Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS IV, SCAENA i
ANTONIUS, ROSABELLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

ANT. Atque ego hoc idem, spes mea, spondeo tibi. Nos igitur nisi 1790
mors sola nihil speraraverit.
ROS. Equidem bene cadet spero, quoniam tam auspicato
convenimus modo. Caeterum unde amabo naevus hic tibi in mala tam subito
natus?
ANT. Scies: Londini mihi geminus germanus est — 1795
ROS. Antoninus.
ANT. Olim narravi tibi.
ROS. Qui tibi tam similis, ut ne vel parentes ipsi vos queant internoscere.
ANT. Recte, nisi Antonino dextrae adnatus malae naevulus invicem
nos distinxerat. 1800
ROS. Intelligo.
ANT. Triconis itaque consilio pictor mihi hunc appinxit naevulum,
Antonium uti hoc pacto me esse assimulem, quasique Londino veniam
a Dorothea matre.
ROS. Quamobrem isthoc quaeso? 1805
ANT. Nempe quo ita in patris simul accipiamur aedibus.
ROS. Tu forsan, verum quid de me fiet interea?
ANT. Tibi prospectum etiam erit itidem ac mihi. Antoninus nuper
uxorem duxit, Catharinam, e Manlii filiis alteram; tu iam illa es, ergo uxor
mea Catharina. 1810
ROS. Tuque Antoninus maritus meus.
ANT. Optime.
ROS. At nunquam illam vidit Catharinam pater?
ANT. Nunquam: frater autem ex quo cum matre sexennis relictus est
Londini, neque illi nos, neque nos illum interea intervisimus. 1815
ROS. Qui id?
ANT. Huc ut profecti bello capti sumus. Scin’ iam quid te velim?
ROS. Scio.
ANT. Loqueris etiam Anglice?
ROS. Optime. Nam Fessae primo didici ex Angla quae mihi tum 1820
pedissequa; post hic etiam, quo melius calleam, cum tui, tum gentis
causa, cum Angla mihi familiari loqui consuevi Anglice.
ANT. Idemque quod patria Anglia est, factitavi cum Anglis ego.
ROS. Deinde porro.
ANT. Cum in patrem igitur incidimus loquemur Anglice, illumque 1825
qui sit nescire simulabimus.
ROS. Recte.
ANT. Literas a Dorothea matre quasi habeo ad patrem hic. Trico
finxit optime scripturam. At, at! Pater ecce egreditur; volebam melius
docuisse te. Tu vero ut subservias orationi utcunque opus sit verbis vide. 1830
ROS. Faciam.
ANT. Tace.

ACTUS IV, SCAENA ii
THEODORUS, ANTONIUS, ROSABELLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

THE. Notarius nunc mihi adeundus est, hercle plena res est molestiae
litigare. Sed quid video? Filiumne meum Antonium? Videtur equidem;
nequaquam, fieri non potest ut redierit is. Dii boni! Is est tamen. Antoni, 1835
hola, Antoni! Nihil respondet mihi, ipsus non est, verum illi quam
similis! Imo ipsus est. Antoni, Antoni, hola!
ANT. What meanes the olde gentleman?
THE. Hem loquitur Anglice. Quin secum mulierem ducit. Quae tu es,
aut unde quaeso? Num intellegis? 1840
ROS. We both understand your language, sir, but cannot speake it.
Doe you speake English, sir, I pray?

THE. Intelligo tantum. Antoni, quid non respondes mihi? Antoni, inquam.
ANT. Whom would you speake withall, sir?
THE. Tecum loquar. Quid Anglice respondes, impudens? 1845
ANT. Good words, sir.
ROS. You are very uncivill, sir, to strangers, an old man too, fie!
THE. Num fallor? Forte Antonius non est. Alium ornatum habet,
fabulatur etiam Anglice, quod neque solet, neque perite (ut puto) potest.
Certe alius estverum facies illi prorsus eadem, proculdubio ipsus est. 1850
ANT. Good old father, can you tell me the way to the pallace?
THE. Annon tute Antonius?
ANT. I am not Antony, though my name be somewhat neere it.
THE. Quid ineptis? Negas te esse Antonium?
ROS. Pray God he be in his wits. 1855
ANT. Sure he is not well.
THE. Num insanio ego? Quamobrem?
ANT. You call me Antonius, and talke as if you knew me.
THE. Vel tu Antonius, vel ego vere insanio.
ROS. Prithee lets be gone. 1860
THE. Quid dicam? Navem ut conscenderat vidi procedere
longiuscule. Haereo aliquantulum.
ANT. Bene est: occepit dubitare.
THE. At tentabo adhuc.
ANT. Fare you well, sir. 1865
THE. Mane quaeso. Quod tibi nomen esse dicam?
ANT. You are very inquisitive, sir, but my name is Antoninus.
THE. Antoninus? Cuius es?
ANT. I was borne at London, but my parents were of Burdeaux.
THE. Patris nomen? 1870
ANT. Theodorus.
THE. Matris?
ANT. Dorothea. But I pray you, sir, why aske you these particulars?
THE. Aliosne habet liberos mater?
ANT. One more heere in Bourdeux, my twin brother. Doe you know 1875
one Theodorus heere, a gentleman in this citty?

THE. Nostin’ illum si videris Theodorum?
ANT. No indeede, sir, though he be my father I have not seene him
these fiveteene
yeares.
THE. At ego a dextra in mala naevulo, certo, si videro, novi 1880
Antoninum. Sine quaeso inspiciam.
ROS. He is a curious examiner.
THE. Ecce naevum, iam scio te meum esse Antoninum. Veni in
amplexus meos, fili, veni.
ANT. What now? 1885
THE. Tuus ego sum pater Theodorus. Priusquam enim naevum hunc
inspexeram, fratrem tuum Antonium tui simillimum credidi.
ANT. You my Father?
ROS. Iam in tuto sumus.
THE. O mi Antonine! 1890
ANT. By your pertinent questions, sir, now I believe you are my father.
Pardon, I beseech you, my former incivility.

THE. Mi Antonine, gratulor adventum tibi. Mater Dorothea quid non
venit? Ut valet?
ANT. Shee is well, sir, and remembers her best love unto you by mee,
and by this letter.
1895
THE. Mox perlegam.
ANT. You shall understand there the occasion that detaines her.
THE. Sed quaenam est illa quaeso?
ANT. My wife, sir, one of alderman Manlius daughters. 1900
THE. Catharina?
ANT. The same, sir.
THE. O Catharina, nurus mea charissima.
ROS. My deare good father.
THE. Quam optato! Catharina etiam! Ut mihi prae gaudio nunc 1905
exiliunt lachrymae!
ANT. I pray, sir, how doth my brother?
THE. Londinum versus is hodie vos accersitum abiit.
ANT. I am sorry I shall not see my selfe in him so soone as I hoped.

