Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.
26. CARASSII DOLUS, AMBITIO ET EXITUS
![]()
Interea regnum dum fit provincia, sunt qui
Imperio reddunt quod decet obsequium,
Qui fieri cupiunt faeliciter omniam quin sunt
Qui nimis oppositis partibus usque student.
Ast ita fit, quoties gentem coalescit in unam5
Diversus populus, non bene compositus.
Iste repugnando velut antiperistasis urget
In varios motus dispare consilio.
Ut faeces commota parit, sedata reponit
Testa suas, sic fit turbido in imperio.
10
Rebus apud Britones sic stantibus, omnibus in se
Divisis tacita seditione domi,
En, iuvenis quidam Britonum, Carassius, ortus
Ex humili, non de sanguine nobiliumm
Magnanimus tamen, et magnis conatibus aptus,
Qui nomen sitiens amplificare suum,
15
Romam adit, et blanda compellat voce senatum,
Quaeque sui adventus causa sit, exhibuit.
De se plura refert, (nec deest facundia dictis),
De patria narrat multa, sed illa dolens
20
Esse alias gentes infestas usque Britannis,
Multa pati indigne Romulidas Britones;
Non fore sperandam nisi magna in classe salutem;
Praedam aliis fieri gentibus, esse grave.
“Non alios, inquit, muros habet insula, tollas25
Moenia, nequaquam constat in urbe salus.”
Impetrat ascribi sibi classem, magna professus,
Se patriam tantis velle levare malis.
Dat verbis iurando fidem. Gravis inde senatus
Signatis tabulis praecipit id fieri.
30
Quam facile est falli credentibus? Ille senatum
Ludit, et in patriae transtulit ista malum.
Ad Britones rediit, fiunt mandata senatus,
Instruitur classis, Quid facit inde, tene.
Navibus instructus patriis a finibus hostes,35
Ut speciem prae se iam tulit, anne fugat?
Nil minus: ad caedes, incendia, furta, rapinas
Omnia pro libito vertere cura fuit.
Nam Britonum quacunque movent per littora naves
Aut capit, aut perdit si renuere capi.
40
Indigenas (si quos factis incursibus illic
In villis reperit) navibus associat.
Unde iuventutis collectae copia magnum
In numerum subito crescit, et arma capit.
Utque suae vires, sic inde superbia crevit:45
Nam fomes, novus est ambitionis honor.
Ambitio est hydrops cui non est terminus. Is qui
Iam plebeius erat, nunc diadema cupit.
Longius haud differt, quas ante paraverat uti
Viribus et sociis participare nefas.
50
Invadit Britones, Romanos dissipat, in quos
Dum gravius saevit, tu Basiane, cadis.
Extincto duce, Relliquias exterminat, et mox
Romanis pulsis, in solium erigitur.
Non fortuna diu caeptis arridet, Alectus55
Mittitur ut Romae restituat Britones.
Is tribus instructus legionibus intrat, et omnes
Primates Britonum qui steterint, trutinat.
Quos usurpanti scit defecisse trucidat,
Quos reperit fidos, ditat, honore beat.
60
A vitiis virtus distingui gaudet, uti si
Digna bonis dentur praemia, paena malis.
Dum novus aggreditur sese servare tyrannus,
Caesus erat, sceptrum victor Alectus habet.
Tanti nempe fuit sic delusisse senatum,65
Tanti erat iniustis regna parasse dolis.
Haec sceleris merces, sequitur sublimia lapsus,
Quando praeit fastus, pone ruina subit.
Asclepiodotus dux Cornubiensis Alectum
Regna gubernantem Marte feroce premit.
70
Post varias plagas ultro citroque receptas,
Dux Regem interimit, sceptra sibi arripiens.
Asclepiodotum compellit in arma Coaelus,
Quo breviter caeso regna Coaelus init.
Gloria regnandi quam fluxa sit et brevis, hic est75
Cernere: rex hodie, cras vapor, umbra, nihil
Nascitur ex Helena speciosa prole Coaeli
Rex Constantinus Magnus, in imperium.
Nomine Magnus erat, maior virtutibus, orbis
Imperium Britonum subdidit imperio
Qui potuit fieri, quin Maximus (ut fuit) esset,5
Cui tam praelustris claret utrinque parens?
Romana de stirpe pater Constantius, et cui
De Britonum mater stirpe oriunda fuit.
Ille vir egregius, sapiens, industrius, audax,
Illa fuit suavis, pulchra, modesta, pia.
10
Ille potens armis validos superavit Iberos.
Illa sacras Musas artibus ingenuis.
Ille fuit factis et magnis strenuus ausis,
Illa fuit dictis docta, diserta, suis.
Ille fuit mundi terror, fuit illa voluptas.15
Ille sibi parmam praetulit, illa crucem.
Anne potest proles ex his conflata saporem
Quem trahit ex ovo non retinere suum?
Credibilis non est in magnis mentibus illa
Virtutis levitas, sic ut abesse queat.
20
Tantum aberat, natum cum cepit regna, parentum
A meritis vita de generare sua,
Ut potius compenset eas cum faenore dotes,
Virtutes geminans, quas ab utrisque tulit.
Restituit mundo pacem, domuitque tyrannos,25
Haereticas lites in synodo dirimit.
Sic Deus in mundi solamen providet, ut, cum
Totus in horrendis ignibus orbis erat,
Tunc opportune rex Constantinus in orbem
Prodeat, ut mundo profluat inde salus.
30
Est aliquid regni compescere posse furorem,
Fulmina sed mundi tollere, non facile est.
Est aliquid primam scintillam extinguere, sed cum
Altius in flammam creverit, est aliud.
Est aliquid quoscunque domi cohibere rebelles,35
Sed dominos mundi subdere quis poterit?
Est aliquid sedare faces, quas spargit inepte
Quis sciolus, sed quas Arrius, haud ita fit.
Haec Constantinus facit omnia: quicquid in illo
Magnum atque egregium est, discite vos itidem.
![]()
40
Iam furit in Roma Maxentius. Ille potentes
Opprimit, et cives divitiis spoliat.
Templa Dei vastat, leges contemnit, iniquis
Plus aequo indulgens, privat honore bonos,
Tam matrona gravis quam virgo intacta tyranno45
Praeda fit, et quarum non sibi abusus erat,
Militibus diris stuprandas tradit, ad istam
Nequitiam ambrones surrogat ille rudes.
Dumque aper hic rapidis infrendens dentibus omne
Polluit Ausonium sanguine, caede, solum,
50
Ad Britones scribit populus Romanus, ut isthuc
Rex Britonum properet Magnus in auxilium.
Consilium rex Magnus init de rebus agendis.
Non patitur longas causa timenda moras:
Navibus instruitur, dat vela per aequora, donec55
Ventum est ad muros, Roma superba, tuos.
Applicuit terrae naves. Maxentius omnes
Interea turmas armat ut impediat.
Dum steterant acies, et pugna instabat utrinque,
Dum sonuit flexae clangor ad arma tubae,
60
En Britonum regi medio crux ignea caelo
Emicuit, Phoebi splendidior radiis,
Cui titulus Graecis apparuit iste figuris
ΕΝ ΤΟΥΤΩ ΝΙΚΑ, quod fit, ut insequitur.
Nam Deus in pugna est, pro sanctis militat aether:65
Ad pontem occurunt Milvium utraeque acies.
Victus, et in flumen mersus Maxentius, illic
Dat sceleris paenas: quod meruisset, habet.
Sub crucis augurio rex Constantinus in urbem
Fertur, et hinc dominus urbis et orbis erat.
70
Cumque monarchiam mundi sit victor adeptus,
Roma sibi est sedes, Thracia Licinio.
Quem male Christicolas tractantem et bella moventem
Ex orientalis partibus imperii
Admonuit primum desistere, deinde minatur75
Victor, at is solitas spargit, ut ante, faces.
Victor in hunc totas vires intendit, et omnes
Congregat armatos, Licinium ut premeret.
Silvestro interea Romam (quod Valla negavit
Sed qui, non moror) hunc disposuisse ferunt.
80
Iuxta Adrinopolin quae tunc est Dissa vocata,
Licinium vicit, nec tamen hunc peremit.
Hinc ad Bithyniam victus fugit, inde secundo
Bella movens, iterum victus ab hoste fuit.
Impetrat huic vitam coniux Constantia, sed sic85
Ut Thessalonicae semper inermis agat.
Res tamen ille novas et ibi molitur, at illic
Privati periit militis ille manu.
Imperii sedem posuit Bizantii, et urbem
Struxit in antiqua sede monarcha novam.
90
Necdum desierat daemon, quin hisce tyrannis
Ac aliis caesis nascitur hydra recens
Haeresis, haec passim quasi cancer serpit, et author
Arrius in vulgi pectora se insinuat.
Ethnica defendit deliria, et hoc sine larva,95
Nam rabies faciem relligionis habet.
Esse duas Christo naturas annuit, ut qui
Esse velit reliquis, ista fatendo, fidem.
Esse patrem, quando non esset filius, inquit:
Porro ἐξ οὐκ ὄντων asserit esse λόγον.
100
Esse coaeternum divino cum patre Christum
Abnuit, aequalem prorsus et esse negat.
Haec (ut erat vafrae vir mentis) et id genus urget
Plurima, nec tantum dicit, at ista docet.
Hasque suas theses errorum dogmata iactat105
Sese ex scripturis posse probare sacris.
