Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCAENA i
TRICO, DULMAN, CUPES intus

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)
 

TRI. Antonium discipulum, condocefeci probe. Pictor ei iam appingit
naevulum. 1110
DUL. Video nullum corpus, sed venio in magno timore, per missam;
nam sunt insanipilei, vocati madcaps, hic in Burdeux.
TRI. At quaenam illaec avis?
DUL. Magister meus Ignoramus iurabat quod volebant eum facere
geldingum. 1115
TRI. Peregrinus est.
DUL. Bella riota. Nonne volunt tollere instrumenta nostra?
TRI. Scripta in manu tenet.
DUL. Ergo magister meus dedit mihi unam literam attornati,
ad capiendam seisinam de quadam Rosabella, quam ego nunquam vidi. 1120
TRI. Certe Ignorami servus est. Cupes, Cupes, num in promptu?
CUP. Admodum.
TRI. Servus Ignorami praesto est.
CUP. Tace.
DUL. Video unum ibi, demandabo si novit eius messagium ad 1125
quem eo: meus magister dixit eum esse Portugallum, et curvo collo;
nam ego non novi aliter. Hoh, honeste vir!
TRI. Quid quaeris, amici mi?
DUL. Est homo boni gestus. Quaero unum cuius nomen non scio.
Num scis tu? 1130
TRI. Stipes est vicinus. Qua facie est quaeso?
DUL. Portugallus.
TRI. Distento collo scilicet.
DUL. Sic aiunt.
TRI. Mirum ni quaeris herum meum. 1135
DUL. Fieri potest ita.
TRI. Meninistin’ primam nominis literam?
DUL. Puto facio.
TRI. Num incipit a B?
DUL. B? — Non. 1140
TRI. An G?
DUL. G? — Non.
TRI. R?
DUL. R? — Non.
TRI. T? 1145
DUL. Ha, mane imo. T. T.
TRI. Torcol?
DUL. Torcol, Torcol: pestis capiat, habeo nomen in nigro et albo hic.
An tu es eius serviens?
TRI. Si señor. 1150
DUL. In bono tempo: Quae est tua nominatio?
TRI. Quid nunc dicam? — Mendoza.
DUL. Mendoza, in bono tempo.
TRI. Quod tibi nomen itidem?
DUL. Dulman, Ignorami senior clericus. 1155
TRI. Dulman Ignorami, in bono tempo. Aureos etiam attulisti, Dulman?
DUL. Sexcentas coronas hic, et indenturam, Mendoza.
TRI. In bono tempo. At scin’ cuius sit haec scriptio?
DUL. Est manus mei magistri.
TRI. Recte: carmina haec inscripsit huic nostrae Rosabellae? 1160
DUL. “Pimpillos, pursos, ad ludos ibis et ursos.” Belle, belle, dicis
verum: sunt eius revera. Utinam ego possem facere talia! Sed quaeso
iam clama magistrum tuum huc, ad dandam mihi liberaturam
Rosabellae.
TRI. Mox aderit. 1165
DUL. Est hic honestus sodalis warrantizabo. Utinam veniret Rosabella.
Videor esse in foresta nunc: ita timeo taxam de hornegelt.

ACTUS III, SCAENA ii
CUPES, DULMAN,
TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)
 

CUP. Los diablos te gannan picaro. Hem, ergo hoc tibi, verbero.
DUL. Hic est Portugallus cum curvo collo, scio; sed doleo quod est
iracundus cum eo. 1170
CUP. Annon domini mei honorificentissimi amicum (salve senor) in
aedes huc adductum oportuit, furcifer, saltem ut vini aliquid gustaret
more Anglico?
DUL. Gratias.
TRI. Nostri haud ita faciunt. 1175
CUP. Truhan villano, etiam mutis? Ubi Diego? Ubi Alonzo? Ubi Piedro?
Ubi Guzman?
TRI.. Nescio, here.
CUP. “Nescio, here?” Ego de te, hideputa —
DUL. Magister Torcol, noli quaeso chafare propter me: est bonus 1180
serviens certe.
CUP. Scilicet. At señor, attulisti, señor?
DUL. Ouy, ouy, magister meus misit tibi sescentas coronas hic.
CUP. Tantum esse oportet. Heus furcifer, cui dico, Mendoza.
TRI.. Here. 1185
CUP. Numera.
DUL. Hic etiam est tua indentura: vide manum tuam et sigillum.
CUP. “Roderigo Torcol”: ita est ut dicis.
DUL. Nunc delivera Rosabellam mihi ad magistri mei usum.
CUP. Mane paululum. Indica mihi primum quid secreti id signi est, quod 1190
inter me et herum convenerat tuum.
DUL. Dicis bene. Ne sit breve erroris, iniunctum est mihi vellere te
per nasum.
CUP. Per nasum, señor?
DUL. Veniat nasus in curiam nasalem et faciat homagium nasutum. 1195
Veni, ha he, herus meus est tam iocundus vir. Veni inquam, ha he. Sic
est per fidem.
CUP. Novi ita esse: at sciens tentavi an id nescires. Id signi est mehercule.
DUL. Imo hercle.
TRI. Numerati probe: verum hunc specta modo. 1200
DUL. Est currens, mihi crede.
CUP. Nihil moror. Quod tibi nomen, amice?
DUL. Dulman ad tuum servitium.
CUP. Cape hoc; sis igitur Dulman, cape inquam. Age, Rosabellam huc
tu adducito, atque vinum generosum huc afferto; et saccharum etiam. Audin’? 1205
TRI. Quid?
CUP. Saccharum etiam, scelus; more Anglico, senor, saccharum.
DUL. Profecto non est necesse: est postremum quod feci.
CUP. Quid iam? Quid, amice Dulman? At bibes saccharum, senor.
DUL. Est valde curtesius homo. 1210
CUP. Meis verbis herum ora quaeso, ut Rosabellam bene et amanter
curet; nam illam ego pro filia educavi mihi. Cor uritur nunc, cum eius
abitum cogito. Verum illam in delitiis habebit, scio, scio.
DUL. Sis certus de eo, habebit courtesie d’Angleterre. Scio dabit bonam
iuncturam, nam ego scripsi. Sed quaeso delivera mihi counterpanam 1215
indenturae magistri mei.
CUP. Sane reliqui eam apud notarium, sed ipse mox attulero.
DUL. Da mihi acquittanciam tum.
CUP. Heus, vinum et saccharum, furcifur. Ubi es?
DUL. Veni praesenter post me quaeso. 1220
CUP. Fiet.

