Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, <SCAENA i> blue
ERBYUS, STUARTA, MELVINUS

ERB. Iam nocte pulsa multus effulsit dies,
Et opperitur reliqua te procerum manus,
Regina quondam. Venimus, postquam iubar
Illuxit almum, venimus de te acciti
Haurire poenas.
STU. spacerspacer Mensium morbo trium, spacer1280
Melvine, fractam carcerisque taedio,
Et socius, allevate subsidio ultimo,
Aliis deinceps quippe parendum est heris.
MELV. Pro sors acerba! Pro minsterium grave,
Quod capite miseris erigit toto comas! spacer1285
STU. Nullum sodalem funeris prae te mihi,
O Christe, quaero, Christe, spes mortalium,
Distente ligno, cuius huc usque, o favor,
Ope servor annos undevicenos rea
Et martyris palmamque laurumque expeto. spacer1290
spacerValete, famuli. Adesse si spectaculo
Caedis meae prohibebit hostilis furo.
Subeste dominis ut Deo, cuius manu
Versantur hominum fata, nec iubentium
Praecepta detrectate, dum rectum velint. spacer1295

bar

<ACTUS V, SCENA ii>
SCHERUSBERICUS, STUARTA, MELVINUS

SCHER. Denuntiata tempore hesterno tibi
Mandata nostrae si facessemus ducis,
Cunctata thalamo longius prodi foras.
STU. Resume, Maria, spiritum aerumnis parem,
Dimitte vitam. Christe, morientem iuva, spacer1300
Qui generis humani expiaturus vetus
Probrum, gravatus praeter assuetum cruce
Infame adisti sponte suppliciis iugum.
O quod superbae vix habent unquam domus
Potentiorum, regibus nomen pium, spacer1305
Melvine, donec morimur, es nobis fide red
Magna obsecutus (etsi in haereseos novae
Iurasse verba suspicor, Christus tamen
Dumtaxat unus auctor est ecclesiae).
Ego rite vobis uncta, regum a sanguine spacer1310
Catholica ego regina, pro multis queror
Non esse pretium maius officiis tibi.
Caledonem post fata, quae subeo, petes
Suprema matris verba spectantis necem
Nato reportans. Ille virtutem, scio, spacer1315
Remunerabit hactenus prae me tuam.
Ne sit Tonantis infrequens cultor neque
Ecclesiam labare Romanam sinat,
Si pace vera regna moderari suae
Dicionis optat. Proprium cuivis caput red spacer1320
Neu credat (unum nocuit hoc matri malum),
Sed in parente spem suam supero locet,
Qui dat salutem solus et opes regibus.
Haec monita referes testis, ut moriar Scota,
Ut Franca moriar fida, Romani patris spacer1325
Veterem professa publicam et certam fidem.
MELV. Veneranda princeps atque suprema in Scotis
Regina, nostrum gaudium quondam et salus,
At nunc dolor dumtaxat, hoc rerum tibi
Praestabo eandem cardine oeconomus fidem spacer1330
Quam semper. Ibo, quaeque postremum iubes
Regi feram, nec fuero dictorum immemor.

bar

<ACTUS V, SCENA iii>
STUARTA, AMIAS, SCHERUSBURICUS

STU. Tune arbitraris, Amia, quod clientibus
Per quae ipsa misi scripta providi meis,
Elizabetam forte iussuram dari? spacer1335
Nemo recusat iusta morituro.
AM. spacerspacerspacerspacerArbitror.
STU. Audite, proceres, ultimam insontis precem
Et haec sacrificus sinite concedat meus. blue red
SCHER. Qui munus illud inpleant, nostros habes.
STU. Si denegatur mysta morienti meus, spacer1340
Coetum mihi, praefecte, famularem cedo.
Testes eos adesse morienti velim
Et religionis omnibus posthac meae.
SCHER. Aliter statutum, quippe miscerent novo
Clamore tecta teque turbarent heram. spacer1345
STU. Quia me decet maiore comitatu mori,
Vocate. Sileant, ne quid impediant rei,
Tacitique spectent imperabo protinus.
SCHER. Ea fide accersuntur e puellulis
Binae atque famulae quinque, ne plures roga. spacer1350
STU. Sed nunc per illum, cuncta qui praesens videt
Dominator orbis, per ducis vestrae moram,
Per hospitalis si qua pectoribus fides
Pietasque vestris restat, hanc saltem integram
Accipite, proceres, auribus vocem bonis. spacer1355
Cunctis potestas fiat abeundi meis
Et efferendi, si quid a nobis habent,
Ducente fida singulos custodia.