ACTUS IV, SCAENA iii
TRICO,
THEODORUS, ANTONIUS, ROSABELLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TRI. Hinc ego omnia subauscultavi clanculum; adibo iam quasi a 1910
villa venerim. Here, sudavi strenue apud villam hodie. Phy, immodice caleo.
THE. Quid non venit villicus, ut iusseram?
TRI. Bos ille camurus aeger est, malum nescio qui nunc illi medicatur.
Cras aderit.
THE. Bene factum. 1915
TRI. O here Antoni, salve; nimium rediisti cito.
THE. Ha he, quem arbitrare hunc?
TRI. Quem nisi Antonium?
THE. Geminus frater Antoninus est, illi equidem simillimus.
TRI. Here, ne me ludos facias, ipsissimus est Antonius. 1920
THE. Tace, stulte
TRI. Quaenam est illa mulier?
THE. Catharina uxor eius.
TRI. Amica forsan, haud sponsa. Quid me ludis, here? Viden’ ut
subrideat? 1925
ANT. What bolde companion’s that?
ROS. Some foole or jester.
ANT. It seemes so by his manners.
TRI. Papae; quis ille sermo est?
THE. Anglicus. 1930
TRI. Iamne Anglice fingit? Here, dic serio num Antoninus ille.
THE. Maxime.
TRI. Vera loquitor.
THE. Num mentior?
TRI. Mentiri? Minime. Forsan mendacium dicere. 1935
THE. Ha, ha, he.
TRI. Rides iam? Ne post doleat cave moneo, tantum, here, moneo;
scis me fuisse apud villam, vide ne culpam in me transferas postea.
THE. Nolo, ita me dii ament.
TRI. Memento. 1940
ANT. Come sirrah, you and I must jest a little together.
TRI. In malam pestem Anglicum hoc.
THE. Ha, he, quid non iocaris?
ROS. Good sir, let him alone, he is not worth your anger.
TRI. Here, vin’ me mentiri etiam? 1945
THE. Accede huc.
TRI. Abscedat ille.
THE. Habetne Antonius in mala naevum?
TRI. Ille? Mimine. Audivi Antoninum.
THE. En vide. 1950
TRI. Hercle tecum iam sentio, here. Extra naevum illum vero,
caetera quam similis!
THE. Nunc abi tu ad Paetum notarium, cras me venturum dicito.
TRI. Abeo. At tu, Antonine, quaeso stultitiae ignoscas meae.
ANT. Well, be it so. 1955
THE. Nurus, fessam te de itinere esse arbitror.
ROS. A little, sir.
THE. Amabo introeas igitur. Antoninum enim de rebus Anglicis
paululum percontari lubet.
ROS. At your pleasure, sir. 1960
THE. Heus vos praeite, filiae meae commonstrate, ubi se refocillet
commode. Iam uxoris literas perlegam — o dulces literas!
TRI. O fraus dulcissima! Nunc congerronem Cupem adibo, cui
praecipiam quid agat insuper, si haec fallacia in angustum venerit; usque
nos excubabimus hic. Me miserum! Pyropum video, properat quantum potest. 1965
ANT. Hei mihi! Cuius vestimentis induor, vestiarius adest. Nisi iam me
Trico adiuvet, perii funditus.

ACTUS IV, SCAENA iv
PYROPUS, ANTONIUS, THEODORUS

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

PYR. Quem mihi Antonius in pignus dedit pro ornamentis annulum
monstravi aurifici. Subaeratum ait, neque carbunculum esse hunc, sed
nihil prorsus scite tinctum vitrum. Quam lepide me lactabat versutus 1970
ille servus! Cum dixi ego “ut scintillat sane!” is ingeminabat “ut
scintillat sane!” Verum quaesticuli causa ego nunc aio “sane,” nunc
iuro “plane.” Fallimus et fallimur invicem. At ne nunc circum-
ducar ornamentis vereor.
ANT. Totus timeo. 1975
THE. Literas quidem amanter et cordate scriptas.
ANT. Defessus sum, pater; introeamus I pray.
THE. Nostrum etiam scis sermonem loqui?
ANT. A worde or two, sir. Profecto mei plane oblitus eram, ita me
hic perturbat vestiarius. 1980
PYR. Sed eccum ipsum opportune.
THE. Introeamus igitur.
PYR. Monsieur, siccine tui ordinis virum mecum agere?
THE. Eccum etiam alterum, ha he.
PYR. Ridere paulo minus est quam deridere. 1985
THE. Ha, ha, he, risum continere nequeo, da veniam multis de causis.
Hilaris sum hodie, idque meritissimo.
ANT. Another mistake, sir.
THE. Quicum putas iam te fabulari?
PYR. Cum iuvene illo Antonio. 1990
THE. Scibam errare te, ha ha he.
ANT. Adhuc salva res est.
PYR. Aio Antonium istum pro ornamentis subaeratum pignori ap-
posuisse annulum.
ANT. Sir, this fellow is some cheater sure. 1995
THE. Tecum sentio. Quin aio Antonium hinc abisse Londinum.
ANT. The more I looke upon the fellow, the worse I like him. If you
marke him well, sir, hee hath a knaves looke.

THE. Non placet hercle.
ANT. Sir, will you give me leave to beate the knave? 2000
THE. Placide.
PYR. Anglice iam? Video quam rem agitis.
THE. Quoties iterabo tibi, non est hic Antonius?
PYR. Quis est igitur?
THE. Frater Antoninus. 2005
PYR. Erat hodie prius is Antonius, nunc Antoninus, mox erit forsan
Antoninulus, atque ita ex nominibus diminutivis mea postulatis
mihi diminuere vestimenta.
THE. Ha ha he, responde, nunquis in vultu naevus illi Antonio?
PYR. Neutiquam. 2010
THE. Huic est, vide.
PYR. Fallor annon? Imo non fallor, meis indutum video ornamentis,
nullus iis naevus additus est.
ANT. Sir, he sees I am a stranger, and meanes to abuse me.
THE. Quid hic tuis ageret vestimentis? 2015
PYR. Dixit se velle quandam facere sycophantiam.
ANT. Come hither, sirrah you.
PYR. Ornamentis cupis me eludere Anglice? Reddes tamen Gallice.
THE. Obstinatus est de vestimentis, quid sit animi pendeo.
ANT. Perii, haesitare incipit. Sir, it may bee Antony borrowed some 2020
cloathes of him.