ACTUS III, SCAENA iii
POLLA, TRICO, CUPES, DULMAN

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

TRI. Intellextin’, Polla?
POL. Potin’ ut taceas?
TRI. Atque ut affleas vide.
POL. Deum fidem, si me irritassis — 1225
TRI. Pax, taceo.
CUP. Eccam adest.
DUL. Delivera eam mihi.
CUP. Rosabella, cognata mea, filia potius, huic te nunc dedo, quo is
ad virum te deducat tuum. Iamne a me abitura, animula mea? Proh dolor! 1230
At tu ne fleas obsecro.
POL. Patrue mi, mi pater potius, quanquam illi nubam, ubi bene mihi
erit, attamen abs te abscedere —
CUP. Lacrimas excussit mihi.
TRI. “Quis temperet a lachrimis,” Dulman? 1235
DUL. Non ego equidem.
TRI. Haud ego certe, Dulman. Heram nactus es perquam suavis indolis.
DUL. Certe videtur, tenera et amans pecia, quanquam maskata est.
TRI. Personatis esse mos est virginibus hic in viis.
DUL. Bonus mos. 1240
CUP. At hanc tam bene nuptam dari, est quod laetemur magis.
DUL. Dicis verum, per missam.
CUP. Simus igitur hilares.
DUL. Dicis valde bene.
CUP. Rideamus. 1245
DUL. Si vis.
CUP. Bibamus
DUL. Si vis.
CUP. Vinum.
DUL. Si vis. 1250
CUP. Cum saccharo, senor Dulman.
DUL. Si vis: sum ad omnia praesto.
CUP. Praebe tu. Ehem bene te, senor Dulman.
DUL. Gratias.
CUP. Hem inde saccharum, saccharum, more Anglico, senor; inde 1255
saccharum, ut dulce bibat dulcis senor mio. Adhuc saccharum, furcifer.
DUL. Sic, sic. Ad te magister contra es dispositus.
CUP. Gratias. Pitissas, bibe meliuscule. Da saccharum, scelus.
DUL. Certe bene feci; iam capiam conge de te.
CUP. Senor, vale. Vale, cognata, fac bonae frugi sies. 1260
POL. Vale, vale.
DUL. Adieu, magister Mendoza.
TRI. At, señor Dulman, cape hoc saccharum etiam, cape inquam.
DUL. Gratias; bibam salutem tuam in Anglia pro hoc.
TRI. Vale. 1265
DUL. Vale. Quam curtesius! [Exit cum Polla.]

ACT III, SCAENA iv
CUPES, TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

CUP. Vale, caudex.
TRI. Vale. Saccharum saccharum.
CUP. Nescit quem cyathum bibit. Anglorum in bello bene gesta gula saepe
perdidit. 1270
TRI. Adhuc saccharum, saccharum, mi furcifer. Ut dulcis est! Sine te
osculer, mi verbero.
CUP. Sat est; mittamus iocos. Ibo nunc atque alium ornamentum
capiam. Dulman esse assimulabo me.
TRI. O saccharum, Dulman; nosti signum? 1275
CUP. Nisi nasum illi probe vellicem —
TRI. Aurum ferto hoc, et sygrapham etiam.
CUP. Indenturam, Trico. Ex quo Londini subpromus eram, verba
istiusmodi multa memini; loquar miscellanea.
TRI. Dulman illum leno non novit scio. 1280
CUP. Me multo minus.
TRI. Quin deprehensus scis mentiri?
CUP. Ita didici ex Iesuitarum libris, ut uni soli cedam Beelzebub
Cydonio.
TRI. Mi Proteu, cessamus nimis. Ad Torcol ego hinc continuo confero 1285
me. Simulabo ei aliquam conditionem ferre quae in rem suam siet optima.
Ubi erit occasio, tu interveni
CUP. Serviam scaenae.
TRI. Ita illum nos fortius fallemus ambo.
CUP. Iam eo ornatum me. 1290
TRI. Ego ad Torcol: domi ne non sit vereor. Tic toc. [Pultat foras.]

