Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.   

Iohannis Rossi interioris Templi socii
BRITANNICA, SIVE DE REGIBUS VETERIS BRITANNIAE
Usque ad Exitium Gentis, & Saxonum inperium, historia versibus espressa.
Cui accessit Ad Praesens Tempus Apostrophe de horrendam iacobum I. Regem,
eorumque qui se Catholicos & iesuitas dicunt, nuper a coniuratione: Et De fide & antiquitate huius historiae tractatus apologeticus

Horat. Aetas parentum peior avis.

Francofurti, ex officina Matthiae Becbarkeri. MDCVII

 

AUGUSTISSIMO ET SERENISSIMO PRINCIPI, IACOBO MAGNAE BRITANNIAE, GALLIAE ET HIBERNIAE REGI, LITERATORUM FAUTORUM MAXIMO, ET DE MUSIS PLUSQUAM OPTIME MERITO S. P.

ELIM nolim, cogor nescio qui (augustissime rex) observantiae quadam erga vos necessitate, hanc scribendi provinciam subire, non, ut qui aliis faelicius id possim, sed qui libentius fortassis id velim quam caeteri. Quod licet in homine ignoto audacia, in imperito stultitia, in inconsulto temeritas a quibusdam censetur, levius, tamen mihi id ferendum est, si vestra serenitas (prout moris est) aequi bonique consulat. In proposito mihi est (rex illustrissime) antiquos Britanniae reges maiestati vestrae ad vivum (quatenus in me est) repraesentare, quanto et veritatis studio, et antiquitatis reverentia id effecerim, aliorum sit iudicium. Ut vero ii qui delecetandi grati, in hortis ambulant, non omnes sed optimos plerumque flores, idque sparsim, solent decerpere, sic ego, qui Galfridi Monemuthensis historiam de gestis Britannorum diurna nocturnaque manu saepissime versavi, ea tantum excerpsi, quae praesenti tempori maxime conducant; Quod eo libentius feci, ut secretis quorundam susurris, qui errore potius quam malitia (ut opinor) ducti, Britannos obscuros, ignobiles, et imbelles esse autumant, aliqua ex parte satisfacere videar. Mihi vero in mentem non venit, historiunculam hanc, qualiscunque fuerit, a capite ad calcem (ut aiunt) tractare, quippe quem latere non queat, esse laboriosum et difficultatis plenum, coeptis quibuscunque absolutam perfectionem addere, uti si quid lectoris expectationi inter legendum deesse appareat, ex industria potius quam errore praetermissum esse existimetur. Non enim visum mihi est necessarium, omnes omnium fortunas et conditiones promiscue prosequi, ne imperiti pharmacopolae more venena cum balsamis commiscere videar: Habent enim et scelera suas illecebras, unde meliores quandoque animos moveant, molliores saepissime detorqueant. Proinde ego non omnes sed optimos, quoad possum, Britanniae principes iamdiu oblivionis tenebris consopitos in propatulum hic produxi. Quandoquidem vero historiae huius consequentia eo me necessitatis impulerit, ut nec frumentum sine lolio, nec vinum purum sine faecibus promere mihi possibile sit, spero id mihi vitio verti non debere, si malos interdum principes, praeter meum hoc scribendi propositum, cum bonis videar intexere. Cum vero nec a spinis rosa, nec ab alga piscis facile separari possit, erit mihi virtutis loco necessitas, ut bonum quod per se est, contrarii sui oppositione melius esse intelligatur. Habes interim hic (serenissime rex) historiarum flosculum, non hortum, minus eleganter, fateor, quam fideliter extractum, idque carmine potius quam soluta oratione, ne actum agere videar. redMateriam (utcunque est) Galfrido acceptam refero. Quod autem ad huius poematis culturam attinet, id si mihi assumo, spero equidem id meo iure sine arrogantia posse me vendicare. Non est quod mihi otium quis invideat, et si temporis aliquantulum a studiis utilioribus quae ad privatum commodum spectent suffuratus sim, hoc mihi in vanitatem non imputetur. Scio esse in academiis, et alibi, quam plurimos quos ad hoc munus obeundum expectando diu expectavi, qui elegantius et limatius subiectum hoc tractare possint, et fortassis velint, quod ego levibus (ut videre est) velitationibus et tanquam in transcursu perstrinxi, ut alios potius ad scribendum acuam, quam ut negotium hoc, in quo iam versor, absolute expediam. Multa (fateor) haud scio, scio tamen quae multi nesciunt, in eo autem quod scio, si ad huius operis structuram, quod in Britannia iam de novo fabricanda maiestas vestra susceperit, unum solummodo adferre possim lapidem, abunde satis me profecisse arbitrabor. Quam facile fieri id possit, et quam necessario debeat, quantum, peractum id prosit, et infectum noceat, ab aliis admodum copiose et luculenter alibi red tractatum est, mihi tantum in votis restat, antiquos Britonum reges eorumque arduas virtutes tanquam a mortuis suscitare, ut nos qui iam per mille annorum seriem glorioso Anglorum nomine, sub tot invictissimis regibus et principibus, tot egregiis victoriis et triumphis, tot sacrosanctis legibus ecclesiasticis et politicis usi fuimus, non minus gloriosum fore putemus, si oblata iam occasione in nobilissimum Britannorum nomen iterum inauguremur, ne tot diplomata, tot numismata, tot in publicis comitiis suffragia, tot in privatis concionibus encomia, tot in diversis libris tam domi quam foras argumenta blue omnino irrita fiant. Ex maiestatis vestrae influentia Britannia vitam resumit, nutrias ergo teneram hanc infantulam quae assiduis vagitibus opem implorat vestram. Imbecillem foveas, ne languescat, vacillantem sustentes, ne cadat, et crescentem indies confirmes, ne deficiat, ut cum ad perfectioris aetatis maturitatem pervenerit, id totum, quicquid fuerit, excellentiae vestrae ascribat. Idque fieri necesse est, ne si forte in cunabulis red pereat haec Infantula (quod prudentiae vestrae est providere) plane abortiva esse videatur.