THE. Alia res est, quicquid est.

ACTUS IV, SCAENA v
TRICO, CUPES, ANTONIUS, THEODORUS, PYROPUS

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TRI. Iam loquere Anglice, atque assimula quasi -
CUP. Scio, ne mone. Anglus nauta nunc sum, huc Antoninum qui
advexi hodie. Nisi ego hunc confuto vestiarium — 2025
TRI. Propera, hic ego me interea abstrudam prope.
PYR. Vin’ lictores adduci huc qui mea tibi detrahant ornamenta?
THE. Quid sit dubito.
CUP. O maister Antonine, God save you sir. I come for money, sir,
for your passage.
2030
ANT. Welcome, marriner.
CUP. How doth mistresse Catharina?
ANT. Shee’s well within heere.
THE. Quis ille est?
ANT.
The master’s mate, sir, that brought us over. 2035
THE. Opportune. Num tu hunc Londino advexisti huc?
ANT. Hee understands you not, sir. Hee askes if you brought us from
London hither.

CUP. Marrie did I, sir.
ANT. Here is an odde fellow saies no. 2040
CUP. Doth hee in truth?
ANT. And saies that I am not Antoninus.
CUP. Very good i’faith.
ANT. And that I weare his cloathes.
CUP. Better and better. But doth he indeede? The rogue meanes to 2045
cheate me of my hire. Shall I beate the slave?

THE. Mane, heus, nauta ille Anglus adest qui vexit hunc. Quid
iam ais?
PYR. Bene, video quid molimini.
ANT. This fellow will not beleeve you. 2050
CUP. Is he an infidell? Let me come to the pagan.
PYR. Minatur etiam. Quae haec res est?
CUP. By the fayth of a saylor, sir, there be an hundred mariners
can testifie I brought this gentleman and Mistresse Catharina over in
the good ship called the
Speedwell. 2055
THE. Centum ait ad portum nautas hoc idem testaturos.
PYR. Video ex compacto agi.
THE. Centum ait ad portum nautas hoc idem testaturos.
PYR. Video ex compacto agi.
CUP. Hang him, swabber. Doth he grumble? If you love me, let me 2060
give him a salte eele. Well, I am in haste. Mony, sir, for the passage.

ANT. I pray, sir, give him his mony. I have not enough to pay him.
THE. Quantum est?
ANT. How much?
CUP. Sixe shillings, you know, and richly worth it, though I say it. You 2065
had as good biskett, and salt beefe.

THE. Heus, Richarde, affer huc viginti coronatos.
PYR. Quid viginti nominas? Nihil agis, redde ornamenta.
CUP. I know he speakes ill of me, I must needs hang him.
PYR. Quid agis? Perii. 2070
THE. Omitte.
CUP. What cony-catchers heere!
PYR. Siccine? In ius vocabo vos. [Exit Pyropus.]
CUP. Doe you mumpe still?’Twas time for you to goe i’faith. Your
sonne, sir, was never sicke all the way, marry his man and his maid were
2075
faine to be sett on shore.

THE. Alios tibi servos dedero. En tibi. [He gives him money.]
CUP. I marry, sir, I understand this well. Here is a brave winde for
us. If it will hold this weeke, I am for London againe: will you any
thing to your mother?
2080
THE. Salutem meo nomine matri nunciet iube.
ANT. Remember my fathers love, and my duty.
CUP. I will, adieu.
THE. Eamus iam intro, fili.
ANT. Mi Cupes, servasti me. 2085
CUP. Abi tu; ne time. [Exeunt Theodorus et Antonius.]
TRI. O mea fraus! Confirmasti Theodorum probe.
CUP. Nactus etiam aridum argentum Trico; good English, very good
English
. Hinc alia parabitur caena; Polla haud coquet tamen.
TRI. Huc usque succesit lepides. At quid si nunc Ignoramus venerit? 2090
CUP. Veniet scio, et turbellas dabit; inveni tamen ut illum porro
ludificemur.
TRI. Quidnam?
CUP. Qua ex ipsius, qua ex Pollae verbis, daemoniacum esse eum per
totam viciniam rumor iam increbuit. 2095
TRI. Illum itaque exorcizabimus.
CUP. Recte; atque id ipsum me facturum Pollae praedixi antea.
TRI. Redistis ergo in gratiam?
CUP. Scilicet, atque promissit insuper, hac in re velle se opitulari
mihi, una opera. Si nunc Torcol venerit aliqua absterrebimus. 2100
TRI. Sed quis exorcizabit?
CUP. Me vide, atque per tempus en exit frater Cola, lepidus
compotor meus: mirum ni is (quod solet) me quaerit, ut poscat poculis.
Eum certum est, collegam asciscam mihi.

ACTUS IV, SCAENA vi
COLA, CUPES, TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

