Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, <SCENA i> blue
STUARTA cum medico suo

<STU.> Quam vana prae se decora regnantes ferant red
Flexo clientum late adorati genu spacer315
Et dignitati caelitum visi pares
Soloque formidati et ingenti salo,
Nunquam dedit maiora tot nostris Deus
Exempla vicibus, nec magis docuit duces
Haud posse certo sceptra fundari loco spacer320
Quam nunc, ubi vertente fortuna obruor
Expulsa, supplex, sola, captiva, undique
Adflicta. Centum a regibus duco genus
Huc usque Scotici frena molitis soli,
Ex quo Caledon silva fert caelo comas. spacer325
Quodcumque monstrorum altor, Oceanus parens,
Ab orbe toto dividit longo ambitu.
Hoc omne nostris hactenus subest avis,
Et quidquid hominum perfluit rapidus Liger,
Garumna quidquid, quidquid et Sequanam bibit spacer330
Ad Scaldin, omne hoc Francus imperio meus
Coniux regebat. Guisios inter (domo
Materna) et armis et potestate inclitos
Decora, felix extuli augustum decus,
Donec marito decidi et socero nurus spacer335
(O nulla longi temporis felicitas,
O inquieta sedis augustae quies!),
Et patria ventis regna remeavi meis,
Regna impiorum dogmatis deperdita.
Qui tunc meum petiere conubium proci, spacer340
Priusquam eundem premere Darlaeus torum blue
Et facere matrem posset infelix tuam,
Iacobe fili, cui nimis metuo, nimis
Ab impotentum manibus homicidis, quibus
Huic vertici diademi detractum geris, spacer345
Tu rex inani nomine. Ii regum duces
Ad arbitratus cuncta moderantur suos.
Testor Tonantem iure non placidum mihi,
Ubi Scotica divum templa spretorum iacent.
Testor mariti pulverem oppressi rogis, spacer350
Quem subitus ignis tecto Edemburgae obruit,
Tuum patrem, Iacobe, delicias meas,
Non est recens hic ipse quo paveo metus.
Tibi timebam namque, cum nondum fores
Et cum necis terrore Davidis mei blue spacer355
Vix non abigerem debitum partum Scotis,
Pro quo parens miseranda tot casus adi,
Sive immineret tertius nobis hymen
Et parricida, quos modo orabat, toris,
Seu vinculis ad iussa servarer nothi blue spacer360
Tantum cruentae tempus opperiens necis,
Seu perfida inter arma perduellium
Conarer urbes pace moliri bona
Tuumque solio asserere proavito caput.
O iam Scotorum reliqua spes, sanguis meus, 365
Dent fata fluere quam tuae matri, puer, spacer
Secundiora cuncta successu tibi!
spacerPrius diei meta componat polum, blue
Quam quis malorum audire nostrorum moras
Ego summa possim persequi vestigia. spacer370
Quis enim scelesti fratris et parium nefas
Et asseclarum veteris evolvat mali,
Subversionem qui procurabant meam
Et religionum et rebus inhiabant novis?
O lenitatem principi lentae malam! spacer375
Debebam eodem patre prognatum, Deo
Addictum et aris praesulem et claustris sacrum
Non ad regendi culmen imperii nothum
Evehere mecum, sed, modo incolumis forem,
Sic continere. Non tot hausissem vices, spacer380
Tam saepe falso prodita indicio nocens, spacer
Tam saepe adacta quo trucis pepulit ferus
Populi furor procerumque et (o audi, exsulans
Iustitia) falsae ficta cognatae fides. blue
Nam si loquor praeterita nec potius subit spacer385
Praesens memoriam casus et luctus recens,
Vigesimo nunc orbe signiferum vagus
Sol permeabit, cum mea excussae manu
Fluxere habenae rerum et elapsa omnium.
Media meorum strage in Anglorum sinus spacer390
Demens profugi meque periuris dedi.
Postquam meorum non fero caedes, abi,
Post carceres et vincla, post veros metus
Et bella, superi, quanta, quam civilia
Non ipsa generi Roma cum socero tulit. blue spacer395
spacerHereditate profuga quid facerem, nisi blue
Isthuc asylum quaererem? Sed me diu
Genibus prehensam amplexus infido mari blue
Tunc abstinere precibus urgebat sacer,
Divis et alto proprium Christo caput, spacer400
Qui deinde tuitus causam Amiltonus meam.
At incitabat foedus, invitans soror blue
Et pignus ante mutuum, quod littori
Appulsa socio reddidi auxilium rogans,