Maiestati vestrae diu multumque dedissimus,
IOANNES ROSSUS

bar

1. AD REGEM

Magnus es, et magnis nomen virtutibus aequas,
spacerUt decus ex meritis, sit decor in titulis.
Non, quia sit magnus, Phoebum laudamus, at ergo
spacerQuod mundum radiis ornet ubique suis.
Olim ego connubium tractavi carmine vestrum,
spacerRegnorum fieri iam peto coniugium.
Utque erat id faelix, sic hoc fore spero, secundet
spacerHaec Deus ut fluat hinc pax, et utrinque salus.
red

2. DE ALBIONE ET ALBANIA

Scotia ab antiquo dicta est Albania, sic et
spacerAlbion a proavis Anglia dicta fuit.

Ergo quid impediat quin Scotis Anglia, et Anglis
spacerScotia, gens eadem sit sine dissidio?
Nomine conspirant Albania et Albion, at si spacer5
spacerRe quoque convenient Albion ὄλβος erit.
blue
Unica gens sit, et unica mens, ρex unicus, et sit
spacerUnica lex, unum foedus, et una fides.

3. LIBER AD LECTOREM

Si quis de Britonum gestis vel origine quaerit,
spacerMe legat, et breviter quanta fuere sciet.
Expediam paucis, ut non tibi taedia fiant,
spacerGesta domi quae sint, quaeque fuere foras.

Sub titulis antiqua novis hic gesta Brigantum spacer5
spacerBella, acies, pacem, foedera, festa, cano.

4. DE BRUTO ET CORENAEO

Post domitos Graecos, Pandraso rege, Aquitanis
spacerInsuper evictis, cum duce Groffario,
Brutus adhuc dubius, quibus in regionibus orbis red
spacerSit sibi cum sociis gens habitanda suis,
Consulit intactam (cui fert holocausta) Dianam, spacer5
spacerSicque ait: (oblatis in sua vota sacris)

“Diva, triplex caeli, terraeque Erebique potestas,
spacerDic ubi terrarum nos habitare velis?

Illa suis precibus non surdam accommodat aurem,
spacerAt cito responsum Delia tale dedit. spacer10
“Insula in Oceano est, qua sol declinat ad Arctum,
spacerAlbion ex albo littore, dicta fuit.