ACTUS III, SCAENA v
TORCOL, TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

TOR. Ariolus sum: hic adesse te iam praesagabat animus mihi.
TRI.
Señor, tuam scilicet Surdam amo perdite —
TOR. Scilicet amas Surdam! Abi, abi, ipse iam vigilo.
TRI. Attamen ego nunc veni in rem quod esset tuam, tecum ut agerem, 1295
senor
.
TOR.
Señor, fallere me tu haud potes, señor.
TRI. Egon’ ut id velim?
TOR. Praedixti hodie.
TRI. Ioco dixi. 1300
TOR. At serio caveo. Abi, señor, abi.
TRI. Tribus expediam, audi quaeso.
TOR. Nihil audio, praesertim de Rosabella.
TRI. Quid feci unquam ego mali tibi?
TOR. At quid boni unquam? Cum te video, damnum video. 1305
TRI. Spero mox aderit. Quin mihi haud credis, señor?
TOR. Minime, señor.
TRI. At luculentam fero conditionem tibi.
TOR. At ecquid auri, aut argenti?
TRI. Cuditur. 1310
TOR. Vale.
TRI. Mane. Postquam Antonius Rosabellam datum iri Ignoramo
sciverat, sui impos fere, nummos quaesivit undique; tandem ab amico
mutuo sumpsit plenam gemmarum atque auri cistulam.
TOR. Fabulae. 1315
TRI. Illam is oppignorabit tibi.
TOR. Putas nescire me quid veneris, Trico?
TRI. Fallere te censen’?
TOR. O Trico, tu qui aurum et gemmas habes, nummos non habes?
“Quantum quisque sua nummorum servat in arca, 1320
Tantum habet et fidei.”
TRI. Ego vero ut te fallerem, senior?
TOR. Si señor, at si possis.
TRI. Quin sex septem primarii viri satisdederint tibi?
TOR. Lites metuo. Frustra sunt tricae tuae, Trico. Nam Rosabella (ne 1325
nescias) iam datur Ignoramo.
TRI. O hominum homo! Iam dicam enim —
TOR. Iam.
TRI. Scelestissime, vitiorum omnium colluvies.
TOR. Nihil agis, abi quaeso. 1330
TRI. Quin tu quaeso?
TOR. Quaeso abi.
TRI.
Señor
TOR. Frustra, senior.
TRI. Incurvi-cervicum pecus. 1335
TOR. Maledic iam.
TRI. Nisi ego aliqua tibi —
TOR. Minare.
TRI. M. be.