Foret ut quietus aliquis in regno locus. spacer405
Multo ipsa, multo flexa quam scopuli minus,
Quos unda tumido tundit in cassum salo,
Non alloqui, non esse praesidio suae,
Sed, quam ministri parricidae, quam nothus
Non aliter habuit, barbaris committere spacer410
Ut inquinatam crimine ex vulgo nurum,
Modo Knollidae, quem nimia barbaries virum blue
Fecit negari, dein Scherusberio datam
Et Amiae, qui facile superavit duos.
Ah misera, tu te credis incautam lupis, spacer415
Quibus carere fama mentitur diu
Fallax Britannos. Namque sunt isthic lupi
Impune sanctis semper hospitibus feri
Necdum tot annos funere expleti meo,
Meo et meorum, quos iniquum carcerem spacer420
Suspecta cognunt scripta comprensos pati.
Et iam per annos paene bis denos agor red
Hinc inde noxis mente confictis virum,
Qui non magis quid iura, quid leges velint,
Intelligunt quam lumen astricomum videt spacer425
Solaris olim lampadis bubo reses.
Ubi, Albion vetusta, nunc candor tuus?
O victa pietas foederum rupta fide,
Quam consecraras ultro pignoribus datis
Tibi mihique, si iuvat dici, soror, spacer430
De iure regni, quam neque agnati movet
Et tam propinqui sanguinis reverentia,
Ut unico digneris adfatu ream,
Quam debuisti supplicem fido lare
Protegere quondam, quamque carceribus novis spacer435
Totiens fatigas et fatigari iubes
Crebro efferatis traditam custodibus
Et prae malorum taedio morbis gravem.
Ubi criminantes? Quidve patrasse arguor
Sic expiandum? Quidve criminibus magis spacer440
Adhibere falsis in dies perstas fidem,
Primum impressae coniugis mortem, modo
Tentasse sceptrum subdere Anglorum Scotis,
Post excitasse Christianos principes
In ultionem? Neve non sperem necem? spacer445
Quid non eam portendit? Et dira cruce
Ante ora nuper nostra sublatus fuit
Fidei professus dogma Romanae Scotus.
Quod si fidem servare Romano datam
Scelus est parenti et scita sectari patrum spacer450
Veterum nec aliud crimen in vinclis tenet,
Nihil morabor carcerem, neque si parem
Sexu statuque et genere praecipias mori
Soli Tonantis subditam arbitio tamen.
MED. Heroi, memoras quas mihi mentem movent, red spacer455
Quae passa sis, quae experta post saevissima
Lecti iugalis caede pollutas faces.
Sed conquerendum potius arcana domo,
Sive magis indulgere maerori iuvat.
Remitte questus, falle colloquio tuam spacer460
Sine voce curam, ne quid ad morbum adice.
STU. Quid me in domum sic socius arcanam vocas?
Ablata sunt et auri et argenti omnia
Infecti ad usus atque facti, vascula
Decusque collo circuli, gemmae graves spacer465
Bacisque nexa mollibus monilia
Et brachiorum pignora et manuum anuli.
Epistularum deinde fasciculi, schedae,
Monimenta rerum quaelibet, scripta et libri.
MED. Sed melius, heroina, quam primum precor: spacer470
Spera tibi tuisque. Qui nil non potest,
Respiciet alto facilis adflictam Deus.
STU. Quin comminisci non satis posse in caput
Nostrum, quod ipsa morte damnari queat,
Quasi subigenda legibus princeps forem. spacer475
Contaminatis fraude iudicibus dolet,
Dolet Britannae. Servor in vivis, quia
Neque esse vera culpa neque fingi potest.
spacerQui summa caeli templa sonitu concutis,
Converte vultus ad meas clades, pater, spacer480
Mariamque serva regibus viduam, precor,
Sicut Iosephon improbis adulterae
Olim, Susannam iudicum ereptam probris.
MED. Et si perosus nondum es humanum genus,
O qui potentum conscios motus regis, spacer485
Aeterne divum rector et nostri sator
Generis, reverte haec numine in melius tuo.
Immitte molle pectus et mentem bonam
Elizabetae. Per, quod adfectat nimis,
Signum imperi, diadema, per ius hospitum spacer490
Consilia mutet, moveat agnatae domus
Et par potestas et diuturnus nimis
Paedor, nec addat crimini falso fidem.
Quia namque regnat, concipit faciles metus,
Vanusque magno constat hospitibus timor. spacer495
Qui mentiuntur scelera, quo leto probent
Dignam verendis coniugem virtutibus,
Matrem, sororem, filiam regum occidant.

