Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i
ALBUCHOMAR, MAMALLUCHUS

ALB. Sic ergo, domine, possumus tantos pati
Frustra labores? Possumus tot nobiles
In aperta cives proiicere discrimina? spacer250
Sublime tandem ut Memphici caput imperi
Possideat exul Tartaris praedo Asiae?
Quo ferimur? Aut quae caeca dubium amentia
Pervertit animum? Si tot infaustae, graves
Diraeque pugnae hunc exitum habiturae fient. spacer255
Raptoque vivit proximis elatior,  
Potiatur arcis Memphicae fastigio,
Cur ante inermes dexteras non tendimus?
Cum incolume regnum rebus intactis stetit
Nostrasque potuit foedus in leges emi? spacer260
MAM. Egone quenquam tam esse dementem putem?
ALB. Rex ipse pacem lege non alia cupit,
Pacisque causa nuncium expectat Scythae.
MAM. Quid audio? Cui sceptra regni Memphici
Servanda dedimus, rebus et lapsis sua spacer265
Ope subveniret prodet imperium Scythae?
Et ille regno nunc emet pacem sibi.
Nos in ruina perditae patriae, novis
Parere dominis, scilicet docebimur.
Prius ipse caecos ense scrutabor fero spacer270
Animae meatus, proprium latus hauriam,
Quam tale facinus unius elabi sinam.
ALB. Generose princeps, regna te Aegypti aspera
Versare decuit, cuius altum coelico
Incendit igne pectus agitator poli. spacer275
Cum fors ad alium sceptra detorsit, tuum
Tamen est videre patria, ne admittat scelus.
MAM. Septena Nilus ora confundet prius,
Refugumque in auras tollet aethereas caput
Quam me volente hoc sceleris admittat Pharos. spacer280
ALB. At ut senatus principum consentiat.
MAM Patriam ad tuendam nemo non consentiet,
Licet inter ipsos saepe sint discordiae.
Ostende vires hostium et bellum domi
Omnes ad extinguendam ope omni ac impetu spacer285
Commune pariter confluent incendium.
ALB. Tace, ipse prodit rector afflicti status.
Tu te obviam dabis, ego in insidiis ero.

bar

ACTUS II, SCENA ij
TOMUMBEIUS, ALBUCHOMAR, MAMALLUCHUS

TOM. Ut puppis aestus inter indomiti maris,
Quam nunc lutentes torquet in scopulos hyems    spacer290
Nunc turbo rapidus versat ac caeli fragor,
Luctata saevum adversus incassum impetum
Tandem efferato victa succubuit malo,

Ut pinus ingens montis aetherei decus
In quam furentes exprimit vires cohors spacer295
Aeolia saevo pulsat hac sonitu Notus,
Hac Aquilo durum verberat stridens latus,
Inde acer Eurus. Illa coniferos  humi
Iam iamque honores fessa ponit  verticis.
Ita pectus aegrum quatitur ancipiti malo, spacer300
Pudor, ira, mistusque dolor ut venti ruunt,
A
morque patriae timidus huc illuc rapit.
Orabo pacem? Compedes auro parem.
Agitabo rursus arma? Tantundem egeo.
ALB. Nunc tempus est. Adito et ad bellum excita, spacer305
Incertus animus facile quovis pellitur.
MAM. Dabisne veniam? TOM. Loquere paucis quod lubet.
MAM. Cur ista tecum, magnanime princeps agis?
Adeone duris animus in rebus cadit,
Cui tantus ardor in secundis affuit? spacer310
Quo fervor animi pristinus abiit tui?
Quo dura virtus, quo potens fiducia
Gentis Mamalluchorum et eximium decus,
Qui quae tenemus cuncta pepererunt sibi?
Illi feroces dissiparunt Tartaros. spacer315
Illi Britannos Martis indomitum genus
Syria expulere. Non manus eadem potest
Expellere Scytham? O lumen
[...]
Invicte Caitbei, quis poterit unquam
Tuis laudes referre haud impares virtutibus? spacer320
O fulmen hosti, vera subiecto salus,
Qui ter premente terga verterunt Scythae.