COL. Ha he, ubi nunc Cupem inveniam combibonem meum? 2105
CUP. Simne ego?
COL. Confratris mei cucullum hic et libros vici in alea modo: iurat
is quasi auriga nunc, et me diris devovet. Nihilominus Cupes haec vendat
volo, quo laute caenemus una, nam nequeo semper victitare iusculo. Ibo
quaesitum eum. 2110
CUP. O mi confessor.
COL. O mi compotor.
CUP. Mi spiritualis pater.
COL. Mi carnalis frater.
CUP. Bibamus molle vinum. COL. Sed cyathum ter trinum. 2115
CUP. Cucullate pater.
COL. Haec est lingua bubula. CUP. Frons non erit nubila.
COL. Delicate frater.
Ha he, rideamus, amplexamur invicem.
CUP. Frater, tua nunc mihi opera opus est. 2120
COL. Quid est?
CUP. Ignoramus Anglus quidam nobis exorcizandus est.
COL. An daemonem habet?
CUP. Quasi. Sed post narrabo tibi, hoc si feceris.
COL. Faciam libens: nam larvatus non sit licet, famam inde mihi, ut 2125
alii itidem, forsan excitavero. Clarus frater Cola, sanctus Cola fugat
daemones, ha he.
TRI. En tibi cucullum oportune.
COL. Vendatur.
CUP. Nondum; nam frater Cupes etiam fugabit daemones. Hoc me 2130
ornabo iam in exorcismo, quo te ipse adiuvem.
COL. Ha he, induam mihi vultum miserabilem. Obstipo capite cernuus
mutabo; vide, vide.
CUP. Ha he; optime.
TRI. Postquam exorcizatus est, ad tuum deferri cures monasterium, 2135
ubi eum alii detineant fratres aliis exorcismis.
COL. Fiet. Post illa, mi confrater, linguam hanc nos bene
exorcizabimus.
CUP. Cum aqua minime, sed vino benedicto.
COL. Ha he, certe caenabimus ad Scropham Nentem. O qui’l y a 2140
de bon vin lá
; cantabimus, saltabimus, hei, hei. Verum tu haec tamen.
CUP. Quid? Veteres postillatores? Nauci sunt, frater Menot, et
frater Maliard etiam? O ridicularios!
TRI. Propera quaeso. Abi, et orna te.
CUP. Frater, hinc tu nunc eas, ad Sancti Severini, illinc ad exorcismum 2145
pompam huc traducito. Ipse continuo, ubi me exornavero, istac in platea
tibi obviam dedero.
COL. Eo, sed linguam hanc dum redeo serva diligenter. Sis fidus Achates.
CUP. “Virtutem primam puta esse compescere linguam”: Cato.
TRI. Huc quam primum venerit Ignoramus, vobis ego renunciabo illico. 2150
CUP. Abeamus quisque suum ad officium.

ACTUS IV, SCAENA vii
IGNORAMUS, TRICO, DULMAN

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

IGN. Stoppa Dulman, stoppa felonem, stoppa Dulman, stoppa! [Exit.]
TRI. Adibo Antonium, rem omnem apieriam illi. Inde per angiportum
post ad Cupem me recipiam [Exit.]
IGN. Stoppa Dulman, stoppa ah vagabunde felo, habeo te per aures 2155
iam, ne bouge point.
DUL. Bone magister -
IGN. Ah fugitive, putabas quod non possum gignere te iterum, si eras
super faciem terrae? Quid ergo fugitabas pro eo?
DUL. Abscurrebam a te quod eras in tam peltante cholera pro 2160
Rosebella, ut non volebas audire me.
IGN. Bonus annus de te, quid audiam? Ubi putatis quod ego inveni
eum? Per fidem meam, erat ille in quodam communi loco iacendi
globos, vocato a bowling-alley, ubi ille ludebat ad illicita luda contra
statutum, ibi scio lusisti viam meas coronas. 2165
DUL. Videbam super tantum.
IGN. O tu es supervisor; fuisti meus clericus viginti annos iam, num
me vidisti unquam ludere globis?
DUL. Non ego.
IGN. Non, ego warrantizabo. Num es lusor? Gigne tibi aliam deskam, 2170
non scribes plus ad deskam meam.
DUL. Si tu ponis me viam a te, sum disfactus ut ostrea.
IGN. Quid ergo non portasti Rosabellam mihi?
DUL. Illam Rosabellam portabam quam Torcolo diliverabat mihi.
IGN. Funis de te, vis me contrarotulare adhuc? Num habebat curvum collum? 2175
DUL. Imo per fidem, et plorabant ita in departo, quod faciebant me
plorare quoque.
IGN. Es magnus vitulus, vocatus a greate calfe.
DUL. Et dederunt mihi vinum et saccharum etiam.
IGN. Vinum et saccharum? Ibi est: es bellus saccharatus stultus, 2180
tu vis disfacere tuum magistrum pro una pecia de saccharo.
DUL. Dedit mihi etiam unam peciam de auro.
IGN. Ubi est illa? Da mihi.
DUL. Magister, illa est mea iam.
IGN. Es cognoscens latro, ubi est mea counterpana? 2185
DUL. Dixit quod portaret statim post me.
IGN. Dixit? Etiam talis lobba, Dulman? Dulman revera!
DUL. Profecto, magister -
IGN. Hange, hange: putabam quod Musaeus erat maior asinus quam
tu, sed tu es maior asinus quam unus universitans. 2190
DUL. Spero non ita.
IGN. Non est maior pestilentia quam habere malos servientes. Misi
etiam Pecus ad Torcol pro Rosabella, sed ille non venit neque, puto, ille
currit viam etiam.
DUL. Quaeso pardona hoc, et pugnabo tanquam diabolus pro te si 2195
IGN. Imo ego pugnabo iam. Veniant si audent; spero sum bene
appunctus pro illis: vide, non sum?
DUL. Magister, nonne est riota portare tres daggarios?
IGN. Se defendendo non est: si occido illos, caveant a me. Se 2200
defendendo, quicquid facio faciam per legem.
DUL. Magister, ego copiavi hoc factum; vide.
IGN. Da mihi, ego copiabo te.