bar

<ACTUS II, SCENA ii>
AMIAS, STUARTA

AM. Mortis liquescunt in dies causae, et prius
Semper negata veritas iam fit palam. spacer500
STU. De rebus esse veritas nullis potest?
AM. Nequiquam aperta pernegas. Alto tibi
Dirae malorum corde reclamant nimis.
STU. Nullum tuis, praefecte, succurrit malum
Mihi piandum laribus. Intueor satis, spacer505
Satis intuetur penitus admissus Deus.
AM. Perdis Britannos.
STU. spacerspacerspacerEt volo fieri meos?
AM. Cur ergo clam conubia Norfolci ducis? blue
STU. Conubia certo nulla sine teste ambii.
AM. Quis ad illa testis?
STU. spacerspacer Quisquis auspex et mei spacer510
Moravius ipsa pestis imperii nothus.
AM. Quo more testem mortuum produxeris?
STU. Idoneus, dum vixit, haud unquam exstitit.
AM. Non clam sorore coeptus hymenaeus fuit?
STU. Quem nesciebat nemo concilii virum. spacer515
Visuntor sic actaque tabulaeque publicae,
Descripta pacto nomina auctorum leges,
Ubi quisque testes addidit scripto manus.
AM. At cur Hauartus arce Londina perit?
STU. Si iure, vindex doceat aliquando Deus. spacer520
AM. Ius vult necare patrios quotquot negant
Ritus et abeunt in maritales toros
Cum perduelli cuique religio sua est.
STU. Sum perduellis et mei ritus ego? red
AM. Papam Latinum sequeris.
STU. spacerspacerspacerEt fateor sequi. spacer525
AM. Diversa nostris iura scelerate foves.
STU. Manere laus est in priorum dogmatis.
AM. Quoscumque ab alta parte glacialis poli
Populos tuetur Arctos et classes agit,
Flagitia vulgo quae patravisti legunt. spacer530
Te continente regna quod probri genus red
Non vidit exlex patria?
STU.spacer Quocumque arguor
Et ex libro quodcumque famoso obicis. blue
AM. Qui Galliam, Germaniamque et Flandriam
Aliosque fines turba Christiadum colunt, spacer535
Elizabetam principem crebra prece
Adhuc molestant et tuam mortem expetunt.
At ipsa nomen regium nulla inquinans
Crudelitatis labe tibi vitam dedit.
STU. Quod non ademit, illud obicias datum? spacer540
Egone ex sorore debeam aequali statu,
Genere atque sexu eodem et innocentiae
Sperare veniam? Iudicem reges habent?
Quod si tamen cognata iudicium in parem
Exercet ullum sive amor legum iubet, spacer545
Cur statuit aliquid parte inaudita altera? blue
AM. Partes peregit tuus Amiltonus tuas
Coram Britannae rite concitis ad hoc
Iudicibus aulae.
STU. spacerspacerspacerspacerspacerNemini audiri ream
In servitutem quattuor lustris datam? spacer550
AM. Huc venit omnis urbe missus regia
Coetus: dynastae, principes, docti, senes,
De causa abunde cognitum nuper tua.
STU. Quid? Principis cognosse de causa minor?
AM. Elizabetae iudicis locum tenent. spacer555 red
STU. Aliusne iudex a Deo reges manet?
AM. Es Anglicae privata reginae cliens.
STU. Qua lege tandem subdor Anglorum duci?
AM. Suscepit ad se teque protexit suam.
STU. Protexit? O ius gentium! Nonne audiit spacer560
Atque incitavit, qui malis contra fidem
Onerare falsis principem audebant, meos?
Quis tam ferum, tam triste praeteritis nefas
Expertus annis? Quid prius querar? Tuam,
Scotas tenello flore qui gentes regis, spacer565
Iacobe fili? Vel genitricis vicem?
Utriusque pariter, attamen potius meam,
Cuius superba sprevit herois preces,
Et fors parentem properat indignis tibi
Auferre fatis. Caelites fallant metum. spacer570