“Quippe (ait) hoc scriptum est pater ut mihi dixit, ego sic
Et loquor, et rursus me pater est potior,
Et mihi quod dederit servavi, et transeat a me
Iste calix, tamen ut vult Deus, haud ut ego.
110
Et quaecunque mihi dederit, nemo auferet, et non
Velle meum ut faciam, sed patris, huc venio.”
Quae speciem rationis habent fortasse, tamen sic
Non orthodoxam discimus esse fidem.
Nam distinguenda est res ut persona: fit istud115
Quatenus est homo, fit quatenus idque Deus.
Nec strepit haec solum nunc temporis haeresis, at per
Totam Asiam rabies nunc Manichaea furit.
Divinam minuit naturam prima, secunda
Humanam excludit prorsus, et adnihilat.
120
Providus haec princeps dum secum mente volutat,
Quam sit in imperiis exitiale malum
Hanc miseram templi scissuram admittere, quamque
Constat in unanimi relligione salus,
Utraque coniunctim delevit schismata, ne dum125
Unum adiuvat, vires forte aliud geminet.
In vitium quandoque trahit vitii fuga, finis
Unius, alterius cum sit origo mali.
Corpore in humano si tantum frigida praesint,
Vel calida introrsus praevaleant nimium,
130
Se male corpus habet, quippe hinc pituita, catarrhus
Febricies, spasmus, pustula proveniunt.
Ne semper frigescat hyems, vel torreat aestas,
Vere interposito lenit utrumque Deus.
Non stat in extremis perfectio, prodigus aeque135
In vitio est, ac qui peccat avaritia.
Si pede sit maior, subvertit, si minor, urit
Calceus, in medio est invenienda quies.
Virtus est medium vitiorum, quicquid abundat,
Amputat, ac, ubi quid deficit, addit opem.
140
Quod minus aut nimis est, Scyllam velut atque Charybdim
Effugit, est virtus inter utrumque satis.
Haec Constantinus non nesciit: ense recidit
Vulnera, ne partes inficiant reliquas.
At quoniam totum se divulgarat in orbem145
Arrius, et gravius repserat inde malum,
Propterea synodum Nicaenam convocat, in qua
Cum reliquis, nec eis altior, ipse sedet.
Hinc reliqui discant reges non prorsus in armis
Esse, sed et Musis invigilare sacris.
150
Caesarem, Alexandrum, Cyrum, seclique prioris
Traditur innumeros sic statuisse duces.
Ergo (nec improprie) vates finxere Minervam
Doctrinae pariter militiaeque deam.
Martius hinc sacrum Musis fontem Hippocrenen155
Protulit ungue suo Bellerophontis equus.
Vana equidem vox est, et vere Turcica, Musas
Ingenuos hominum debilitare animos.
Esse feros prohibent, fateor. Qui vult rudis esse,
Abstineat Musis, vivito cum satyris.
160
Vis sine consilio praeceps ruit, optimus ille est
Ex aliis, qui scit plurima, quique facit.
Ni facias, quid scire iuvat? Sit practica virtus:
Scire tibi est fructus, sed facere est aliis.
Callet utrumque satis Magnus. Quantumque scit audet165
Exequi, in haereseon protinus exitium.
Antistes fidei pius Athanasius illic
Doctrina, eloquio, consilioque potens,
Adfuit in synodo, et multa gravitate refutat
Arrium, et invertit quicquid is astrueret.
170
Exulat haereticus. Magno Constantia suadet,
Hunc ut ab exilio mox revocare velit.
Quod fit, et in Tyro synodus nova convenit, illic
Hanc iubet edictis arctius esse novis.
Cuncta recognosci statuit. Sic foemina suasu175
Praevaluit. sed dum Magnus ad haec properat,
En moritur. Sic nam voluit Deus optimus, ut non
Principio finis deterior fieret.
Arrius in faedam miser intestina cloacam
Fundit, ut impietas non sine labe cadat. 180
Solvitur hinc Tyri synodus, redit orbis ab hisce
Faecibus, ad puram cautior inde fidem.
28. DE MAXIMIANO, QUI REGNUM ARMORICUM SUBIUGAVIT ET SUBIUGATUM NOMINAVIT BRITANNIAM, QUAE ET HODIE PARVA BRITANNIA DICITUR
![]()
In thalami sociam Caradoci suasibus, almam
Heredem Britonum Maximianus habet.
Sic elatus, opes et naves colligit, unde
Armoricum regnum trans mare classe petit.
Depopulatur agros, urbes divastat, ad instar5
Torrentis, pessum quicquid et obstat, agit.
Subiugat Armoricos, propriaeque a nomine gentis
Instituit posthac dicier hos Britones.
Non magis Agna lupum, nec torvum dama leonem
Plus metuit, quam te Gallia tota timet.
10
Haec invita tibi cedit, Germania vires
Victa recognoscit, Maximiane, tuas.
Imperii thronum Treveris erigit, hinc et
Romam adit, et Romae te, Gratiane, fugat.
Te quoque (ni fallor), Valentiniane, peremit,![]()
15
Nec fuit hic gestis meta suprema suis,
Pullulat interea iam Pelagiana per orbem
Haeresis, et Britones inde venena trahunt.
At tu Christicolas reparas Germane labantes,
Tu quoque restituis, candide lupe, fidem.
20
29. DE VORTIMERO PESSIMI PATRIS OPTIMO FILIO
Rex moritur, quis succedat contenditur inter
Magnates, petit hunc ille, aliusque alium.
Vortiger interea sceptrum spe devorat, ut quem
Temporis haud lateat dexteritate frui,
Constantem monachum pro rege obtrudit, abuti5
Tutius ut possit simplicitate viri.
Personam regis Pictis stipavit, et illos
Traxit ad arbitrium, munera dando, suum.
Rex conductitiis Pictis occiditur, hos sub
Iustitiae specie Vortiger interimit.
10
Actores sceleris premit author, ut inde nefandis
Se populo technis insinuare queat.
Author, et ultor erat caedis, sed Numina tantum
Non impune sinunt usque latere nefas.
Sic tamen acquirit vi, fraude, et caede coronam:15
Hengistum admittit, Saxonibusque favet.
At proceres, tandem detecta caede, scelestum
Vortigerum solio deposuere suo.
Vortimer ad regnum praefertur, patre reiecto,
Rex bonus, et verae nobilitatis erat.
20
At patris ex vitio, prolis magis inclita virtus
Lucet, ut oppositis candida quaeque nigris.
Ille ferum Hengistum patriis exterminat oris,
Restituit cives, Saxonicosque fugat.
Hunc tamen (o facinus nimium crudele) venenis25
Sustulit e medio, dira noverca datis.
30. DE AVRELII AMBROSII VICTORIIS IN SAXONES ET VORTIGERUM
![]()
Vortiger ad regnum rediit, suasuque maritae
Hengistum revocat, qui prius exul erat.
Huc iterum Hengistus latum Saxonibus aequor
Innumeris implens classibus applicuit.
Hic quadringentos et sexaginta barones,5
Sub specie ficti foederis ense ferit.
Vortigerumque capit, retinetque in carcere, donec
Quod velit, obtineat: praeda lupo lupus est.
Undique grassatur, populatur et undique gentem,
Undique sit clades, undique terror erat.
10
Aurelium Britones, rebus sic stantibus, orant
Iure suo regnum velle subire, subit.
Nec mora: Vortigerum castrumque ubi tunc erat, armis
Cingit, et obsessum funditus igne cremat.
Eldolio auxilio post haec Ambrosius omnes15
Saxonicos fundit, dissipat, interimit.
Consilio Eldadi, Samuelis ad instar in Agag,
Eldolus Hengistum decapitando premit.
Pugnae quod superest, exterminat, occupat Octam
Cognatumque Cosam, vivere utrisque datur.
20
Consulit Aurelius Merlinum, ac esse sepulchrum
Nobilibus caesis, qua queat arte, studet.
Occisos proceres sepelit, choreamque gigantum
Pro tumulo caesis tempus in omne struit.
Vortigeri proles Pascentius arma resumit,25
Victus Marte tamen, quod nequit, arte facit.
Nam medicum sese fingens Aeopa, venenis
Guintoniae aegrotum sustulit Aurelium.
Cuius ad interitum, ne rex tam clarus obiret
Absque nota, micuit stella comata polo.
30
Sive philosophicos lector velit esse Britannos
Sive mathematicos, a petat,
Te (Merline) legat, tu lucida consulis astra,
Tu medicas herbas, tuque metalla probas,
Tuque volatilium cursus capis, exta ferarum5
Inspicis, et quid non, quo stupet orbis, agis?
Tu quid praeteriis nosti, quid sitque futurum,
Praescius enarras, multaque rara canis.
Nubibus obducens tua dicta prophetica, ne quis
Haec sine divino lumine scire queat.
10
Quae, quia iam totum sint decantata per orbem,
Non opus est numeris commemorare meis.
32. DE UTHERI PENDRAGONIS IN SAXONES VICTORIIS
![]()
Rursus in arma ruunt ferus Octa et Cosa rebelles,
Hos tamen in castris Uther utrosque capit.
His ita devictis gens tota exultat, et omnes
Saxonicum sperant deposuisse iugum.
Londonium petit Uther, ibi diademate frontem5
Circuit, hic Octam carcerat atque Cosam.
Pascha sacris celebrat divis genialibus omnes
Indulgent, ferias civis ubique colit.
Inde catervatim proceres ex omnibus oris
Confluxere, sonant organa, chorda, tubae.
10
Huc inter proceres Gorlois dux Cornubiensis,
Et secum reliquis pulchrior uxor adest.