ACTUS IV, SCAENA viii
TORCOL, IGNORAMUS, DULMAN

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TOR. Lepide accepi Triconis sycophantam qui per posticum ad me
venit modo. “Quis es?” “Pecus Ignorami.” “Quid vis tibi?” “Herus pro 2205
Rosabella vera me ad te misit meus.” Ha ha he, in carcerem feci ideo
compingi Triconis hunc tenebrionem Pecus. Portugallum ut fallat Trico?
IGN. Cape hoc, asine: semper scribis falsum Latinum. Si non potes
scribere verum Latinum ut ego scribo, abbrevia verba per dimidium,
scribe cum dasho, ut multi faciunt. Sic nec facies errorem in Latino, 2210
nec errorem in lege.
DUL. Est valde bona regula.
TOR. O sennor Ignoramo, com’ esta vuestra merced?
IGN. Com ’esta? Villan in grosso, communis pandorator ut es, ego
complementabo tecum. 2215
TOR. Ha, ha, he, mi festivissime cognate, quid agit mea senora Rosabella?
IGN. Num me mockas etiam? At habebo aures tuas, si pileus tuus sit
de lana.
TOR. Num te pulchrae cepit satietas Rosabellae? Ha, ha, he.
IGN. Rides? Diabolus frangat tuum curvum collum, putas hoc esse 2220
rem ridentem?
TOR. Quousque adeo iocabimur? Ha ha he.
IGN Rides iterum? Bene, ride iam; sed nisi faciam te ululare ad barram ut bubo
TOR. Hilaris es; gaudeo, ha ha he. Sed tantum obsecro, serio haec an ioco?
IGN. Ioco? Putas iocum pro Rosabella mittere unam antiquam haggam? 2225
TOR. Quid sit miror.
IGN. Miras?
TOR. Servuus tuus Dulman syngrapham mihi dedit et sexcentos
aureos, signum etiam indicavit, huic itaque tradidi Rosabellam.
IGN. Veni tu huc, bonus pro nihil, audis quid ille dicit? 2230
DUL. Audio.
TOR. Num ego aliquam mala tibi mulierem forma dedi?
DUL. Ille cui dedi monetam, is dedit mihi.
TOR. Tibin’ ego?
DUL. Ego nescio, sed erat talis Torcol. 2235
IGN. Tace tu, bos, et tu tace, audi chargam: non responde mihi nisi
quod demando vos. Num hic ille?
DUL. Erat quidem —
IGN. Pax, sirrah, pax. Hah, num hic est ille, qui -
TOR. Hercle non ego. 2240
IGN. Diable, non vultis tacere? Responde cum rogo.
DUL. Magister —
IGN. Vis loqui adhuc? Si ego te capio in manum — Num hic est ille
qui dedit tibi illam countrefactam mulierem?
DUL. Ille Torcol qui dedit mihi non erat talis Torcol. 2245
IGN. Iam parle tu, num tu dedisti Rosabellam illi?
TOR. Ille Dulman cui illam dedi haud erat talis Dulman.
IGN. Cui dedisti ergo? Ego sciam veritatem.
TOR. Alteri qui tuo nomine poscebat eam.
IGN. Iam tu: qualis erat ille serviens qui habebat meos versus? 2250
DUL. Erat gracilis gracillimus, et habebat parvam nigram barbam.
TOR. Nigram?
DUL. Imo nigram.
TOR. Vae mihi.
DUL. Et erat cum alio cum curvo collo. 2255
IGN. Quomodo vocabat se?
DUL. Mendoza.
IGN. Habes tu talem servientem? Quid non dicis? Habes talem?
TOR. Minime, minime; mendax Trico is me coniecit in tricas.
IGN. Ergo forisfacies mille coronas. Taces? Quid non rides iam? 2260
Non respondes? Quid? Vis esse pressus ad mortem?
TOR. Dolor linguam impedit.
IGN. Habe quare impedit pro eo tum. Da coronas, da, da, da.
TOR. O senior mio mucho honorifico beso las manos di
IGN. Putas solvere me cum uno beso las manos? Solve bonam et 2265
legalem monetam, solve.
TOR. O hidalgo de solar conocido, te ruego per aquestas armas
de tres dagas

IGN. Parlez Chrestien, ou pour tout je gagerai <del> ley encountre toi
par
medietas linguae. 2270
TOR. Quid de me fiet? Secundum naufragium feci. Oime, oime!
IGN. Dixi antea quod facerem te ululare ut bubo. Ego docebo te -
TOR. Misericordia, mio principale cavaliero.
IGN. Mon principal villaine, mon principal coquin.
TOR. Hercle solvendo non sum. 2275
IGN. Num vis ut faciam unum destringas? Recoverabo coronas per
legem, si tunica tua est super dorsum tuum.
TOR. Attamen in ius rapi vereor, senor, quod ille nequam ambos nos
decepit probos viros. Eamus nos probi ambo, ut illum nequam
castigemus probe. 2280
IGN. I tu si vis; non decepit me, sed te. Debet surgere per tempus
qui decipit me.
TOR. Id me angit maxime, quod Portugallum fefellit me; o impium
illum!
Señor illustrissimo, ut mihi ignoscas obsecro.
IGN. Non point, Torcol, non point. Vous avez forfait l’obligation, 2285
causa patet.
TOR. Num mihi quaeso misisti quendam cui nomen Pecus?
IGN. Imo, ubi est ille iam?
TOR. Da veniam, illum mandavi carceri, quippe Triconis putabam
sycophantam. 2290
IGN. Heida! Illum in gaola etiam? Actio pro falso imprisonamento,
nisi firko tuum curvum collum iam -
TOR. Quin eamus, si placet, iam huc ambo ad Antonium. Is eam
deperit, videbimus primo si benigne aliquid possumus expiscari.
Post id lege agamus ambo fortiter lege,
señor. 2295
IGN. Lege? Ne cura pro lege, habebo et illum et te in lege.
TOR. Heus, hoc agam primum: cape annulum hunc, iube ad aedes
meas adducatur Pecus.
IGN. Habebo te post tamen. Dulman, i tu cum eo, vide illum ire ad
largum suum, sed primum cape advizamentum. 2300

ACTUS IV, SCAENA ix
THEODORUS, ROSABELLA, IGNORAMUS, TORCOL, ANTONIUS, DULMAN

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

THE. Postquam refecta es, nurus, tibi haud inamaenum erit sedere
hic sub dio; assideas quaeso.
ROS. I thank you, sir.
IGN. Fac ut dixi, et cura pro nihil. [Exit Dulman.]
TOR. Eamus senior et pultemus iam. Tic toc. 2305
THE. Quis nostras pultat fores?
ROS. Patruus et Ignoramus adsunt, perii.
THE. Quid vis tu?
IGN. Ego nescio, quid vis tu?
THE. Quis es? 2310
IGN. Roga illum, si vis.
TOR.
Señor, est causidicus Anglus, señor mio exellentissimo,
senior de titulo, senior

THE. Numquid estis madidi?
IGN. Mad? Testate vos, actio defamationis! 2315
THE. Quid est quod blateras?
IGN. Blateras?
TOR. Tace quaeso.
THE. Anglum aiunt hic larvis agitatum, nae ego hunc ipsum arbitror. 2320
TOR. Señor, filium audio Antonium cognatam meam Rosabellam
in aedes tuas adduxisse hodie.
THE. Nusquam factum.
ROS. Quam nunc me vellem mortuam!
IGN. Si facias concelamentum, ego — 2325
TOR. Clementer.
IGN. Clementer? Quid mihi cum Clementinis?
TOR. Annon intus est tuus Antonius, señor?
THE. Non est; Londinum versus abiit is, sed geminus hic
Antoninus cum uxore venit Catharina hodie. 2330
TOR. Subolet. Pro comitate tua, liceat nobis illam spectare Catharinam.
ROS. Occidi.
THE. Illam spectare vos? Lepidos homunciones!
IGN. Venire facias habebo et sequatur sub suo periculo.
THE. Num tu illos nosti, Catharina? 2335
ROS. Who, I? Indeede, sir, I know them not.
TOR. Por mi sancti Queda, haec est mea cognata Rosabella.
IGN. Benedicite, haec est mea covert baron, mea Rosabella.
THE. Quae hic sunt praestigiae?
ROS. If I come now from London, sir, how should I know them? 2340
TOR. Anglice iam loquitur; intelligo antiquantulum, quippe qui
Londini olim mercator fui. Non tu mea cognata es Rosabella?
ROS. Doe I looke like one of your kindred?
IGN. Nay, I can speake English too. What, mine owne country-
woman, little pigsnie, my little peperegge, thou knowest me, I am sure.
2345
THE. Sciam quid hoc sit. Antonine!
TOR. Non tu iam nosti patruum tuum Torcol?
ROS. The man in the moone as well.
IGN. I will give thee a good round ioyncture i’faith.
ROS. I pray, sir, be wise if you can. 2350
IGN. Wise? O me! I am wise and foolish for thee, deere Rosabella.
Pittie, some pittie to a bursting heart, be not so faire and cruell.