ACTUS III, SCAENA vi
CUPES, TRICO, TORCOL

Synopsis (Latine)
English synopsis 

CUP. Satis lepide ornatus es, mi Dulman, ut condecet atramentarium. 1340
Quasi oblitus mei, gestabo in aure calamum etiam. Eamus iam,
mi Dulmanule.
TRI. Surdamne haud licet alloqui, señor?
TOR. Ego sum surdus, senior. Sed quis ille homo est?
TRI. Peregrina facies. 1345
TOR. Unde gentium, aut quis sit, nequeo noscere.
TRI. Quis sit quid tua refert? Audi obsecro.
CUP. Video bonam travellantem observationem, ingrossabo scripto.
TOR. Peregrinator est, opinor; observat nescio quid.
TRI. Stultus videtur: ut hians circumspectat! En etiam calamum in 1350
aure gestat.
CUP. Sed ubinam inveniam illum? Utinam haberem inventarium.
TOR. Ex sermone et habitu hunc esse oportet Ignorami famulum.
Syngrapham, opinor, habet.
TRI. Novi iam quis sit. 1355
TOR. Quis?
TRI. Quidam Anglus, amici amicus mei. I intro; illum iam ego adibo.
TOR. Subolet Trico iam: ego mansero.
CUP. Hic circum dixit habere messuagium.
TOR. Certe ipsus est quem volo, optato advenit. 1360
TRI. Ignorami servus est: perii.
TOR. Praesensit veterator.
TRI. Occidi.
TOR. En ut pallet!
TRI. Heus tu. 1365
TOR. Vide.
TRI. Heus tu.
TOR. Euge, heus tu.
TRI. Heus inquam.
TOR. Heus inquam. Ad me. 1370
TRI. Quem quaeris? Me percontare.
TOR. Eho, me percontare: sine eum ad me accedere; te certiorem faciam.
CUP. Quis vestrum certificabit me ubi est messuagium cuiusdam Portugalli?
TOR. Portugalli dixtin’?
TRI. Certum te faciam ego. Non hic, longe abhinc habitat Portugallus. 1375
TOR. Heus tu, mane dum: nequam hic est.
CUP. Cur me mockatis ita? Qui mockat mockabitur.
TOR. Trico, verba mihi dare non potes; Trico, cernis hunc esse
Ignorami servum. Illum eo iam cupis abducere video, video.
TRI. Disperii. 1380
TOR. Uritur. Equidem me adfuisse gaudeo.
CUP. Estis floutatores: ego ibo viam
TOR. Ehodum ad me quem quaeris?
TRI. Quaeris? Abi tu: eum absolvam ilico.
CUP. Quaero Portugallum mercatorem. 1385
TOR. Hem me quaerit.
TRI. Amice mi
TOR. Blande.
TRI. Sequere, adducam te ad aedes, sequere.
CUP. Quid vult hic socius? 1390
TOR. Ha he, sinam paululum.
TRI. Sequere inquam: per viam tibi vinum dedero, et saccharum,
saccharum etiam.
CUP. Quid saccharum?
TRI. Ha he, vinum et saccharum. 1395
CUP. Ex physiognomia video hic est nebulo in grano.
TOR. Vel maxime.
TRI. In malam rem; tune is eras? Ut vales? Profecto vix te noveram.
TOR. Optime.
CUP. Tu me nosti? An putas me esse noverint universi ? 1400
TRI. Annon tu me nosti in Anglia? Specta modo.
CUP. Specto nebulonem. Ego quaero quendam cum curvo collo,
qualis tu es.
TRI. Imo qualis tu es talem quaerit; non te, sed amicum meum qui
distorto collo est itidem, qualis tu es. 1405
TOR. Verisimile, ha ha he.
TRI. Quem putas servum Ignorami non est.
TOR. Non, non; ha, he.
CUP. Quis dicit ita? Nam ego veni a magistro meo Ignoramo cum indentura
et sexcentis coronis. Quid facis post me, cur me calcas? Cur joggas et noddas, 1410
et nutas mihi ita?
TOR. Ha ha he, ho ho.
TRI. Egon’ te tango, aut nicto, aut nuto, asine?
CUP. Sum nimis callidus asinus pro te. Ego loquar tecum.
TOR. Ha he, iam frendet, iam furit. 1415
TRI. Num tute Ignorami servus? Non es scio. St, eamus ad oenopolium.
CUP. Cum peste tibi: quid vis cum me? Cur facis signa, et winckas, et
nutas ita?
TRI. Egon’?
TOR. Imo vidi ut innueris, Trico, oculis, manibus, pedibus. Nihil agis? 1420
CUP. Per collum et fashionem tuam tu es ille quem demando, scio.
TOR. Memoras nomen eius quem quaeritas?
CUP. Est est
TRI. Dixtin’?
CUP. Est — mane — 1425
TRI. Ipsus non est, nomen nescit.
CUP. At habeo, in indentura est.
TRI. Hebes! Quam facile iam, nisi forte adfuissem, poterat interverti!
CUP. Est, iam video, Rodrigo Torcol!
TOR. Recte. 1430
CUP. Tu es ille?
TOR. Immo sum.
TRI. Hamum vorat.
TOR. Verum quod tibi nomen?
CUP. Dulman, ad tuum servitium. Porto tibi messagium a meo magistro 1435
Ignoramo.
TOR. Ubi aurum et syngrapha?
CUP. Hic est indentura, vide tuam manum et sigillum.
TOR. “Haec indentura facta est nono die Aprilis inter Ambidextrum
Ignoramum de una parte et Rodrigo Torcol de altera parte” — hum, hum — 1440
“sigillatum et deliberatum” — hum hum — “Rodrigo Torcol.” Est ut dicis.
TRI. Interii.
TOR. Trico iam insanit. At praeterea quid arcani signi? Cedo: nolo mihi
os sublini.
CUP. Non os, sed nasum volo, veniat nasus nasaliter in curiam, ut faciat 1445
homagium nasutum.
TOR. Oh placide, oh placide. Oh oh, oh.
CUP. An est signum?
TOR. O clementer, signum est, sat est, oh oh!
CUP. Putabas me nescire.
TOR. Id signum est, at tu rudius tamen. 1450
CUP. Erat pro uno bono memento.
TRI. Non sentis, stulte, ut te ludos faciat, qui te circumducit naso
quasi ursum?
TOR. Qui nasum non habet naso circumducitur:
“Non cuivis datum est habere nasum.” 1455
Ego habeo, Trico.
TRI. Vis falli, video.
TOR. Falli? Quippin’? Imo nolo falli.
TRI. Meministin’ quid tibi praedixi hodie?
TOR. Te velle fallere me; nempe fallere. 1460
TRI. Scilicet.
TOR. Scilicet, ha he ha.
TRI. Iam te fallo.
TOR. Scilicet.
TRI. Equidem hic homo non est Ignorami servus. 1465
TOR. Non, non, non est, scio.
TRI. Sycophanta merus est.
TOR. Quippin?
TRI. Quem ego sic ornatum conduxi ut te falleret.
TOR. Scilicet. 1470
TRI. Mehercule vera dico.
TOR. Quippin?
TRI. Rosabellam is, ni caves, subducet tibi.
TOR. Ha he.
TRI. Mirum, quod nec iuranti credis. 1475
TOR. Credo tibi, ne deiera, credo.
CUP. Haec est bona nota, imbreviabo.
TRI. Medius fidius iam iam fallo te.
TOR. Fallis medius fidius? Hic tantundem auri, hic sygrapha mea;
indicavit quod inter nos convenerat signi. Quidni fallor Trico? 1480
TRI. At vide ne aurum illud Tholosanum sit.
CUP. Profecto est bonum aurum, est totum in rose nobles.
TOR. Fallor, iam fallor.
TRI. Fefelli.
CUP. An vis babillare omnem diem cum illo? Delivera mihi 1485
Rosabellam.
TOR. Dabitur tibi.
CUP. Nam ego habeo magnum opus domi ingrossare agreeamenta,
quimbiblos, indenturas, pilicoccos, calimancas.
TOR. Verum dic mihi quid subnotasti scripto modo. 1490
CUP. Oh, ho, erat travellatoria observatio. Notavi quod quinto Maii
vidi unum Portugallum cum curvo collo, sic apparellatum, et quod ille
cognitus nebulo vult fallere te. Ponam in printo.
TOR. Nota bene.
CUP. Debes etiam dare mihi counterpanam indenturae magistri mei. 1495
TOR. Et hoc, et illud fiet, aurum ubi numeravero. Eamus intro.
TRI. Iamne abis, semen scelerum, sacrilege, sacerrime?
TOR. At ego fallor, Trico, nunc fallor.
TRI. Triconem convenisse memineris, señor.
TOR. Memini, senor. Ego ad Surdam eo nunc. Numquid vis mandare, 1500
senor
?
TRI. “M. be.” — dor. “M. be” — ha he.
“Quo magis cavebat cautor, captus magis.”
Sed iam hinc ibo. Ignoramum enim observare volo, ne prius veniat, quam
Cupes cum illa exeat. Post me recipiam ad Antonium. Naevus ille mihi perplacet: 1505
dolum procudam dolo.