Hanc nimis Uther amat, dux dedignatur, utrique
Cornubiam, invito rege, repente petunt.
Rex hos accersit, dux aversatur, utrinque15
Bella parant, movet hos hinc amor, hincque furor,
Oppida dux munivit, inexpugnabile castrum,
Quo sese recipit candida Igerna, struens.
At Merlinus opem (sic ars frustratur ab arte)
Suppeditat, voto rex fruiturque suo.
20
Assumptaque ducis persona illudit Igernam,
Arthurum ignoto concubituque parit.
Dumque foras Veneris rex insectatur amorem,
Regna alii vastant proditione domi.
Nam regis vitium populum docet esse nefandum;25
Exemploque putat quodque licere nefas.
Carcere tunc fracto ferus Octa et Cosa latenter
Ad socios fugiunt, et nova bella struunt.
Urbs antiqua fuit, quam tunc dixere Brigantum
Voce Verolameum, non equidem incelebris.
30
Ista superba viris, muris et turribus altis
Audet in Utherum pandere signa suum.
Inque suas partes Cosam conducit et Octam,
Tutum iter ad facinus per scelus esse putans.
Inde fit in turmas regales plurima strages,35
Peior et in causa sors meliore fuit.
Uther, ut id novit, quamvis tunc temporis aeger
Esset, et infirmus, se tamen inde levat.
Moxque sibi feretrum fabricari praecipit, in quo
In medios hostes mollius ire queat,
40
Aspicit hunc oculis valde indignantibus Octa,
Cosaque subridens, “quorsan hoc (inquit) erit?
Ergone cum vacuis tandem pugnabitur umbris?
Haecne aliis, aegro convenit, aura magis?
Tam sumus imbelles, ut semisepultus in arma45
Audeat infirmis nos agitare minis?
Forte senex bello mallet= quam pace perire!
Esto, nec impedio: cuique perire licet.”
Has tulit ampullas, et sesquipedalia Cosae
Scommata Rex Britonum leniter, ut decuit.
50
Nam male conveniunt maiestas et furor, ira
Consilium raro, quo bene suadet, habet.
Negligit Ambronum rixas, intentior ad rem,
Propositique tenax, ut, quod agit, peragat.
Undique dispersas feretro circumvolat alas,55
Et quacunque opus est parte, ministrat opem.
Hic minuit turmas, hic aggerit, hicque reducit,
Hic precibus movet, hic laudibus, hicque minis.
Nil intentatum linquit, lapidem movet omnem,
Hostis ut avertat vimque dolumque sui.
60
Alta Verolamii subiectis moenia scalis
Ascendunt Britones ensibus et clypeis.
Hos gladiis perimunt, hos saxis, hosque balistis,
Hos, ubi parma minus praevalet, igne cremant.
Exultant Britones, timor occupat inde rebelles,65
Et quoniam miseris non stat in urbe salus,
Castra resignarunt, et aperto Marte lacessunt
Oppositas turmas. Invenit arma furor.
Acrius insequitur rex Pendragonius, et iam
Spes erat hostiles debilitare faces.
70
Non opus est multis: inter pugnamque fugamque
Cosa cadit, post hunc caeditur Octa ferox.
Iam quoque cum fuerat victoria parta, triumphos
Rex canit, et “mallem semisepultus (ait)
Vincere, quam sanus superari.” Mox tamen Uther75
Saxonicis patitur dira venena dolis33. DE REGIS ARTHURI NOBILISSIMI MAGNIFICENTIA ET MAGNANIMITATE
![]()
Quisquis ab antiquis fieri miranda Britannis
Denegat, Arthuri regia facta legat.
Huic pater est Uther Pendragon, clarus uterque.
O quam sunt similes hic puer, ille pater!
Huic innata fuit virtus ex traduce, sic sunt5
Ex aquilis aquilae, deque leone leo.
Ordinis author erat primi, tabulamque rotundam
Militibus patet hunc instituisse suis.
Tanta fuit Britonum tunc magnificentia in aula,
Tantaque nobilitas gloria, pompa, decus,
10
Ut proceres longe, regesque ex omnibus orbis
Partibu, Arthurum visere confluerent.
Utque aliis pompa, sic bello praestitit, et tunc
Non nisi de Arthuri nomine fama fuit.
Huic gladius Caliburnus erat, Rona lancea, per quae15
Rithonem monstrum sustulit e medio.
Plura quidem gessit quam quae modulamine nostro
Sitve mihi spacium propositumve sequi.
Hoc satis est: Arthurus erat, qui nomine tantum
Gentibus ignotis terror, amorque fuit.
20
Cuius ab auxilio stetit haec gens, cuius ab ictu
Magnanimi reges et cecidere duces.
Sertorium Libyae regem, regemque peremit
Bithyniae, et gladio dempsit utrisque caput.
Lucius hac pugna cecidit Tiberius, in quo25
Tunc Romanorum gloria summa stetit.
Mortuus ad Romam defertur, ut inde senatus,
Quae fuerit Britonum gloria,perspiceret.
Rex iubet haud aliud spectari exinde tributum,
Quam quod in hoc trunco solverit exanimi.
30
His ita digestis Romam cupit ire, sed illum
Modredus retinet seditione domi.
Quem dum persequitur ferro flammaque furentem,
Pluribus acceptis, cladibus atque datis:
Modredo prius occiso, cadit ipse, sed hostem35
Qui perimit, victor stat, licet ipse cadat.
Vulnere languescens sensim sic transit in auras
Nobilis Arthurus, gloria Brutigenum.
34. DE QUATUOR SUBSEQUENTIBUS REGIBUS
![]()
Hinc Constantinus, Connanus, Vortiperaeus,
Postque hos Mulganus Regia sceptra tenet.
Iste procul dubio (si non Sodomita fuisset)
Principibus primis aequiparandus erat.
At facile in populum manant exempla potentum,5
Deteriusque ipso crimine crimen habent.
35. DE BRITONUM BELLIS CIVILIBUS
![]()
Quando semel medium sol cursu ascendit in axem,
Vergit ad Occasum se removendo, suum.
Sic fit in imperiis: subeunt, ut caetera, finem,
Quando semel summum praeteriere gradum.
Perpetuum nihil est ex sublunaribus, at quod5
In pretio est hodie, cras redit in nihilum.
Numen ab aeternis distinguens usque caduca
Hunc velit humanis rebus inesse statum.
Gens haec quae fuerat iamdudum gloria mundi,
Gens haec quae reliquis gentibus horror erat,
10
Fortunis nimium nunc luxuriando secundis,
Intestina suo pectore bella fovet.
In sua fata ruit praecepsm ac more Thiestis
Inscia quos peperit, devorat ipsa suos.
Quaeque alios quondam, nunc se premit, in sua vertit15
Viscera, quod reliquum stragis ab hoste fuit.
Quae fuerat faelix, misera, imo miserrima nunc est,
Faelicem, gravius damna fuisse, gravant.
Ut quando variis pugnatur in aequore ventis,
Et penetrat Boreas flatibus ima maris,
20
Fluctuat huc illuc in tempestate carina,
Non ubi se tuto sistere possit, habens.
In scopulos, syrtes, et inhospita littora fertur,
Nec poterit caeli nauta tenere gradus.
Navibus hic lintro fractis enavigat expes,25
Hic scopulo elisus piscibus esca datur.
Ille suas (quoniam minor est iactura bonorum
Quam vitae) merces proiicit in pelagus.
Sic et in imperiis, ubi sunt civilia bella,
Nulla quies, nulla est copia, nulla salus.
30
Ordine subverso rerum, susdeque feruntur
Omnia, neglecta est lex, violata fides.
Praecipitatur honor, virtus stupet, esse modestum
Est capitalem scelus ni facias pateris.
Rex populo, populus regi suspectus, uterque35
Alterutri fraudes insidiando struit.
Hic Britones spoliant Britones, et amicus amicum:
Hic domino servus praeparat insidias.
Hic pater insequitur prolem, prolesque parentem,
Hic iugulat matrem filia, sponsa virum.
40
Caeditur hic infans lactantis ad ubera matris,
Hic trahitur coniux dilaniata comas.
Hic iacet ad sacras transfossus presbyter aras,
Invita hic stuprum virgo pudica subit.
Quisque (velit nolit) fit miles. Bella timentes45
Bella gerunt, ferro stat sua cuique salus.
Cogere quam cogi nemo non maluit, in vi
Tutius inferre est, quam tolerare, nefas.
Rostra fugit iudex, metuit metuendus, in armis
Lex silet, ex aliis, quam dedit, orat opem.
![]()
50
Non thalamis regina suis secura quiescit,
Non rex in solio, quod cupit esse, iubet.
Squallida stat rerum facies, quasi tota retrorsum
Esset in antiquum terra redacta chaos.
Undique fit planctus, singultus, et undique clamor,55
Quisque miser, nec quem, qui miseretur, habet.
Templa Dei deserta iacent, ubi sacra fuerunt
Atque hominum coetus, nil nisi bubo volat.
Pulpita bycticorax, et tintinnabula milvus
Occupat, et tota squallor in urbe sedet.
60
Territus in silvas civis fugit, Oppida fures,
Quodque magis miserum est dicere, bruta tenent.
Uvas nemo premit, nullus colit arva colonus,
Deserit innocui pastor ovile gregis.
Hic serit, ille metit segetes; hic colligit aurum,65
Dissipat is; pecudes pascit hic, ille vorat.