Ito bonis avibus, sedes ibi, Brute, quietas
spacerPone tibi, fies gens populosa satis.

Hic tibi sunt pecudes, hic pascua, prata, metalla.” spacer15
spacerHis ita responsis (ut voluere) datis,

Brutus et armipotens Corenaeus in Albion urgent,
spacerDeque suo nomen nomine terra capit,

Terra ferax, sed quam tantum coluere gigantes
spacerCorporibus grandes, et feritate truces. spacer20
Hos tamen extirpat fortis Corenaeus, ab alto
spacerGogmagot in pontum praecipitanter agens.

Urbs struitur, structam patrio de nomine Brutus
spacerEsse novam Troiam iussit, et inde fuit.

Post Ternovantum, Cairludd, Londonia. Brutus spacer25
spacerMortuus est, et quam struxit, in urbe iacet.

Urbs speciosa situ, Borealiter aspicit arva:
spacerHac placidas silvas, et iuga montis habet,

Cui iacet ex Austro facilis descensus ad undas,
spacerUnde suas sordes expuit inter aquas. spacer30
Diligit hanc Thamesis pelagi pulcherrima nympha, blue
spacerSaepe dat amplexus, oscula saepe petit.

Utque novam foveat, quam caste diligit urbem,
spacerAssidue binas fertque refertque vices.

Vicinos sinuosa suis anfractibus agros spacer35
spacerIrrigat, (incomptis gratum opus agricolis)
,
Quotidie geminans per prata virentia cursus,
spacerUnde parit violas, lilia, fraga, rosas,

Finibus e propriis fruges. et ligna ministrat,
spacerEx aliis quid non commoditatis habet? spacer40

Vina per hanc Gallus transportat, Graecia mulsum,
spacerDania fert piscem, Russia mella, picem,

Sacchara fert Afer, pretiosas India gemmas,
spacerBalsama, thura, piper, Persia holosericum.

Quicquid habet vel dives Arabs, vel Amaerica faelix, spacer45
spacerQuicquid in Europa venditur aut Asia,

Huc ad amatricem Thamesis fert navibus, ex quo
spacerEmporium mundi fit nova Troia brevi.

5. DE LOCRINO ET GUENDOLAENAE REPUDIATAE VINDICTA

Non moritur Britonum post Bruti funera virtus,
spacerMaior in haeredum posteritate fuit.
Diviso imperio, cessit pars prima Locrino,

spacerParsque Albanacto, pars quoque, Cambre, tibi.
Ex Albanacto dicta est Albania, quem rex spacer5
spacerHunnorum invadit, fundit et interimit.

Hunnorum regem, Cambro auxiliante, Locrinus
spacerMergit in aequoreis (unde vocantur) aquis.

Estrildemque capit, capiturque Locrinus amore
spacerEstrildis, victor vincitur a spolio. spacer10
Guendolaena ducis Corenaei filia regi
spacerNuptu pulchra data est a patre, rex renuit.

Eminet Estrildis, prae qua regi altera vilis
spacerVisa fuit. Graviter sustulit hoc genitor,

Utque erat impatiens, cum rege expostulat, “Ergo spacer15
spacerIn Bruti auxilium vulnera tanta tuli,

Ut sua me proles iam spernat, et audeat Humbri
spacerRelliquiis sobolem posthabuisse meam?
Ast age, si placeat,” (dextra vibravit et ensem)
spacer“Non impune tamen, si facis illa, feres.” red spacer20

Ni capiat prolem, regi fera bella minatur,
spacerQui metuens, plus quam motus amore, minasm

Connubio capit hanc, et fingit amare quod odit,
spacerEt quod amat nimium spernere se simulat.

Interea illiciti flammas alit intus amoris, spacer25
spacerId quoque clam socero ne videatur agit.

Nam spelunca procul fit subterranea, qua se
spacerSemper ad Estrildem contulit, at tacite.
An timor an pudor hoc produxerit, haud scio, sed quod
spacerEsse nequit caste, cautius esse decet. spacer30

Invitat vitium toleratio publica, virtus
spacerNil gravius, quam cum despiciatur, habet.

Abdita speluncae penetrat sine teste Locrinus,
spacerCreditur hic nullos dilituisse dolos.

