Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

PROLOGUS PRIOR   |
CURSOR, MUSARUM CABALLUS, VIZ. DAVUS DROMO, EQUISO

 CUR. Numquis Musarum caballum vidit hic? Fontem Caballinum ut
praeterii modo, orarunt Musae illum ut perquirerem. Hac ego quaesitum missus, et illac ille qui eum curat, Equiso.
EQU. Ecquid de caballo inaudivistin’, puer?
CUR. Nihil prorsus, Equiso. Optimum est igitur tu ut praeconium facias. 5 
EQU. Bene mones. Oiez Oiez; Musarum caballus aberravit modo, nomine
Davus Dromo, qui semi-homo et totus caballus est, biceps bestia, praegrandi
capite, et recalvastro, perlongis auribus, rubicundo rostro quasi, ore patulo,
labris prominentibus, iuba curta et subrussa, excoriato dorso, pedibus
anterioribus ulcerosus, colore vario, cum rotunda macula in clune 10 
nigricante: si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, gratias inierit
illius, et quotquot voluerit equas.
CUR. Agite, bonus est admissarius. [Caballus intrat.]
EQU. Ecce iam adest malum. Heus puer, ambo comprehendamus eum.
CUR. Oh ferox calcitro! 15 
EQU. Compellamus illum alterinsecus in istum angulum. Blande, puer,
poppysmate palpemus eum ambo.
AMBO Ho ho ho ho ho, ho Messe, ho Dave, ho
Messe Dave, ho Dromo, ho Messe Dave Dromo, ho Messe Dave, ho
Dromo, ho.
EQU. Ah nequissima bestia, vin’ aufugere? Non tu Davus Dromo iam, 20
sed dromedarius.
CUR. Ergo velim hunc Davum Dromonem in pistrinum dari.
EQU. Etiam morsicas?
CUR. Etiam calcitras?
EQU. Quaeris iam lumbifragium? Tranquillum redde te, aut — ha ha he. 25
Ut illum ad Musarum fontem aquatum duxi modo, desubito cursum
proripiens, sese agere dixit velle Prologum hic. Nempe magnatum
frequentiam impudens amabat homo, quam etiam nunc affectat impudentior
bestia.
CUR. Monstrum narras. 30 
EQU. Homo fuit, sed cum homo non magis saperet quam caballus,
iratae Musae, quas vexabat indies, mutarunt eum in caballinum hominem.
CAB. Malum: vis me ornare ac si essem asinus? Agam tamen Prologum.
CUR. Prologum tu? Atque Latinum etiam?
CAB. Quidni ego, qui omnes linguas calleam: Ἑλλενικήν, Latinam, 35
Françoise, Castallina, Italiana, Teuch, Polaski?
EQU. Hinnit tantum bene, nihil loquitur.
CAB. Ipse porro a principum legatis literas accepi saepius, quibuscum
et una vixi familiariter: nam caballus licet, caballus sum politicus.
EQU. Caballus etiam ecclesiasticus olim, Decanus scilicet de Dunstable. 40 
CAB. Idque gratis etiam, sine simonia. Doctus enim sum, nam diem
integrum in bibliotheca olim ieiunus reclusus fui: quin equus ego cum
doctore equite linguis variis pro gradu cum plausu disputavi; quapropter iam
nunc spero graduatum fore.
CUR. Imo transcendes ab equo ad asinum. 45 
CAB. Nescis Caligulam consulatum destinasse Incitato equo, purpureaque
dedisse tegumenta ei?
EQU. At erat Incitatus ille nobilis et velox equus, tu segnipes caballus.
CAB. Egon’, qui tot regiones, plerasque etiam sine viatico, pererravi
saepius? Quin cursu provoco omnes nobilium hic praesentium equos 50 
celeripedes, sive Puppy, sive Francklin, sive Peppercorne, sive 
Crop-eare, sive Snowball, sive Saucie Jack, Frecke, Spanyard, Peg with a
Lanterne, Strawberries and Creame, tutti quanti, vel in stadio Roystoniensi,
Brackliensi, Garterliensi, Croyden, Theobalds, ubilibet. Et nisi tintin-
nabulum vindicem ego, caudam curtate mihi. Neque etiam quemvis equum, 55
vel fatidicum vel magicum, recuso: si praestigias, si praedictiones, si
divinationes vultis. Caballus enim ipse sum caballisticus.
CUR. Indica ergo formosam hic quis amat faeminam.
CAB. Faciam vel tectis oculis.
CUR. Age narra, quis? 60 
CAB. Pleraque pars spectantium, praesertim non ridentium.
EQU. Quin ipse etiam olim amasti perdite.
CAB. Imo potius perdite amatus fui, nam plurimae mulieres pulchrae
optarunt mihi familiares fore.
EQU. Vera dicit, namque olim illius domina amoris ergo sellam 65 
familiarem suo sibi superfudit capiti. Sed dic amplius, age, ista num in
comoedia risus inerit?
CAB. Risus erit certe, si risus erit.
EQU. Sed num placebit? Loquere.
CAB. Placebit istis, modo si placuerit. 70 
EQU. At quis sermo fuerit de fabula?
CAB. Fabulas meliores spectari nummulo Londini indies, comoediae
legibus hic corrumpi comicos.
EQU. Quodnam de actoribus iudicium?
CAB. Miseros histriones esse academicos. 75 
EQU. Quisnam actorum fautores plurimos habuerit?
CAB. Quis nisi Davus Dromo, toto notus in orbe nobilis quadru-
pedans?
EQU. Quid hoc?
CAB. Sat habet fautorum semper caballus bonus. 80 
EQU. Se iam facetum putat, alter ac si esset Sextius Caballus.  
CUR. “Ludit qui stolida procacitate, non est Sextius ille, sed caballus.” 
EQU. Numquis iam emet ridiculum hunc caballum?
CUR. Sine ut inspectem. [He lookes in his mouth like a Horse courser.]
Phy! Vetulus est, at caudam pulchellam habet, et perquam robustum 85
orypegium.
CAB. Cauda pulchra est satis, hac muscas a Musis abigo.
EQU. Quin tu ipse iam musca es; quippe qui mensas alienas nec
invocatus advolas.
CUR. Odiosus est, et nihili; illum hinc abducito. 90 
CAB. At primum agam Prologum.
EQU. Eamus, nihil opus; nam qui primi in scaenam prodeunt aperient
argumentum.
CAB. At illi narrabunt serio.
EQU. Sed post scaenam primam, quae fabulae summa est, vix quidquam 95 
agetur serium.
CAB. Et dixerint quod scena est Burdegala, quae nunc est Burdeux,
ubi et ipse olim fui; quodque tu Surdam agas nanam.
CUR. Eo sum beatior; nam nihil audiero si nos exploserit quis.
CAB. Quodque nomen est Ignoramus. 100 
CUR. Nempe ignoramus, quaenam aut qualis fuerit haec comoedia;
ipsus dum pronunciaverit in cuius unius manus est dubia fortuna scaenica.
CAB. Quin igitur ipse Prologus fiam: Ignoramus enim causidicus et
ego affines sumus.
EQU. Scite: ambo enim barbare loquimini. 105
CUR. Caballus hic barbarior videtur, dehinc itaque Musarum minime,
sed barbari caballus eris Ignorami.
CAB. At tuis vel ingratiis agam Prologum tamen.
EQU. Os impudens! Adhuc tu Prologus? Prologus tu? Ego te —
[They beate him.] 110 
CAB. Novi ego vires, et veneres meas: agam.
CUR. Sine; et ni bene agat, illum tu hinc agito.
EQU. Incipe.
CAB. Quandoquidem — quandoquidem —
EQU. “Quandoquidem”? Quam comice dictum! Siccine in limine 115 
cespitas? “Quandoquidem?”
CAB Quandoquidem comoedia est speculum humanae vitae, et in
veterum comoediis non parum ingenii, iudices, quod in me scio quam non
sit exiguum: nempe — viz.— verbi gratia — Pindarus.
EQU. Siccine Pindarizas? Os caballi, tace. Quid est quod nunc cogitas? 120 
CAB. Cogitanti mihi saepenumero Prologum —
EQU. At faxo Epilogum facias.
CUR. Abripito illum hinc. Indomitus est, et pertinax.
EQU. At retundam pertinaciam hanc.
CAB. O tempora, o mores! Quo me vertam, iudices, in hanc deflorescente 125 
aetate Prologorum?
EQU. Adhuc obstrepis? Non hinc abieris? En allons.
CAB. “Quin fonte labra prolui Caballino,
Cantare doctus Pegaseium melos,
Magister artis, ingeniique largitor,” 130
ipse Davus Dromo.
CUR. “Davus perturbat omnia.”
EQU. At faciam sileas et obtemperes; tene hunc, puer, dum prostomis
naribus indatur illi. [They put barnacles on his nose.]. Hem. Sic datur. Iam
quietus es, iam age Prologum! 135
CAB. Prologus ero tamen.
EQU. O scitum et nasutum Prologum!
C CAB. Bene est, ni Musis haec narrabo —
EQU. At Musae minatae hodie furcillis te eiicere. Hinc te iam ducam
igitur, quo dignus es, ad Ignoramum; is te semper posthac inequitabit. 140
 [Exeunt Caballus et Equiso.
CUR. “Da veniam subitis, non displicuisse meretu.
Festinat (Caesar) qui placuisse tibi.”