bar

CHORUS CAPTIVORUM blue

Gens, quae ritus coluit priscos,
Qua Iordanis labitur unda,
Pecudum fibris et ture litans
Et quae cultus amplexa Dei
Rite novatos et meliores spacer575
Lege priori, si quando suae
Religionis tempsit honorem
Vel falsorum simulacra deum
Vel plena dolo scita novorum
Sectata virum, quantos, eheu, spacer580
Quotque labores cladesque tulit!
Nam modo pugnax nullum a tergo
Tunc respiciens Sisara clavam blue red
Spretorque sacri numinis Eglon, blue
Modo crudeli Marte Philisteus blue spacer585
Et Madiani bellator eques, blue Numbers 22ff.
Modo ferales Amelechitae
Pressere iugo genus Isacidum,
Et sub Thaboro castra aut Libano Sisara
Aut Gelboeis fudere iugis spacer590
Alibique diis adfusa prius
Et fabrefactos ante iuvencos
Atque in lucis strata profanis
Et divini nescia iussus.
spacerQuis sat misera voce queratur spacer595
Clausum longo tempore caelum
Terris imbres ultro negasse
Tanquam rigidam ferri cameram
Diraque fame vulgo exstinctum
Mortale genus? Quis mihi dignas spacer600
Det ploranda Solyma lacrimas,
Quae populorum regina ingens
Tantumque alias superans urbes
Quantum nebulas arduus aether?
Postquam numinis oblita minas spacer605
Nec simulacris rite litavit,
Sacra confestim vertit ab imo
Dux Assyrius moenia fundo
Et Salomonis penetrale vetus.
Caesi iuvenes et communi spacer610
Senibus pueri puerisque senes
Funere iuncti, caesae matres
Vel servitum ductae ad Syrii
Regna tyranni.
Heu heu geminas post terga manus spacer615
Captiva revinctam
Heu Sedechiam saeva suorum blue
Fata videntem!
Illa antiquis cognita saeclis,
Haec mala nostris, spacer620
Ubi religio mutata prior
Et turba semel credita crevit
Inimica piis, illa errorum
Sedula fautrix, qui celsa ferit
Astra Caledon, qua dat ratibus spacer625
Anglia portus. Etenim regis
Nos aetherei iusta fatigat
Ira merentes, cum Moravio blue
Auctore mali funere merso
Amiltoni vindice dextra spacer630
Subiit Scotiae Mortonus atrox,
Quo sua nostris auspice misit
Agmina terris atque latrones
Angla virago,
Ubi nec divis fana supersunt, spacer635
Ubi nec superat gaza, nec ulli
Sua delubrio gratia mansit.
Nam templa iacent aequata solo
Aut stant vacuae numine moles
Et sacrilega male voce sonant. spacer640
Atque ut cladis nostrae cumulo
Totque piorum caedibus illic
Nil queat addit neve bonorum
Possit haberi spes ulla super,
Decus ipsa Scoti regina soli spacer645
Atavis ducens regibus ortum
Iam bis denos exsulat annos
Solio princeps exacta suo
Atque Britannae metuit leges
Vix par magnis hucusque malis. spacer650
Eheu species, species regum
Indigna nuru! Nimis o cuivis
Aspera, cuivis flagitioso
Fortuna reo iure levanda;
Quae tamen insons impune caput spacer655
Hactenus urget!
O humanae sine lege vices!
Nec dubitamus cernere iustos
Omnia divos.

Perge ad actum tertium