Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio 

 

 

 CARTESII PRINCIPIA

Qui primus sacros potuisti accedere fontes,
Unde aperire viam veri, atque erumpere sese

E tenebris audet ratio, tua, Magne, reperta

Aggredior, si qua ulla vocatae gratia Musae

Dissolvat gelida concretum temperie cor, 5

Atque hebetem magno naturam accendat amore.
Principio passim spatia indigesta tenebat

Lubrica materies, crudique trementia mundi

Semina; nec vacuum illud erat, sed plena volabant

Corpora.  Tum assiduis inter se motibus acta 10

Liquida ramenta, et teneri coepere vapores

Diffluere, et vastum sese Labyrinthus in aequor

Explicuit, fecitque viam, qua praecipitantes

Confluerent atomi, et solidus coalesceret orbis.

Maior abhinc rerum facies, et sanctior usus 15

Exoritur; voluitque animatam foedere fixo

Ire Deus naturam, et iustis volvere sese

Imperiis: ipse in medio, certissimus auctor,

Intus agit, pascitque effuso numine mundum.

Idcirco levis iste fluor circum ambit opacos, 20

Aetheris oceano cingens, atque irrigat orbes;

Vividus, alta tremens, aeterno turbine raptus:

Qualem etiam aestivo sub sudo saepe videre est,

Cum flammae ardentes radii, tenuesque superne

Lympharum rores, atque aurae intactilis humor 25

Miscuerunt sese, et coelo luctantur aperto;

Aestu pura quati loca cernimus, et tremere omnem

Aera per campum, rapidaque liquescere luce.

Sol autem maris immensi spatia aurea circum

Vorticibus trahit, et rutilo rotat axe planetas. 30

Illae indefessae peragunt per inania cursus

Quaeque suos.  Una erranti symphonia coelo

Scilicet, et rerum consentit mobilis ordo.

Arduus ante omnes agitur Cyllenius Hermes;

Credibile est illum tenebris et nocte carentem 35

Aeterno radiare die, tam fervida torret

Temperies, rapidique urget vicinia Solis.

Gratas quippe vices aliis, requiemque calorum

Alternam Natura dedit, iussitque vagari

(Floridus unde floret vigor, et sincera facultas) 40

Nubila per coelum, et gelidos erumpere fontes,

Diffuditque cavis liquidum in convallibus aequor.

Proxima deinde tenet magni spatia ampla sereni

Dia Venus, tibi, Terra, soror, tibi prima diei

Nuncia, cum teneram iaculator roscida lucem 45

Mane novo, noctisque hyemalia claustra resolvit.

Aestivis eadem illa comes surgentia ducit

Sidera temporibus —

Nec tu, Terra, tui media in testudine mundi

Figeris, astrorumque sedes regina, sed una 50

Rapta volas, usque assidua vortigine tranans

Aethereos apices, liquidique volumina coeli;

Sicut odoratam cum Pinaron, aut Calycadni

Praetervecta sinus, aut ostia divitis Indi

Labitur indulgens Zephyro ratis; omne cubanti 55

Sternitur aequor aqua; laeves illa usque per undas

It tacita, et specie labentia littora linquit.

Ulteriora autem laeva torrentia luce

Martis, et ignito crudescunt concava vultu.

Deinde Iovem circum fulgenti quatuor ardent 60

Astra satellitio: gelidos Saturnus oberrat

Extremus fines, et tardo lumine lustrat,

Quos ultra innumeri Soles, et candida currunt

Sidera, sive ea sunt magni flammantia mundi

Moenia, seu vastum diffusa per infinitum 65

Ultra animorum aciem, et nostrae confinia mentis.

Ergo umbras sequimur tenues, et inania rerum

Somnia: nec moestae flerunt Phaethonta sorores,

Stillantes vitreum foliis lacrymantibus imbrem,

Curribus excussum patriis; nec conscia Latmi 70

Luna videt nemora; aut stellatae Atlantides ardent

Virgineis habitatae animis: apparet in alto

Pura quies coelo, liquidisque innantia mundi

Sidera vorticibus, et late lucidus aether.

Felix, qui placidum sophiae libaverit amnem! 75

Cui secura suos aperit sapientia fontes!

Pluribus illa quidem; sed enim circumstat acerba

Dirarum facies, prohibitque attingere ripam;

Anxietas, vacuoque ferox Insania risu,

Et quaecunque fatigato comes addita cordi 80

Haeret inexpletum, atque animo febricitat aegro.

Quid tibi tantopere est, mortalis, multa querentem

Ducere, sollicitamque gravi formidine vitam?

Quid caecum studio vivendi deterere aevom?

Nequicquam; quoniam brevia atque incerta labascunt 85

Tempora, et infecta iamiam ad caput adstitit hora

Mors, operumque quies, et respiratio curae.

Nos autem lucis non intellecta cupido

Alligat, atque animum dulcedine frangit amara.

 

Finis