Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, <SCENA i> blue
AMIAS, STUARTA, MEDICUS, CHORUS

AM. Quando parari monita et extremum tuis
Dolere factis et fateri crimina
Nil mota mystas abnuisti deditos,
Regina ponas regios cultus iubet spacer960
Velumque laxes decoris insigne incliti
Deiecta dignitatis e fastigio.
STU. Quisquamne sacris regibus primam auferat
Auctoritatem, capita qui summa omnium
Privo potentes iure, quod reliquis solet spacer965
Iuste negari, lege regali obtinent?
Quod iure nobis detulit magno Deus
Soli Deo referre cum vita vetas?
An vestra princeps atque concilium Angliae
Et aliquod in me ius habent alii duces spacer970
Et a Catholicis separati iudices?
Nolint, velint, regina decrevi mori,
Regina moriar. Et velint, nolint ero
Semper, nec alia me potestate oppriment
Quam nemore caeco principem quemque optimum spacer975
Saevi latrones. Interim spero Deum,
Aequi atque iniqui vindicem et regum patrem,
Ubi perire iussa lucem liquero,
Nullam daturum patriae ingratae moram
Ad ultionem. Moriar. Hic non est novum spacer980
Occidere reges. Maria Canutum sequar, blue
Sequar Richardum.
AM. spacerspacerspacerspacerImperia reginae feras.
STU. Sed plus quid in me possit imperio tua
Quam nemora circum hominibus insidians latro?
Quos ne trucidet, nil nisi leges vetant spacer985
Humanitatis.
AM. spacerspacerQuid seris fando moras?
Velamen istud regium abicite ocius,
Famuli. Quid ultra porro cessatis? Cito
Regale quidquid superat auferri decet.
MED. Maioris aulae quam probant dignam bonis spacer990
Et patria et orbis et Deus spolias suis?
Vis ut verendi capitis ornatum abstraham?
Qua fronte quave dextera tantum audeam?
Prius Arctos altum deseret lapsu polum, blue
Potiusque patiar praesto cum sociis necem, spacer995
Et ante mitis esse disces, Amia.
AM. Huc huc, satelles. Ita, laxate hanc tholo blue
Regalis alto carbasum decoris notam.
Supremus instat namque captivae dies.
Quem dum manemus, carceris custos, vigil spacer1000
Inde curam pariter et mecum vide
Angustius quo possit artari rea.
Quae si habita laxo carcere attentet malum,
Ceu cum caminus nuper exarsit dolo, blue
Praesto esse iubeo ferrum in eventus fugae spacer1005
Omnes et ipsam cuspide adversa fodi.
CHORUS Quid agis, sceleste? Nonne vindictam vides
Pendere caelo? Nec tibi est poenae satis,
Quod Anglico servimus aeternum solo? @@@@@
Nec tu, pater, tu, cuius excussum manu blue spacer1010
Metuunt profani fulmen inimici horridum,
Qui densa pellis nubila et mundum regis,
Iratus haec servitia nec iustus vides?
Nam quando tela nubilo emittes polo
Aut quos in usus flamma servatur vorax, spacer1015
Si nunc serenum est? Dextra cur, genitor, tua
Cunctatur? Adeo capita saevorum hospitum
Abolere cessas igne caelesti, pater
Vindexque regum? Quique terrifico feris
Innocua totiens rupium albarum iuga, blue spacer1020
Hos potius apices vindicaturus pete.
Iaculare piceos flammei incendi globos blue
Et parte ab omni nubium iratus tona
Et sparge fulgur. Sparge qua polles magis
Manu potesque. Noxium feries caput, spacer1025
Quodcumque feries, impium, dirum, tuae
Potentiae tantique securum patris.
Et nos quoque ipsas, si secus non asseris,
Una ruina involve saltem liberas,
Qualem tuum Samsona blasphemis, Deus, spacer1030
Obire casum cum Philisteis iubes.
AM. Quoniam hora lusus adimit haec omnis tibi,
Tollenda mensa est ista, qua nil nunc opus.
STU. Gratia Deo, ex quo tabula iussa est erigi,
Nullos dolori praebuit lusus meo, spacer1035
Siquidem negoti suppetit per vos satis.
CHORUS Eheu, quid agimus, caelites? Ubinam favor
Haec interesse sic vester et pietas potest? red
Elizabeta, fraudis et scelerum artifex,
Oblita decorum regiique nominis spacer1040
Cunctis verendi, quotquot aethereos polo
Vitalis aurae spiritus alto hauriunt,
Violare magnos gentium incepit duces
Et statuit omnes morte violandos pari,
Et longius parcetis? Haud superos timet, spacer1045
Haud aequiorem criminum ultorem Deum
Etiam monentem rursus et reverentiam
Affinis ante stirpis et tot sanguini
Titulos, notas, sexumque communi additum.
STU. Miserere saltem generis et regni, soror. spacer1050
Quodque ambiisses ipsa consimili vice,
Iustum piumque compari nunquam nega.
Id rex meo tenellus e solio rogat,
Id ego et bonorum turba, ne exturba bonos.