  

PROLOGUS POSTERIOR
PUER VEREDARIUS, DULMAN, IGNORAMUS, MESSE DAVY,
GASPAR SCHIOPPIUS, TESTIS

[Cornu sonat.

VER. Trin — tran — Succedete, date viam. Veredarius ego sum,
Londino huc qui vobis missus ut renunciem
Quod iam Ignoramus nec agitur, nec potest agi.
Ne me intuemini, ita res est ut dixi. Rationem quaeritis?
Nemo causidicorum quisquam commodare togam Ignoramo volet; 5
Nemo Ignoramus Ignoramo. Nempe nuper lata
Prohibitione cautum, prohibitione scilicet ut soli causidici
Theatro immunes sient. Quamobrem exsurgere iubet vos haec charta,
Et discedere. Spectatores, peracta est haec fabula; valete et plaudite.
DUL. Quid? “Plaudite?” Quid hoc est? Num ludus noster venit ad non 10 
suite iam? Oh, video postam; heus, posta, posta, num portasti togam?
VER. O Dulman, minime Dulman, minime; non quit parari toga prece
neque precio.
DUL. Quare?
VER. Nam praeter quod est prohibitum, nunc maximo deo Termino, qui 15
cedit nemini, togis fiunt sacra innumeris.
DUL. Hum, hum, hum, vouz avez literas pro me, nonne?
VER. Has tibi, istas hero attuli Ignoramo.
DUL. Hum, hum, hum, hic sunt nova, scio. Tu dato literam hanc meo
magistro, dum ego lego meam. 20
VER. Faciam. [Exit veredarius.]
DUL. [Legit superscriptionem literarum.]: “Dulman iunior, qui est puni-
clericus de Ignoramus iunior, qui est frater de Ignoramus senior,
dulmanissimo avunculuo suo Dulman senior, qui est senior clericus de
Ignoramus senior, S. P. D.” 25
Quid hoc est S. P. D.? O speed. O, o, nam venit per postam <cum> speed.
[Aperiens iteras legit.]
“Si ingrossas instrumenta bene est, ego quidem ingrosso instrumenta.
Sciant praesentes et futuri, mi avuncule Dulman, quod est communis apud
nos reporta, quod Ignoramus est unus grossus ludus; et meus magister ait 30
quod vertit omnes libros suos (nam habet paucos) et invenit quod ipso
facto est routosus et riotosus ludus. Quare illi praedicabiles qui volebant
geldare Ignoramum, vel qui ligabant eum cum cordis et funibus, imprimis
Trico, Cupes et Cola, venient in Cameram Stellatam pro una terribili riota.
Dicit etiam quod habet tria beneficia, quae dedisset istis praedicalibus gratis 35
antea (quod ego non credo tamen), sed ait qui nunc habebunt ea solvent pro
iis pro toto et in solido. Praeterea dicit quod est unum magnum jeofaile
in ludo facere communem causidicum communem stultum, qui solet
facere alios communes stultos, et alium ieofaile facere eum loqui
Latinum in Burdeaux, quod neque illic nec hic potest. Sed si agunt 40
iterum istum prohibitum ludum, faciemus de eo balladas galantissimas,
meliores iis quae iam factae sunt, quanquam sunt superfinae et stant pro
nobis in casu contra Cantabrigam, licet multi dicunt quod sunt asinini et
famosi libelli, et ideo dignissime damnati pro haeriticis nuper in concilio
Oxoniensi. Bene bene, ego scio quod scio. Tu quaeso (mi avuncule Dulman) 45
pro Dulmanitate tua dic nulli praedicabili hoc quod scribo.”
Nulli? At ego dixi vobis omnibus. Stultus nepos, nonne potuit scribere
sic in initio? Sed quaeso vos ut sit unum nihil dicet de hoc. Pro hac re
iam non legam plus ad vos. [Intrat veredarius.]
VER. Dedi literas Ignoramo, sed cui rei iste apparatus? 50
DUL. Oh, est pro examinatione duorum magnorum nebulonum coram
magistro meo Ignoramo.
VER. Qui sunt illi?
DUL. Quidam Gaspar Schioppius et quidam Davus Dromo.
VER. Num ergo pronunciare potest Ignoramus? 55
DUL. Non pronunciat sed pronunciat tamen: nam neque iudex neque
iusticiarius est, sed deputatus tantum, ad capiendam examinationem
hanc. [Intrant Ignoramus, Messe Davy, lictor.] Oh iam veniunt. Magister
Ignoramus, num tu venis foras sine toga, vocata a gowne?
IGN. At ego venio in chlamyde vocata a cloak, potius quam non currat 60
 lex. Puer, abi hinc et commanda ut producant huc etiam nebulosissimum
Schioppium nobis, dum ego hunc examino.
VER. Fiat. [Exit puer veredarius.]
IGN. Sirrah, sirrah, quod est tuum verum nomen, sirrah?
MES. Davus Dromo. 65
IGN. Alias Messe Davy, sirrah. Nam cum eras arrestatus antea dixisti
quod non eras Davus Dromo sed Messe Davy, et sic faciebas escapium, hah?
Duplex nomen, duplex nebulo; Dulman, lege accusationes.
DUL. Imprimis presentant quod tu Davus Dromo modo guerrino
arraiatus assaltabas spectatores Ignorami cum terribili engina, vocata 70
Anglice a hobby horse, cum kickis et friskis, et cum horrendo sonitu snip-snap
snip-snap, ad terrorem liegei populi domini regis et ad mortem infantum.
IGN. Hah, quid ais ad hoc, sirrah?
MES. Erat quidam mihi simillimus, nam ego quidem non intereram
dum acta est Ignoramus. Notissimum est enim me ea nocte fuisse ebrium. 75
 IGN. Oho, es ebrius nebulo et mendax, tute ipse eras.
MES. Eram et non eram.
IGN. At sirrah, sirrah, non tu tunc et ibidem challengebas equum
regis, quod est petty treason, sirrah?
MES. Ego provocabam tantum magnatum equos. 80
IGN. Oh, nota, Dulman, scandalum magnatum equorum.
DUL. “Scandalum magnatum equorum.”
IGN. Tu es unus equus, vocatus a Saucie Jacke, nam tu et olim
capiebas parietem de principe.
MES. Opportune fecisse memini, cum erudiebam legatos ut acciperet. 85
DUL. Magister, puto potes habere breve de idiota examinando;
nam olim voluit esse Decanus de Dunstable; si vis, ego scio legem.
IGN. O tu, tu scis legem, non ego. Tu docebis quid debeo dicere?
Estis duo idiotae. Bene, examinabo: sirrah, quid differunt stultus per
naturam, et stultus per artem? 90
MES. Quantum ego et Archy, vel quantum Ignoramus et Dulman.
IGN. Hoh, video quod es maior nebulo quam stultus, sirrah, et tamen
es magnus et superbus stultus: nam tu ausus es etiam tiltare cum regis stulto.
MES. Pares cum paribus.
DUL. Messe Davy, tu scis quod est petty treason, Messe Davy? 95 
MES. Quid petty treason, Dulman?
IGN. Sed, sirrah, num id verum quod tu scribebas in Latino ad
Papam ut faceret te Cardinalem?
MES. Imo et fuissem si scripsissem congrue.
IGN. Congrue? Nota, Dulman, quod coineavit et transportavit trans mare 100 
falsum Latinum contra statutum in eo casu provisum et editum.
