Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

TOMUMBEIUS
SIVE
SULTANICI IN AEGYPTIO IMPERII EVERSIO

Tragoedia nova

Sultanici in [...]

Auctore Georgio Salterno Bristoensi
Anno Salutis [...]

bar

AD UNUM OPT. MAX. blue

O sive lux est nocte profundior,
Seu nox profunda luce micantior,
O caelum at omni parte beatior,
O sol at omni sole potentior
O sempiternis principiis prior 5
Finisque rerum posthumus omnium,
Mundi architector, luminis artifex,
Illuminator lampadis aureae,
Hominum creator et metus et salus,
Ocelle mentis, mens animi et vigor, 10
Lampusque vitae, vitaque pectoris
Assertor, idem iuris et arbiter,
O rex tyrannis, o miseris pater,
Idem ipse simplex, unus et omnia.
Quem fando linguis non licet assequi spacer15
Nec cogitando mentibus, o Deus.
Quod vivo valeo, quod taceo et loquor,
Lucem quod almam conspicor est tuum.
Ergo priusquam lumina clauserit,
Orisque tardi nocta repagula spacer20
Sepulcri avari triste silentium,
Proferre laudes iustitiae tuae
Sanctae trophaeum nobile gloriae
Nil tale merito da iuveni mihi. blue
Sic tam remotis barbara finibus spacer25
Gens nulla nomen non referet tuum
Et me canentem sera crepuscula
Tuasque laudes dulce canentium
Cum voce volucrum lucifer audiet. blue

bar

AD UNICAM SERENISSIMAM blue

Elisam tenerae duite virgines,
Intactam pueri duite virginem
spacerReginamque supremo
spacerspacerDilectam penitus Deo.

Faelix progenies caelitus aedita, spacer5
Te nymphae celebrant, te vaga flumina
spacerNymphae ruris amoeni
spacerspacerCum bruto satyrum choro.

Ne tuum tenerum cor saliat metu
Etsi me tragico fulmine videris spacer10
spacerDeturbare superbi
spacerspacerFastus imperii graves.

Nam te siderei conditor aetheris
Lucem soliferis qui dedit axibus
spacerBritanno dedit orbi spacer15
spacerspacerSanctum praesidium et decus.

Nunc belli lacrymosi et famis aridae
Pestes a populo et patria in impias
spacerConvertet cito gentes
spacerspacerLenitus precibus tuis. spacer20

bar

ARGUMENTUM

Funestus armi involabat Persiae
Origine Scytha Selymus Ottmannus patre blue
Ditione Turca saevus, acer, impius.
Obstabat illi Gaurius Nili potens blue
Sultanus armis at minor Selymo tamen. spacer5
Caeso hoc Tomumbeium Mamalluchi eligunt, blue
Binisque fusi praeliis Seiecticam blue
Hosti relicta regia Alchaeyro petunt. blue
Adfert moleste Albuchomar exarchus loci blue
Suamque minui credit hinc potentiam. spacer10
Selymum paratus igitur insidias docet
Ubi ante bellum principi suasit suo,
Utrique falsus regi et hosti proditor.
Tempus per illud, pacis ergo nuncium
Quem fessus armis arbitror misit Scytha spacer15
Caedunt Mamalluchi, inde et hinc gliscit furor.
Ruitur in arma, pariter Aegyptus ruit.
Fugit et palude se tegit princeps Phari blue
Extractus inde ad miserie exemplum gula
Fracta enecatur. Funus hoc Nili fuit, spacer20
Regnique finis ultimus sultanici.   

bar

INTERLOCUTORES

ASTRAEA sive iustitia divina
TOMUMBEIUS sultanus
CALIPHA sacerdos et consiliarius sultani
ALBUCHOMAR Sciecticae princeps
MAMALLUCHI DUO
SELYMUS Turcarum imperator
NUNCII DUO
RUSTICUS
CHORUS

