Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i
CALIPHUS

CAL. Superi, quod hoc est miserum et ignotum malum?
Bello paratus Turca legat nuncios,   
Rex arma noster simul et insidias parat,
Quod esse faustum possit imperio Phari.    525
Sed quo revolvit plura turbatus animus,
Plus insolenti dubius agitatur metu.
Ita multa miserum vulnerant regni statum,   
Multa imminent et multa circumstant mala
Quae neque repelli facile nec fugi queunt.    530
Aurum regendis destinatum gentibus
In aera cessit impia. Ut ferrum riget
Consilia regum splendida argentum notans,   
Mensura numeri futiles edit sonos
Pondusque rerum lance iniqua decipit.    535
Iam quina decies lustra hoc imperium stetit blue
Sultanus ex quo Calliphae invasit thronum:
Fatale tempus, ortus occasum petens.   
Pars nulla regni tuta ab inimicis latet.
Nam ut occupavit hostis urbem regiam    540
Oppressa nobilium iugo, regum impiis
Deliriis, iniuris magnatium
Plebs omnis hosti. Sorte mobilior favet   
Meritoque rebus in malis illos fugit
Quos ferre nemo potuit in rebus bonis.    545
Utcumque magnae copiae integrae manent,
Periere magnae copiae, et multi duces
Quorum auspicia sumus secuti principum.   
Magnus Gasellas missus ut Arabicas manus blue
Colligeret et se et copias hosti dederat.    550
Albuchomar etiam proditor ad hostes abit.
Spes una fractum sola sustentat statum
Opprimi inimicum posse perfidia caput.   
At parte ab illa victor, immanis, ferox
Stat Selymus, elatus animi, victoriis    555
Alacer et ipsis acrior successibus,
Et posse credit quicquid in votis habet.
Defecit animis vulgus, aufugiunt duces,   
U
rbes labascunt, misera spes, certi nihil,
Nisi victor hostis: quantum hoc miseri mali?    560
Et nunc adesse nuncium a Turca ferunt,
Et ferre pacem, quod equidem miror magis,
Nisi speculatorem esse fortassis putem.     
Cur petere pacem victor armatus velit?
Nam Christianos quod secuturum autumant,    565
Nihil est nec unquam incerta certis praeferet.
Sin foedus optat, cur Mamaluluchi duces
Ardore et odio nomen erga Turcicum   
Tanto feruntur, nuncio ut mortem parent?
Facinus inausum, horribile, crudele, efferum.    570
Sed mihi tacendum, si cupio vita frui.
Magisne patria misera, vel civis magis ?
Cui pro salute patriae haud licet loqui?   
Ter ille civis, et misera ter patria.
Sic ergo abibit conditum silentio      575
Tam non tacendum facinus? Ego sim conscius
Tam vindicando sceleri? Ego sanctam fidem
Patriamque prodam pariter? Emoriar prius   
Castique manes caelitum aspicient loca.
Dicam igitur et periculo caput offeram?    580
U
ltroque vitam negligam? Ubi Nili vetus
Doctrina nunc est? Ubi sacrae scientiae?
Age profer artes, anime. Quaeratur via   
Qua me tacente noster hoc princeps sciat.
Sed ipse prodit milites pugnae instruens,    585
Unaque res per quos labascit publica.
Manebo, quo voce ut opus est inserviam.