bar

<ACTUS IV, SCENA ii>
SCHERUSBERICUS, STUARTA, AMIAS

SCHER. Quae Gallicanos limites, Hiberniam spacer1055
Et Angliam suprema moderatrix agit,
Tranquillitati Christianorum studens
Et primo honori caelitum statuit datam
A congregatis patriae primoribus
Sententiam in te, Maria, postremum exsequi. spacer1060
Atque ecce qui diploma Londino super
Regnantis haec urgente mandato attulit,
Ut crastinus cum Phoebus octavam feret, blue
Peragamus in te quidquid ipsa praecipit.
Quod in suae molita perniciem Angliae spacer1065
Et vastitatem nuper accire exteros,
Qui religionis in Latinorum fidem
Auctoritate rursus oblita patrum
Agerent Britannos et sub Ausonium senem,
Quem prima sequeris, quemque compellis sequi spacer1070
Papam tuorum. Es causa cur possit minus
Verus supremi cultus huc reddi patris,
Guisiaeque columen pervicax semper domus blue
Et restitutae sola pietatis lues.
STU. Hoc foedus? Haec est gratia, haec pacti fides? spacer1075
Non est mihi pollicita se talem soror,
Pollicita non est, cum Caledoniae mala
Et nostra quondam visa miserari dedit
Promissa simul et pignus auratum suae
Fidei atque amoris nuntium et cepit mei spacer1080
Adamanta cordis mutuum. Nunquam quidem
Isthuc eandem progredi fueram rata,
Ut sorte simili generis et sceptri sibi
Iunctam necare vellet, et reri tamen
Ex quo meis excussa potui finibus. spacer1085
Non sic fugatum regia Henricum sua blue
In Scotica proavus arva suscepit meus.
At, optimates, gratias vobis ago,
Qui nuntiatis, quod timere debui,
Non fugere. Grates arbitro rerum Deo spacer1090
Precesque solvo, fortiter dabit haec pati
Quam tradidit sororis in potentiam.
Praelusi amicae mensibus morti tribus,
Captivitatis unde vitabo malum
Et servitutis auferar longe iugo, spacer1095
Ut veriori caelitum vitae asserar.
SCHER. En Anglicanae praesules ecclesiae,
Qui te simul solentur, adducti duo.
STU. Quae ratio morum? Que vel ambobus fides?
SCHER. Avita magni gravibus Henrici statis. spacer1100
STU. Soletur ergo me Dei unius favor,
Nec in supremo deserat discrimine,
Quam tot per annos servat insontem bonus.
Ut si relinquam melius hanc lucem libens
Hominesque. Sed monenda vel paulo prius, spacer1105
Quo suppetisset ultimis aliquod mihi
Spatium tabellis, unde legassem meis,
Si quid bonorum superat. Obstricta omnibus
Paucis scio fecisse pro merito satis.
SCHER. Cito moriendum, domina, moriendum est, ubi spacer1110
Titanis aderit hora dicta posteri,
Nec mors ad ullum proroganda terminum.
STU. Sed reddite omnes ergo iam tandem meos.
SCHER. Quaevis tibi puella cum medico data est.
STU. Et convenire me meum mysten sine. spacer1115
SCHER. Nostros recusas, nec tibi admitto tuum.
STU. Saltem familiae nobilem oeconomum cedo.
SCHER. Dabitur.
AM. spacerspacer Paretur interim poenae locus,
Altus duos latusque bissenos pedes,
Quem saepimentum pariter aequale ambiat, spacer1120
Et circum amictu pullus obvelet nigro
Lugubria pannus omnia. In medio reae
Sedes theatro strata pulvinaribus.