bar

<ACTUS V, SCENA iv> blue
KENTIUS, STUARTA, BEALIUS

KENT. Adi theatrum, domina. Famuli, ducite.
STU. Ad summa vis supplicia reginam trahant?spacer1360
KENT. Servos domo, Paulete, ducturos voca.
STU. Etenim suum negante iam munus pede
Vix sola gradior vixque subsisto satis.
KENT. Clara, Beali, voce rursus huc data
Elizabetae iussa reginae lege spacer1365
Dυm considemus, audit et populus frequens.
BE. “Helisabete, Anglorum felici numine princeps
Celtarumque potens Hibernorumque, paternae
Assertrix fidei, regnorum iure propinquis
Sarsberio mittit, cui Kentius, Erbyrus atque spacer1370
Pembrocus comites, Comberlandoque salutem.
Quandoquidem procerum coetu sollemniter acto
Nostrorum votis Mariam damnavimus, olim
Reginam Scotiae, porro sententia nuper
Civibus accitis recitata et fixa per urbes, spacer1375
Ne patriae titubata salus, ne iura Tonantis
Religioque cadant, quibus hactenus ipsa timetur
Exitiali mihi vestrisque nepotibus omen,
Iam tandem concedo mori meritasque malorum
Auspicibus post me vobis expendere poenas spacer1380
Arce Fodringaiis Amia custode revinctam.
Ite, ferat nostram immisso lictore securim
Imperii resecanda lues praesentibus isthic,
Queis vos cumque datis. Iussorum haec summa meorum
Quam neque maiorum leges neque iura morentur.”spacer1385

bar

<ACTUS V, SCENA v> blue
BORUMGUS, STUARTA, KENTIUS

BOR. Superest relictis ergo mandatis palam
In amore Christi colloces fiduciam
Et Christiano, domina, de more oppetas.
STU. Si domina iubeo, sin secus quaeso, sile.
BOR. Quod optimatum iubeor imperio gravi spacer1390
Vero quod conforme cognoscam loquar.
STU. Falsi magister, si mihi obsequeris, tace.
Pax ante luci fida cum tenebris erit,
Cum Beliale Christus in foedus novum
Descendet ante, quam mihi negotium spacer1395
Tecum sit ullum quamvis latrantem audiam. red
KENT. Quid? Adhuc vetusta te superstitio tenet?
Cur namque ritus et sacerdotem tuum
Nostratibus praeponis, et quare crucem
Dextra geris, quam mente gestari decet? spacer1400
Vitamve quondam nilque culpandum palam.
STU. Haud facile signum tale sine motu feras
Et memoris animi maximis affectibus,
Neque Christianos aliud obeuntes decet.
KENT. Ut dura cautes aetheris ridet minas, spacer1405
Cauro resistit et lacessentes aquas
Longe remittit, dicta sic spernas licet.
Caeleste numen voce placabo pia
Communibusque precibus adiungam meas,
Ut in supernas te recepturus domos spacer1410
Ignoscat idem noxiis iudex tuis.
STU. Orationem pariter augebo meam.
Servator orbis, gentis humanae salus,
Qui duplicata, Christe, transversim trabe
Pendes et ulnas lenis expandis pater spacer1415
Ad te reversis, per quod implexum asperis
Diadema sacrum sentibus pungit caput,
Per et manus fixosque cuspidibus pedes
Hiansque lateris vulnus, exaudi, obsecro,
In morte solam. Sanguinis fusi patrem spacer1420
Torrente roseo mitiga aeternum mihi
Et, quam parato victimam altari fero,
Immite caelo pectori vires novas,
Ut religionis moriar assertrix tuae,
Qui cuncta iudex omnium solus potes. spacer1425