Utque sit ingressus sine suspicione, videtur spacer35
spacer(Nescio quid) diis hic sacrificare suis.

Ingeniosus amor species praetendit inanes,
spacerUt sibi furtivam conciliet Venerem.

Estrildis gravida est, et Guendolaena: Madanum
spacerHaec parit, Estrildi nata Sabrina fuit. redspacer40

Dux viso hoc moritur, cuius post fata Locrinus blue
spacerIn Guendolaenam saevit, et hanc reiicit.

Inque vicem pellex subiit, taedasque iugales
spacerQuas rex cum licita coniuge rupit, habet.

Consultor malus est, et custos peior amoris spacer45
spacerUsque metus, simul haud stant amor atque timor.

At nimis indignans hoc Guendolaena recessit,
spacerEt furit ut catulis orba leaena suis.

Cornubiae multo stipat se milite, partes
spacerInque suas patriae tota iuventa venit. spacer50

Conveniunt acies ad Sturae flumen, et illic
spacerConseritur medio pugna cruenta vado.
Hicque, Locrine, iaces ictu transfosse sagittae,
spacerEt sceleris poenas multa iuventa luit.

In fluvium Estrildis cum pulchra prole Sabrina spacer55
spacerPraecipitata, brevi coniugio fruitur.

Usque hodie flumen (ne tanti oblivio stupri
spacerEsse queat) nomen suscipit inde suum.

His ita compositis, sua Guendolaena resumit
spacerSceptra potens: Iustus dat sua cuique Deus.

6. DE MADANO, MEMPRICIO, EBRANCO ET BRUTO SECUNDO

Post Guendolaenam regnat Madanus, et illi
spacerSuccedit patrio Mempricius solio,
Vir tantum feritate potens, virtutibus hostis,
spacerCui gravius nihil est, quam meruisse bene.
Hic alios, lupus hunc venantem devorat, et qui spacer5
spacerTam ferus est aliis, praeda sit ipse feris.
Sic voluit Nemesis, quo peccat plectitur, ut non
spacerConiiciat vanas numinis esse minas.
Mempricio caeso diadema capessit Ebrancus, blue
spacerOptimus iste puer, pessimus ille pater. spacer10
Iste sua reparat labes virtute paternas

spacerAlteriusque odium sedat amore sui.
Est locus ad Boreae qui spectat climata, cuius
spacerPrata frequens undis alluit Osa suis,
Hic proprio celebrem de nomine condidit urbem, spacer15
spacerId quod Eboracum tempora sera vocant.
Alter Hyperboreis longeque remotior oris
spacerEst locus, hic Aldud fundat et Agnedium.

Quodque puellarum Castrum iam dicitur, illic
spacerStruxit, ut est hodie cernere, si quis adit. spacer20
Quod nisi per portas non est penetrabile, sic nam
spacerMoenia praerupti vertice montis habet.
Imperio faelix, faecundus semine, sortis
spacerMilite, structuris splendidus, aere potens,
Nobilis Ebrancus fatis concessit, et illum spacer25
spacerSubsequitur Brutus filius, huncque Leir.

7. DE LEIRO PRIMO blue

Carleirum struit iste Leir, quo tempore sanctum
spacerTemplum Hierosolymis aedificat Solomon.
In pacem incumbit totus, sed segnius, ut quem
spacerPublica privatis posthabuisse putes.
Segnitie populo perspecta, murmur ubique spacer5
spacerIngruit, et passim fama per ora virum
Sparsa volat, regni moderamina publica Regem
spacerNegligere, arbitrio res trutinare suo.
Quique gerant sese proceres, curare supine:
spacerEt studiis requiem praeposuisse suam. spacer10
Haec et plura levis circumfert fama, quibusdam
spacerIungere quae veris plurima falsa solet.
Hiis tamen excitis, oritur discordia, quam plebs
spacerAggravat et iuste proiicit id fieri.
Imperii neglectus habet quid nescio damni, spacer15
spacerContemptus, vereor dicere, quid miseri.