ACTUS III, SCAENA vii
CUPES, ROSABELLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

CUP. Hic est counterpana mei magistri Ignorami, ha he. Os ille probe
sublitum.
ROS. Verum dic serio, amabo, iamne tu me ducis ad Antonium?
CUP. Si vis, puella, ipse ducam. 1510
ROS. At quanquam sors sinistra me male habuit, scias, quisquis es, haud
sum ignobili orta sanguine. Si paupercula (praefirme dico), dotem
habeo pudicitiam, et ingenuos mores.
CUP. Eia! Pudicitiam in lupanari crepas?
ROS. Ut solis radii in sordibus non inquinantur, itidem nec animus 1515
pudicus inter impudicos.
CUP. Foeminae cristallinis vitris sunt simillimae: serves summa cura,
occludas, obseres, aliquando confringuntur tamen, quippe quae fragile
mercimonium.
ROS. Nobilis mihi pater erat; is me bene educavit Fessae, atque 1520
patruus hic, scelestus alias, adhuc usque me pudice habuit tamen.
CUP. Atqui haud ego te ad Antonium adduco iam.
ROS. Atqui me iugula ergo. Praebeo ecce cervicem, funde sanguinem.
CUP. Ad Torcol potius reducam te.
ROS. Ne faxis obsecro. Nam vinctam is me arcte tenuit modo; nunc 1525
peius habebit insuper. Si quid ingenui sanguinis habes, amabo, munus erit,
occidito me.
CUP. Bonum animum habe: ioco dixi omnia. Ad Antonium ego mox
adducam te.
ROS. Obsecro ne me irrideas. 1530
CUP. Vera dico, ita me dii ament: statim hic ipsus aderit.
ROS. O spem insperatam!
CUP. Eamus ne deprendamur. I intro.
ROS. Probe agas, quaeso.
CUP. Agam equidem. Fores obserabo, et mox rediero. Iam ego 1535
obsonatum ibo hinc. Hilarem hunc sumam diem, vino et victu lepido. At
primum mutabo vestes hic in proximo.