bar

<ACTUS V, SCENA vi>
STUARTA, PUELLAE DUAE

STU. Tibi omnibusque caedis ignosco libens
Auctoribus (sic numen ignoscat mihi)
Unum professa: nil in agnatae statum
Vitamve quondam nilque culpandam palam
Et sic patrasse. Cognitas tibi, Deus, spacer1430
Expunge culpas, utque in antiqua fide
Et religione sanguinem fundam ultimum
Et in beatas aetheris sedes vehar,
Adite pro me, caelites, regum patrem,
Qui terra et alto primus imperium obtinet. spacer1435
Pro me et Latino rite mystarum auspice,
Pro me atque Hibero Francicoque regibus,
Pro me et Iacobo rege et agnata, precor,
Elizabeta, pro Caledoniis meis.
PUELLA PRIMA O thema tragicum! Funebre o spectaculum, spacer1440
Ferale, foedum, luctuosum! Et quod Getae, blue
Quod Scytha, quod Afri et Caspium litus colens
Fera pertimescat trucibus aut Hister fugam
Praebens Alanis, quis tot imperii notis
Illustris aras hospitum sparsit cruor? spacer1445
Tam sancta saevo membra Diomedes gregi blue
Epulanda posuit? Tale parricidium
Quis heu tyrannus saeculo admisit suo?
Quis Colchus eheu, diva, quam video tuam, blue
Regina maiestatem et imperii decus? spacer1450
STU. At non spopondi vos huic tales globo.
Exuite memet impedimentis, neque
Admoveat huc satelles aut lictor manum.
Nunquam ministris usa primum talibus,
Nunquam viriles ante conspectus ego spacer1455
Mea membra regni cultibus mane expedii.
Sed pignus istud, carnifex, diae crucis
Imaginem puella sibi servet sine,
Quae ter refundet aureae pretium tibi.
Non patitur et vult esse perpetuam sibi. spacer1460
Ergo, puellae, tempus abeatis monet.
Valete, nobis osculum summum date.
PUELLA SECUNDA Quo nos solas, diva, remittis?
Tecum votum est usque morari.
PUELLA PRIMA Tecum votum est, regina, mori. spacer1465
O tristis abitus! Itane discedam neque,
Regina, tecum moriar? Aeternum tui
Privabor oris lumine? O terra! O polus!
O alba longe saxa et antiquae Orcades! blue
O Anglia atque Scotia, periistis hodie! spacer1470
Concussa planctu pectora illiso sonent.
STU. Pollicita tacitam contine, virgo, sonum
Nimis insolentem. Quin precatura arbitrum
Pro me Tonantem cum viris clientibus
Testare fortem et caede supplicii loco. spacer1475
Quid, lictor, obvelare contendis caput
Et me, priusquam morior, attingis? Mane.
Hoc tu, puella, fungere officio atque abi.

bar

<ACTUS V, SCENA vii> blue
PUELLA PRIMA ET SECUNDA egressae

PRIMA O nos remissae, nos ibi ignavae, soror!
Quae patimur? Et non sentiunt Amazonas spacer1480
Nos et Camillas? At quid imbelles, quid heu
Solae tot illos contra? Moreremur simul,
Nec id licebat nec iuvaret. Occidit
Nihilominus lux quanta Christicolum! Perit
Nostri una sexus gloria et mundi decor. spacer1485
Audis profana caedier dextra caput?
Nec penitus adigi vulnus? In medio stupet.
Habet, peractum est. Pendet exigua male
Os amputatum parte, et hinc trunco cruor
Exundat, illinc regius vertex iacet. spacer1490
Video, licet semota, perfectum nefas.
Heu heu, dies et Phoebus hos obitus videt
Nec reprimit ora sonipedum et flectit retro
Cursum suorum? Si Thyestaeam impotens blue
Spectare cenam, quae minus damni tulit, spacer1495
Hinc hinc reverte, sol, anhelantes equos,
Bissena cursu signa qui vario regis,
Immitte noctem. Pereat hic mundo dies
Et lux acerba et Albion scelerum capax.
SECUNDA Quam spectat alto sontium vindex necem spacer1500
Pensabit ultor clade, si sero, gravi.
Visamus autem, socia, qui dominae queat
Tolli cadaver: nomine et capite, o dolor,
Viduum sereno sindone involvi decet,
Modo sidus orbis, columen antiquae domus. spacer1505