bar

ACTUS III, SCENA ij
TOMUMBEIUS, CALIPHA, MAMALLUCHUS

TOM. Nescire si vos crederem, egregii duces   
Sociique, quantae nos premant augustiae
Quantisque nunc versemur in periculis,    590
Casus, ruinas, busta proferrem imperii,   
Caesos, fugatos dicerem summos duces,
Magnas cohortes, nobiles exercitus.
Hosti subacta est Memphis ab Nili decus,
Magnique lumen tertiae partis poli,   595
Pars ipsa mundi merita dici tertia,
Illustre lumen ubi tot illustres viri
Patriae ruinis obruti immergis iacent.   
Quid me dolore perciti intuemini?   600
Hortatione vos egere existimem  
Ut bella totis viribus sequamini.  
Qui me impulistis. Hanc opem extremam petens
Ah lacera crinem, ab mollicella pectora.   
In genua tristis nuda procumbit Pharos.    605
Vultisne patriam? Hic est in hoc exercitu
Vitamne? Nusquam alibi: haud acedunt unquam Scythae,  
Neque regna curant, set velut rabidi lupi
Iugulare credunt pulchrius quam vincere.   
Et si lubebit sanguinem patriae dare,    610
Animosa virtus turpe servitium negat,
Mortemque Turca et turpe servitium petunt.
CAL. Obscura nulli, magnanime princeps, agis.
Scythicos furores novit et qui moschicum   
Vagus per agrum pascit errantes greges    615
Et qui renatum primus excipiens diem
Sabaea nautis thura vendit exteris.
Innata Turcis horrida est immanitas,
Sitiens cruoris dextra, pectus perfidum,   
Sceleratus animus, Unus instar omnium        620
Sit ipse Selymus, Turcici rector throni,
Qui cuncta nutu versat, immeritos, pios,
(Inesse Turcis si potest ulla pietas)
Fratres, nepotes, et patrem senem necat.   
Immane monstrum, nulla quem pietas.   625
Inimicus illi est, quisquis imperat aliis,
Qui spiritum non ducit eius gratia.
Hinc ergo mites odit Aegypti incolas,
Quos ferre promptam novit afflictis opem,   
Odio efferato, perdito, implacabili.    630
Non ista principes Mamalluchi sciunt?
Cur ergo promptos incitas? Currentem agis?  
Novere veteres hi simultates ducum,
Novere dura proelia et fugas Scythae,   
Sperantque posse aequare maiorum decus.    635
TOM. Ergo agite, soci. Pellite hanc pestem procul
Ad saxa rursus patria Riphaeae nivis. blue
Seu vos parentum sanguis effusus magis  
Seu patria mentes caritas magis movet,   
Direpta sive templa scelerosa manu,    640
Litate cunctis sanguine, unius nece
Placate manes, inferos, patriam, et deos.
Sunt paria nobis arma, sunt manus pares,
Et ampliora praemia et causa melior.   
Nec maria vobis liberae patent fugae,    645
Nec terra tutae, nec nisi in victoria.
Spes est salutem haec una et imperium dabit.
Audere tantum: prona virtuti omnia,
Est otiosae nil solutum inertiae.   
MAM. Duc nos in hostes, iam placebit congredi.    650
TOM. Vox auspicata, digna stirpe nobili,
Et mox in hostes duco, cras pugnam auguror.
Victor sit is cui dextra dat victortiam.
Tantum celeritate est opus aliqua mihi,   
Ut transeuntes ordine incerto Scythas    655
In pontis ipsis opprimamus faucibus  
Quo Turca Nili insueta iunxit littora.
CAL. At, o deorum quicquid in caelo regis,
Cui praebitores et miselli servuli   
Etiam ad ruinam propriam cuncti sumus,    660
Adesto tandem misericors vel, si libet,
Satiate miserae gravibus Aegypti malis,
Vulneribus ob manum salutarem admove,
Medere morbis et refice lapsum decus.   

bar

CHORUS 1 blue

spacerspacer Alacer dubium bellum ingreditur    665
spacerspacer Nili rector nobilis almi.
spacerspacer Tendite caelo bracchia aperta
spacerspacer Passasque manus tollite superis.
spacerspacer Fundite votis pia verba sacris   
spacerspacer Numen precibus rite vocante.   670
spacerspacer Cadat ante aras victima crebra,
spacerspacer Veniamque poli sanguine redimat.
spacerspacer Non ferri acies, non rigor aris,
spacerspacer Belli dubies inter casus     
spacerspacer Tam bene servat quam caelestis   675
spacerspacer Gratia precibus conciliata.  

CHORUS

spacerspacerTollimus alto brachia caelo,  
spacerspacer
Numen precibus rite vocamus.
spacerspacer O rex hominum, genitorque deum,   
spacerspacer
Cui simile nihil, nilque secundum
spacerspacer Toto orbe viget, qui perpetua    680
spacerspacer Res mundi omnes lege gubernas,  
spacerspacer
Nostrum incolumem servato ducem,
spacerspacer Patriam iustis protegat armis,   
spacerspacer Virtute ferum comprimat hostem,
spacerspacer I nostra salus, spes tota Phari,    685
spacerspacer Faelix avibus vade secundis.
spacerspacer Faelix avis est, ut nulla litet
spacerspacer Victima, patriam morte tueri.   

CHORUS 3

spacerspacerSero curas tentat medicas
spacerspacer
Chyron, docto deficientes blue   690  
spacerspacer
Pollice venas tentat sero,
spacerspacer
Quia pascit edax flamma medullas.
spacerspacer Frustra ventis humida vela   
spacerspacer Nautae tendunt, caecumque polum
spacerspacer Magnete notant indice frustra,    695
spacerspacer
Quia sorbet aquam rima fatiscens.
spacerspacer
Sero superos prece placamus,
spacerspacer
Frustra caelo brachia aperta   
spacerspacer
Passasque manus tendimus alto.
spacerspacer
Iam praecipitem vis tota Phari    700
spacerspacer Passa ruinam, multisque polum
spacerspacer Vitiis laesit, fortemque malis
spacerspacer Reddidit hostem.   

Perge ad actum quartum