Cogeris esse procul; quem munia magna fatigant, 400
Curaque sollicitum destringit adesse volentem. 
Quod quoniam regina tui fidissima iussit,
Postulat obsequium. Quare parere necesse est.” 
Haec, inquam, mihi visa queri; stupor ora deinceps
Occupat, et matris natorum iuncta querela est. 410 
   Hi sedere duces, vario sermone trahentes
Tempus, et appositis satiantes corpora mensis.
Ista quibus viva dicenda poemata voce
Si licuisset erant, subito sed rumor ad omnes
Pertigit, egressam thalamo, tectoque relicto, 415
Reginam divae properare ad Virginis aedes.
Protinus ut dederant ultro citroque salutem,
Discedunt; magnas capit hospes ab hospite grates.

CONVIVANTIBUS REGIIS CONCILIARIIS PAUCA QUAE DICENDA ERANT CARMINA

Hactenus, egregii proceres, spectastis honorem 
Quem dedit effuso ruris gens incola censu, 420
Turbaque magnificis epulis generosior auxit.
Nunc, quibus applaudit vobis academia votis,
Excipit et quantis urbs undique laeta triumphis
Principis adventum, festa plebecula voce
Testatur, vacuas quatiens clamoribus auras. 425
  Nec sua sunt tantum plaudenti gaudia vulgo,
Verbaque non solum spirantibus edita fibris
Vocales sparsere sonos: sub turribus altis
Pendula pulsatis tremuerunt ictibus aera.
Muta domus loquitur candenti perlita gypso, 430
Picta coloratis trabibus; minioque renidens
Clamat Io paries, et moenia celsa videntur
Submisisse caput, vobisque assurgere portae, 
Ut vestris meritis reverentia debita fiat.
Vestit honoratos heroas gloria tanta. 435
   Gaudia sic cives peragunt, rurisque coloni
Sic partes egere suas; nos, altera turba,
Nos humiles Musae, tenues humilesque myricae 
Quas dabimus grates? Qratae quae munera mentis? 
Nulla sub his tectis gemma, aut pretiosa supellex, 440
Transtulit Eois qualem mercator ab Indis.
Non Syrae merces, non lamina fulva metalli          
Danda venit nobis, non byssina tela, quotannis
Qualia ab arboribus depectunt vellera Seres.
Vivimus hic tenui quadra, stat paupere mensa 445
Parca Ceres, raro fervent convivia Baccho.
   Ergo quid e nostro promemus pectore? Certe
Vota decent humiles et verba precantia Musas:
Haec satis una placent vobis, si nil damus ultra,
Cum simus tenues molimur grandia frustra. 450
Vivite foelices, et limina nostra frequenter
Visite, conspicui proceres, famulantia vestris
Nutibus, has aedes, haec tecta, has Palladis arces
Structas a vestris proavis, munite favore.

EISDEM HONORATISSIMIS VIRIS

Romulus, ut fertur, iaculum dum librat in aprum, Romuli hasta in
Colle Palatino rasilis hasta stetit, 455cornum arboreum mutata. Ovid.
Et crevit stabilita novis radicibus arbor, Met. lib. 15
   Frondescensque altas ventilat illa comas. Crevit et viruit usque
Foruit, et populo miranti praebuit umbras, tempora belli civilis sub
   Donec in imperio civica bella silent. Iulio Caesare. Plut. in vita
Post ubi Caesaream discordia fregerat urbem, 460 Romuli
   Sanguineque imbuerat plebs furiata manus,
Protinus excussis foliis ruit Itala cornus,
   Aruit, et ramos exuit alta suos.
Vestris (aurati proceres regnique senatus)
   Fraxinus auspiciis consiliisque viret.
Lancea fit laurus, frameam pacalis oliva
   Vestit, et inducto cortice fronde tegit.
Nos inter Martis lituos fera bella minantes,
   Securos agimus pace vigente dies.
Dumque ruunt alii strictis in vulnera telis, 470
   Auspice regina terra Brytanna canit,
Et canet assiduo, tutaque quiescet in umbra,
  Si pugnae vestra sedulitate cadant.
Sin fremat infestis odiis, et concitatus oestro,
   Imperio populus libera colla gerat, 475
Concidet Iliacis subito gens nostra ruinis,
   Concidet Elisabeth, curia sacra ruet.
Quaeque prius tereti succreverat arbor ab hasta
   Caesa dabit nostrae tela cruenta neci.   
Arceat hoc nostris Deus a cervicibus omen, 480
   Et pia pro regno sint rata vota velit.
Publica res vigeat, salvum cum principe vulgus
   Floreat, hostiles nec tremat illa dolos.
Vosque, quibus regni sunt tota negocia curae, 
   Qui consulta datis, ter generosa cohors, 485
Promite solertes faecundi pectoris artes,
   Ferveat ut sacrum relligionis opus.
Quae nunc ingeniis male convenientibus acta,
   litibus innumeris, dissidiisque gemit.
Sic deus intererit vestris conatibus, et vos 490
   Diriget afflatu spiritus iste suo.
Sic dabitur semper vestris et fascibus haeres,
   Consulis et proles vestra subibit onus.
Vivite nunc laeti, vobis pincerna deorum,
   Nectaris et succos, ambrosiamque ferat. 495

bon pro vous façe.

Finis