ACTUS III, SCAENA viii
PECUS, IGNORAMUS, POLLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

PEC. Magister, ego non possum invenire Dulman.
IGN. Non? Facias hutesium et clameum post eum.
PEC. Puto fugit. 1540
IGN. Abi Pecus, facias attachiare.
PEC. Faciam in facto.
IGN. Quae misprisio, quae disparagatio est haec? In nomine diaboli, quae
est tu?
POL. Sum Rosabella, señor. 1545
IGN. Rosabella? Rosa diabla. Sine dubio es ribalda, quae vivis in
tiplandis et lupanatis. Quis ais?
POL. Sum Rosabella, alias bella Rosa, señor.
IGN. Tu es bella rosa et suavis flos: habes faciem veteris bovis. Non
concordat cum recordo, scio. 1550
POL. Sum tamen Rosabello, señormio.
IGN. Per faciem tuam iurarem quod es hagga et hobgoblina.
POL. Talia verba comminiscere, ut nil plane intelligam.
IGN. Non intelligis? Dico quod es una sorciera, et maga.
POL. Ha he, sagam me esse dixit et maleficam. 1555
IGN. Rides? At ego indictabo te pro sorciera ut es, quod tu spinster (discam
nomen tuum) deum prae oculis non habens, sed instigatione diabolica
seducta, quasdam malas diaboli artes, vocatas witchcraft et sorcerie
practicasti in, super et contra personam Ambidextri Ignorami. Ponam te
super patriam, si vivo. 1560
POL. Quid ais, mi animule?
IGN. Animule? Ouster le main. Tu equitas in aere super broomas et
baculos.
POL. Meum corculum, quid adeo succenses tuae Rosabellae?
IGN. Oho! Adhuc Rosabella tu? Non compos mentis sum. Per fidem 1565
meam, puto quod sum sorceriatus in bono serio. Quid glotas ita super me?
Sentio nescio quid. Sed si possum trahere sanguinem de ea primum
non curo, adventurabo: non audeo; immo audeo. Puttana de diavolo.
POL. Mane, sandalia dum exuam mihi.
IGN. Ego te scalpam pro sorciera ut es. 1570
POL. Minare? Descobinabo ego te. Itane, longurio, etiam ausus irritare me?
IGN. Oho! Vi et armis et manu forti? Oh moderata misericordia, saltem
licentia surgendi.
POL. Ornabo te ut dignus es, venifice.
IGN. Oh supersedeas de non molestando; custodi pacem, custodi pacem. 1575
POL. Sumne Rosabella iam?
IGN. Et quid vis. Profecto ego sum mahemiatus. Habebo appelam de
plagis et mahemio.
POL. Abin’ daemoniace, annon?
IGN. Abeo, sum valde brusatus. Ibo ad mansorium, et dicam orationes meas. 1580
Sed tu dabis gultwitt, sorciera.
POL. Cornicaris, larvule? Medius fidius opinor hunc hominem esse
daemoniacum: verba certe magica loquitur. Nunc domum ibo, et vicinis haec
narrabo, ut caveant ab illo daemoniaco. At occlusa ianua est. Feci male quod
claves haud abstulerim. Sed forsan aliquis intus est. Pultabo. Tic toc. 1585

ACTUS III, SCAENA ix
POLLA, ROSABELLA ad fenestram

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

ROS. Quid est? Quid vis tibi?
POL. Eia pulchre! Dominam aliena rogat quae sit, quid velit. Tu quaenam
es? Aut quid hic agis malum?
ROS. Paterfamilias redierit illico.
POL. Praedixtin’ hodie? Viri mei bellissimi pellex haec est. 1590
ROS. Loquere ut decet: non sum istarum operarum ego.
POL. Nempe hoc illud erat quod me tam propere amandabat foras, hanc ut
ductaret interim. Siccine scorta in aedes obducier ob oculos mihi? Haeccine
ut patiar? Ego te, scortum scortorum —
ROS. Mitte male loqui: alia sum quam rere. 1595
POL. Meis in aedibus? Annon sat est dotem meam comedere, quin
scortetur etiam?
ROS. Me, oime, o miseram, quali mandatam viro?
POL. Stulta, quid fles? At ego et illum, et illam, et illos omnes faciam
ut fleant, et fleant hodie. O si possem fores effringere! 1600
ROS. Oime, insana est haec mulier.
POL. Ibo potius, atque per omnes cauponas ubi ubi est perquiram;
fustem alicubi invenero, quo me ulciscar. Hei mihi, quod non sunt longiores
ungulae! [Exit.]

ACTUS III, SCAENA x
CUPES, CAUPO, FIDICINES, POLLA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

