Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i
NUNCIUS, < CHORUS>


NUN. Quo fugio? Quo me ratio, quo ducit via?
Prorsus perimus quicquid Aegypti fuit.   
Terrae petamus viscera, et Nili caput
Vix ille tutus restat a Turca locus.    885
CHO. Ostende casum publicum et stragem Phari.  
NUN. Eheu, quis illud sine graui luctu queat?
Audistis ut Turca insequendis hostibus   
Insueta Nili ponte stravit flumina.
Hic summa verti visa Sultano est rei, blue   890
Si in pontis ipsis faucibus confligeret,
Ubi et cohortes explicaret proprias,
Hostisque in arctum cogerentur copiae.   
Occurrit igitur saevus audaci impetu,
Ac transeuntes ordine incerto Scythas    895
Terrore magno sternit, obtruncat, fugat.  
Favisse primo visa sors conatui.
At non putato Turca percussus malo.   
Miraculosa machina cymbas replet, blue
Quae mista flammis tonitrua et mortem vomit.    900
Caelum remugit, terra succutitur sono
Equi refugiunt et equitem sternunt humi,
Et mox Scytharum littus adversum cohors   
Equis adactis amne transmisso occupat.
Tum vero utrinque praelium exarsit grave.   905
Retinere certant Turcici partum decus,
Retrahere Memphici. Mamalluchi intonant,
Et densa saevis funera immitunt Scythis.   
Horrendus ipse strenui partes ducis
Dux noster implet, strenuique militis.    910
“Servare nos spes aliqua victores potest,  
At nulla victos. Nunc parentum et patriae
Et liberorum et coniugum, gazae ac laris   
Estote memores ait,” et in turmas ruens
Quacumque tendit tota cedunt agmina,    915
Densique pereunt hinc et inde mortui.
Egregia miles facta dum spectat ducis
Se provocat et animosus in Turcas ruit.   
Heu vana spes, heu caeca mens mortalium!
Quam praestitissent empta magno foedera    920
Legesque durae pacis et iugum grave!
Iam vix tueri Turcici possunt locum,
Iam trepida fessi terga paulatim dare,   
Cum Selymus instar fulminis, pugnae advolans
Terrore stragem intonuit haud minus gravi    925
Quam fulminanti effusa tempestas noto
Vel acerba vastos volvit Oceanos hyems.
Rumpuntur alae, iam cohors praetoria   
Invicta viribus imbre tonitruum ruit.
Fugiunt Mamalluchi et minus tuti fuga   930
Passimque currunt ac trucidati occidunt.
Perrupit amens, quicquid obsteterat, furor
Torrente fato, vulnera et stragem inferens.   
Volvi cruento cernite amnes gurgite,
Turpata caeno principium cadavera,    935
Inhumata olere plebe corruptos agros,  
Terrore noctem, manibus plenum aera,
Sibilaque opaca et murmur umbrarum silens.   
CHO. Ah fare! Quaeso quid Tomumbeius miser?
Vivitne an illum rapuit infaelix dies?    940
NUN. Imo ille totam spem esse corruptam videns
Consilia rerum ex turbulenta copia
Ducens fugaci cessit e pugna gradu.   
Selymus salutis ne ulla spes super foret,
Insignem honorem et dona promisit viro    945
Quisquis tyrannum Aegyptium virum afferet.
N
am sic tyrannus impius regem vocat.
Haec patria nunc est. CHO. Heu malum et miserum diem!   
Haec patria nunc est? Heu patria faelix prius
Imperio et armis! Heu timor mundi et stupor!    950
Olim viginti mille florens urbibus,
Te potuit imo vertere immanis solo?
Tuas cremare regias, urbes, agros   
Totum per orbem nobiles potuit Scytha?
Delere tantis cladibus robur Phari?    955
Diripere fana, templa, monumenta omnia?
V
iventium hostis pariter umbrarum et deum?
spacerspacer
CHO. 2 O rex paterque caelitum, blue  
spacerspacerIdem severus arbiter,  
spacerspacerU
ltorque certus criminum, spacer 960
spacerspacer
Quae prima primorum intulit
spacerspacerL
abes parentum posteris.
spacerspacer
Sinuosa labes intimos   
spacerspacerQuae per recessus cordium
spacerspacerContage maculosa repens,    965
spacerspacerFaecunda nequitiae malae  
spacerspacerIn senticeta pullulat.
spacerspacerSi pauca tantum vellicas,   
spacerspacerLentusque poenas exigis
spacerspacerNon omnium, quae perpetrant    970
spacerspacerHomines miselli, si pius
spacerspacerHuic parcis, illum corripis.   
spacerspacerCur e tot Aegypti incolis   
spacerspacerVix unus effugit tuae   
spacerspacerIrae procellosum impetum?    975
spacerspacerSin punis omnes omnium
spacerspacerCulpas et a radicibus
spacerspacerEvellis imis criminum   
spacerspacerVepres malorum funditus,
spacerspacerCur non et axis ignibus    980
spacerspacerMundique flagrat machina?
spacerspacerCuius nec ulla pars malae
spacerspacerFraudis remansit inscia.     
spacerspacer
CHO. 3 O flammantis rector Olympi blue  
spacerspacerTrifido iniustas spargere solitus   985
spacerspacer
Fulmine terras,   
spacerspacer
Nunc o nunquam surde vocanti,
spacerspacer
Parte tonato saevus ab omni   
spacerspacer
Polus ultrices fulminet ignes
spacerspacer
A cane flammas capiat Phaeton        990
spacerspacer
Geminetque aegrum Syrius aestum.
spacerspacer
Redeat lacerum Daedala pulchri
spacerspacer
In chaos orbis machina adusta.   
spacerspacer
Inclyta, pollens, generosa, nitens
spacerspacer
Periit Memphis, tantae fabricae    995
spacerspacerLumen et unica gemma nitoris.
spacerspacerNihil est reliqui nunc egregium
spacerspacerPulchrum praestans, nobile. Si sit   
spacerspacerHaud decet alio decus Alchayri
spacerspacerCondere busto.   1000
CHO. 4 Quid ergo restat, Nile, nobiscum tibi?  
Nunc et Garumnam visere et Thamesim libet
Quam nulla Turcae vis adibit impii,   
Tumultuantis aut Shanethi flumina. blue 
Eamus omnis execrata patria.   1005
Valeto, Nile, lumen Aegypti vale,  
Opes, honores, gloria, imperium, decus
Diuque cara, nunc diu damnabilis.   
Vale supremum. patria. O miserum diem!  
NUN. At ego manebo quo mali finem sciam.   1010