Aedibus ambrones vestris scurraeque fruentur,
Cum tibi sub vacuo est mansio nuda dio.
Rabula purpureas vestes teret unus et alter,
Cum, velut erro vagus, tu sine veste tremis.
70
Coram oculis vestras ganeo consumet aristas,
Magnificasque dapes, cum peris ipse fame.
“Thesaurum abscondis?” Non audes quaerere “tollis?”
Non ubi deponas scis, Et habere times.
Arma cupis? Nescis cui parti haerere, Recusas?75
O ubi cum fias hostis utrique, lates?
Vivere vis? Hostes nihil est incertius inter.
Visne mori? Mmiseros quis iuvat, ut pereant?
Hei mihi, civilis recitando incommoda belli,
Dispeream, si non mens mihi deficiat.
80
36. IN AUGUSTINUM A GREGORIO MAGNO IN BRITANNIAM MISSUM
![]()
Interea, regno diviso, quodque sub uno
Rege fuit, variis regibus exposito,
Mittitur ad Britones pius Augustinus, ut illos,
Saxonicosque sacra relligione beet.
Bangoriae clarum tradunt tunc temporis esse5
Coenobium, multis magnificum titulis.
Praefuit huic abbas sanctus Dinothius, in quo
Prae reliquis micuit gratia, Musa, fides.
Hic monachi bis mille sacri centumque fuerunt,
Qui sua voverunt vota precesque Deo.
10
Nullubi coenobium totidem produxit alumnos,
Quot fuerunt intra moenia Bangoriae.
Hos ibi sollicitat pius Augustinus, ut una
Saxonicos secum verba Dei doceant.
Utque sibi morem gererentm Dinothius aegre15
(Ut fuit elati pectoris) ista tulit.
Sicque ait, “impuris dabimus, pater optime, porcis
Sacra Dei quae sunt, utputa Saxonicis?
Absi, Et haud aequum est tibi nos parere, quod optas,
Ecquis enim subdet libera colla iugo?
20
Non tibi debetur subiectio nostra, labores
Sin ita fert animus participare tuos.
Perge, age pro lubito, non est tibi portio nostri.
Tu tua, nos vero nostra sequemur,” ait.
“Non sumus hac miseri, (miseri licet undique simus)25
Ut vestra Britones indigeamus ope.
Hostibus indignum est servire, placere molestum,
Prodesse ingratum, non nocuisse nocet.”
Hunc Augustinus porrecta fronte benigne
Excipit, et quicquid displicet, arte silet.
30
Quod cum Ethelbertus Rex Cantius audiit, ira
Aestuat, et vires pronus in arma parat.
“Sperni Augustinum, pro nullis ducier Anglos,
Idque (quod est gravius) per monachos fieri.
“Ecquis (ait) nisi truncus iners, illinguis et excors35
Ferre queat?” Nullas sustinet ira moras.
Quin et Edelfridum, quem tunc Northumbria regem
Novit, in auxilium suasit adire suum.
Instructas acies, promptasque ad bella cohortes
Ad Legecestrenses fert furibundus agros.
40
Consul ibi Bromael monachos ut servet, in hostem
Irruit, et belli fulmina prima tulit.
Mille ibi bis centum monachi gladio perierunt,
O quam dulcis erat sic periisse salus!
Martyrium in causa non paena pendet, eoque est![]()
45
Paena minor, quanto causa fuit melior.
Victor Edelfridus monachorum caede triumphans
Castra movet, iuxta Bangoriense solum.
At belli fortuna diu non durat: ad urbis
Bangoriae victor moenia victus erat.
50
Hunc Bledericus enim dux Cornubiensis ovantem
Fundit, et indignam cogit inire fugam.
Sic rediit miseris, abiit fortuna superbis.
Qui modo stat, videat, ne simul ipse cadat.
Post varias pugnas, longique pericula belli,
Quod cum Saxonicis iam tulerant Britones,
Inter Edelfridum et Cadvannum pax stabilitur,
Quae, dum vixerunt, inviolata fuit.
In quod amicitiae faedus iuravit uterque,5
Obsidibusque fidem sanxit utrinque datis.
Tunc apud Armoricam Solomon rex praefuit, illi
Commendat soboles rex hic, et ille suas.
Ut pueri teneris hic instituantur ab annis.
Quippe quod imbiberat prima iuventa, manet.
![]()
10
Cumque aetate pares fuerint et honoribus, ille
Efficit ut possint moribus esse pares.
Unus utrisque fuit studiorum cursus, in armis,
Gymnasiis, Musis, arcubus atque pilis.
Sic hos (ut decuit natos ad regna) minorum15
Rex Britonum Solomon praecipit institui.
Nam gravitate senex summa fuit, utpote quicum
Candidior fieri regia vita queat.
Vir sapiens, et qui Solomonis nomine frustra
Non fruitur, tanto polluit ingenio.
20
Nil praecepta iuvant, ubi non exempla relucent.
Qui malus est, alium vix facit esse bonum.
More suo docet hos venerari numen ab ovo,
Et (quod iustitiae est) reddere cuique suum.
Non fore difficiles, nec quales non sibi constant,25
Nec quibus ampla nimis, nec sit avara manus.
Multa peregregie coram Solomone peregit
Cadvallo, Edvinus non fuit inferior.
In summa, virtutis eo processit uterque,
Ut vix scire queas, hic sit an ille prior.
30
Defunctis tandem patribus, Solomonis ab aula,
Navibus instructis regna paterna petunt.
Trans Humbrum Edvinus regnat Borealibus oris,
Caetera Cadvallo sub ditione tenet.
Omnia apud Britones tranquilla pace geruntur,35
Et soliti firmum foedus amoris erat.
Consilio donec tandem Cadvallo Briani
Fretus in Edvinum bella inimica movet.
In quibus ille tamen victus post multa recessit
Praelia, et in turpem cogitur inde fugam.
40
Interea ferro vastat flammaque Britannos
Edvinus. Quid non audet agitque furor?
Saepe redire parat Cadvallo, et Pellitus augur
Auguriis frustrat regia coepta suis.
Quippe erat (ut fertur) venturi praescius, et qui45
Stellarum cursus calluit et volucrum.
Cum videt illudi quicquid decreverat, et spem
Vincendi vanam iam fore, rex Britonum.
Rursus in Armoricam disperso milite victus
Vela dat, implorans hic Solomonis opem.
50
Omnibus auditis quid quaerant, quidve querantur
Brutigenae, Solomon fatur, ut insequitur.
38. SOLOMONIS REGIS ARMORICANORUM BRITONUM AD CADVALLONEM
REGEM BRITANNIAE MAIORIS ORATIO![]()
“Egregii iuvenes (nam vos mihi causa querelae
Estis), ob hoc vestrum condoleo exitium.
Qui fit ut antiqui Britones a vilibus Anglis
Expulsi externam sollicitetis opem?
Vosne feram Britones Troiana e stirpe profectos?5
Vosne putem Priami Dardanidumve genus?
Qui sic contempti, sic victi, sicque fugati,
Turpiter a vestris degenerastis avis!
Hi poterant Dacos, Pictos, Gallosque domare,
Germanos, Libycos, Ausoniosque duces.
10
Vosque quid? A proavis gens invictissima vobis
Est data, quam miseri deseruistis,” ait.
”Imperii fines ad magnae moenia Romae
Vestri extendebant militia proavi.
In vobis nihil est prisci, vel parta tueri,15
Roboris, a vestris tam procul estis avis.
Subdidit hos tantum Romana potentia, nec fit
Hoc, nisi secreta seditione domi.
Vos, timidi ambrones, et aperto Marte, nec hasta
Sed gladiis, etiam Saxonici superant.
20
Gentibus hi fuerant vicinis terror, et orbis,
Audito Britonum nomine, pertremuit.
Fabula vos estis iuvenumque senumque tabernis,
Et triviis, et vos garrula ludit anus.
Tu quoque Cadvallo nostra nutritus in aula25
Qui Martem imbiberas, meque docente, puer,
Qui toties coram nobis iuvenilibus annis
Militiae tuleras tanta trophaea tuae,
Seu fuerit vibrare hastam, iaculumve per auras
Mittere, seu tumidis addere calcar equis,
30
Quam procul a temet nunc es digressus? In armis
Primus eras, at nunc ultimus in meritis.
Oblitusve tui es generis, doctoris, et aulae,
Primum ubi suxisti vitae alimenta tuae?
Dic tamen, unde tui nostrique oblivio tanta35
Creverit, et quaenam causa sit exilii?
Macte animi princeps, lapsamque recollige mentem,
Sorte subit melior deficiente Deus.”
39. RESPONSIO CADVALLONIS AD SOLOMONEM blue
“Multa mihi et patriae graviter, Rex inclyte, nostrae
Obiicis, et crimen (quicquid id est) fateor.
Non ita me vanum (miserum licet improba fingat
Me fortuna) putes, ut manifesta negem.
Et tibi, iudicio qui perspicis omnia acuto,5
Et nunc, cum vestram supplico pressus opem,
Absit, ut excudam, princeps, mendacia. Fata
Me miserum faciunt, non tamen esse levem.
Esto, nec impugno, spretis superamur ab Anglis,
Et victi exilium nunc patimur, fateor.
10
Nos patriam profugi, nos urbes, castra, penates,
Et quicquid charum est perdidimus, fateor.
Sunt, inquis, veterum celeberrima gesta Brigantum,
Nos sumus a proavis degeneres, fateor.