DUL. Ergo, magister, hoc eius falsum Latinum confiscabitur ad nostrum usum.
IGN. Sine me, ego capiam ordinem pro hoc. Sirrah, quantum habes de eo?
MES. Plurimum, sed non quantum vobis sufficit.
IGN. Bene, video quod es notorius malefactor, et returnabo tantum ad 105 
magistratum, et scribam ut pronunciet de te in modo et forma sequente:
primo, si venis ad aulam ut sis iactus sursum, Anglice tost in a blankett; si
unquam sis in amore habebis vocatum a Cod-peece consutum post te, et
sic saltabis ut olim fecisti Genevae, et eris vagabundus, nec unquam
habebis ullam terram, nec ullum magistrum, nec ullum panem aut potum 110 
de tuo, sed tanquam musca vives ad alienam mensam, quamvis saepe
repulsus cum plagis etc. Iam auferte nebulonem.
MES. Hei mihi! Perii propter excellentiam ingenii, quae aliis salutaris
est. [Exit Messe. Intrat Schioppius et testis.]
IGN. Papae! Venit ille nebulo in printo Schioppius! 115 
TEST. Heus vos, adest Schioppius, fur, trifur, furcifur, trifurcifer;
cavete crumenis. Adest legatus latronum Schioppius. “Non fuit Autolycus
tam piceata manus.”
IGN. Vide annon sit arsus in manu.
TEST. Saepius, totus est stigmaticus. Hui, en ut sunt ungulatae et 120 
viscosae!
DUL. Profecto. En etiam habet nasum scissum, et est crop-eare
etiam; per markas hic est ille Gaspar Schioppius a Munster.
IGN. Gaspar Schioppius a monster.
TEST. Munster Franco qui cum matre eius consueverat, pater illius 125 
fuit: est ille notus spurius.
IGN. Oho, num est bastardus? 
Bon bastard est d’ adventure,
Mais meschant est de nature.
Perge, testis. 130 
TEST. Auream etiam suffuratus est catenam patri suo.
SCH. Tum vero non nisi quatuordecem annos natus eram, quod ingenii
indicium mei exstitit.
DUL. O felonum ab ipso cunabulo, Anglice a cradle.
TEST. Quin pater, eo adolescente adhuc, deploratum nebulonem 135
fore suis amicis dixit.
IGN. Vere dixit.
TEST. Plagiarius etiam hospiti Giffanio, aliisque libros et chartas
suppilavit.
SCH. Fateor. Literatum furari literas furtum non est. 140 
DUL. Sta longius, impudens, puto aliquas chartas meas furatus es,
desunt nonnullae.
SCH. Egone chartas tuas? Mihi charta superest, meas testor tot famosas
quas vulgavi chartas.
IGN. Imo tu scribillas famosos libellos.
TEST. Nam adolesecns scripsit spurissima Priapeia. 145 
IGN. Quid?
TEST. Quod honeste accusari non potest.
SCH. Pro illis confidenter dicam, omnes mihi seipsas debent foeminae.
IGN. Qua in re?
SCH. Illis ego restitui muliebria mutando L in N. 150 
DUL. Magister, L in N? Hic est pecia secretae knaveriae.
TEST. Vide notas eius. Impudicissimus etiam: scripto vitam passerum
hominum vitae praetulerit, idque pathetice valde, quod sunt salaciores.
IGN. Audio etiam quod es apostata et renegado.
TEST. Tunc non Gaspar sed γαστήρ Schioppius erat. Nam esuritor ne 155 
periret fame librum scripsit Romae de conversione sua.
“Romam petebat esuritor Schioppius,
Profectus ex Germania.”
SCH. Heus, cum esuriebam, Cardinalis Madrucii culina patebat mihi.
TEST. At ibi famelicus cum canibus κυνώπης pugnabas, ringens de
lingendis patinis. 160
IGN. Est carmen proverbiale, si canis in hilla religatur mordet in illa.
DUL. Ha ha he, magister.
SCH. At ego de conversione mea insignis theologus repente ex Bibliotheca
Vaticana prodii. 165 
TEST. Scilicet, utpote qui olim sacris biblis Plautum praetulit ἀθέως.
Et hinc est quod sacra Lavernae toties facit sagax. Hinc Bacchum,
Cererem, Venerem super omnia colit. Hinc est quod cum diis hominum
belligerare solet, Romuli parasitus, pater esuritionum, qui animum tantum
pro sale habet, vixque pro anima salem. Hinc periuriorum et mendaciorum 170 
mole caelum affectat terrigena, idolum impudentiae, patibulare
mendicabulum et carnificum victima. Hinc quod sordido dente, et foedis
linguae probris Cerberus ille sacra regum numina lacessit. Hinc quod
nigra insolescit fama archicarnificis et prostibuli filius. Hinc quod
impudentissimus conscribillator stilum stringat contra legatos, latro 175 
ipse maximus et Lavernio.
SCH. At meus legatus latro forsan efficiet ut sim legatus a latere.
IGN. Interim eris ablegatus et ligatus ut latro: es notabilissimus
nebulo quem unquam vidi in vita mea. Bene, informabo iudicem ut te
puniat sic. 180 
SCH. At ego Baro sum, nobile mihi convenit iudicium.
TEST. Ergo iudicari hunc aequum est per pares suos, nempe Barones
Campi Florae. O furfanti Baroni!
IGN. Scio per legem hoc erit iudicium tuum. Primo, quia es magnus
mendax, lingua tua defamatoria erit perforata candenti ferro, et quia es 185 
impudens, aenea facies inuretur in frontem tuum.
TEST. Fronti? Frustra! Namque huic nec frons nec cor unquam erat.
IGN. Et quia habes os impurissimum, ut olim Heidelbergae, portabere
ad unum stercorarium, et ibi os tuum totum implebitur fimo, et sic
foedissima tua anima ibit extra per ὕστερον πρóτερον, ut inquit Graecus 190 
ethnicus.
DUL. Quid? Quid, magister?
IGN. Est Graecum, stulte.
DUL. Oh, ego non possum scribere, Musaeus debet scribere hoc .
IGN. Asine, asine! Post id cadaver tuum iacietur in unius abbatis 195
latrinam.
SCH. At sic damnari nequeo, quoniam saepe sum phreneticus: cavete
quid facitis.
IGN. Tollite nebulonem hunc.
TEST. Cavete marsupiis. [Exeunt. Intrat veredarius.] 200 
VER. Signeur, toga tibi iam parata est.
IGN. Quomodo?
VER. Unam invenimus inter Schioppii furta.
IGN. Ergo ego abibo iam et induam eam togam; post Ignoramus
returnabit ad vos iterum. 205 
VER. At redi statim, senor.
IGN. Erit returna brevis, ne time.
DUL. Dulman returnabit etiam, nullum erit essonium. [Exeunt Ignoramus
et Dulman.]
VER. Redibit iterum in scaenam Ignoramus; verum quod redit, illi nihil, 210 
sed vestrae clementiae, Caesar, patrone Caesarum, debetur.
Vestro debetur amori academiae.
Tantus nostrae honos academiae, qui tanto maior est,
Quanto literarum ipsus es perfecta academia.
Ob istoc decus magna inundamur nos invidia:  215
“Ecce iterum nigros corrodit lividus ungues.  
Da tanto, Caesar, tu magis ut doleat.” 
Da, Caesar, (quod potes) tantum ut doleat, 
“Uti rumpatur, quisquis rumpitur invidia.”