bar

<ACTUS IV, SCENA iii>
<CHORUS,> STUARTA red

CHORUS O sancta pietas! O gubernator poli!
O lucis almae vector et mundi iubar, spacer1125
Quid audiisti? Quid videbis crastinus?
Quid Albion spectabit? Et quis non neget
Quod hic paratur? Spretor hospitii Thoas? blue
Lamenta cessant, turba captivae meae? red
Ferite palmis pectora et planctus date, spacer1130
Et iusta dominae facite. Carcer insonet
Fatalis, Amiae dira custodis domus.
Neque enim novum vos vulgus, ad lacrimas rude
Lugere iubeo. Facitis hoc annis decem
Decemque rursus. Ex quo in Anglorum sinus spacer1135
Et inhospitalis Albionis litora
Velut in luporum venimus rictus oves,
Maerora nulla caruit et questu dies.
Et iam ministrat causa ploratus nova.
Adite planctus. O mare! O caelum! O solum! spacer1140
STU. Quid me, puellae, fletis? An nondum satis
Mea vos fatigat servitus? Nondum mei
Vos heu, misellae, carceris fessas piget
Et acerbitatum, quas diu fertis simul?
Differte lacrimas neve lamentabili spacer1145
Sic praevenite funus ululatu meum.
Fletus recusat: una sufficiam malis,
Si sunt mala, evicere quae cunctos metus.
Deus hinc, Deus me liberat falsis bene
Primum expeditam gaudiis, ne se procul spacer1150
In praeparatas Orci aberrarem plagas.
Cur animam in ista luce detineam amplius
Morerque, nihil est, quam gravi impulsu levem
In ore primo teneo quassatam malis.
Itinere certo aevique momento brevi spacer1155
Et morte facili et saepe quaesita exeo
Ad templa divum, quis mihi hoc vestrum invidet?
Secura moriar, nilque morienti necem
Aut duriorem faciet aut celerem nimis,
Nisi quod nequibo vestra muneribus suis spacer1160
Pensare merita pauper, infelix hera.
Sed quae videtis animum in extremis meum
Bonamque mentem, capite contentae parum
Tabulis relictum, quod voluntatis meae
Et amoris ignes mutui in vosmet meos spacer1165
Testabitur. Miseria ne faciam vetat
Beatiores. Ista fortitudinis
Exempla reliqui ferte monimenti loco
Et pignoris, quando aliud haud licuit dare.
spacerQuo tu, deorum summe, post morbum vocas, spacer1170
Quo ducis, eia iam sequor, demum sequor
Ad tot malorum terminum, ad requiem tuam
Per auspicatum te bono mortis diem
Et nuptialem, qui meos luctus, meas
Vitam in novam mutabit aegritudines spacer1175
Et hostium me expediet immunem manu,
Meoque servatore donabit, Deo
Meo meoque domino et aeterno patre.