bar

ACTUS V, SCENA ij
TOMUMBEIUS, NUNCIUS

<TOM.> Quis me tenebris ponet in Stygiis deus,   
Tellure rupta? Quis sacrum ostendet nemus
In quo recondam lucis inimicum caput?   
Iam ter fugatus, ter humili aequatus solo,
Et nunc superstes solus (heu) patriae rogo.    1015
O patria misero cara, faelici levis,   
Tu nunc ruinas, nunc vides incendia,
Nunc te favillam nunc niger vestit cinis.   
Pro regio auro, pro sacris regum infulis
Bibulum cruore lixus satias tuo.    1020
Tu (si fores) devota morti pectora   
Eripere, vel servare posses perditos.
At nulla nunc es, nullus est Nilus tuus,   
P
rope suffocatus incolarum sanguine.  
U
bi civtates regiae? Superba vis?   1025
Reconditae scientiae, illustres opes?
Quid profuere, cuncta cum rapuit Scytha,
Et nemo civis aut fidelis subditus   
Miseris supersit, qui ingemiscat casibus?
Quem lugeo? Pharum? Pontus est patria mihi.    1030
Ibi sunt parentes, ibi lares, fundus, domus.
Abreptus inde, sum satelles regius
Hic constitutus et Mamalluchus Phari,   
Tandemque rex in turbulento tempore.
Habes quod a me perfici potest, Phare.   1035
Quid vis? Quid aliis me ultimum amissis tenes?
Hucusque nostri usuram habes? Quid amplius
Odiosa quaeris? Redde me patrio solo.   
Iniusta Ponto redde quod non est tuum!  
NUN. O principatus flenda et evitanda sors! 1040
Te deserunt nunc omnia, infaelix status
Palinure nostri, patria, cives, subditi, blue
Et lux et aether almus et caelum et dei.   
TOM. Dehisce tellus, vosque Taenarei specus blue  
Aperite fauces noctis inamaenae domos. 1045
In illa veniat rector Aegypti loca
In quae Sybilla duxit extorrem Phrygem, blue
Violenta vel perrupit Alcidae manus,    blue
Amorque vatem vel ducem traxit fides. blue
Ubi saevus Acheron volvitur atro gurgite,   1050
Et Stygia gressus arcet humanos palus, blue
Loca senta odore tetro et immani situ.
Quid, vos timetis fulmen etiam Turcicum?
NUN. Ah nescis istud unde sit? Nescis miser?
Delicta populi magna rectorem premunt;      1055
Hanc interemptus nuncius ius gentium,
Fidesque rupta foederum poenam expetit.
TOM. Miserere saltem tu, palus, nostri incola   
Regni perennis, tibi dedit stabilem locum
Natura vel fortuna dicam, vel utraque   1060
Miserere faelix (oro) deserti ducis,
Miserere misera. Moveo volentem gradum:
Unda intumescit foetidum caenum efferens,   
U
bicumque sit salutis est suavis locus.
NUN. Salusne caenum? Fossa solium! Heu dira sors!   1065
Quis tam absque mente splendido invideat loco?
Videat saluti hic esse splendori lutum.
TOM. O cui beatae sola sortis contigit   
Fortuna, si cui sors beata contigit.
Nam neque alienam quaeris, aut spernis tuam.   1070
Te rex relicta regia, o palus, petit
. blue
O tuta semper sive te quisquam deus
Seu nympha servat placida, seu genius potens,   
Ignota tibi sunt vitia, quae Turces habent.
Excidia nescis dira, securae vigent,   1075
Quaecunque fundo consident urbes tuo.
Nunc oro, Nili triste depositum tege,
Arundo summum densu tueatur caput,   
Nebulisque caecis (nam potes) lucem occule.
Defende regem, tibi sit hoc proprium decus,   1080
Gremioque tutus lateat a Turcis tuo.
Gremium fidele agnosco principibus diu,
Gremium tenellum, mollem securum, capax,   
Agnosco mammas unde Persa maximus
Sedasse fertur suavius, quam unquam sitim.   1085
Ah pariam metuo fata. Tu praesta fidem
O limus insons, o palus immo salus blue
O vera mater in noverca patria.   
Ita nunquam aratro perdomeris impio
Neque ducta rivis aridam sitim feras.   1090
O somnia nimis vera veri nuncia,
Nimis futuri praescius animus meus!
Quid minime vidit? Quid parum ostendit mihi?   
Caelum, paludem, sanguinem vidi et fero.
Te, Calipha, testor rege qui faelicior   1095
Bello peristi dum fidem regi probas.
Tu non honores imperii amissos vides,
Non servientem patriam et dominum Scytham,   
Nec amore vitae condis in caeno caput.
NUN. Quid praevidere prosit, aut praenoscere,   1100
Cui praevenire non potuit aut consuli?
Quid scire prosit, cui mederi sit nefas?
Tuus Philippos et ruinam publicam,    blue
O Brute, vidit genius, et mens Caesarem 
Praesaga monuit iam propinqui termini. 1105
Heu fata non est regere praescientia.
At at quis hic est, qui viam huc dubiam legit?