Deliciae mundi terrorque fuere Britanni,15
Nos vero patriae dedecori, fateor.
Fabula nos lippis sumus, et tonsoribus, inquis,
Et quicquid dici plus poterit, fateor.
Non tamen obliti vestri sumus, at minus apti,
Rex, fateor meritis aequa referre tuis.
20
In miseris tantum est sublata potentia rebus,
Mens tamen auferr non sine morte potest.
Mens (ut ait vulgus) cuiusque est quisque, voluntas,
Sive opus esse bonum, seu facit esse malum.
Multa mihi memoras, fieri quae non nego. Sed quo![]()
25
Haec animo et casu facta fuere, tene.
Vincimur, at qui fit? Nonne hoc fuit alea Martis?
Possumus iratos nos prohibere deos?
Aufugimus victi, Tamen ut qui cedere nollent,
Quos nova spes tandem posse redire fovet.
30
Tentamus reditum, redituris Aeolus obstat,
Cogit et invitas, qua placet, ire rates.
Possumus adversos an nos compellere ventos,
Neptuni rabidas vel cohibere minas?
Quae sita sunt extra nosmet, non sunt ea nostri35
Iuris, ut evinci, perdere, sive mori.
Altera naturae, sunt altera debita sorti,
Nam patimur seu non ista, agitante Deo.
Nos intra proprie sunt velle et nolle, voluntas
Imperium in nostrum corpus herile tenet.
40
Stare, sedere, minus sive amplius, ire, morari,
Passio et affectus, spes, timor, ira, dolor:
Haec proprie nos sunt intra: superare velimus?
Nos penes est, sed quod vincimur est alibi.
At nisi te lateat quid iustam numinis iram![]()
45
Provocet, et patriam quid faciat miseram,
Haec adverte, precor, breviter quae dixero, nostri
Exilii causa est exitiique scelus,
Et patriae vulgare nefa. Nam saepe ruina
Principis et regni, profluit ex populo.
50
Relligio spreta est: pietatis quos decet esse
Lumina, sunt potius limina nequitiae.
Cum semel impurae fuerint in fontibus undae,
In fluviis alias quis fore speret aquas?
Iustitiae sedes nunc fit vaenali, et auro,55
Non probitate, potens conciliatur amor.
Abstergit modicas reverentia publica labes,
Et gravitas sceleris suspicione vacat.
Dant reges patulas assentatoribus aures,
Qui sua, non regni commoda, respiciunt.
60
Utque interpositis nebulis obscurior est sol,
Et radiis terras frigidius reficit.,
Sic et adulator, qui plane est aulica nubes,
Excludit reliquos, et melius meritos:
Ut neque virtutes, nec Mars, nec Musa, nec artes,65
A radiis regis quae meruere ferant.
Crescit ab attracto nubes densata vapore,
Vimque suam ex fumo, et sordibus, alter habet.
Solvitur in ventos, tonitrus et fulmina nubes,
Ille simultates, iurgia, bella, parit.
70
Insuper et reliquis addas erroribus, aulae
Aucupium, fastum, luxuriam, Venerem.
Virtus et vitium pensantur lancibus aequis,
Ni gravius lancem forte premat vitium.
Rura petas, domino fit praeda colonus avaro,75
Ruris ab aerumnis pascitur aula nitens.
Spongia fit populus: regali quicquid in aula
Officit, in populum manat abinde malum.
Ut capite aegroto, sanos descendit in artus
Morbus, et hinc partes debilitat reliquas.
80
Sic in rura nefas sese divulgat ab aula
Principis, exemplum plus nocet usque malo.
Arridet vitium vitio, neglectaque virtus
Et contempta nigris ambulat in tenebris.
Haec mala sunt patriae (doleo me dicere) nostrae,![]()
85
Corrupti, fateor, morbida signa status.
Ast ea me puero nostrumque in tempore patrum,
Meque absente procul, nata fuisse scias.
Nec vitio verti mihi debent, quae neque feci,
Nec fieri poteram tunc prohibere puer.
90
In nostrum tamen exitium cumulatur, iniqui
Quicquid ab antiquis progrederetur avis.
Vos, superi, testor (tantum mihi foedera pridem
Rupta ignoscatis) sic ego si merui,
Ut tamen, indomitae quae sunt delicta iuventae95
Non ea (cum fiant) secula saepe gravant:
At collecta diu (cum sit minus apta senectus
Ista pati) canos sollicitare solent:
Sic fit in imperiis, praesentis nam scelus aevi
Forsitan in seclo posteriore luet.
100
Quando vel imperium discors, vel rex erit infans,
Haec mala prorumpent in patriae exitium.
Hinc mihi nunc iste, rex. profluxere ruina,
Commisere alii crimina, plector ego.
Hinc est quod fugio victus, quod sic vagor exul,105
Hinc est, auxilium quod peto, spero tuum.
“Hisce tuis moveor multum rationibus, hinc et
Promptus in auxilium fio, tenaxque tuum.
Sors tibi non animus deerat, Cadvallo, secundis
Dignus es, adversas qui bene res tuleras.
Exacte fit nemo miser, nisi sponte: coactus5
Si quid agis, fatis, non tibi, crimen inest.
Non agit, at patitur quisquis compellitur, ultra
Velle tuum non est, numina posse regunt.
Quam cito me verbis, Cadvallo, viceris, hostes
Tam cito te spero vincere posse tuos.”
10
Nec mora: conscribunt acies, ne Pellitus augur
Notitiam Edvino propositi exhibeat.
Ad Britones properat secreto more Brianus,
Augurem ut e medio tolleret, ac ita fit.
Augur ad Edvini portas forte exit, ubi alter
Mendicum sese fingit, et hunc perimit.
15
Tunc petit Exoniam ignotus, sequiturque Peanda
Exoniamque armis cingit, ut hunc capiat.
Navibus interea Cadvallo intervenit, hostes
Fundit, et occiso milite, dux capitur.
20
Qui se perpetuum posthac fore destinat hostem
Saxonicis, sitiens Marte probare fidem.
Pergit in Edvinum Cadvallo, Edvinus in arma
Saxonicos omnes convocat, et coeunt.
Instat uterque suis turmis, victoria tandem25
Cadvallonis erat, Saxonicique cadunt.
Caeditur in campo qui vulgo dicitur Hedfield![]()
Strenuus Edvinus pernities Britonum.
Post illum Offridus regnat, post hunc Caduanus,
Quos simili perimit victor utrosque modo.
30
Nunc tenet Oswaldus sceptrum Borealibus oris,
Quem ferro et flammis exagitant Britones.
Stat murus Britones inter Scotosque (Severus
Condidit) hac Scotos terminat, hac Britones.
Huc fugat Oswaldum Cadvallo, Peanda fugatum35
Insequitur, quem post praelia multa necat.
Sic, velut in pugna Cadmaea, mutua dantes
Vulnera Saxonicis, Saxonici pereunt.
Iam satis adversas expertus, resque secundas,
Et melius sortem doctus utramque pati
![]()
40
Aegrotat Cadvallo, dolent Britones. Sed inanis
Tristitia est, quae sic flectere fata putat.
Non medicis herbis, lachrymis, precibusve minisve
Decretum variat propositum Lachesis.
Morbis, non senio nec debilitate gravatus,45
Ni fuerit morbis qualis inesse solet,
Nobilis aethereas Cadvallo transit ad aedes,
Ultima Brutigenum gloria, splendor, honor.
41. DE BRITONUM FINE ET MISERIA
![]()
Filius in Regnum subiit Cadvallader, in quo
Completur Britonum funditus exitium.
Nunc opus est lachrymis potius quam carmine, bellum
Dira fames sequitur, pestis avara famem.
Sic mala sunt vicina malis, transitur ab una5
Ad varias clades, constet ut esse Deum.
Saepe ferit pariter, gradibus quandoque remissis,
Sera licet, tamen est ultio certa Dei.
Nunc redit in Cancrum Phoebus, nunc Sirius agros
Urit, et in medio flumine siccat aquas.
10
Terra negat fruges, non profert fertile pratum
Gramina, sylva suis stat viduata comis.
Hic armenta boum pereunt, hic pastor et agni,
Hic pater, hic proles, hic puer, hicque senex.
Hic edit infantem nutrix, nec sufficit hoc, sed15
Sese in frusta secat, sic satiare famem.
Ipsa suo tellus tremebunda dehiscit hiatu,
Ut quos non potuit pascere, aperta voret.
Et quodcunque fames intactum liquerat, illud
(Quicquid erat reliquum) devorat atra lues.
20
Nam λιμὸς etλοιμὸς sunt concomitantia, per quae
Ut quoque per bellum vindicat ira Dei.
His tribus impurum castigant numina mundum,
Et genus humanum sollicitare solent.
Bellum ubi non prosit, tentant fame. Non ibi cessant,![]()
25
At fame quos nequeunt flectere, peste probant.
Paulatim imprimis serpit, quasi cancer, at inde
Currit, et hinc tandem pestis ubique volat.
Parva metu primo, sed quae crescendo gradatim
Fit gravior, vires auget eundo suas.
30
Undique per totum celeris contagio regnum
Grassatur, iuvenes surripit atque senes.
Ista nec aetati tenerae, nec parcit anili,
Ista nec ingenium respicit aut speciem.
Ista nec auratas regum discriminat aulas35
Pastorumque casas, ast in utrumque furit.
Nec stibium formam viresve unguenta tuentur,
Nec cerebrum fumus, nec coma falsa caput.