bar

CHORUS blue

I nunc, esse nega perpetuum nihil
Et sentire vicem sceptra potentium spacer1180
Ut res terrigenum, credule, ceteras,
Quae fortuna tamen stare vetat loco.
Non est ipsa bonis firma beatitas,
Sint virtute pares dis licet inclita
Et clari generis lumine nobiles spacer1185
Dent legem populis imperiosius,
Quin regno dominus quilibet aspero,
Si non perpetuo longius imperat
Exemptosque suis legibus et pares
Cogit supplicio subdier impio. spacer1190
Sic ad vota cadit quidlibet improbis
Praeter tempus iners, namque fluunt dies,
Versanturque rota regna volubili.
Quanto post Solymen tempore dirutam
Gens Iudaea iugo sub Babylonio spacer1195
Heu translata caput vidit ad exterum
Ornamenta suo debita principi?
Mentem non subeunt vincla Manassei blue
Davidisque vices? Quaeque tyrannico
Morraei imperio passa Caledonis spacer1200
Regnatrix animae, non diadematis
Heu obiecta gravi saepe periculo
Et nunc barbarico subdita carceri:
Testantur satis non fore perpetem
Laetae terrigenum sortis imaginem? spacer1205
Nec tu, quae solio freta Britannico
Terres Christiadas et tibi proximo
Captivam retines sanguine principem,
Expectes alios hactenus exitus
Quam post et Nabothi funera Iezabelspacer1210
Et vatum catulis esca voracibus
Praeceps de thalamo dedita regiae blue
Aut laeso tumidus numine Cissides blue
Aut qui Zacariae se nece polluit
Aut fatum paries cui tulit obvius blue spacer1215
Divinae digitis nobile dexterae.
Sic mundi interea maximus arbiter
Hostis nostra levet colla potentia
Reginamque favens in sua transferat
Rursum regna Deus, quam modo cursibus spacer1220
Magnis bis decies sol novus aspicit
Et nos a patriis sedibus exsules!
spacerHac regina tenus graves
spacerAerumnas tulit exsili
spacerRegno capta Britannico, spacer1225
spacerQuo spe venerat auxili.
spacerSed qui sancta dat hospitum
spacerRebus iura Deus, sacrum
spacerQuo tandem caput ampliat,
spacerTantorum scelerum caput? spacer1230
spacerNon semper tulit hospitem
spacerPascentem hospitus pecus,
spacerNon qui rite penatibus
spacerMactabat ferus impiis
spacerNulla lege tamen sibi spacer1235
spacerIunctos sanguinis advenas
spacerExactumque Lycaona blue
spacerDe regno ad nemus avium
spacerAddixit socium lupis,
spacerQuamvis nulla propinquitas spacer1240
spacerEius laesa foret domo
spacerQua nulli caderent duces,
spacerSicut finibus Anglicis
spacerIgnota nece regibus
spacerScotorum decus occidet. spacer1245
O regnandi saeva cupido blue
Dirique metus et mens spreti
Conscia iuris, quanta semper
Fons et origo secreta mali!
Odit quondam regno electum spacer1250
Davida Saul veritus laeso
Numine cladem, celsa veritus
Sede repelli, qua Iessaeum
Statui iuvenem deinde videret,
Quem dirarum peste sororum spacer1255
Et bile nimis percitus atra
Vel mulcentem cythara furias
Vel fugientem cautius iram
Nisus acuto figere telo.
Non secus atro livore tumens spacer1260
Heroinam, quam diadema
Spectat avorum verius unam,
Tentat iniquo caedere ferro
Vocitata soror, legum, generis,
Et regalis secura status spacer1265
Et Iacobi, qui materna
Puer arce praeest. Tali
Athalia mente peremit blue
Immatura caede nepotes,
Genus Ochosiae nobile nati, spacer1270
Solymis inhians femina regnis.
Sed mox aliud pretium experta
Solvit meritas funere poenas,
Et supplicio, quae patrat idem,
Hospes eodem peccata luat. spacer1275

Perge ad actum quintum