THE. Antonine, prodeas ut sciam quid sibi velint isti.
IGN. I see though I be blind,
I freeze though burne in love, 2355
I live not but I die,
I live to love, and love to live,
And live not but in loveing;
nay I can speake songs, sonets.

ANT. See, this is the possessed man you heard of. 2360
THE. Quicquid sit, non hoc de nihilo est.
TOR. Ita vivam ut is surripuit meam Rosabellam mihi.
ANT. O perjur’de.
THE. Num quis hic dolus subesse potest?
IGN. Shine on me, bright sunne, the sunne is no sunne, thou art 2365
the sunne, the moone, and the starres, and sweeter farre then is a civet catt.
THE. Seorsum quaeso tecum pauca colloquar.
IGN. Bound I am in frank-pledge to thee, and yet am in free soccage.
Yee goodly tressed nymphs, and simpering Sirens, o purple and the
white, the roses, lillies and double violets, spring of enameled flowers,
2370
and diapered meades, greene shady groves, and chirping birds, the
warbling streames, and whistling winds, and dainty Rosabella.
Dixi.
Ha, sweete Rose, one habeas corpus.

ANT. Hold off, coxcombe, or I’le set you farther.
IGN. Es tu ibi etiam? Sum appunctus pro te iam, hic me voluit geldare 2375
hodie.
ROS. Quid de me fiet nescio.
ANT. Si tantillum morantur exorcistae, actum est de nobis.

ACTUS IV, SCAENA x
THEODORUS, ANTONIUS, TORCOL, IGNORAMUS, TRICO, CUPES, COLA, POLLA, ROSABELLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

COL. O mi frater Cupes, quam te hic cucullus condecet! Ha hae.
TRI. Properare quaeso. 2380
COL. Post exorcismum caenabimus una opipare.
TRI. In malam crucem: de caena fabulamini cum nobis tam prope
imminet exitium?
CUP. Eamus
TRI. His in regionibus dæmoniacum illum aiunt esse Ignoramum. 2385
CUP. Bona mulier, ad illum nos adducito.
POL. Faciam, quod vertat bene.
TRI. Iam quid Pyropus agat ibo spectatum. [Exit.]
TOR. Vera hercle dico.
THE. Quanquam vix credibile est, hoc mecum propendam tamen. 2390
POL. Accedite pii viri, hic ille miser est.
IGN. Tune ades iterum? Profecto habebo te in coram nobis.
POL. Boni fratres, hic est ille daemoniacus; hic alter illius socius.
TOR. Quid sibi volunt isti?
IGN. Torcol, si est sorciera super faciem terrae, haec est sorciera. Sum 2395
in quandario si manebo annon.
TOR. Mane.
THE. Quid hoc? Quid facturi, fratres?
COL. Opus charitatis, quod boni orarunt nos.
CUP. Hic est daemoniacus, cave tibi ab illo si sapis. 2400
THE. Recedam; nae hoc suspicabar antea.
ANT. Loe you, sir, I told you so.
THE. Profecto hic me Torcol deluserat paene.
TOR. Quae haec machina? Quid vultis, fratres?
COL. Tace tu. 2405
CUP. Vel nos te, si turbas sacrum -
COL. Tentemus primum aqua benedicta.
IGN. In nomine diaboli cur iacis aquam in faciem toties?
POL. Vae mihi, invocat diabolum!
CUP. Hic est Lydius lapis, diabolus horret aquam benedictam. 2410
THE. Porro, fratres, quod vestrum est facite, miris modis agitatur.
COL. Quamdiu tu vexatus?
IGN. Quid est id ad te? Fui toto hoc die terribiliter molestatus.
THE. Fatetur etiam.
CUP. Qua forma venit cum vexabat te? 2415
IGN. Nunc cum curvo collo, ut hic est; nunc in forma Dulman; nunc ut
sorciera, ut haec; nunc in forma suis geldatoris ut hic; nunc in illa forma
Rosae. Multis modis.
CUP. Permulti sunt video.
THE. Miserum hominem! 2420
COL. Nunquam a te fugit?
IGN. Immo Dulman fugit semel hodie, sed est mecum iterum iam.
ANT. Keepe off! Tis the very same I saw at London.
THE. Apage sis.
CUP. Numquis te affligit etiam? 2425
TOR. Vos scilicet: quid vultis? Num nos ludos facitis? Quid, malum,
tam saepe inspergis aquam mihi?
COL. Neque hic aquam benedictam patitur; ambo similiter affecti.
CUP. Ita res est. Quaerunt illam, cave tu.
ROS. Alas, alas! For Gods sake lets bee gone. 2430
POL. Ex ipso vultu videre est hunc esse arreptitium.
ROS. I am afraid of them,. Good sir, let’s be gone.
THE. Pie facitis, fratres, sed obsecro abscedite longius ab aedibus,
libenter nolim vel daemones vel daemoniacos nostris esse tam prope hic.
Da quaeso aquam benedictam. 2435
ANT. And me.
ROS. And me, sir, I pray you.
THE. Secedite ab illo.
TOR. Iamne abis, Rosabella? Redi quaeso, redi.
IGN. Mea Rosabella, returna ad me. Rosabella, non audis? 2440
TOR. Rosabella?
IGN. Rosabella inquam.
THE. Ut vociferantur!
CUP. Sunt hi daemones incubi, caveant sibi faeminae.
COL. Quaerant sibi succubos. 2445
CUP. Ita res est, quaerunt illam, cave tu.
POL. Times? Veniant isti ad me si ausint succubi.
THE. Abeamus [Exeunt Theodorus, Antonius, Rosabella.]
IGN. Rosabella, I say, are you gone? Now a poxe goe with you.
TOR. Quae vos intemperies tenent? Ite in malam rem. 2450
COL. Comprehendite hunc daemoniacum, vincite eum.
TOR. Fugere hinc optimum est, ne male habeant me. Aliquid scio
moliuntur mali. [Exit Torcol.]
CUP. En fugit, sequimini, sequimini.
COL. Abiitne? 2455
IGN. Ego abibo etiam, nam puto hi sunt nebulones fratres.