bar

ACTUS V, SCENA iij
RUSTICUS, TOMUMBEIUS, NUNCIUS

RUS. Ubi quaeram? Ubi investigem? Ubi latere arbitrer?
Vestigia hic se pulveri impressa indicant.
Hic est figura pedis inhaerentis luto.     1110
Turbatur eccum, nec sequi ulterius queo.
O suavis auri spes adempta Turcici!  
TOM. Obrue nitentem Stygia caligo diem.
NUN. Et hunc petentem regis e damno bonum. 
RUS. Sed hinc abesse longius fuga nequit.     1115
TOM. Utinam remotis Gadibus propior foret! blue
RUS. Forsan paludi credidit miserum caput.
TOM. Immersa tenebris ista sit Stygijs palus.
RUS. Certe habeo, captus, O beatum rusticum!  
Iam faxo Selymus me salutet principem.     1120
Exi, timende. TOM, Prole scelus. RUS. Salus mihi
Scelus salutem si ferat non est scelus.
Hunc inde torquem, perdite. At pugnus miser?  Restim induit.
Age nunc superbum sic praei vinctus ducem.
NUN. O gravior ipsa morte contumelia     1125  
Impune lixa principem infamis ligat,
Illum dolor non patitur (haud mirum) loqui.
Hei mihi misello, qui nequeo depellere,
Sic modo tyranni comprimit saevi metus.
Nunc ille regem aut noxiis tradet feris,     1130 
A
ut execratae membra suffiget cruci,
Aut forte natis (quae Scythae est dementia)
Dabit virili quo probent in corpore
Quis altiori vulnere infligat necem.
Nilotis (eheu) corruit fundo domus,      1135
Desaevit ignis, occupat civis locum,
Cinerique saxum servitus dura superest.
Heu sancte Nile genitor, heu regnum vetus,
Flammam videmus et sacri bustum loci,
Bustoque ab imo tristis auditur sonus,   1140  
“Servato ius et metue mortalis deum.

bar

<ACTUS V, SCENA iiij>
ASTRAEA

AST. Recte locutus est. Arbor infaelix habet  
Regale corpus, ultimum excidium Phari.
Et nunc minaci tendit ad superos gradu
Ruiturus aeque fastus olim Turcicus.     1145
Illam nefanda scelera damnarunt Stygi,
Hunc evehunt ad sceptra non tantum poli.  
Evertit illam iusta vindictae manus,
Et hic peribit vindicis iusti manu.    

Finis