 

DRAMATIS PERSONAE

THEODORUS senex, mercator Burdigalensis
ANTONIUS iuvenis , filius Theodori
IGNORAMUS causidicus Anglus
DULMAN, MUSAEUS, PECUS clerici Ignorami
TORCOL leno, Portugallus
ROSABELLA virgo cognata suppostitia Torcol
SURDA nana ancilla Torcol
TRICO servus Theodori
BANACAR Maurus
CUPES parasitus et bibliopola
POLLA Cupis uxor
COLA frater
DOROTHEA matrona, uxor Theodori
VINCE puer Dorotheae
NELL ancilla Dorotheae
RICHARDUS Servus Theodori
PYROPUS vestiarius
FIDICINES
NAUTA Gallicus
NAUTA Anglicus
CAUPO

personae mutae

LORARII
CAUPONES
MERETRICES
LICTORES

scena Burdegalae

 

ACTUS I, SCAENA i
THEODORUS, ANTONIUS

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

THE. Ergone obsequeris, fili? ANT. Pater es, quidvis iube.
THE. Euge, fili Antoni;
Quin tu primum omnium quid sit quod te velim,
Quantique negotium, paucis ausculta mihi
(Audisse te per nebulam credo antehac): 5 
Londino uti mercator a me Burdegalae hic
Magnam mercatus est vim vini nobilis,
Grandi id pecunia, sed praesenti neutiquam,
Quippe scripsit nummos, scripsit, non solvet tamen.
Tu, fili, nil crede: hic nervus sapientiae. 10 
Intellegis? ANT. Recte, pater; perge si placet.
TH. Ego, ut is Londinensis fefellisset fidem,
Hinc eo Londinum recta, uti argentum exigam.
Ibi dum id flagito, dum is lente nomen expedit,
Fio interea familiaris populari meae, 15 
Viduae cuidam Burdigalensi foeminae.
Huic nomen Dorothea est; ea tunc temporis
Londini habitabat; illam enim uxorem hic duxerat
Opulentus senator Londinensis, idem eques,
Nomen ei Mallius. Mallius? Imo Manlius. 20 
Is adeo post nuptias hinc transtulerat eam
Londinum in patriam suam; ibi in morbum incidens
Illam haeredem instituit, atque ad plures abiit.
Ex ea nulli huic nati sunt liberi; caeterum
Ex alia uxore, quam prius habuit scilicet, 25 
Duas suscepit forma eximia filias,
Natu maior Catharina, Isabella minor cluit.
Has ille moriens, cum dote una Dorotheae
Commisit fidei (quamlibet novercae) uti eas
Nuptum daret, simul ac maturassent, viro. 30 
Divitiarum inde illis sat superque; eas tamen
Formae indolisque dotes quanto superaverant!
Quid multa? Hanc ego ut vidi, ut perii; ambio diu,
Diu posco, diu negat; tandem annuit,
Fiunt nuptae. Fit, anno vertente, gravida, 35 
Uno partu gemellos enixa est mihi;
Horum alter ipse es, Antoni fili: alter est
Antoninus. Eratis autem gemini pueri
Forma tam simili, ut dimidiatos dicerent;
Vos neque ego, neque mater, internoscimus adeo, 40 
Nisi Antonino hic dextera in mala naevulus,
Unde alium ab alio, haud alias, internovimus.
Caeterum ego post aliquot annos in patriam
Rediens, illinc te sexennem iam mecum aveho,
At fratrem Antoninum cum Dorothea simul 45 
Reliqui Londini, annis abhinc quindecem.
Namque uti per Franciam iter huc perreximus,
Anglis cum Francis bellum undique: capti sumus
Igitur ab hostibus, neque sex menses plus est
Cum, pace utrinque inita, esse nos liberos sinunt. 50 
Liber ut fui, cogitabam Londinum indies
Dorotheam meam ut reviserem. At pravis litibus
Detentus hic ingratiis, usque dum haereo,
Et usque, et usque. O Lernaeam vere sobolem
Pragmaticorum, qui lites ex litibus serunt 55 
Mortalibus immortaliter! Lites fuge,
Macrum arbitrium optimo iudicio potius est.
Memento, fili. ANT. Memini, pater. THE. Ergo dum licet
Matrem nunc tuam videre gestio, fratremque, et novam
Illius nuptam. ANT. Eum duxisse Catharinam ferunt. 60 
THE. Scilicet. Namque ego et uxor decrevimus iamdiu,
Duas illas ex priore uxore filias,
Quas dixi Manlii, vobis in nuptias dare.
Vos illis itaque despondimus a parvulis,
Antonino utique Catharinam, Isabellam tibi. 65 
Sed misera Isabella destinata tibi periit.
Nutriebatur illa Detfordiae, prope Thamesin:
Ibi una cum nutrice iam quadrimula
Seu summersa, seu surrepta, periit novendecim
Abhinc annis. ANT. Catharinam quam memoras, pater, 70 
Vidistin’? THE. Nunquam, namque illam illius avia
Educabat, a nobis longe in Devonia.
Tantum est, fili. Scin’ iam quid sit quod te velim?
ANT. Nondum, pater; sed si id est quod suspicor, perii.
THE. Hoc scilicet: tu illico hinc Londinum uti naviges, 75 
Matrem huc quo deducas, cum fratre et familia.
ANT. Occidi, amores mei peribunt interim. THE. En tibi
Mater tua scripsit venturam se huc propediem,
Saltem Antoninum fratrem missuram illico.
Cogita quam suave tibi erit, post tantum spatium 80 
Matrem tibi osculum, fratrem amplexus dare.
Quid est? Quid frontem caperas? Quid oculi turbidi?
Numquid dolet? ANT. Equidem ut verum fatear, hoc est
Amare. THE. Hui, amas? ANT. Minime, pater: horreo inquam mare.
A mare mihi nunc aegre est. THE. Eia, delitias facis, 85 
Causas fingis, video: tibi eo abeundum est statim.
ANT. Statim, pater? THE. Statim, fili: obtemperas mihi?
ANT. Meum est; sed quaeso cogitandi spatium, pater.
THE. Enimvero pulchre, pater ubi imperat, ibi
Filium rogare cogitandi spatium; pudet. 90 
ANT. Faciam vero libenter, at — THE. Quid at? ANT. Peto
Suppliciter, mihi hos sex aut septem dies impertias
Tantum ut parem me, et amicis valedicam meis.
THE. Ne te hoc sollicitet, faciam id ego vice tua.
At quae itineri opus parata iam sunt omnia. 95 
Navem conduxi, mercedem dedi, nihil
Defit. ANT. Sin Anglia septentrionem versus est,
Mare mihi praeclusum, flat ita Auster iam oppositus
Septentrioni. THE. At hoc est quod properes velim.
Namque Auster hinc te recta in Angliam feret. Quid iam? 100 
ANT. Audin’ ut pelago irascitur ventus? Viden’
Uti procellas coelum minatur nubilum?
THE. Sanusne? An somnias vigilans? Lenis en enim
Auster uti flat sudo et secundo flamine.
Nescio quid sit, non temere est quod nugas agis, 105 
Iam abeundum est; iam iamque: enimvero succenseo.
ANT. Iamne? Ahime, Rosabella mea! THE. Eia fles, puerule? Dii,
Quid hoc rei est? ANT. Mirumne id si ira benigni patris
Lachrymas exussit amanti filio? THE. Id si est, bene est,
Quid moramur igitur? ANT. Unicum hoc oro, pater, 110 
Dum amicis restituo credita mihi deposita:
Tantillum temporis modo concedas mihi.
THE. Tantillum id quantillum est? ANT. Horas quatuor, haud amplius.
THE. Nimium est. Nautae iam te expectant, vela ut explicent.
ANT. Binas saltem horulas. THE. Binas licet; interim 115 
Introibo ego, ut obsignem ad Dorotheam literas,
Tibique argentum ut promam; at parcas tu sumptui.
Namque lites plurimum mihi intercipiunt pecuniae.
Dandum est crumenimulgis istis causidicis:
Usque est dandum, atque usque. Aurum, quam aequum, plus potest. 120 
[Exit Theodorus.]