TOM. Quianam recenses haec quasi ignaro mihi?
Etiam ipse novi Marte grassari fero.
Et rigida gessi bella faelici manu. spacer325
Et me priusquam sceptra cepi Memphica
Me non pudebat forsan haec eadem loqui.
Nunc patriae mentem cura labefactat metu.
Quae caritates una complexa omnium,
Visceribus alte penitus insedit meis. spacer330
Illustris olim, nunc in aerumnis iacens
Olim tenens aliena, nunc orba propriis.
Me patria tumidum fecerat, timidum facit.
ALB. Patria cadentis ira vindictam expetit.
TOM.  Consultor ira est pessimus. MAM. Peior motus. spacer335
TOM.    Qui fugit, iterum certat. ALB. At quando superat.
TOM.  Nihil est relictum mortuo. MAM. Et victo nihil.
To: Spes anima vitae, vita mortalis animae,
Et quae sepultam paene fortunam excitat.
MAM. Spes est inanis regna tutari metu. spacer340
TOM.  Et spes inanes malo quam nullas fore.
ALB. Non spes, sed ista cauta consulta potius 
Malesuada fractae mentis anxietas dedit.
TOM. Incipere cuiuis bella vel timido licet,
Sedare saevo quando victori lubet. spacer345
MAM. At nihil agendo nempe succedet nihil.
TOM.  Pauca miser, aut nil. Multa faelices agant.
ALB. Quin ergo victi cuncta victori damus?
TOM.  Quid istuc est? Si bella certo statuitis
Gerenda rectis praestat insidiis geri. spacer350
Hostes aperti levius occultis nocent.
Dolis agamus, machinemur fabricas,
Non inferamus arma, dum insidiis cavet.
MAM. Scelus est emendum, nemo sine precio est malus.
TOM.  Si scelera emantur, nemo sine precio est bonus. spacer355
Cupido ad omne est facinus hortator procax
Velut unda torrens quicquid attingit, rapit
Auri profunda sitis, inexpletus furor.
MAM. Vrtute  pugnes, vel dolo, pugnes modo.
Quidvis feretur, ne ferantur foedera. spacer360
ALB. Res integrascit ista, principiis fruor.

bar

ACTUS II, SCENA iij
MAMALLUCHI DUO, CALIPHA

MAM. 1 Sic, sic superbo pareat Turcae Pharos,
Modo ille pereat, sic regat Nilum Scytha.
Retrabemus arcem credo fugitivi imperii
Si furta recto nostra procedunt modo. spacer365
Florebit iterum illustris Aegypti nitor.
Iterum potestas magna regno Memphici
Amica caeli signa tanget vertice.
Rediviva gentis fama Mamaluchae decus
Vetus obtinebit et replebit gloria spacer370
Utrinque Eoam Phoebi et occiduam domum.
MAM. 2
Quin potius imo eruere meditemur solo
Partum rapina caede stabilium throna
Scythae Syenae qui imminet cervicibus?
En ipse ad altas urbium portas manum  spacer375
D
ucam meorum, primus in turmas pedes,
Primusque in hastas irruam oppositus eques.
Nilo subactus Indus extinguet Siena,
Frigusque Tanais igne minuetur Phari.
CAL. Si tantus animos ardor armorum occupat spacer380
Quid fiet igitur nuncio? MAM. 2 Quo nuncio?
CAL. Quem ferre leges pacis a Turca ferunt.
MAM. 1 Tun’ ergo credis nuncios mittere Scytham
Et non Sinones, proditores, perfugas, blue
Qui nostra penitus facta pernoscant domi? spacer385
MAM. 2 Sit nuncius licet, an decet recipi tamen?
Nobisque pacem pacis et leges dabit
Praedator Asiae, cui nec est Asia satis,
U
ltroque Nili sanguinem et praedam petit.
Pax nulla sit, nec foedus invisis viris. spacer390
Certemus odio, pugnet et generi genus.
Ipsis cineribus terra, vivaces agant
Iras nepotes. Pudeat obscurum scelus
Et gratuitum, liberum, indomitum iuvet.
MAM. 1 Quid igitur obstat quin necetur nuncius? spacer395
Ne forte pacis mentio, regi brevis
Iniecta nostro bella corrumpat mora.
MAM. 2 Aut efficacem hunc mentis ardorem excitat
Deus aut Cupido quique sit potens deus.
Mihi fortis ultro perplacet sententia.  spacer400
CAL. . O principes progenie magnanima sati,
Ut semper animis dicta vestris consonant!
At vereor istud ne nimis calidum fiet
Molemque possit trahere maioris mali.
Quam sancta cunctis gentibus sint nuncii    405
Novistis ipsi iura, praecipue Pharo,
Nostrum omnium quae est una communis parens,
Eademque nos ut filios amplectitur.
Relligio Turcis quanta legati fiet
Novistis ipsi, quamque pertinaciter    410
Expetere poenas iure violato solent.
Vos ergo sanctum barbaris Turcis caput
Mittetis Orco, et gentium leges sacras
Patriaeque mores inclytae, et caeli deum
Fandi ac nefandi testem eundem ac iudicem?   415
Unum uniuersa iura violabit scelus?
Age mitto mores, iura, vindicem deum.
Quid quod potentis principis sit nuncius?
Nihilne moveat? Quod feri indomiti Scythae
V
ictoris et Selymi? Quod ultro offert bonae    420
Servanda pacis foedera? Haec moveant nihil?
Nolite quaeso facinus infaustum aggredim
Quod nulla taceant saecula, et nullum probet,
Homines quod execrentur et plectat Deus.
MAM. 2 Speculator est haud nuncius. CAL. Missus.    425
MAM. 1 Bello impie crudeli. CAL. At indicto bene palam?
MAM. 2 At perduelle. CAL. At rege et hoste publico.
MAM. 1 Praedator est, non hostis. CAL. Imperium tenet.
MAM. 2 Qui foedus optat, hostis est nostri status,
Proin salutem si tuam cupis, tace.spacer 430
Tibi vero ad omne facinus hunc comitem cape,
Qui donec umbris occubet fatalibus
Non societatis deseret fidem tuae.
MAM. 1 Accipio, Eamus, magna franguntur mora.  Exit.
spacerspacerCAL. O aetherei luminis auctor blue    435
spacerspacerOrdine stabili tempora moderans,
spacerspacerSpeculumque facis luna diurnae
spacerspacerReducem incedens menstrua vultum,  
spacerspacerO supreme scintilla oculi
spacerspacerQui videt et regit omnia metu,     440
spacerspacerSancti igniculi mundique duces
spacerspacerInferioris, nunciam ex alta et
spacerspacerHumano procul a contagio
spacerspacerSede remota
spacerspacerImpiam cernitis intemperiem   445
spacerspacerQuae agit afflictae mancipia Phari?
spacerspacerQuaeque videtis mancipia Pharini
spacerspacerPro libito sine lege gubernant?
spacerspacerCernitis et non irascimini? Et
spacerspacerVester si sit furor accensus,      450 
spacerspacerHeu quid spondet furor ille Pharo?
spacerspacerO Nile, tuam refluens aestus
spacerspacerIn saxa ratem cruda resorbet.
spacerspacerTandem siste ratis tui
spacerspacerCursus praecipitem fugam.    455
spacerspacerTandem contrahe lintea
spacerspacerTempestatibus impiis
spacerspacerObiecta, et rigidis minis  
spacerspacerPonti parcere nescii.
spacerspacerNon sentis gemere et vagis    460
spacerspacerIam succumbere fluctibus
spacerspacerNudum remigio latus,
spacerspacerRectoremque viae suo
spacerspacerDepulsum penitus gradu?
spacerspacerVentis (ah) nisi perfidis    465
spacerspacerDebes ludibrium, cave.