ACTUS I, SCENA i blue
ASTRAEA

Magni tonantis alma proles, impias
Postrema terras quae reliqui coelitum
Quae ius honesti saucio, et certa manu
Aequi ac iniqui metior discrimina.
Quae transfero et stabilio regna, do et aufero. spacer5
Decies peractus quinque lustrorum orbibus blue
Pharum reviso et imperia Nilotica.
Antiqua regna, antiqua Pharaonum domus
Iniuriarum veteris et tyrannidis
In optimi selecta patris pignora spacer10
Submersa primo vindicem experta est manum.
Onerosa mox imperia sensit Persiae,
Post Macedonem et Caesarem supplex tulit. blue
Hic pacis ara, portus hic illi ratis,
Hic statio quassae fida dum tenuit fidem. spacer15
Humana sed mens, negligens semper boni
Dati, futuris imminet successibus,
Rerum novarum quam bonarum cupidior. 
Itaque salutis fonte deserto unicae,
Scatebrisque verbi caelitus missi aureis, spacer20
Natos Agarae attraxit infaelix iugum. blue
Dominata primo Calliphis, statim impios
Viribus et animo fracta Mamaluchos tulit.
Horum ergo scelera, immanitates miserias
Ipsi loquentur et suis fracti malis spacer25
Armisque Turcae re docebunt posteros
Servare ius et colere vindicem deum.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
TOMUMBEIUS, CALIPHA

TOM. Quisquamne regno fidit? O merito miser!
Redimitus auro gentium incedit metus,
Potente magna imperia molitur manu. spacer30
Vento ferenti numen iratum putet,
Et cum reflavit posse mutari neget.
Ne fide forti prosperae, evertet Deus.
Ne fide forti perditae, in peius ruet.

CAL. O spes Sienae, magne dominator Phari, bluespacer35
Non hoc supremi est numinis, non est Dei
Curis ut hominum gaudeat, vel miseriis.
Qui templa caeli purus invidiae colit,
At scelera nobis nostra perpetuo incubant,
Nosterque fastus impotens luxus potens, spacer40
Immensa sitis auri, impiae libidines
Invidia magnae iniusta virtutis comes
(Detestor omen, patria, sed metuo tamen)
Graviora Nilo damna quotidie creant.
Peccata regnis pellito, et superis place, spacer45
Superis placeto et regnum inoffensus tene.
TOM. Instar pilarum Calipha, nos mundi arbiter
Tollit iacentes facile iactat fortiter.
Acti supremi vi cadentes propria.
Alte involamus aetheri, ruimus brevi. spacer50
Homines miselli arena sicut arida,
Cum admovit astris ventus imber deiicit.
Te, Caire, testor et sacrum Aegypti decus,
Quem timuit hostem Turcici invasor throni

Cilicum tenente Caitbeo victos agros bluespacer55
Bis fusus et bis terga vertens impigra
Inulta vellem. Sed Deus prohibet bonam
Et prosperam sortem esse cuiquam propriam.
Et nunc vicissim saeva nobis intonat 
Selymus nefasto sanguine Otmanni satus. spacer60
Haud ille maior viribus Martem ciet
Non arte technis, fraude vel solerti,
Sed laeta fata provehunt res Turcicas,
Et regna nostra durus occasus trahit.
Ah cara patria, quam male metuo tibi! spacer65
CAL. Averte, si quod numen in caelo regis.
Quanquam quid est tam dura quod loqui facit?
Amissa Cairi moenia? Haud possunt frui.
Tot imminutus praeliis ut vicerit
Vix sustinendis par Mamalluchis erit. spacer70
Iamiam Gaselles Arabicam adducet manum. blue
Aegyptus omnis auxilia statim feret
Qua vel Sienem lustrat occiduum iubar,
Oriensue rubri findit arva littoris,
Notusve cingit monte vel Boreas freto. spacer75
Adest ab urbe civis Alchairi incola, red
Et ora versa dicit in te unum omnia.
Tantum a tyranno vendices urbem tuam.
TOM. Quid ista memoras? Sint quotas lubet, meae
Vires pares aut superiores Turcicis? spacer80
Ego posse praedas eripi Harpyis putem,
Aut fata superum viribus duci meis?
Ad transferendum vel stabilendum thronum
Minimum est quod opera perfici humana potest,
Unusque magnus magna disponit Deus. spacer85
Primum ergo caesus Gaurius damnum intulit,
Rebusque nostris vulnus inflixit grave.
Utinam infideli auxilia cum Persae tulit,
Aliena bella non lacessisset prior!
Sed quod necesse non fuit, malo fuit. spacer90
Post illa vidit Gaza trepidantem fugam
F
regitque contusos Synambassa impetus. blue
O misera rerum conditio mortalium,
O dura fata Memphis! Infaustum diem,
Quem victor ipse Selymus expavit stupens, spacer95
Cum lumen ac totius Aegypti decus
Inauspicatus misit inferias furor
Caeso Synambassae et reliquiis Turcicis,
Queis fluxit Asius Lybicus Europae cruor.
Illi ergo tantis imminuti praeliis spacer100
Vix sustinendo praelio, cum vicerint.
Nos non minuti sed prope eversi novo
Erimus parando et inferendo praelio?
Eversa Cairi tecta regali iacent,
Atro cruore decolor Nilus fluit, spacer105
Deforme tegitur squallido tabo solum.
Caelum fumo turbidum obnupsit caput,
Domus per omnes (si tamen domus manent)
Rapina, caedes urbe in eversa vigent.
Nunc victor acer imminet Seiecticae, spacer110
Quae sola pars huc usque mansit libera.
CAL. Non fortis aut sapientis officium est vir red