Nil medicina valet, nec quid delectat amomum,
Nec quid amaracinum, nec sacra myrrha iuvat.
40
Balsama non prosunt aegris, nec aromata: morbus
Est gravior, quam qui pendet ab artis ope.
Aegroto medicus dum consulit, occidit ipse.
Infantem nutrix dum fovet, ipsa perit.
Non socius socium, non visit amicus amicum:45
Rumpit amicitiae debita iura timor.
Qui fugiunt villas, vastis moriuntur in agris,
Qui fugiunt agros, in triviis pereunt.
Inficiunt purum foetore cadavera caelum
Putrida, defunctis nemo sepulchra parat.
50
Pastor oves, naves mercator, aratra colonus,
Bruta solum, volucres aera, piscis aquas,
Rex solium, proceres aulam, plebecula villas,
Deserit, haud ubi quis vivere possit, habet.
O miseri Britones! O gens! O tempora! Quisnam![]()
55
Ferreus haec fando temperet a lachrymis?
Stat procul in terris gens Transabrina remotis,
Nuper ab indigenis Cambria dicta fuit.
Gens montosa, tamen fluviis et vallibus imis
Plena, nec ingratam se gerit agricolis.
60
Huc, quoniam patriis tuto non vivitur oris,
Agminibus fugiunt Relliquiae Britonum.
Hic sese latebris nemorumque recessibus abdunt,
Sic utcunque salus invenienda fuit.
Armoricam rex ipse petit, se tradit Alano,65
Defuncto solium qui Solomone, tenet.
Interea deserta iacet Britannia, nemo
Hanc cupit in praedam, qui prius audet, habet.
Saxonici tandem morbis cessantibus isthuc
Classibus innumeris applicuere feri.
70
A pelago ad pelagum nudam tunc undique gentem
Implevere novo Saxonici populo.
Quo semel audito valde cupiendo cupivit
Antiquam patriam visere rex Britonum.
Dum tamen haec animo multumque diuque revolvit![]()
75
(Ut iam nil aliud nocte dieque studet)
Angelicam vocem descendere caelitus audit,
“Nolito patriam visere Rex Britonum.
Dum, quod praedixit Merlinus, venerit aevum,
Desertam repetent tum patriam Britones.
80
Interea fac quaeso petas, Cadvalladre, Romam,
Papa ibi te capiet Sergius hospitio,
Non aliter reditum sperent, nisi abinde, Britanni,
Hic te pro misero paeniteat populo.
Non nisi per fidei meritum patet, idque futuro85
Tempore Britannis gens habitanda tuis.”
Haec qui contigerant regi narravit Alano,
De re tam dubia quid putet ille, rogat.
Ille prophetissae scrutatur dicta Sibyllae
Merlini ac Aquilae pervolat ungue libros,
90
Nunquid in his possit reperiri tale, quod aeque
Hisce revelatis conveniat, trutinat.
Omnia concurrunt: viso hoc Cadvalladrum Alanus
Consilio Romam suadet adire novo.
Postposita patria Romam petit, excipit illum95
Magnifice grato Sergius hospitio.
Rex subitis morbis ibi mox correptus, ab huius
Colluvie carnis transvolat ad superos.
42. AD PRAESENS TEMPUS APOSTROPHE.
Cadvalladri umbra ad nympham Alethiam“Proh superos! Ubi sum? Quonam feror? Unde revertor
Post totidem noctes, post saecula tanta peracta,
Post mille expletos sub Averni faucibus annos?
Ecquis ab infernis tandem me suscitat umbris?
Quisnam me miserum mortalia visere cogit,5
Invitumque trahit sedes penetrare relictas?
Nonne satis fuerat mihi deposuisse coronam,
Privatimque Deo mea vota vovere supremo?
Quam modo Lethaeis lotum post funera lymphis
(Nescio qui) patrias revocari rursus ad aedes?10
Quem video? Quis me sequitur? Me tangere noli
Quisquis es, infaelix, non sum mortalis, at umbra.”
“Parce mihi, si quid videor tibi forte molesta.
Nympha ego sum, teneras noli contemnere nymphas.
Nunc urbes, nunc rura colo, nunc prata frequento,![]()
15
Nunc virides sylvas, nunc regum versor in aulis,
Nunc vero in templis. Sum filia temporis, et cui
Traditur a primis infans Britannia cunis,
Ut fidei documenta sacrae, moresque benignos
Hauriat. A primis nam quicquid gustibus hausit,20
Semper inhaerescit, primumque reservat odorem.
Sed quis es enarres. Quo vadis? Et unde profectus?
Et cur sic patrias te visere poenitet oras?
Quisquis es, haud metuo, nec sum metuenda vicissim.
Nympha ego sum, teneras noli contemnere nymphas.”25
“Ille ego sum, si scire velis, Cadvallader, olim
Rex Britonum, qui sceptra libens, regnumque reliqui,
Et iussu Angelico Romam migrare coactus,
In precibus reliquum traxi securius aevum.
Cumque mihi miserae transacta sit ultima vitae30
Linea, pallentes infra detrudor ad umbras.
Primus ibi ante fores occurrit Cerberus, Orci
Ianitor, umbrarum custos, canis ille triformis.
Exigit is solitam diris latratibus offam,
Qua semel in fauces proiecta, admittit eunti35
Introitum, limen subeo nigrantis Averni.
Obviat inde senex multis provectior annis,
Squallidus aspectu, barba demissus ad usque
Crura, oculis intus rigida sub fronte reclusis,
Crinibus incomptis, rugisque senilibus, is qui40
Per Stygiam manes transportat lintre paludem
Portitor inferni, qui grandi et voce profunda
Horridus, instantes vocat ad sua littora manes.
Cum semel umbriferum tranassem flumen Averni,
En patet obductus spissa caligine gurges45
Vastus, et horrendis implens ululatibus aures.
Hic lachrymas frustra mittunt, ibi pectora tundunt.
Hic lacerant crines, ibi strident dentibus, hic stat
Pallor iners, illic macies sedet, horror utrinque est.
Hic rotat Ixion, hic saxum Sysiphus urget,50
Hic Titium laniat vultur, stat Tantalus illic
Perpetuo sitiens, satians sua viscera nunquam.
Aspice de dextra, furiis agitatur Orestes.
Hic Nero qui toties humano sanguine mundum
Polluit, impuro saturat sua guttura tabo.55
Quique in Christicolas variis Caligula paenis
Saeviit, assiduis hic caeditur ipse flagellis.
Hic Heliogabalus stat Sardanapalus et illic,
Ulceribus plenus, leprosus, putidus, et iam
Luxuriae quae sunt condigna stipendia norunt,60
Indulgere gulae quid sit. De parte sinistra
Aspice, Nestorius, Donatus, et Arrius illic
Semper inextinctis torrentur in ignibus, isthic
Perpetuis tenebris semperque calentibus undis
Damnantur monachi. Iacet hic mercator, et illic65
Causidicus, baiulus copulantur et aulicus aeque.
Doctus, iners, opulentus, inops, expertus et expers,
Prodigus et parcus vinclis stringuntur eisdem.
Rusticus et princeps, nullo discrimine ubique
Horridus est clamor, singultus et undique luctus.70
Haec ita dum fiunt, Plutonis ad ostia pulsat
Nescio quis, visus fuit e mortalibus unus.
Id tamen insolitum est Stygias penetrare cavernas
Mortales, nisi sint exutis carnibus umbrae.
Id potuit quondam monstrorum victor, et isthinc75
Eurydicen traxisse sono testudinis Orpheus
Dicitur, exemplis aliis caret Orcus. At ille
Quisquis erat, furiis circum comitantibus audet
Intrepide pulsare fores, vir pallidus ore,
Crinibus in dorsum dimissis, lumine acuto,80
Dentibus imparibus, barba pro tempore rara,
Corpore procero, gracili tamen, ut quod ad arma
Non, quantas habuit vires, promitteret in se.
Hic (ut erat minime promptus sermonis, at audax)
‘Vos (ait), o Erebi reverenda potentia, nostras85
Exaudite preces, et (si mortalia nondum
Negligitis) vestram miseris mortalibus oro
Acceleretis opem. Medio iacet insula ponto.
Anglia ab indigenis dicta est, Britannia quondam
Et quae sic iterum dici desiderat. Olim90
Relligionis erat mater, nunc dira noverca est.
Olim orthodoxae fidei fuit anchora, sed nunc
Angulus haereseωn, σanctorum ergastulum, ut uno
Complectar breviter verbo, paene ipsa Gehenna.
Ex quo Wicklifius sua dogmata sparsit in orbe,95
Postque hunc Hieronymus Pragensis, et Hussius, et tunc
Zwinglius, et Papae infestissimus ille Lutherus.
Postque hos, sectarum turba intolerabilis orbem
Polluit, haud desunt reges qui gnaviter istos
Errones nutrire solent, et ab aspide dirum100
Vipera consilium capit. At (nisi spes mea fallat)
Non impune ferent. Per vos, per fata, per umbras
Per Stygiam (et si quid queat amplius esse) paludem
Iuro iterum atque iterum, me non desistere, donec
Huius ego sceleris vindictam plenius hausi.105
Rex Britonum, et coniux sibi chara, et regia proles,
Nobilitas, patriaeque patres, et gloria gentis
Tartareas omnes pariter mittentur ad umbras.
Hos non eripiet regalis pompa, nec aulae
Gloria praelustris, non auri splendor et ostri.110
Non sua tanta fides, non hos sapientia servet:
Ad Stygias inquam mittentur protinus undas.