bar

<ACTUS V, SCENA viii>
BORUMGUS lictore exserente Stuartae caput

Inanibus simulata nequicquam artibus
En ora fraudulentae et incanum caput,
Quod Anglicanum nomen et avorum fidem
Atra petebat Martis occulti face.
Quae pertinaces praemiis paribus beet spacer1510
Melioris hostes ceteros evangeli,
Elizabetam servet imperio Deus.

bar

<ACTUS V, SCENA ix>
PUELLAE RELIQUO CUM CHORO DUAE, AMIAS

<PUELLA PRIMA> Permitte reddi corpus exanimum, Amia,
Nobis et aufer, eia carnifici effero
Sanctas pudicae, quaeso, reliquias, uti spacer1515
Nos exuamus, spolia reddamus tibi.
AM. Exite, quod nos agimus, adhibendas negat.
PRIMA O Cerbere implacate et immanis Charon,
Vel in cadaver saevies? Nondum satur
Est longa rabies? Praeses o maestae domus, spacer1520
Vae, vae tibi! Vae quisquis haec alius facit
Et intuetur. Vae tibi, tellus parens,
Et patriae, quaecumque non ulciscitur,
Vobis, reges, sive parracidium
Non impediistis sive patratum scelus spacer1525
Impune sinitis regium obliti decus
Et religionem perditam sub cardine blue
Glacialis ursae, cum supra magnos furor @@@@@
Elizabetae gentium exsultet duces!
SECUNDA Nunquam dolorem credidi tantum adfore, spacer1530
Ut efferatam post Caledoniam fuga,
Captivitatis post fugam, exsilii malum,
Post servitutem carcer et languor gravis,
Post carcerem languore cumulatum gravi
Sequeretur actu caedis extremo pudor spacer1535
Et funeris ludibria deserti canum
Rabido furori. Gravius et Macolmii blue
Et Gulielmi principum timui nihil
Captivitate, peior eventus metu
Est et timore maius infortunium. spacer1540
PRIMA At membra busto quis parentali teget?
Artus sacratae nobiles heroidos
Rima patente video nudatos humi,
Truncum caputque et signa clari corporis
Et ora et illas arduae frontis notas.spacer1545
Huc illa facies igne sidereo nitens,
Inimica flectens lumina huc cecidit color?
Regina, tales intuor vultus tuos
Talesque patior? Quo tuus fugit decor
Oculique nostrum sidus? Exanimis iaces, spacer1550
Neglecta et insepulta. Superamus tamen,
Cum cur mori velimus? Heu, causae nimis,
Cur vivere autem, restet adflictis nihil
Nisi remanemus, ut renarremus nefas.
Audite, terrae, clausa litoribus vagis spacer1555
Audite maria et quisquis attonitus stupet,
Fulgore primo captus et facili bono
Fallacis aulae. Audite quam fragili loco
Vix stent superbi, credulum quotquot bonis
Animum dederunt rebus. Est parvus cinis spacer1560
Et umbra, quod nos cumque miramur nimis.
Quisquamne regno gaudet et fastu brevi?
Excelsa regum sceptra sic sorti obiacent,
Ut alta ventos semper excipiunt iuga
Rupemque saxis vasta dirimentem freta, spacer1565
Quamvis quieti verberant fluctus maris.
Decus illud orbis atque lumen aureum
Toti Stuarta flebilis mundo iacet.
Decrevit huc augusta regnantum nurus,
Ex quo Moravius, Agaris Ismael satus, blue red spacer1570
Amplexus urbes et Caledoniam draco blue
Caput leonis pressit imposito pede.
Mox cessit odiis anima privatis nocens,
Et Iezabeli praeiit ad furvam Styga. blue

Finis