  

ACTUS I, SCAENA ii
ANTONIUS solus

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

Horasne ergo binas; tantumne binas vita mihi suppetit?
Quod si abs te abeo, Rosabella (perditum me!) abeo e vita simul:
Abire tamen iussit me pater: illi parendum. At manere me
Cogit amor ingratiis. Quid faciam? Hinc, illinc undique perii.
Patri quidem obsequi necesse est; id restat unicum 125 
Saltem uti supremum ei valedicam, priusquam hinc abiens moriar.
Nam ne quid amplius sperem, facit ipsius patrui
Portugalli impurissimi ingenium, qui cum illa habitat.
Is mercatorem simulat se, leno cum siet;
Nomen ei Torcol inde, quod collo distorto est. 130 
Simul atque videris, scelus esse dixeris.
Sed ut ut scelus, meam tamen bene ac pudice habuit,
Nuptamque dabit, fratris ut filiam decet.
Nam pater Rosabellae Portugallus nobilis,
Fessae moriens, quo se ille contulerat loci, 135 
Bello ut mereret, pupillam huic fratri suo,
Fessae tum agenti, filiam concreduit.
Illam autem, quod sit virginum pulcherrima,
Multi ambiunt, eamque vel indotatam ducerent.
Sed leno avarus vult sibi pecuniam insuper. 140 
Quamobrem ipse, qui pro ea vitam pacisci velim,
Aureos sexcentos pepegi, illa ut nubat mihi.
Despondit, sed hac lege si intra mensem numerem.Amo 
Ego interea quaerere sed nusquam repperi:
Eoque inanem is me, et se delusum putat. 145 
Nunc hanc rem igitur cum quodam Anglo causidico agit,
Qui cum huc ex Anglia accersitus sit ideo,
Cum aliis eiusdem linguae et ordinis viris,
Inter populares suos hic lites ut dirimeret,
Amori (si diis placeat) vacat: et meam insane deperit. 150  
Osce et Volsce loquitur, nam Latine haud sapit:
Merus stupor, atque multi-nummus aureus asinus,
Summa nausidicus. Id me solatur tamen
Quod mutuo amantes fidem dedimus invicem:
Clam illo, clam patre quem isthoc celo sedulo. 155
Quin dum loquor abit hora, quae mihi novissima
Homini horario. Properabo igitur eam ut alloquar.
At at, ecce causidicus Ignoramus; hanc ille ut eripiat mihi?
Illum ego nisi male mulctem — THE. [Intus.] Fili Antoni. 160
ANT. Hei mihi! Pater vocat.
THE. Antoni, Antoni.
ANT. Pater. THE Ocyus hic intra ad me. [Exit Ant.]

  

ACTUS I, SCAENA iii
IGNORAMUS, DULMAN, MUSAEUS, PECUS

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

IGN. Phi, phi! Tanta pressa, tantum crowdum, ut fui paene trusus ad mortem;
habebo actionem de intrusione contra omnes et singulos. Aha, Monsieurs, 165 
voulez vous intruder par joinct tenaunt? Il est playne case, il est point droit
de le bien seance. O valde caleor, o chaud, chaud, precor Deum non
meltavi meum pingue. Phi, phi! In nomine Dei ubi sunt clerici mei
iam? Dulman, Dulman.
DUL. Hic, magister Ignoramus, vous haves Dulman. 170 
IGN. Meltor, Dulman, meltor. Rubba me cum towallio, rubba. Ubi est Pecus?
PEC. Hic, sir.
IGN. Fac ventum, Pecus. Ita, sic, sic. Ubi est Fledwitt?
DUL. Non est inventus.
IGN. Ponite nunc chlamides vestras super me, ne capiam frigus. Sic, sic. 175
Ainsi bien faict. Inter omnes poenas meas valde laetor et gaudeor nunc, quod
feci bonum aggreamentum inter Anglos nostros: aggreamentum, quasi 
aggregatio mentium. Superinde cras hoysabimus vela, et returnabimus
iterum erga Londinum. Tempus est, nam huc venimus octava Hilarii, et
nunc fere est quindena Paschae. 180 
DUL. Iuro, magister, titillasti punctum legis hodie.
IGN. Ha he, puto titillabam. Si le nom del granteur ou granté soit rased,
ou interlined en faict pol, le faict est grandement suspitious.
DUL. Et nient obtant, si faict pol, etc. etc. Oh illud etiam in covine.
PEC. At id de un faict pendu in le smoake, nunquam audivi titillatum melius. 185 
IGN. Quid tu dicis, Musaee?
MUS. Equidem ego parum intellexi.
IGN. Tu es gallichrista, vocatus a coxcombe; nunquam faciam te legistam.
DUL. Nunquam, nunquam, nam ille fuit universitans.
IGN. Sunt magni idiotae, et clerici nihilorum, isti universitantes: miror 190 
quomodo spendisti tuum tempus inter eos.
MUS. Ut plurimum versatus sum in logica.
IGN. Logica? Quae villa, quod burgum est Logica?
MUS. Est una artium liberalium.
IGN. Liberalium? Sic putabam. In nomine Dei stude artes parcas et lucrosas: 195 
non est mundus pro artibus liberalibus iam.
MUS. Deditus etiam fui amori philosophiae.
IGN. Amori? Quid? Ei pro baggaggiis et strumpetis? Si custodis malam
regulam, non es pro me: sursum reddam te in manus parentum iterum.
MUS. Dii faxint. 200 
IGN. Quota est clocka nunc?
DUL. Inter octo et nina.
IGN. Inter octa et nina? Ite igitur ad mansorium nostrum, cum baggis et rotulis. Quid
id est? Videam hoc instrumentum: mane un petite dum calceo spectacula super nasum.
O ho ho, scio iam: “Haec indentura facta est inter Rogerum Ratledocke de 205 
Caxton in comitatu Brecknocke.” O ho, “Richard Fen, John Den.” O ho.
“Proud Buzzard plaintiffe, adversus Prakegoose defendant.” O ho, hic est
defaulta literae, emenda, emenda; nam in nostra lege una comma evertit totum
placitum. Ite iam, copiato tu hoc, tu hoc ingrossa, tu trussato sumptorium pro
iornea. [Exeunt clerici.] 210 
Hi ho, Rosabella, hi ho. Ego nunc eo ad Veneris curiam laetam. Tentam hic
apud Torcol: vicecomes eius Cupido nunquam cessavit, donec invenit me in
baliva sua. Primum cum amabam Rosabellam nisi parvum, misit parvum
cape, tum magnum cape, et post alias capias, et plures capias, et capias
infinitas, et sic misit tot capias, ut tandem capavit me utlegatum ex omni 215 
sensu et ratione mea. Ita sum sicut musca sine capite, buzzo et turno circum-
circa, et nescio quid facio. Cum scribo instrumentum, si foemina
nominatur, scribo Rosabellam; pro corpus cum causa, corpus cum cauda;
pro noverint universi, amaverint universi; pro habere ad rectum, habere ad
lectum; et sic wasto totum instrumentum. Hei, ho, ho, hei, ho. 220 
 