Mutanda est regni facies: sus deque ferentur
Omnia, vos tantum coeptis molimine vestro
Aspirate meis, et si quid saevius istis115
Additis, id gratum est.’ Haec cum vomitasset, ab alto
Aeacus exurgens solio sic dicere coepit:
‘Quisquis es, unde venis? Vel quo te nomine digner,
Improbe, mortalis, sceleris fabricator iniqui,
Haud moror. Auxilium frustra petis, improbe, nostrum.120
Nos, quibus humani sceleris censura perennis
Arctius incumbit poenis cruciare nocentes,
Esse putas scelerum fautores? Galleris: aequum est
Ut sit flagitio iudex immunis ab omni,
Simplex corde, manu intactus, de lumine caecus,125
Quique nec invidia, nec amore recedat ab aequo.
Siccine apud miseros mortales vestra geruntur
Iudicia, ut cuiquam spes sit corrumpere posse
Iudicem, et a recta pretio precibusve minisve
Flectere posse via? Non sic agit Aeacus, id quod130
Tu bene perspicies citius, nisi coepta relinquas.
Tamne leve est regnum sorti proscribere, et uno
Magnates patriaeque patres extinguere flatu?
Regem, reginam, et sobolem extirpare favilla?
Gentibus externis in praedam tradere gentem?135
Idque a Christicolis? Quid quaeso saevius? immo
Quidnam adeo horrendum, vel tanto sanguine plenum
Turca potest? Sd perge, tuis erroribus istud
Innumeris animis regnum ditescit, iniqui
(Qualis es) imperium magni Plutonis adaugent.”![]()
140
Dixit, et in tenebras subito se contulit. Alter
Inde referre pedem, quasi spe frustratus iniqua,
Coepit, et obstupuit concepta iIudicis ira.
Haec apud infernos qui sunt tractata ad amussim,
Nympha, tenes. Memores mihi, nympha, quod inde secutum est.”145
“Mira mihi narras, et ego tibi mira vicissim
Narrabo, interea auscultes. Hic ille scelestus
Quem tu tam variis poteras describere signis,
Ecce Catesbaeus generosa stirpe profectus![]()
Nomen habet. Sceleris fuit hic faber improbus huius150
Quod tu (sed dubie veluti sub nubibus) urges.
Iste diu meditans regis regnique ruinam
Talibus hanc tentat gradibus. Locus est ubi leges
In malefactores patriae plerunque feruntur,
Huc rex, et princeps, regina ac aulica pompa,155
Huc proceres sanctique patres, et lumina legum,
Et generosorum numerus selectus ubique
Conventurus erat quinto Novembris. At Ille
Ut frustare queat quod rex intendit, ad istud
Flagitium implendum socios iunxit sibi tales,160
Qualis is ipse fuit. Ne detegat iste vel ille
Quod statuunt vigilant, et in alta silentia iurant.
Cuniculos primum subter penetralia terrae
(Idque latenter) agunt. Hoc non placet, altera mox est
Aggredienda via, et non deest industria coeptis.165
Subter, ubi regni conventio magna sederet,
Cella obscura iacet, soli vix pervia, quaeque
A paucis perspecta fuit (nam sic latet intus).
Hic, inquam, hic (sed lingua tremit mihi caetera fari)
Pulvere sulphureo dolia implevere viginti170
Bisque octo, sparsimque locant, ut grandius inde
Eveniat damnum, quae, ne videantur, ubique
Fascibus obducunt ferroque, ut pondere pulvis
Obsistente suas geminaret in aethera vires.
Dumque ita praesentem minitantur cuncta ruinam,![]()
175
Et nihil in tantum facinus, nisi mittere flammam,
Defuit, ex scripto subolet regi esse propinquum
Tale nefas, sed qui, vel quando nescit. Ad ista
Exploranda aderant quidam e magnatibus, ast hi
Nil tale inveniunt, sine suspicione revertunt.180
Rex tamen, in cuius melior sententia mente est,
Hisce malis, teneris non inconsuetus ab annis,
Suspicit esse dolos, atque explorare vicissim
Cautius iniungit, num tormentarius illic
Pulvis ad exitium positus sit necne. Futuri185
Mens saepe est praesaga malim metuitque quod haud scit.
Iamque dies aderat, cum Rex et tota sequela
Ad Parlamentum (sic vulgo dicitur) irent.
Exploratores praeeunte in nocte silenter
Ad cellam accedunt, ubi Fauxius omnia ad unguem190
Aptaturus erat. Dii, dii, tam sedulus unquam
In re tam misere scelerata, tamque fidelis
Et constans sceleri, tamque imperterritus usquam
Ante fuit? Mea Musa stupet memorare quod ille
Intrepide fecit. Capitur, nihil inde movetur,![]()
195
Tunc veluti monstrum spectatu venit ad aulam.
Non ideo pallet. Tunc coram rege locatur.
Non variat vultum, sed ubique, ac omnibus idem.
Ducitur ad turrim, sceleris non paenitet, immo
Infectum dolet esse nefas. Huic aenea frons est,200
Ferrea mens, et cor adamantinum, ut hunc nihil horum
Molliat, aut trepidis quicquam compungat ab ausis.
Interea reliqui praerupta machina ab urbe
Veloces in rura volant. Ibi qualia possunt
Bella movent, brevis est pugna et victoria parva.205
Ipse Cataesbaeus, duo Writhi, et Percius, isthac,
Qualiscunque fuit, pugna caeduntur, ut illi
Qui potius caedi mallent evadere legem
Quam pugnando capi, sic hos mens conscia terret.
Relliquiae, cum non possint obsistere, cedunt.210
Nequitiamque suam confessi iusta subibant
Iudicia, et patriis convicti legibus altae
Proditionis habent leviores crimine paenas.
Nulla etenim tantum scelus aequat paena, nec uncus,
Nec rota, nec Siculi bos aeneus ille tyranni.215
Nec fuit hic scelerum finis, nec meta malorum.
Hos fortasse furor temerarius egit in hoc se
Praecipitare nefas. Sed si quendam tibi narrem
Praecipuum, doctum, prudentem, relligiosum,
Huncque senem, titulis, studiis, gravitate, senecta,220
Qui merito poterat reverendus episcopus esse,
Huncque reum sceleris, non tu mirabere? Sic se
Res habet. Est hominum quoddam genus ambitiosum
Regibus infestum, credentibus exitiale.
Nomine fictitio (sed vano more) ferunt se225
Esse Iesuitas, et dulci nomine Iesu,
Quod sacrosanctum est, audent petulanter abuti.
Ordo novus, vanus, phantasticus, atque superbus,
Antea inauditus mundo, nam (vera fateri)
Septenos decies vix dum duravit in annos.230
Ordinis huius eras, Garnette, huiusque farinae.
Nam quis te gravior, sed quis sceleratior est te?
Externa specie quis relligiosior? At si
Respicias animum, quis seditiosior intus?
Quis melius scivit? Quis peius fecit? Ut annis,235
Sic et flagitiis et seditione senescis.
Nam neque proditio sine te fuit ulla per annos
Ter senos, neque tu sine proditione, paratus
Semper ad exitium patriae minus actor at author,
Consilio non vi qui vero praecipit, et qui240
Rem facit, in culpa sunt aeque. Tu latitando
Vulpem agis, ast alios cautus facis esse leones.
Sin quis hoc obiiciat non persuasisse, sed istud
Te tantum celasse nefas, respondeo, quisquis
Non prohibet facinus cum possit, suadet et urget.245
Scilicet in regum causis reticentia saepe
Est crimen capitale. Salus nam principis est et
Regni prima salus. Perdant armenta bubulcum,
Pastoremve greges, vel tempestate carina
Nauclerum, nequeunt, non cuncta errare, perire.250
Quanto quaeso magis sublato principe regnum?
Nec fuit hoc facinus tantum intercidere regem,
Sed sobolem regis: nec sic, sed tollere et ipsum
Imperium et regnum, nec tantum corpora, quin et,
Si poterant mactare animos, subitanea mors hoc255
Quatenus efficeret. Proh numina, qualis abyssus![]()
Et scelerum pelagus fuit hoc? Iam Gallica strages
Et Catilinaris iam coniuratio, caedes
Caesaris, et Britonum magnatibus illa ruina
Quam ferus Hengistus per fraudes intulit, haec et260
Caetera quae peperit, vel quae producere possit
Mundus, in aspectu solis crudelia, dira,
Horrida, prae scelere hoc infando sunt nisi nugae.
Horum erat ambitio, reliquis fortasse scelestis
(Et facile credo) scelere hoc praecedere posse.![]()
265
Qualis erat quondam demens Herostratus, ille
Qui templum Ephesiae vastaverat igne Dianae.
Saepe angore animi petiit gens Anglica regem.
Qui stabilire suo constantem semine pacem
Possit, et auditis patriae clamoribus, ecce270
Rex sine dissidio nobis datur. Isque nec anguis
Qui populum perdat, nec trabs Aesopicus, in quem
Plus aequo liceat populo praesumere. Nobis
Non Nero, non Otho, Galba aut Vitellius est rex,
Sed Constantinus, Traianus, et ille Iosias275
Quem toties repetunt scripturae, relligiosus,
Templa Dei celebrans, et magnis sumptibus ornans.
Iusticiae custos, legum anchora, pacis asylum,
Ingenii, eloquii, doctrinae, dotibus auctus,
Corpore plus solito castus, plus mente benignus.280
Quam fortasse iuvat, non hunc natura severum
Composuit, faelix quia nesciit esse tyrannus.