Magnanime rex, timere (sit venia) graves
V
el flere casus, sed futuris provide
Consulere, patriam tegere, non cedere malis. spacer115
Fortuna quondam recipit excussum sinu,
Dies noverca saepe sit quondam parens.
Iterum experire Martis incertam aleam.
TOM. Queis integri non restitimus, erimus pares
Victi ter et minima relicta pars virum?spacer120
CAL. Auxilia quearas exterorum principum.
TOM. Et unde? Quorum? Qua prece aut precio parem?
CAL. Scipio quod olim fecit invisum ducem blue
Roma amovens, bellum infer eius finibus.
TOM. Hic par gerendo est pluribus Marti locis, spacer125
Non illo quem Scipiada submovit loco.
CAL. Quid ergo fiet? Quam viam capessimus?
Pacem anne foedus? Cum Scytha extremum malum.
TOM. Tentanda primo extrema si non sint loco,
At sunt timenda. Sed nec a nostro vides spacer130
Pendere metu. Quid Mamalluchi velint,
Quos penes et omnis vis et imperium est Phari?
Albuchomar ecce quo solet vultu venit.
Scitabor eius quae fiet sententia.
Utcumque vereor ne sit iratus mihi! spacer135
Audire cunctos prosit, expertos sequar.

bar

ACTUS I, SCENA iij blue
ALBUCHOMAR, TOMUMBEIUS, CALIPHA

ALB. O summe nostri rector, o populi salus,
Liceat profari quod salus patriae iubet.
Cur arma cessant nostra? Cur enses latent,
Cum res et ipsum tempus in bellum trahit? spacer140
Infausta bella sensimus, pugnas graves,
Incendia Phari, busta iam pene imperio.
Nullo execratus haec Selymus aeno licet?
Turcigena domito quasi parum id fuerit solo red
Vincere tentat flumina, et Nilum alligat, spacer145
Quem nulla nuper continebant littora.
At iste ponte lintrium compescuit,
Quo possit omnes copias transmittere
Et late agros effundere in Seiecticos.
Nos otiosi stamus et nihil agimus, spacer150
Dum patria crudo misera succumbit Scythae?
O vetera Nili lumina antiqui duces,
Quorum subacta viribus late Asia
Panchaea, Syria, Cilicia imperium tulit,
Prohibete tantum dedecus, pellite nefas. spacer155
Iamdudum eques animosus optat classicum,
Precemque petere victus indomitus negat.
Quae spes secatur, dum pigras iterum manus
Selymus lacessit? Dum veniat ex hac furens?
Et quis receptus hoc loco pulsis patet, spacer160
Nisi forte pacem victor orabit Scytha,
Et Selymus oleam supplici tendet manu?
Non fert receptus ore sitienti semel
Mansueta fieri pectora humanus cruor
Immanis illi saevit in praecordiis. spacer165
Minuique nescit sanguinis nostri sitis,
Neque sic arena coluber in Lybica furit
Aestu et veneno crudus in geminum scelus.
Cur arma cessant virus hoc depellere
Ad Tanaim unde venit et Scythicum gelu? spacer170
TOM. Iniqua praestat optimo bello quies.
CAL. Cum pacem uterque victus et victor cupit
Sin arma ponit alter ac alter paret,
Pax dabitur armis, fraudibus securitas.
Aggredere princeps quo vocat fausto pede spacer175
Auraque placida numen aspirat bonum,
<ALB.> Numquam reduci flumen elapsum potest.
Redire nescit hora qua semel perit.
Quousque cessas? Quamdiu pacem expetes
Dum cuncta nobis Scythicus eripit latro? redspacer180
TOM. Adversa testor fata et iratum deum
Prius experibor cuncta quam bellum parem ,
Patriaeque cladem vivus ac videns petam.

