Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

1. VIRO ILLUSTRISSIMO GENERE OPIBUS ET PIETATE CLARISSIMO IOANNI GORDONO KENMORI VICECOMITI LOCKINVARRIAE DOMINO SUMMO PIORUM DOLORE AETATIS ABREPTO EPITAPHIUM

Ingenii ac animi cumulatum dotibus atrox
spacerKenmorum nobis mors tulit ante diem, blue
Ipsi grata ingrata piis. At sistite fletus:
spacerQui finitur Christo non cadit ante diem. blue

2. DEFUNCTI PIA CONFESSIO

Me Deus elegit tertium genetricis ab alvo,
  Dilexit natum fovit, amore suo
Divinis primos preceptis imbuit annos
spacerEt docuit vitae dogmata vera piae
Quae pure sancteque sequi dum conor adultus spacer5
spacerMe caro me mundus me satan ipse petit,
Dulce caro suasit peccatum sensi at amarum
spacer(Alme pater noxam deprecor ecce meam), blue
Orbavit fallax me lumine gloria mundi. blue
spacer Alme pater, noxam deprecor ecce meam. spacer10
Dum studeo regi regis celestis honorem
spacerNeglexi, noxam deprecor ecce meam.
Ut sibi testarer Christus dignatus honore est
spacerQuo nullis vivis amplior esse potest.
Cum Petro strenue Christum comitatus ad aulam spacer15
spacerDeserui (hanc noxam deprecor, alme pater).
Pectoris ex imo cum Petro flumina fletum
  Effundo (ut Petri, comisere mei).
Ne me, quod mereor, desertus deserite ipsum. red blue
spacerSic duce te mortis leta trophea canam red blue
Et cum coelicolis celebrabo nomen Iesu
spacer Qui pro me mortis vulnera dira tulit.

3. AD NOBILISSIMOS ROTHUSIUM CASSILISSAM LOTHIANUM LAUDONUM BALMARNOCHUM ET RELIQUOS QUI, PLERISQUE REGIS INDIGNATIONEM METUENTIBUS, PURAM CHRISTI DOCTRINAM ET ECCLESIAE NOSTRAE DISICPLINAM COMMUNI SEU PUBLICO REGIS ET SUBDITORUM IUREIURANDO STABILITAM TESTIMONIO SUO APPROBARUNT DEFUNCTI PARENESIS blue

O ter felices quos non de tramite recto blue
spacer Deflexit terror nec male suados honor
O ter felices quot quot vestigia Christi
spacer Presserunt Christi nec metuere crucem
O ter felices queis res gratissima Christi spacer5
spacer Crux fugienda malis crux subeunda bonis.
Hinc, felix vere felix Rothusius heros, blue
spacer Flos procerum, proavum gloria gentis honos,
Hinc vere felix nulli Cassilissa secundus blue
spacer Virtute et vitae nobilitate piae, spacer10
Hinc Lothianus opes contemnit et aulicis aulam blue
   Quippe cui Christi clarior aula fuit.
Hinc strenuus veri fautor Laudonus honores blue
  Expectat celi falsus honore soli
Hinc Balmarnochus sophia pietate fideque spacer spacer15
spacer Insignis solus carcere clausus ovat
Afflictae Christi suffragia dicere cause
spacer His honor his primus gloria prima fuit
Me me terrestris terrebat principis ira
spacer Me me aulae vanae coeperat aura levis bluespacer20
Nunc servare nequit princeps in spicula mortis
spacer Me cum caelestis territat ira Dei.
Hortor et obtestor cunctos per viscera Christi
spacer Ne vos seducat gloria fluxa soli
Qui Iobum miserum natis et rebus egenum spacer25
spacer Integrum natis restituitque bonis,
Qui mortem inferumque cruces pro sontibus insons
spacer Devicit vestram non ferat ille crucem?
Pergite, magnamini, Christum defendite, Christus blue
spacer Defendet cunctos vos rapiatque malis. spacer30
Pergite sic Christi divina oracla tueri
spacer Pergite sic Christi dogmata pura sequi
Pergite sic hostes Christo superare superbos
spacer Pergite sic stabulis terrificare lupos blue
Dum veniat verus pastor cui cura peculi spacer35
spacer Qui tueatur oves dilanietque lupos.

4. blue

Verba Sionaeae gentis, submersa tenebris
spacer Cimmeriis, mendax Kimchius ore crepat. blue
Quæ vos Rabbini sinuosa aenigmata vultis,
spacer Nunc facilem linguam dicite, quæso, sacram.
Falleris, Hippocrates: male parcae stamina vitae blue spacer5
spacer Curta vocas, artem vociferare μακράν.  
Sit cita mors, rapido sit et hora fugacior Euro,
spacer Bellerophonaeis vita volato rotis, blue
Rouaei Hebræis sit mors male grata Camoenis.
spacer Haec relege, ast artem dixeris esse brevem. bluespacer10

TUUS IN DOMINO S. RHETORFORTIS

Finis