Munificus, largus, meritis benefacta rependens.
Esse hominem frugi non multum in principe tanto
Laudis habet, regi minus expedit esse tenacem.285
Quid moror in paucis? Vix totum sufficit aevum
Egregias animi dotes depingere, ut aequum est.
Attamen hic utcunque diu fuit ante petitus
Huius gentis amor, vasti admiratio mundi,
Regibus exemplar reliquis (miserabile dictu)290
In subitam proscriptus erat (proh numina) mortem.
Quid potuit peius fieri, si luxuriosus
Impius, indoctus, vecors foret, isque tyrannus?
Sed quid habent pro se tandem videamus, ad ista
Excusanda? Ferunt regem fortasse favorem295
Promisisse suis. Sunt haec commenta, sed esto:
Et posito, si quis Titio promiserit ensem,
Interea Titius demens evadit, an ergo
Servandum est Titio promissum? Nil minus: haeres
Si patris exitium semel intentaverit, annon300
Exhaeres fieri meruit? !uis denegat? Omne
Quicquid habent damnum, quod multum et saepe queruntur,
Provenit ex ipsis, nemo non laeditur a se.
Nam legem fecere sibi, quae fervida si sit,
Haud equidem mirum est, ex sulphure et igne creatur.305
Dura nimis si sit, de ferro et fascibus ortum
Primum habuisse scias, sobolemque suam ambigit esse
Legitimam, cum sic imitetur nata parentem.
Sed quid in hac causa princeps fraterque tenellus?
Quid regina parens, proceres patresque togati,310
Promeruere, rogo? Princeps, cui debilis aetas
Invidiam minuit, cui vultus mitigat iram,
Cuius in aspectu regale et amabile quoddam
(Nescio quid) splendet vulgaribus altius, in quo
Maiestas et amor contendunt, plusne timeri315
Plusve coli possit? Per se sic utraque praestant.
Quem quicunque videt, fuerit vel Turca vel Indus,
Hunc amat, et dotes plus quam pro aetate viriles
Admirando canit. Tamen ex nostratibus isti
Quos potius durus generavit Caucasus, illum320
(Qualiscunque fuit vel re vel spe venerandus)
Igne perire volunt. Adde et dux Carolus infans
Innocuus (rapidum quamvis evaserit ignem)
Interimendus erat gladio, non parcitur aetas
Non genus, aut sexus, Nemesis furit undique flammis.325
Ancillis regina suis stipata, choroque
Splendida faemineo, formosa, heroica, plures
Ne pariat, pereat decretum est. Denique gentis
Magnates, quoniam sceleri pro viribus obstant,
Et quia sunt regi (ut par est) regnoque fideles,330
Odere, et paenis quas possunt omnibus illos
Excruciare student ad mortem, et (si queat) ultra.
Nec sic desistunt quin patres ter venerandos
Iuris et humani et divini culmina, dirae
Devovere neci, primos quia crimina paenis335
Castigare solent, reliquos, quia schisimata vana,
Fictitias nugas, et dogmata falsa refellunt.
Haec et plura mali meditantur, at omnia frustra.
Quae quia iam pridem calamo felice perinde ac
Sive in proposito stabant, sive acta fuerunt,340
A capite ad calcem graphice scribuntur, ab illo
Cuius et intererat scire haec perfectius, et quo
Non poterat quisquam limatius ista referre,
Ne longus videar, causa brevitatis omitto.
At magis horrendum sol nunquam viderit aut quod345
(Ut verum fatear) propius pervenit ad actum.
Sed regum dominus regem regnumque tuetur.
Quod statuunt homines, avertunt numina. Vanum
Consilium est hominum, quod non Deus ipse secundat.
In caput ecce suum sceleris censura revertit,350
Authores repetitque nefas, qui perdere flammis
Sperabant alios, perierunt ignibus ipsi.
Quique exspectabant volitare per aethera membra
Nobilium, caesi membratim corpora nunc stant,
Non ubi promisit sua spes, sed in aethere, corvis355
Esca, loci faetor, vani spectacula vulgi.
Quique adeo ardebant patrias subvertere leges
Lege luunt paenas (non quas meruere fatebor)
Sed quas ex voluit mitis, quasque exigit usus.
Η δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.”![]()
360
“Haeccine relligio est Romana, occidere reges?
Officium populi seducere? Prodere gentes?
Vocibus aequivocis verum deludere? Quantum,![]()
Roma, recessisti a temet? Tu norma fuisti
Exemplarque aliis quondam regionibus, almae365
Iustitiae, fidei, pietatis, relligionis.
Nunc scelerum sentina iaces, et caedibus orbem
Polluis, haec equidem vestrae sunt ambitionis
Semina, quae nimium caecata cupidine vana
Illiciti quaestus, neque ius, neque fas, nec honestum370
Respicit, at nullis consistens finibus aequi
In patriae vertit communem cuncta ruinam.
Sicne Iesuitae persuadent? Sicne pupillos
Moribus instituunt? His Romanista diebus
Vix dici meruit, patriae nisi proditor audet375
Esse suae. Fidei sedem scelus occupat, et quod
Persuasum est aliis quondam, nunc cogitur, ac si
Relligio quae corda ligat, quae pectora format,
Iam nisi larva doli, vel serva tyrannidis esset.
Quisque suas partes velit amplificare libenter,380
Esto, sed id precibus, non vi, nec sanguine fiat.
O quam degenerem te praebes, Roma! Senatus
Temporibus priscis profugum, qui caedere Pyrrhum
Obtulerat, Pyrrho licet hosti, ex urbe remittunt
Compedibus vinctum. Postquam Pharsalica pugna![]()
385
Niliacas victum Pompeium extrusit ad oras,
Hunc ibi quaerentem auxilium transfodit Achillas,
Et caput occisi (nam Caesaris inde favorem
Impius ambivit) praesentat Caesari. At ille,
Dedignans tam vile nefas utcunque probare,390
Protinus e medio tolli mandavit Achillam.
Mitto Apophroditum qui sustulit ense Neronem
Humani generis monstrum licet, atque tyrannum
Et condemnatum furcis de more vetusto.
Idque licet precibus faceret iussuque Neronis,395
Cum tamen id fecisse palam se iactitat, illum
(Quam primum id sciret) mulctavit morte senatus.
Haec antiqua fuit virtus et gloria Romae.
Quam vos dissimiles? Hoc si fecere profani,
Quid vos Christicolae? Sique ipsis hostibus illi,400
Quid vos principibus vestris debetis? At olim
Aurea praecessit, nunc aenea deficit aetas.
Iam nihil in templo nisi Simonia vagatur:
Nil nisi frigescens nimium, nimiumve calescens
Schisma, fidem satis est tantum praetendere, vita405
Qualiscunque tibi fuerit. Si pergis ad aulam,
Regnat ibi ambitio, gula, livor, factio, luxus
Gratia adulandi, quin mendicatio et illic![]()
In pretio est. Nempe is, cui mendicare molestum est,
Aulicus esse nequit, vel non sibi commodus. Ipsa410
Nobilitas quaestum nimium venatur, honorem
Negligit: at nequeunt uno consistere vilis
Quaestus honorque loco. Nunquid sine crimine credis
Iudiciale forum reliquis fore sanctius? Ah non:
Iustitiae sedes facta est vaenalis. An ergo415
Iustitiam incolumem quisquam fore speret? In ovo
Quod putret, magis in pullo putrescit. Ab isto
Fonte fluunt rixae, lis, et violentia, quisque ut
Ditior est, litem sic confidentius urget.
Nunc iniecta mora est, ut litis pondere fessi420
Discedant inopes. Nunc festinatio parte
Altera inaudita damno est. ita causa potentum
Praevalet aere dato, languescit causa minorum.
Hinc tandem ad cives oculi vertantur et urbes,![]()
Hic nihil est nisi fraus, periuria, faenora, scorta,425
Insidiae, ebrietas, luxus, petulantia, apud quos
Fraudare est sapere, et sapere est insania. Vile
Id genus est hominum, cum nil sapiat nisi quaestum.
In summa, est totus scelerum nisi sarcina mundus.
Hic spoliant hostes, iugulant hic nocte latrones.430
Hic atheus sacrum trahit in ludibria verbum.
Hic pater insidias soboli, sobolesque parenti
Tendit, ad interitum mundus declinat, ut hic est
Cernere, et a pravis ad turpius omnia vergunt.
Ergo quid hic rebus sic existentibus ultra435
Commoror? Ad Stygias multo mihi tutius aedes
Vivitur. Ergo vale, mihi iam discedere fas sit.
Hanc mihi, nympha peto veniam, tibi doque vicissim.”
Dixit, et umbrosum rursus descendit ad Orcum.Hic neque Delphinum silvis, nec fluctibus aprum
Pingo, sed, ut fuerant singula gesta, cano.
Ne videar vanus, verba ambitiosa recidi,
Historiam vere tradere cura fuit.
Ut neque me taxet praesens aevumve futurum.5
Lectorem penes est credere necne fides.
Vade, nec horrescas quocunque vagaris in orbem.
Forte superstes eris, me moriente, liber.
Nec metuas, de te quid dixerit iste, vel ille,![]()
Arbitrii dominus stat sibi quisque sui.
10
Attamen (ut poteris) vanos fuge, quaere modestos.
Hic amat, hic forsan spernit, uterque legat.
Ut prosis aliis labor est, non ut tibi prosint:
Neglige te, tibi sit cura placere aliis.