 

ACTUS I, SCAENA iv
TORCOL, IGNORAMUS, MERETRICES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TOR. Heus psecas, Corinnam cerussa, Selinam fuca minio;
Caeliam orna calliblepharis, et flava Dorcada corymbio:
Si ornatae estis, puellae, accedite huc, atque hic in conspectu meo
Fidibus canendo saltandoque exercete vos, virgines.
Istiusmodi blanditiae pelliciunt amatores, 225 
Naufragium hic quod feci ego, Fessa rediens in Portugalliam,
Ex opulento me tenuiorem reddidit. Artes itaque cogor
Exercere lenonias; re illa adeo, quae mihi ex naufragio
Supererat, meretrices conduxi ex variis regionibus
Quam varias linguis, habitu tam vestis, 230 
Easque ornavi cuiusque more patriae
“Lucri certe bonus est odor ex re qualibet.”
Atqui tamen cognatam Rosabellam, pudicam virginem,
Nuptum bene, ut spero, hodie locavero Ignoramo,
Atque etiam sexcentos eam propter accipiam 235 
Quos mecum pepegit aureos. At at, quisnam ille homo est? 
O senor Ignoramo, homo hominum honoratissime, tune hic eras? Beso las
manos, señor.
Tuorum sum servus servorum.
IGN. Profecto hic est papa!
TOR. Quid nunc imperas servo tuo, mi domine, mi don? 240
IGN. Ha he, dabo tibi supersedeas pro istis complementis: puto fecisti
collum tuum tam tortum cum congis et cringis.
TOR. Senor, factum est hoc Burdegalae, dum vinum unius auriculae bibo,
bonum probans, horsum inclinaveram.
IGN. Nunquam habebis breve de recto. 245 
TOR. Sive rectus sive tortus, utcunque sum tuissimus, senor. Ubi estis,
virgines? Exite. O senor. [Prodeunt meretrices.].
IGN. Mitte quaeso cringia et cruragia. Sed quae sunt istae quae veniunt
extra, suntne tua bona et chatalla?
TOR. Senor, et mercator sum, et musicus. Ludum ideo hic aperui fidicinum. 250 
IGN. Nulla fides tuis fidillis; sed cuius gentis sunt?
TOR. Haec cum cithera Graecula, illa Germanica, Hebraea cum tympano,
Britanica haec, Hispanica ista, cum tibia Arcadia, Francia cum testudine,
Veneta, Maura, Persica, Turcica. Agite iam. [Saltantes canunt.]
IGN. Sunt bellae ministraliae, tu es dominus foedi hic. 255 
TOR. Introite, sed primum dominum meum humillime salutate singulae.
[All salute in their languages and kisse him.]
IGN. Quid vultis? Habetis warrantum de osculando? Quid, vi et
armis? Estis bonae, warrantizabo. [Ad Mauram conversus.] Phi, abi
tu, tu es uxor diaboli. Dic bona fide, nonne ludunt hae ad luda illicita 260 
contra statutum? [Exeunt meretrices.]
TOR. Mihi crede, sunt illibatae signataeque virgines.
IGN. Signataeque? Imo sunt signatae communi sigillo. Ha he.
TOR. Senor, neque ego, neque illae sumus istarum artium. Vale.
IGN. Mane: iracundus es? Ego tantum frangebam iocum, quod 265 
debet et solet apud nos, quanquam sit super vitam hominis, et tu
capis id in bono serio: sis iocundus. Dic mihi quomodo valet Rosabella
mea?
TOR. Oh, illa, quod virgo non est, nubet alii.
IGN. Num dicis hoc in sobria tristitia? 270 
TOR. Dixi: illum inescavero magis.
IGN. Diable, quae est hic fraus, covina, et deceptio? Nonne erat
indentura facta inter te et me, ut si ego darem tibi sexcentas coronas,
maritarem tuam wardam Rosabellam, et hic dies appunctatus est
pro solutione? Non est verum? 275
TOR. Est.
IGN. Bene, fac quid vis, ego habeo tuam indenturam et
obligationem salvam et solidam; tua manu sigillatam, et datam, et
deliberatam. Et si non dabis mihi Rosabellam, forisfacies eam
obligationem, viz. mille coronarum: quid ais? “Unus rex, una lex,” 280 
non te defendet medietas linguae. Quid ais?
TOR. Putat scilicet omnia hic transigi more Angliae. Etsi
sexcentos aureos hodie attuleris, haud muto factum.
IGN. Bene facis, nam sic fuit aggreatum, accordatum et con-
descensum. Ergo ego veniam in persona mea hodie cum moneta, 285 
si possum; si non possum, mittam unum ex clericis meis pro ea.
TOR. Verum ego tuorum servorum novi neminem.
IGN. Neque illi te, sed est totum unum pro eo. Ille apportabit
tibi sexcentas coronas et instrumenta, et dicam illi quod habes curvum
collum etiam: quid times? 290 
TOR. Antonium atque vaferrimum Triconem timeo,
Qui mihi Rosabellam propter ubique insidiantur, adeo
Ut vix tum caveam, cum caveo maxime.
Optimum itaque est ut de signo inter nos conveniat occulto.
Insuper cautelam cautelae addere cautius est. 295  
IGN. Quanquam non opus est, tamen si clericus meus Dulman venit,
dabit tibi hoc privatum signum, capiet te per nasum sic.
TOR. Placide, esto igitur, atque cave nemini alii nisi illi dixeris.
IGN. Putas quod sum idiota?
TOR. Illam igitur duces hodie, nam cognita est, et illa per deos 300 
pudicissima.
IGN. Ouy, ouy, dea: cras returnabo cum illa ad Londinum; sed
iam quaeso clama eam huc, paululum; eius habere facias visum;
nam ego amo illam, hoc est longum et breve. Tu ergo praecipe
quod reddat, scilicet amorem d’ avoir-du-pois, intelligis? 305 
TOR. Illam actutum huc adduxero. [Exit Torcol.]
IGN. Nunquam fui inamoratus ante in vita mea, sed iam sum
inamoratus bestialiter. Sed praesenter adducet corpus cum
cauda (cum causa inquam). O si haberem unum habeas corpus iam,
ha he. Cum cogito, vado in cymbalis. 310

  