CUP. O festum diem! Multum obsonavi bonarum rerum ex sententia, 1605
fidicines etiam quo simus laetiores conduxi mihi; sed ubi sunt? [Canentes
intrant.
] O mei sacerdotes; quae libastis sacrificia? Vinum, placentae,
capones mihi deo vestro perquam accepta sunt. O gallinagines, phasiani,
perdices, ut ego vos amo et colo! Vos estis avium nobiles, ecce quam
pulchre et magnifice amicti! Ut vos sector lubens! Anates, anseres, et id 1610
genus avium plebei sunt et rustici, illos nihil moror.
POL. Tandem reperi. Hui, quantum suo paravit convivium scorto!
Subauscultabo paululum.
CUP. O amica mea, pinguicula capo nudus, quanto pulchrior uxore
Polla! 1615
POL. Ain’ vero?
CUP. Ut te basio lubens! Quam dulce osculum! Multo dulcius
osculo uxoris.
POL. Etiam mihi caponem praefers? At haud inulte.
FID. Foedam uxorem habes. 1620
POL. Ego te etiam —
CUP. Nihil magis: larva, Gorgon, Styx, Scylla, Hydra, Harpya, omne
monstrum est.
POL. O dii, vix me reprimo.
CAU. Cupes, cantemus quaeso istam canticulam de uxore tua Polla. 1625
POL. Quamne ego apud vos in oenopolio composui?
CAU. Eam ipsam amabo.
POL. Etiam occentor? Vae mihi, imo vae victis.
7. Cantemus.
CUP. At si rescierit illa — 1630
CAU. Quid tum?
CUP. Leaena rugiens est; vel hyeme, cum Borea, quam cum ea habitare
malim.
POL. Vera ariolare, iam vos ego fulminabor illico.
CAU. Incipe quaeso. 1635
CUP. Circumspiciam primum, hic ne prope sit: tremo cum cogito.
POL. St, occultabo me.
CUP. Nemo est; agite iam, fidicines.
POL. Per urbem cantor? Verum nisi vos incantem itidem — [Cupes et alii
cantant.
] 1640


OMNES Uxor mea, uxor Polla
O si frangat sua colla!
Polla, colla, colla, Polla.
Et uxores pari sorte
Dispereant pari morte! 1645
Sorte, morte, morte, sorte.
Whooh, ha ha.
POL. O si fulmen haberem, quo ferirem omnes.
CAU. Iterum quaeso.
OMNES Uxor mea, uxor Polla
O si frangat sua colla!, etc. 1650
POL. Durare nequeo. Polla vestra colla — thwicke thwacke.
CUP. Occidi.
CAU. Oime!
CUP. Hei mihi!
FID. Vae mihi! 1655
POL. Haec nova cantilena est.
CUP. Obsecro, uxor —
FID. O me perditum: fides fregit, periit victus, perii ego!
POL. Quid non canitis iam?
CUP. Heus fidicines, Lachrymae. 1660
POL. Hem tibi faeda sum ego?
FID. Oime oime! [Exeunt fidicines.]
POL. Ego fidibus canam, num cantor? Hei mihi, anhelitus mihi deficit.
CUP. Ubi terrarum sim nescio prorsus, siquis me roget: nunc vin’
bibere vinum, meum mel? 1665
POL. Meum fel, ipsa propinabo tibi, atque invitabo ad caenam meretriciam.
CUP. Opsonium proiicis? Oime! Num mittis missilia imperatoria? Hem,
si proba es, redde, redde rursus, occidi. Vinum etiam effundis? Saltem
parce vino. Oime “purpuream vomit ille animam.” Polla, me interime, “de
nobis facile est, scelus est iugulare falernum.” 1670
POL. Nunc invocato pellicem ad caenam qua digna est.
CUP. Hercle uxor, non est amica mea.
POL. Da clavem, da, da, da. Fores effringam igitur; intro huc
irrumpam.
CUP. Nihil audit; illi oblitus fui narrare antea, Rosabellam huc me ad 1675
aedes adducturum meas.
POL. Meretrix, facesse aedibus, aedibus facesse, meretrix.
ROS. Hei mihi, quo me eiicis?
POL. In lupanar, quo digna es.
CUP. Uxor — 1680
ROS. Insons probi sum. Oime, quo me vis abire?
POL. In malum crucem, prostibulum.
ROS. Ne me interime.
POL. I modo, i scortum, i, i.
ROS. Oime, abeo, abeo. 1685
CUP. Abiit, perii. Rosabella est, uxor, non est amica mea.
POL. Ego tuas Rosas bellas — Tu mortem praeoptas mihi, “Polla frangat
colla.”
CUP. Uxor, si causam scires, cur tibi mortem optaverim, haud
excandesceres adeo. 1690
POL. Ain’? Quid est?
CUP. More fit, mori suam quisque uxorem ut velit.
POL. Siccine te purgitas?
CUP. Oime, oime! Placide, uxor. Ah Megaera!.
POL. Haec si prima placet mensa, dabitur secunda insuper. 1695
CUP. Habeo gratias, uxor, primum non placet ferculum.
POL. Ulta me sum aliquantulum.
CUP. Aliquantulum ais? Si hoc est tuum aliquantulum, quid quaeso
est tuum aliquantum?
POL. Introibo iam, nisi tu mox introveneris aliter ego intus accipiam te. 1700
CUP. Quid iam faciam? Saltem caenam hic
meditabor paululum: perdices —
hum — phasiani — at vinum — oime!