ACTUS IV, SCAENA xi
IGNORAMUS, CUPES, COLA, POLLA, EXORCISMI POMPA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

COL. Vos qui cum palmis astatis et herbis benedictis, arcte illum
ad cathedram alligate.
IGN. Quid me attachiatis cum funibus et cordis?
CUP. Tace. 2460
IGN. O Dulman, Dulman! Dixisti quod pugnares tanquam diabolus
pro me; ubi es nunc, Dulman?
COL. Exorcizo te, Dulman. Fuge maledicte Dulman, fuge.
IGN. Fugit semel hodie, sed si nunc venit Dulman
COL. Invocat Dulman, certe Dulman nomen est. 2465
IGN. Cum peste vobis, nomen est Ignoramus.
CUP. Discede, Ignoramus.
IGN. Discedite vos, nebulones ut estis, cum vestra riota et routa.
COL. Duplex daemon Riota et Routa.
CUP. Prodi, nequissime spiritus Ignorame; coniuro te Ignorame, 2470
iusticiae declinator, seductor hominum, sator discordiae, dissipator pacis,
exorciso te. Quod est nomen magistri tui?
IGN. Ego sum magister.
COL. Est ipse Beelzebub. Fuge magister, coniuro te, quam cito vis exire!
IGN. Tam cito quam possum ex vestris nebulonum digitis. 2475
CUP. Coniuro te, quapropter hoc tibi accidit?
IGN. Propter Rosabellam, ob eam ita torqueor.
CUP. Abscede, Rosabella, abscede.
IGN. Diable, abscessit.
CUP. Coniuro, unquamne dedisti illi animam antehac? 2480
IGN. Quid id ad vos? Imo dedi animam, et corpus et bona illi.
POL. O sceleratum!
IGN. Et praeter iuncturam si maritasset me, post moretem habuisset francum
bancum.

COL. Profuge sis, Francum Bancum; separa te, Francum Bancum. 2485
IGN. Imo iam non habet, ne timete, sed si amasset me habuisset multa
bona privilegia, infanthef, outfangthef, sac, soc, tol et tem.
COL. Quam multi sunt! Exite omnes, Ninantef, Nonanteff, Sac, Soc,
Tol, et Tem. Exorcizo omnes vos malignos spiritus, sive sitis in pileolo
diurno aut nocturno, in duplici lingua, aut sub lingua, in barba, vel in capite. 2490
IGN. O asini, putatis quod diabolus tenet in capite ? Tenet in froccis et
soccis, et calvis coronis vestris, fratres diaboli. capite.
POL. Invocat fratres suos diabolos.
COL. Tace, eradicimini, sive sitis in diploide manicata vel tunica, sive in
manicis vel in capsulis, vel in calamo, vel in cera, aut sigillo, vel in cornugraphia. 2495
IGN. Erat in cornu hodie.
CUP. Coniuro te, pessime daemon, exi e cornu.
IGN. Pestilentia de vobis et omnibus cornubus, nisi de cornu quod
cornuat ad prandium.
COL. Explantemini, sive sitis in syngraphis, membranis, chartis 2500
scriptis, vel non scriptis, verbis cum sensu, vel sine sensu.
IGN. Vel in Greyfryers, Blackfryers, vel in Crotchedfryers.
COL. Exorciso vos; fugite, pessimi daemones Grayfryers, Blackfryers,
Crotchedfryers. Fugite, sive sitis in bracchis oblongis vel rotundis,
vel in intestinis maioribus vel minoribus, vel in cerotheca. 2505
POL. Ibi est video.
IGN. Ibi est in te video, nisi faciam te tenere manum sursum. Felones,
quis habet manum in pocketto ibi? Estis backbarend et handabend ?
CUP. Fugite, Backbarend et Handabend.
IGN. Si fugiunt, est directe felonia. 2510
CUP. Sive estis in loculis, aut in crumena, vel in auro, vel in argento
sive bene parto sive male parto -
IGN. Illud est daemonium quod desideratis, scio, robbatores ut estis.
COL. Adiuro vos, nequissimi spiritus Robbatores, si estis in femoribus,
vel inter faemora, exite simul ab omnibus membris huius creaturae. 2515
IGN. Hoc est bene, si vult ire sic.
COL. Et in pollicem sinistri pedis veniatis.
POL. Ibi est, video. Contundam ne ascendat.
IGN. O, o, meos cornos! O Pythonissa, quid vis? Unum magnum cape
de magno diabolo capiat vos omnes et singulos. 2520
CUP. Iam saevit, frater. Da salem exorcizatum, ignem benedictam:
exorcizo te, profumigo te.
IGN. Ignis ardeat vos:, si dagarios capio, rumpam calvas coronas vestras.
COL. Coniuro te, prodi Dagarius.
IGN. Utinam posset se defendendo. 2525
COL. Tentemus si sit obediens. Repete nunc quod dico tibi in aurem: buz, buz, buz.
CUP. Adiuro te, responde quod quaero: mum, mum, mum.
IGN. Nihil intelligo.
CUP. Mum, mum.
IGN. Quid mummatis et moppatis ita ut simiae? 2530
COL. Mum mum, non iam sentis abisse daemones?
IGN. Sentio ad minimum tres adesse hic.
POL. Tres adhuc?
IGN. Imo tres. Puto hodie sum indiabolatus in bono serio; si sum, tu es
sorciera quae fecisti primum, et vos estis eius condiaboli, qui abettatis illam. 2535
COL. Frater, ut video opus adhuc opera; ad fratres deferatur, si
placet, ad monasterium.
CUP. Fiat. Aliqui vestrum eum intro huc auferte.
IGN. In nomine diaboli, quo portatis me? Fowle porridge-bellied fryars,
harrol harrol je scay “Le grand customier de Normandy,” harroul. The
2540
Divell take you all.