ACTUS I, SCAENA v
TORCOL, ROSABELLA, IGNORAMUS, SURDA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TOR. Quid fles, pervicax? Num ego te caste et pudice eduxi, ideo
Ut mihi tibique adeo, tuoque adversere commodo?
Aut huic libenter nube aut per aquesta cruz de Dios
Te abhinc aveham Fessam iterum, ubi te aut vendam aut prostituam.
Ego tibi bene cupio; tune vis? Responde: quid ais? 315 
ROS. Patrue, tu sapis, tibi quod videbitur aequum est facere me.
TOR. Recte iam, atque ut decet. ROS. Dissimulandum amorem iam video,
Ne ruam in peius. Ut nunquam ego te Antoni —
TOR. Hanc ego illi custodem apposui nanam, quae tres menses licet
Surda sit, fidelis tamen ex signis satis intelligit. [He makes signes to her] 320 
SUR. Recte intelligo: ut illam arcte custodiam, neve quopiam
Longius abeat a foribus —
SUR. — neve iuvenem eam patiar alloqui.
TOR. Bene. 325 
SUR. Quamprimum ille hanc allocutus siet, introeat illico.
TOR. Eia, quam cito. SUR. Sin secus, interminare te mihi
Verberaturum me usque ad necem. Curabitur quod iubes.
TOR. Senor, mea cognata haec summopere te supra omnes mortales amat;
experire. Ego hinc abeo, nam mihi negotium est. Memento signi, et pecuniae. 330 
[Exit Torcol.]
IGN. Nulla erit defalta.
TOR. Sed tu ne admittas.
SUR. Fiet, inquam.
IGN. Ha he, Rosabella mea, hem hem hem, Madame et vos mei magistri 335 
iurati, haec est actio super casum; phi phi! Lingua vadit ad verba accustomata.
Puto me placitare illam iam.
SUR. Quantum video, hic homo stultus est.
IGN. Madame, pardona mihi, nunquam amavi antehac. Sed veniam
ad punctum, et iungemus issue: visne facere maritagium mecum? 340 
ROS. Haud equidem tali me dignor honore.
IGN. Profecto, Rosabella, amo te plus quam rosa solis. Dico tibi,
amor tuus fecit me legalem poetam. Vis versus meos?
ROS. Si placet, senor.
IGN. Hem, hem, versus legales de Rosabella, hem, hem: 345 
Si possem, velem pour te, Rosa, ponere pellem;
Quicquid tu vis, crava, et habebis singula brava.
Et dabo fee simple, si monstras loves prettie dimple,
Gownos, silke cotos, kirtellos, et peticotos;
Farthingales biggos, stomacheros et periwiggos, 350 
Pantophlos, cuffos, garteras, Spanica ruffos.
Buskos et soccos, tifanas et cambrica smockos,
Pimpillos, pursos; ad ludos ibis et ursos.  
Anglice beare-garden. Annon haec sunt bona in lege?
ROS. Euge, optima! 355 
IGN. Ergo ad ludos ibis et ursos. Facies quidquid vis, puella, si aliis sit
clausa curia, tene, est billa vera.
ROS. Portabo in sinu meo.
IGN. Amas me?
ROS. Amaret quis non? 360 
IGN. Ais? Dabo tibi bonam iuncturam; faciam me ames plus et plus.
Audi iuncturam tuam. “Ego Ambidexter Ignoramus infeoffo te uxorem
meam Rosabellam, in taile special de situ manerii de Tonguewell cum
capitali messuagio. Ac do tibi omnia et singula messuagia: toftos, croftos,
cottagia, et columbaria, molendina, fullonica, aquatica, ventritica, 365 
gardinos, tenementa, boschos, subboschos, iampna, bruerias, moras,
mariscos salsos mariscos freschos, iuncaria, turbaria, alneta, mosseta,
communiam pasturae, liberam warrenam, piscariam, salvagium, et
decimas garbarum, bladorum, granorum, agnellorum, foeni, lini, canabis,
et tallagium, stallagium, pontagium, picagium, escheata, catalla felonum, 370 
waviata, ÝextraherasÝ, wrecca maris — ”
ROS. O, nimium est.
IGN. Mane dum capio anhelitum, et dabo tibi decies tantum.
SUR. Satin’ sanus hic homo? Videtur foemina, et pica, et psittaco
loquacior. 375 
IGN. Redde mihi amorem iam, quid pro quo.
ROS. Aequum postulas.
IGN. Ergo da mihi osculum, da quaeso.
ROS. Dura, cor, dura. O pulchrum amasium! O patrui avaritiam!
IGN. Lego pulchras lineas in facie tua — [He offers to kisse her.] 380 
SUR. Abi, abi!
IGN. Habeo quare impedit pro te. Volo tibi sigillare et deliverare unum
osculum.
SUR. Scat, scat, ah.
IGN. Vale, Rosabelle mea, iam usque ad mox. Hoc osculum mihi facit 385 
bonum apud cor. Possum volare super tria clocheria nunc. Sed ego ero satis
callidus pro Torcol. Nam cum venio in Angliam, maritabo divitem uxorem;
et tum tenebo hanc tantum pro transi-tempo. Ibo nunc pro coronis. [Exit
Ignoramus.]
SUR. Illum amas uti video. ROS. Mortem magis. SUR. Bene facis. 390
Ille tibi dabit — ROS. Malum. SUR. Ergo non amas illum iuvenem?
ROS. Non vitam aeque. SUR. Odisse te innuis; optime! Equidem immerito te
Suspicatur herus meus. ROS. Quam crucior. Antonium me non amare nunc
Vel fingere! Fingendum est tamen ut suspicione libera
Ad illum aufugiam facilius, si ad Ignoramum ducar. Verum audivi 395 
Antonium hodie Londinum hinc abiturum. O perfidum,
Si id nunc faciat! Fidem dedit mihi: quod si iam ille me
Deserit, perii. SUR. Nam si illi nubes divitiis afflues. 

 

ACTUS I, SCAENA vi
ANTONIUS, TRICO, ROSABELLA, SURDA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TRI. Potin’ aliam rem cures, here? Ipse hanc salvam praestabo tibi.
ANT. In te spes est, Trico. 400 
TRI Dolum ipsum hodie superabo dolis. At quamnam video? Absterge
oculos, here.
ANT. Meamne Rosabellam? Quantus es! Dii, quam opportune, ni
vetula canis illa prohibeat me eam alloqui.
TRI. Ne time, edentula est, non mordet. 405 
ANT. At latrans dominum excitaverit.
TRI. Ossam dabo: simulabo me illam amare, nam semper est
catulliens. Interea vos serite sermones. Sed audin’? Gestus irati edite,
ut vos inimicos credens Surda libere loqui sinat.
ANT. Bene mones. 410 
TRI. Salvete.
SUR. Ne me attingas; eheu, atque abstine manum.
TRI. Quam ferocula!
SUR. Laedis manum; ahime, in malam crucem.
TRI. Minatur, successit bene. 415 
SUR. Me amat, annulum ostendit mihi. Non nubam, non — [Brachia complicat].
TRI. Ahime.
SUR. Suspirat. Bella videor, ideo amor. Non sum tam anus.
TRI. Ahime. 420
SUR. Ut spisse anhelitum ducit! Miser me demoritur.
TRI. O lactea labella, nasum purpureum, gemmeam cutem, oculos ovillos,
crusculum formicae, vituli pedes, manus talpae, pectus cicadae, mammas mam-
marum: equula adhinniens, scrofula grunniens, ahime!
SUR. Formam laudas, scio. Pulchra sum satis, diis gratia. 425 
TRI. O pumila, nanula, surdula, crassula, dolioriola, anicula, bibosula,
barbatula, simiola. Ahime.
SUR. Forma confectus stupet. Laudes utinam possem audire meas! Nanam
etiam me dicant posthac.
TRI. Ahime. 430 
SUR. Misellus lacrimat; sum misericors. Ahime, intermortuus est. Revivisce:
amo te, amo.
ANT. Simula te succensere mihi.
SUR. Amo, revivisce. Ah animule, ah miselle homule. Non patiar
quenquam mei amore mori: prohibet charitas 435 
TRI. Dixin’? Mea est haec iam. Vix risum contineo. Ahime.
SUR. Ne time, amo te. Hei mihi, abeundum est. Adest ille malus,
a quo herus cavere iusserat. Bene est, odisse te illum indicas, atque
obiurgare velle: maledic illi, age.
ROS. At te serio insimulo, Antoni. Iam me non dubitas perdere? 440 
Iamne hinc Londinum abiturus? Iam me deseris in malis?
Iam tu retrahas te? At dicta factaque omnia
Ventos irrita ferre et nebulas aerias sinis?
Sic tu oblitus? At dii meminerint, meminerit Fides.
Eheu quid faciant dic homines. O feros nimis corde viros! 445
O vos viri! O!
SUR. Pectus pulsas, bene facis: ah impudens!
TRI. Ahime!
SUR. Ahime! Perii amore summersa, quasi vespa cecidi in melis
amphoram.
ANT. Fidem tibi dedi, Rosabella, quam, et hanc dextram tuam feriens, 450 
firmo tibi insuper.
SUR. Percussit hanc inhumane foeminam? Virum me natam vellem!
Quin involemus ei in oculos? At quod amant nihil periculi est. Nos vero
amiculi. Ahime!
TRI. Suspirat quasi sus, quae primam foeturam perdidit. Ahime! 455 
SUR. Ahime!
ANT. Da veniam, vita mea. Iussit abire me pater; nil preces, nil
lacrimae valuere. Testor fidem, invitus abeo.
ROS. Invitus? Amor cogi non potest, elabi potest: non amas.
ANT. Ni te perdite amem atque — 460 
ROS. Tace; credo tamen.
SUR. Ahime! Amor quasi olla fervens bullit et bilbit in pectore.
[Trico annuit.] Nutat et nictat scitule: annuam illi etiam.
ROS. Quid me non extrahis itaque ex his impuris aedibus? Phy.
SUR. Conspue eum. 465
ROS. Subiicior patruo iniquo, qui cum re
Simul probitatem amisit protinus. O belluam!
Nam quid eum voces hominem, qui nihi humanitus
Facit? O manes patrii, cui me credidistis? At
Tu quanquam abieris, vestigia premam tamen. 470 
Pudice vivere si non licet, licuerit pudice mori.
ANT. O indoles! O mores! Cor dolore finditur.
SUR. Pupugit eum: pectus plangit, crines lacerat. Ah impudice homo!
TRI. Ahime!
SUR. Ne suspira, o lepidum amatorculum. Italo more amans iaculatur 475 
corculum et ocellos. Scitum est quidem: parem referam gratiam.
ROS. Si patrui avaritiae sexcentis quos pactus es aureis satisfecisses,
misera haud essem nunc.
ANT. Deum atque hominum fidem! Potui invenire nullibi. Amici non
credunt, pater ad rem avidior. Quid facerem? 480 
ROS. Nescio, nisi Ignoramo iam despondisse me patruum per syn-
grapham: aureos dixit hodie afferre aut se aut servum suum, cum secreto
inter eos quod convenerat signo.
TRI. Quid audio? Scin’, quid signi est?
ROS. Id me celant. Sed lepida ecce eius carmina! 485
TRI. Forsan hinc aliquid venabor.
SUR. Literas eius reiecit, bene est. Ardent oculi, pedem terrae incussit,
furit. Video te, amicule.
ANT. Quis potest pati hoc? Quis potest videre?
TRI. Habeto bonum animum modo. Efficiam ne tute hodie hinc abieris, 490 
neque amiseris illam.
ANT. O si!
TRI. Crede huic capitulo, mira faciet hodie.
SUR. Ne feri frontem; amo te, ita me dii ament, amo te. Metui ne
animo deficiat iterum. 495 
TRI. Anaticula, tenellula, risum non teneo, ha ha he.
SUR. Ha he, et ego arrisero.
TRI. Adhinnit. Heus vos, nunc datur occasio, aufugite. Haec mea est.
ANT. Recte mones, eamus.
ROS. Atqui illa exclamaverit. 500 
TRI. Fatui, tentate modo.
SUR. Iamne das mihi annulum? Gratias. Tua nunc sum: accipe a me
hoc sudarium itidem.
TRI. Quid, malum, non itis? Nubes statim.
SUR. Da dexteram, vortat bene. 505 
TRI. Ut tu pereas.
SUR. Signemus osculo. Mellitum osculum! Salivam mihi movet.
Eh, heh, mala tussicula, eh eh.
TRI. O cariem! Stupidi, quin fugitis? Quin fugitis? Occasio perit.
ANT. Eamus amabo: o gaudium incomparabile! 510 
TRI. O testudines! In malam crucem.

