Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, SCENA i
TOMUMBEIUS, CALIPHA

CAL. Si tibi fidelis semper, o princeps, fui,
Et si (quod absque liceat offensa loqui)    705
Morem paratus gerere mandatis tuis,   
Consilia tegere, fare sublatis dolis,
Quae cura te sollicitat, ut somno vaces,   
Dum mutuata luce noctem sidera,
Et non quietem ducit, et somnum quies.      710
TOM. O Calipha, sanctis, quem praeesse ritibus
Voluere patres, numen ut casta prece
Coeleste places, utque corda sceleribus   
Devincta solvas, libere agnosco fidem
Animumque novi semper adiunctum mihi.    715
Sed nunc videtur hoc novum, ac mirum tibi
Quod cura mollem principi somnum negat,
Quem cura sceptri, quem omnium curae premunt?
Perpetuus animum regis angor opprimit,
Seu lucis almae lampas exhilaret diem, red    720
Seu tristis umbra nocte denigret polum.
At mihi ruinae proximus Nili status
Et iam futuri proelii non certa sors   
P
erterret animum, qui simul somno levi
Dimisit aciem. Monstra quae narrat mihi!    725
Caenum, paludem, sanguinem, laqueos, cruces
Iam fugere solus videor et Selymum sequi,
Nunc me palude condere et caeno extrahi.   
Quod si daretur tempus exiguum mihi
Sortes libenter consulere sacras velim,    730
Et si futura non liceret cernere
At nunc quid ageret Selymus, aut quae cogitet
Scirem, quod animum nonnihil levet meum.   
CAL. Princeps, quod homines cogitant, curant, agunt,
Si forte somno viderint mirum est minus.   735
At quae frequenter graviter illustri viro
Non usitato more somnis accidunt
Cum liber animus et solutus corpore   
Caelum propinquus haurit, haud temere cadunt,
Sed pectus angunt, non levant molestiam,    740
Sortesque sacrae vota menti non malae  
Potius ministrant quam malorum remedia.
Verum ut quiescat animus interea tuus,   
Sistam potentem hic Ottomanni filium,
Secreta mentis te docebit intimae,    745
Et facta, dicta, consilia patefaciet.
Tu modo cathedram circulo inclusam tenens
Captato somnum, et quicquid audis seu vides   
Monere corpus abstine et verbum eloqui.
TOM. Erit profecto gratus hic lasso labor.    750
CAL. Datur ecce tempus. Sidera prodantur Phari
Patefacta sacris ac tacendis artibus.
Adeste curiae inferae satellites,   
Noctis profundae turba, prodito Selyme.

bar

ACTUS IV, SCENA ij blue
SELYMUS

Malum, quid animus agitat in se turbidus?    755
Quidnam tumulti pectore insano strepit?  
U
t cum involuta nube certant mutua
E
lementa secum, donec erupit fragor   
Et bruta tellus tremuit iratum polum.
Procul recede, saeva bellorum dea.    760
Numquamne dabitur pace secura frui?
Numquam reponam quem semel gladium extuli?
Iam nunc Tomumbei pace non dubia volo   
Extincta bella, nec volo dubia fide.
Concede pacem. Cur negas? Selymus petit.    765
Qui quod supremo non facit, fecit tibi
Quid ergo inultus rideat Selymi minas?   
Post arma fusa nexuit Pharium scelus,   
Caecas in atrum facinus armavit manus,
Sontesque capiti struxit insidias meo.   770
Anime recurre, desere inceptam viam.
F
ilum remittit ratio, quod opinio trahit.
Rursum redito, saeva bellorum dea.   
Da manibus arma, da truces animo impetus,
Adsitque domitor hostium et custos metus.    775
Heu misera mens mortalis, et sors aspera!  
Sed imperantum quicquid aurae vescitur
Caelestis haustu, conditio miserrima,   
Qui quo magis timentur, hoc magis timent.