COL. Quamprimum hunc nostris tradidero, mox ad te rediero. Caena
parata sit interea vide. [Exit.]
CUP. Fiet.
POL. Ha, hae, lepidos ludos, frater. 2545
CUP. Ha, hae soror, nunc eamus ad oenopolium; hoc meum est monasterium.
POL. Ob hoc factum, mi frater Cupes, mecastor quovis ibimus.
CUP. Scis me te amare, mea Polla. Quaeso amemus invicem. Scis uti
argentum tibi dedi, quod si mansueta eris, dabo et dabo; nihil deerit tibi.
POL. Amabo te dehinc. Eamus quo vis igitur. 2550

ACTUS IV, SCAENA xii
ANTONIUS, TRICO, PYROPUS, LICTORES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

ANT. O Trico, Ignoramum isthinc spectavi modo abreptum in
caenobium. Sed quid tu tristis es?
TRI. Alia iam tempestas ingruit, here.
ANT. Me miserum! quid est?
TRI. Pyropum adire iudicem vidi modo, canes assignavit illi is venaticos. 2555
ANT. Quos venaticos?
TRI Lictores te qui venantur ut capiant, et in carcerem ducant:
patri iam demum palam fient omnia.
ANT. Comminiscamur aliquid, mi Trico.
PYR. Vos apud vos este nunc, nam illos qui mea habent ornamenta 2560
video, de hero non usquequaque liquet adeo. Verum servum illum mihi
prehendi volo.
TRI. Perii. Quid me vultis?
PYR. In carcerem eas, vel mea mihi restituas ornamenta; iam captus es.
TRI. Eccum ipsum herum, ab ipso poscito; servus ego sum. 2565
ANT. Quid agam? Dissimulandum est.
PYR. Vin’ mea mihi reddi, vel hunc in carcerem trahi?
ANT. Let him goe whether he will for me, what have I to doe with
him? Shame you not to speake with so little respect to a gentleman, and
to a stranger?
2570
TRI. Here, iam mitte Anglicum quaeso, et sua illi reddas ornamenta.
ANT. Who are you? I know you not. (Simulabo quasi te nesciam).
TRI. Iam simulabis quasi me nescias?
ANT. St, tace et simula.
TRI. Tace et simula? Cum id quod vis nactus es, nunc me nescire 2575
postulas.
PYR. Non tu illum nosti?
ANT. I know him? Not I. (Sine ut te nesciam).
TRI. Triconem nescis tu? Nescis Triconem, here?
ANT. What tricke? What Trico? 2580
TRI. Utinam nunquam fuissem Trico, vin’ me illi hinc abripiant?
ANT. What have I to doe with you? (Simula inquam, et tace.)
TRI. Non auditis ut me tacere et simulare iubeat?
ANT. What a lying knave is this! Doe I so?
PYR. Si illum iam hinc rapio, haud inclementer ago. 2585
ANT. What is it to me, what you doe with him?
TRI. Domini sic servos tractant: cum eorum opera nacti sunt quod
cupiunt, illos perdunt postea. Siccine ingratus, here? Siccine autem
annulos dari adulterinos homini probo et sincero sane?
PYR. Iam “sane” iterum? At non sanabis me cum tuo “sane,”: 2590
alius nunc fio.
ANT. Well, I will goe about my businesse, fare you well. Dolet me
hunc deserere. Verum quid facerem? [Exit.]
TRI. Abiit ille improbus? Sed, frater, ea quae mihi dedisti ornamenta
salva hic habeo omnia in illis aedibus. Ea iam si placet ipse reddam tibi, 2595
reliqua meus, uti vides, gestat herus.
PYR. Abeant cum illo aliqui. [Exeunt.] Interim vos hic operiar.
Quota pars hominum ita sunt ut prae se vultum ferant? Plerique ut
annulus ille aurum specie simulant, at subaeratum cum probas tinniunt.
TRI. En tibi: ego quod ad me attinet, sum probus sane. 2600
PYR. Imo sane liber esto igitur. Sed num is qui naevum iam habet,
tuus idem qui mane herus est?
TRI. Annon censes?
PYR. Censeo equidem, in eum si rursum incidam, certum est
in carcerem compingam. Atqui eccum ipse redit opportune. 2605
ANT. Triconem reliquisse sic profecto poenitet.
PYR. Circumcingite eum.
ANT. What meanes this?
PYR. Anglice loqui non valebit amplius; iam quo dignus es hinc abieris.
ANT. Trico, I prithee worke some tricke now, that I goe not to prison. 2610
TRI. Hercle non intelligo.
ANT. Aliquid contechnare ne in carcerem abripiar, Trico.
TRI. Iamne ipse Trico sum? Tu me non nosti modo, neque nunc ego te.
ANT. Fabrica quaeso aliquid.
PYR. Aequum est hunc abducier. 2615
TRI. Quo lubet; ego hunc non novi (simulabo quasi te nesciam).
ANT. Num tu me iam nescis, Trico?
TRI. St. Tace et simula.
ANT. Agnosce me tandem, Trico.
TRI. Simula, inquam, et tace. 2620
ANT. Heus tu, hic me novit satis, meus est.
TRI. Non ego, non novi eum ego (sine ut te nesciam).
PYR. Iam aliam linguam loquitur; eamus.
ANT. Trico, vin’ me rapiant hinc?
TRI. Quo placet. Ah “cum ingratum dixeris, omnia dixeris,” ego abeo 2625
nunc. [Exit.]
PYR. Age, ambula, in ius abripite.
ANT. If I goe to prison, ’tis my utter undoing.
PYR. Anglice iterum?
ANT. I’le rather die; away knaves, villaines, or I’le kill you all. 2630
PYR. Oime! Quo malum fugitis? Heus, redite vos, o me miserum!
[Exeunt Pyropus et lictores.]
ANT. Aufugite tamen; sed quid nunc agam? Veritas filia temporis
proferet haec in lucem: tandem resciscet pater, quem me tot malis pudet
delusisse dolis. Atqui amoris causa multos multa mala fecisse scio. Sed quid 2635
cum rescierit pater? Obiurgabit, increpabit, severe accipiet primulum, verum
ira paterna non potest durare diu. At quicquid futurum est, Rosabella nunc
mea est, mea erit; illa salva, salva mihi omnia. Ibo nunc ad amicum meum
quicum consilium capiam.

Perge ad Actum IV