 

ACT I, SCAENA vii
TORCOL, ANTONIUS, TRICO, ROSABELLA, SURDA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TOR. Accurrite vos: redi fugitiva, fugitiva, redi. Opem ferte.
ROS. Occidi.
SUR. Nam quid me verberas?
TOR. Aspellite Antonium. O praeclara custos! “Quis custodiet custodes?” 515 
Ovem lupae. Ah venefica.
SUR. Ne me caede; tua non sum. Nubo hodie.
TOR. Nubis? Nubes bacillo interim.
SUR. Quid malum? Nubo inquam, te invito nubam,
nubam mecastor; per verba depraesenti nupta sum, vide 520
annulum.  
TOR. Annulum? O Triconis tricas! Ego te — SUR. St, opitulare, mi vir. Ille te — TOR. Introite, pessumae. [Intrant lorarii.] Tu illas ambas constringe
vinculis atque asserva dum redeo. 525 
ROS. Vel occidito.
SUR. St, st, siccine uxorem deseris? Ahime!
ANT. Qua tu confidentia!
TOR. Incingite me, satellites. [Exeunt Rosabella et Surda et lorarius unus.]
ANT. Ausus in conspectu meo hanc? 530 
TOR. Señor, abi quaeso: res tuas age, ego meas. Nihil ego tecum.
TRI. Furcifur.
TOR. O tu duces nanulam meam. Cavebo dehinc de tricis tuis, Trico.
TRI. Fallam te tamen hodie.
TOR. Qui minatur hosti, dat quo suo sibi telo iugulet. 535 
ANT. Accede huc.
TOR. Sta longius; atque istinc loquere, si quid vis.
TRI. Tibi in aurem dico, leno sacerrimus es.
TOR. Peregrino blande dissimulandae sunt iniuriae. Senor, nolo
simultates tuas. Sunt aliae elegantes virgines mihi, quamlibet istarum eligas 540 
uxorem tibi.
ANT. Benigne.
TOR. Señor, a la buena ventura.
ANT. Mitte Portugallicas blanditias.
TOR. Servidor, señor, queda con dios. [Exeunt Torcol et lorarii.] 545 
ANT. In malam crucem.
TRI. Illam ego caute servabo hodie.
TOR. O Trico!
TRI. Habe tu bonum animum modo.
ANT. Abeo, pater expectat intus. 550 
TRI. Quin abi tu: ego hic ero in insidiis prope. Nam cauto opus est,
ne me Theodorus herus tecum fabulantem aspiciat: suspectus ei iam videor.
En exit! Fugio. [Fugit Trico.]
 

 

ACTUS I, SCAENA viii
THEODORUS, ANTONIUS, TRICO, BANACAR, NAUTA

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

THE. Heus Trico, Trico, quo te nunc agis? Video te, video; ne te occultes.
Numnam is est, an signum pictum in pariete? Se non movet? Accedam propius. 555 
Ah verbero, os hominis, vide.
TRI. Hercle here, a me exieram pene; ita Deum ardentissime orabam,
ut maritimum iter tuo tibi prosperaret Antonio.
THE. Pulchre pius [He brushes him.]
TRI. Non soleo, vera dico. 560 
THE. O, pulverum excutis mihi, sed excute nullum: floccos eximis
nimius diligens. Scelus, tu mihi corrumpis filium.
TRI. Egon’ here?
THE. Quid fabricas? Si sensero — TRI. Sane tu me adeo probum impelleres ut — 565 
THE. Quid ut?
TRI. Basta.
THE. Cedo inquam.
TRI. Ut malus te male fallerem; dico ingenue.
THE. Sentio. Abi tu itaque ad villam, ibi facias opus. Sed audin’? Cave 570 
ante vesperas redeas.
TRI. Numquid aliud?
THE. Vespere redito cum villico una; putare secum volo rationes.
TRI. Narravero quidem. Numquid aliud?
THE. Eamus iam ad portum, Antoni. Heus, Banacar, expedi sarcinulas. 575 
BAN. Adsum.
THE. Has Dorotheae, illas Antonino, has uxori eius Catharinae literas.
Illos atque amicos salute impertias.
ANT. Fiet. Vale, pater.
TRI. Alacriter dixit; bene est. 580 
THE. At ego te videro, fili, navem conscendere. Eccum nautam!
NAUT. Hercle, aedipol, mediusfidius, navem moramini nimis diu.
THE. Imus iam.
ANT. Ad mortem ego, nisi Trico — TRI. St, ne time. 585

Perge ad Actum II