ACT III, SCAENA xi
ANTONIUS, CUPES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

ANT. Narravit mihi Cupes modo, salvam esse apud sese Rosabellam.
Quod si sit, “quid me laetius est, beatiusve?” Atque eccum, ipse tristis
est, non placet. 1705
CUP. [He speakes to the auditors.] O faelices vos qui caenam habetis
meam!
ANT. Cupes.
CUP. Quis vocat?
ANT. Numquis intus est? 1710
CUP. Esset utinam, foris est funditus.
ANT. Hei mihi! Ecquid valet?
CUP. Tota periit, nihil hic nisi strages, eiectiones, et miserae effusiones.
ANT. Me miserum! An effudit?
CUP. Maxime. 1715
ANT. Sanguinem?
CUP. Et succum omnem.
ANT. Oime!
CUP. Totam carnem etiam, et ossa crudelis dispersit undique.
ANT. O monstrum! Quomodo hoc? 1720
CUP. Manibus, pedibus, colaphis, verberibus.
ANT. O Rosabella mea!
CUP. O vinum, vinulum meum!
ANT. Sine te nolo vivere.
CUP. Sine te neqeuo vivere. 1725
ANT. Quis tantum facinus ausus est?
CUP. Uxor Polla.
ANT. O scelus! Ubi fecit?
CUP. Hoc ipso in loco: vide.
ANT. Quid id est? 1730
CUP. Vinum fuit, sed “miserum est fuisse.”
ANT. Quin ego de Rosabella loquor.
CUP. Quin ego de cibo et vino meo.
ANT. In malam rem cum vino, cum cibo tuo.
CUP. In malam rem cum Rosabella, cum amoribus tuis. 1735
ANT. Igitur, sceleste, ubi est illa iam?
CUP. Huc adduxeram. Eam uxor autem, amicam suspicata meam,
verberibus extrusit domo.
ANT. O feram! Nihilne reverita illa formam tam divinam?
CUP. Illane quae nihil reverita vinum tam divinum? 1740
ANT. Ubi est, scelus, uxor tua? Ego illam
CUP. Tu illam — Illa te — Ne attingas, neve irritassis si sapis. Centum
illa Antonios et Cleopatras etiam
ANT. Quonam abiit Rosabella?
CUP. Hac fugit, quo vero nescio. 1745
ANT. O me insipientem, qui tantum thesaurum crediderim ganeoni!
Ibo atque investigabo ubi ubi est. Sed quo me nunc vertam? Quod iter
ingrediar? Hac ivero? Illac potius. [Exit Antonius.]

ACTUS III, SCAENA xii
ROSABELLA, ANTONIUS, CUPES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

ROS. Fortuna vitrea est, quae cum splendet frangitur.
Nam quae caelum digito visa sum modo attingere, 1750
Quam subito quasi ad inferos praeceps decidi!
Ubi ego nunc inveniam Antonium incertum est, caeterum
Aut illum aut mortem invenire certum est mihi.
CUP. Caenam adhuc stupens meditor :
Multi vini virtus animo, multusque recursat 1755
Dentis honos, haerent caponis pectore vultus.
ANT. Plateas omnes circumcursito, quaero, rogo, ecquam viderint tali
filo virginem. Aiunt illa facie hic vidisse modo; properabo igitur istac.
[Exit alio.]
CUP. Quam sese ore ferens! Quam pingui pectore, et alis! 1760
ROS. Oime! Nusquam reperio, sed si te semel assequar, Antoni,
nunquam amittam postea.
CUP. O mihi post nullos, perdix, memorande sodales.
ROS. Dii, date inveniendi copiam, date obsecro pudicitiae praemium.
Iam istac ibo. Dii, ne deserite. 1765
CUP. Malum me esse certum est; malus sum, fateor, ideoque hoc mali
merito evenit mihi malo.
Sed quid fecerunt optima vina mali?
|ANT. Ahime! Nondum video: quod si adispicar semel, qui hanc mihi
eripiet, vitam eripiet simul: nunquam defatiscar quaerere dum inveniam, illac 1770
iam nunc incedam. Dii vortant bene.
CUP. Convivae fortasse tui meruere perire,
Amphora non meruit tam pretiosa mori.
Hinc cubitum eo, ne sim vitalis metuo.

ACTUS III, SCAENA xiii
IGNORAMUS, CUPES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)

IGN. Puto eram natus sub Cancro, ita omnia mea eunt in retrorsum. 1775
CUP. Etiamne tu rediisti? Tentabo rursus iniicere timorem ei.
IGN. Habebo unum mittimus pro illa sorciera, et alium mittimus pro
villano socmanno
Torcol; sed primum parlabo cum illo.
CUP. Trin — tran —
IGN. Quid audio? Num cornuat iterum hic? Super vitam meam est 1780
geldator, valde timeo illum riotosum.
CUP. Trin — tran —
IGN. At Lucanus ait, “cornus tibi cura sinistri.” [Exit.]
CUP. Ha he, nusquam respexit pecus; qui currit currit, sed qui fugit
volat. Introiens risi Pollam uxorem narrare vicinis modo pro certo hunc 1785
Ignoramum esse daemoniacum. Credit illa, credunt illi: optima hinc dabitur
occasio amplius, si opus, malefaciendi huic. Quanquam enim de Rosabella
successit inauspicato, dabo usque operam Antonio tamen. Aliqua spero
mihi alios extricabo nummos. Intro nunc ibo ad dracaenam meam.

Perge ad Actum IV