bar

CHORUS blue

spacerspacerIncauti ruitis, sistite, sistite
spacerspacerCursum praecipitem, neu temerariis   
spacerspacerIntentate manus ausibus impares.
spacerspacerCunctando Fabius nobilis inclytam blue    470
spacerspacerServavit patriam. Perculit inclytam
spacerspacerFunesta patriam clade laco suam
spacerspacerPraeceps consilio praecipiti ruens.   
spacerspacerDextrum Scylla rapax en latus obsidet
spacerspacerEt nautas rabido dilaniat cane,    475
spacerspacerLaevum pestis agit dira voragine
spacerspacerSyrenesque malae. Vos ruitis aeque.
spacerspacerInfames scopulos Acroceraunia    blue
spacerspacerVel recte aspicitis, vel fugitis bene.
spacerspacerMaiores patriam nobilitaverant,    480
spacerspacerEt paene ad superos extulerant suam.
spacerspacerIdcirco patriam nobilitaverant,
spacerspacerUt vestris trepidis ac iuvenilibus   
spacerspacerAnsis corrueret patria nobilis?
spacerspacerQuae tandem a miseris gratia civibus    485
spacerspacerVobis post aliquot saecula habebitur?
spacerspacerQui nunc servitium perpetuum vident
spacerspacerEt nunc exitium perpetuum timent.   
spacerspacerHorresco referens, mens refugit metu,
spacerspacerQuae nostris metuo fata nepotibus.    490
spacerspacerAbreptam video coniugis e sinu
spacerspacerU
xorem teneram serviat ut frequens
spacerspacerTurcarum horribili rapta libidini   
spacerspacerAd caedam pueros, ad stupra virgines,
spacerspacerAedes magnificas, celsa palatia   495
spacerspacerU
rbes egregias, templaque dirui.
spacerspacerPraegnantum video barbaro acinace
spacerspacerHeu fato misero fertilium modo   
spacerspacerCanorumque senum pectora confodi,
spacerspacerHeu fato misero hucusque superstitum.    500
spacerspacerQuid dicam gravius, quando gravissima  
spacerspacerSunt haec vos miseros haec nisi cernitis?
spacerspacerSi nigra Alcyone temperet aequora, blue
spacerspacerEt laeto placidus fulgeat aethere
spacerspacerTitan fronte sacra nubila dissipans,    505
spacerspacerInsani est animi optare tumultibus
spacerspacerUt venti refluis aequora misceant.
spacerspacerInsani est animi tristibus in malis   
spacerspacerUltro offere caput saepe periculis. red
spacerspacerQuo tandem ruitis? sistite sistite.    510

TRIMETRI

Divina quos vindicta in exitium trahit
Iam destinatos arbori, addictos neci,
Securitate caeca e turbidis erroribus   
Obnubit illis lumen et aciem ingeni.
Mox et furores addit, ut mala advocent    515
Dum puniuntur poena fit scelerum scelus
Et noxa vindex noxios ulciscitur.
Sternuntur arces tum triumphales solo   
Dominatur agris vastitas, regnis lues.
Hostis superbo sceptra proculcat pede    520
Humoque fumat domina regnorum Ilium.

Perge ad actum tertium