bar

ACTUS I, SCENE iiij
ALBUCHOMAR (solus)

Qui rete solitus fallere aequoream gregem
Hamone tecto credulam piscem trahit, spacer185
Quid potius optet imbre qui turbet salum
Vertatque fontes defluens pellucidos?

Cum saeva gliscunt odia, cum flagrat furor
Hoc tempus est, Albuchomar, ut prosis tibi,
Quando aut latere possit, aut tutum est scelus spacer190
F
ugique possit poena, vel sero expeti.
Quid enim? Secundi ambitio non patiens loci
Animos venenis principum infecit malis.
Odere pacem, sola quae noceant petunt.
Non desinunt proprios gravare subditos, spacer195
Aeterna bella pace depulsa gerunt.
Quid est agendum? At hostibus crescunt opes,
Floret Scytharum nomen, Aegyptus perit.
Est et quod optes et quod obtineas, ibi
Hic quae requiras cuncta, quod speres nihil. spacer200
Quid est agendum? Quid nisi quod res monet?
Stultum est perire, cum sit in manu salus.
Ego principatu me meo extrudi sinam?
Et nunc coempti Thracii satellites blue
(Nam sceptra Caliphis perfida eripuit manus) spacer205
Quorum superbas imperia tyrannidas,
Tecta invidendas alta non capiunt opes,
Quae subditorum e visceribus immanitas
Nulli ferenda ut elixir hausit aureum,
(Si forte verum est) instar aut hirundinis, spacer210
Quae nisi cruoris plena non mittit cutem.
Cum vi tueri scelere parta non queunt,
Aliena tollunt, occupant Seiecticam,
Quae mea vetusto iure maiorum fuit.
Patiuntur alii, non ego. At fides data est, spacer215
Fidem potenti Memphico sceptro dedi. blue
Hic nec timenda sceptra, nec Memphim tenet.
Utrumque Turca qui tenet me vendicat.
Verum occupandi sunt Mamalluchi prius
Ut arma regi suadeant ipsi parent, spacer220
Ne pace facta mox scelus pedissequa
Poena comitetur iure, vel fato ultio.

bar

CHORUS blue

Inimica lucidis orbibus invidia colens
Loca, quae nec aureis sol oculis, neque tepidis
Penetrare Zephyrus alis neque ver leve potuit, spacer225
Odiosa, cur in altae placida imperia Phari
Tua pestis invlavit violenta, fera, nocens?
Tibi grata frigus atrum, ingenium  sceleripotens
Tibi machinator animus, meus prona facinoris,
Tibi dextra sanguini intenta, venefica facies. spacer230
Comites libido praeceps furiaeque malificae
Tenebraeque mentis, iniustum odium, atque malitia.
Vindicta pone sequitur mala. Proditio fera,
Fera proditio! Patris non pia pectora metuens
Neque blanda coniugis rumpere viscera tenerae. spacer235
Placidam tenere terram impia creditis onera?
Violastis execrando sola patria scelere.
Faciles habere reges? Parere et fluere bonis?
Odere sceptra sceleratum, utcumque scelus emant.
Superumne templa flammis radiata beneficis spacer240
Penetrare turba diri maculata sceleribus?
Reserare sancta caeli penetralia manibus    
Voluit profana gens, lucifero addere tenebras blue
Stygiaeque noctis umbram igniferis sonipedibus.
Sed inulta non fuerunt, nec erunt malificia, spacer245
Tenebrisque monstra damnata perennibus animos
Temere tumultuantes prohibent facinoribus.

Perge ad actum alterum