bar

ACTUS IV, SCENA iij
ALBUCHOMAR, SELYMUS, NUNCIUS, TOMUMBEIUS

ALB. O umen orbis, cura supremi patris,    780
Par ipse superis, vive perpetuo potens.
S
EL. En proditor, quam plenus officii! Pia
Et mellis instar verba. Ne crede, Selyme,   
Tibi erit fidelis, qui suis est perfidus.
Quid est? quid affers? ALB. Nuncium a Seiectica —   785
SEL. Nosterne? ALB. Noster. SEL. Fare quid portes novi?
Quid agis Tomumbeius, meique nuncii?
NUN. Caelum obstupescat, terra diffugiat scelus.   
Occidit hostis nuncius immanis tuum. blue
SEL. Quid Michaloglem? NUN. Nuncium certe tuum.    790
SEL. Sceleratus hostis? NUN. Terra quem divis vovet.  
SEL. Ostende sceleris omnem inauditi modum.
NUN. Agri propinqua termino Seiectici,   
Est sylva densa, trabibus excelsis frequens.
Medium recuruvo vallis anfractu obsidet,   795
Cuius malignos fronde caecum nubila
Et hinc et inde stringit accessus latus.
Non huc amicae lucis intravit nitor,   
Et sol Eous, medius, occiduus latet.
Locus ipse fraudem spondet. Hic erant tui    800
Vicina dum nox terreret elapsum diem.  
Aurae silebant, murmur incertum sonat
Altoque voces proxime silentio.   
Dubii usque circumspicimus, apparet nihil.
Corripimus enses, undique armati evolant    805
Citiusque dicto “Nilus” exclamant, simul,
Nostrumque claudit agmen hostilis cohors.
Nihil illa sanctum nuncii nomen tui,   
Neque pacta pacis, iura nec belli verens.
Nostram cohortem sternit, obtruncat, fugat.    810
Ibi Michalogles caesus in pugnam fuit,
Vix ipse subitum pedibus evasi malum.
SEL. O sidera! O supreme Mahometa superum! blue spacer 
Tantamne fieri iniuriam? Tantum scelus?
Non intulisse sat fuit bellum prius    815
Capitique sontes ponere insidias meo?
Pulsus, fugatus, vix tenens regni angulum
Nostrum trucidat pacis hostis nuncium?   
O cassa iura rerum, vana numina!
Inane caelum! Nulla prorsus Tartara!    820
Non hunc in imam protinus trudi Stygem?
Non decuit igne corripi irato aetheris?
Non obrui spirantem ut Enceladus ferox blue
Et templa caeli rapere conspirans cohors?
Negligere scelus est nuncium, hic dedit neci.   825
Violare facinus, hic sceleste prodidit.
Vastentur agri, fundo ab imo corruant
Urbes, inundet gurgite aequoreo cruor,   
Volvant ruinas horridas incendia.
Currito, fuge, late in partibus terrae ultimis.    830
Nusquam latebis, non Olympiacus apex,  
Non rapiet imus Erebus e manu mea.
Nunc milites, o strenua et foelix manus,   
Fabricate scelerum imagines, struite dolos,
Nec placeat aliquid nisi tetrum, insanum, horridum    835
Quod doleat hostis ille praereptum sibi.
Explebo me et satiabor immensis malis red
Imo bonis. Vindicta vita est altera.   
NUN. Abiit, furoremque gerit in sinu gravem.
Fulminens ardor lumine e torvo micat,    840
Sedet ore pallor mortis horrificae comes.
Nunc arma, caedes, nunc faces, ferrum, famem
Et quicquid agri, quicquid insani potest   
Flammata rabies, quicquid effundat furor
Expectet hostis, Quod potest Selymo est parum.    845
TOM. Aufugit oculis Selymus et somnus simul.
Credam igitur istis? Haec Mamalluchi audeant?
Proh scelera! Sed quid non Mamalluchi audeant?   
Iam nequeo, Selyme, fateor irasci tibi.
Si vera sint haec. Nnostra nos perimit manus.    850
Non Scythica vis, armisque nostris caedimur,
Nulli sumus. Sed praecavere me iubet
Mihi tempus ipsi, non scelestos plectere.   

bar

CHORUS blue

Ecce novis facibus lucent incendia, Nilus
spacerTetrum videre, dissipatur insolens.    855
Quaeque modo latus Asiae possederat oras,
spacerPotente laeta sceptra proferens manu,
Quaeque modo Tanais gelidumque subegerat Istrum,   
spacerGravi superba regna calce comprimens.
Victa furore suo prosternitur. Inclyta Memphis,    860
spacerTetrum videre, barbaro datur Scythae.
Legatos veneta urbs in vincula Caesaris egit, blue
spacerSubacta triste Caesaris iugum tulit.   
Re nulla quam quod legatos laesit Achaea
spacerLevi Corinthus Italos probro viros blue   865
Imis promeruit vertis radicibus. Illam
spacerF
eris reliquit antra victor efferus.
Cur te non terrent tam saeva exempla, Syene, blue 
spacerInominata nunc Syene et impia?
Ah nimis es trucibus Turcis opulenta nimisque   870
spacerOpima praeda, nobiles manubiae.
Dux homicida tuas arces, vis hostica nunquam
spacerNec eruisset ulla Martis alea.   
Quinetiam magicas tentas dementior artes
spacerEt impios ciere noctis incolas.   875
Haec tanquam miseris esset medicina periclis  
spacerVel ille nullus esset orbis arbiter.
Deiecere tuas scelera atque insania turres   
spacerSuaeque matri abominandus et domo
Proditor. Heu cur est dissolvi crimine mundum   880
spacerNefas, vel ipsa non nocere crimina?  

Perge ad actum quintum