8. DE HURDIBRA ET BLADUDO ALIAS BALDUDO blue

Accensis belli facibus diadema Leirus
spacerLiquit, et extollunt Hurdibram in imperium.
De quo nil superest dictu memorabile, sed quod
spacerCairgnennam struxit, quae modo Wintonia est.
Primaque Cairkennae fundavit moenia, quae nunc spacer5
spacerEst tua metropolis, Cantia, clara situ.
Sedatis moritur bellis, pacemque reliquit
spacerBaldudo, donum non mediocre, suo.
Imbiberat claris Musas Baldudus Athenis,
spacerDoctus, et arcanis artibus egregius. spacer10
Solis ad occasum qua se sub vespere laxat
spacerIn Thetidis gremium, condidit ille Badum.
Balnea sulphureis illic calefacta metallis
spacerAegrotis, claudis, decrepitisque dicat.
Haecque vovet curae divinae Palladis, ut sub spacer15
spacerAuspicio tanti numinis esse queant.
Dedicat hic hymnos, et inextinguibilis ignis
spacerPerpetuas flammas, sacra Minerva, tibi.
Rebus at intentus magicis, studet ille volare,
spacerAc humeris plumas aptat ad ista leves. spacer20
Inde iter aethereas temerarius urget in auras,
spacerProvocat et volucres (sic sibi fidit) aves.
Nescius Icaria mortem vitare ruina,
spacerVel Phaethontaeis fata cavere malism
Decidit ex alto delubra in summa, cadensque spacer25
spacerMembra in frusta sui pondere quassa secat.
Et bene: per totum nam necromantia regnum
spacerRepserat, exemplo tunc malesuada suo.

9. DE CORDELLAE PIETATE IN PATREM LEIRUM SECUNDUM

Chara fuit Generilla patri, et Regana Leiri
spacerDeliciae, regnum dividit hisce suum.
Quippe patrem fingunt ardenter amare, Leirus
spacerCredidit (ut nimis est credulus omnis amor).
Confectum senio tamen hunc diademate privant, spacer5
spacerHospitio prohibent, exilioque premunt.
At Cordella, suum quae fingere nescit amorem,
spacerDisplicuit graviter simplicitate patri.
Hennino Regana duci, Genorilla Maglanno
spacerNubit, Cornubiae is, Scotiae hic est dominus. spacer10
Tertiam Aganippus ducit rex Gallicus, at cui
spacerNulla fuit thalami dos, nisi dos sit amor.
Sola viro est faelix, sed regno, patre, sorore
spacerInfaelix, (ita si tale quid esse potest).
Deserit hanc genitor, qui post desertus et ipse, spacer15
spacerEx aliis patitur, quod facit ipse, malum.
Privatus sceptro, breviatis inde ministris.
spacerIndiget hospitio rex, pater, isque senex,
Vestibus attritis, non ut qui fingeret esse
spacerSe miserum, cum non sit, sed et illud erat. spacer20
Sic inquam senio, sic paupertate laborans
spacerRex (at mendicus) Gallica regna petit.
Ut patris aduentum Cordella intelligit, o quam
spacerGaudet, et ex animo gestit adesse senem!
Fluctuat huc illuc variis mens motibus, ut cui spacer25
spacerGaudia cum tacito mixta pudore forent:
Ardet adire patrem, mox vero accersere mallet,
spacerSed quod posterius pectore volvit, agit.
Magnificas mittit vestes, celeresque quadrigas,
spacerEt, qui stiparent (ut decuit) famulos. spacer30
Sic restauratus rex sese accingit ad aulam,
spacerEt cupit amplecti quam prius abnuerat.
Praeteriti Cordella memor ne sit timet, et non
spacerVana timet, nam sic causa timere fuit.
Illa (quod est vere generosum) cuncta remittit, spacer35
spacerUtque oblita rei, tale nihil memorat.
Conveniunt, lachrymis miscentur et oscula, quales
spacerSaepe cadunt imbres, sole micante, leves.
Post epulas genitor vindictae haud immemor, arma
spacerExpetit, et natae sollicitavit opem. spacer40
Quid multis opus est? Verbum satis esto: Leirum
spacerInstruit armatis, regnaque restituit.
Nata reiecta patrem recipit, dilecta repellit.
spacerQuam fovet illa fugat, quam fugat illa fovet.
Totus ad hanc mundus convertat lumina, maior spacer45
spacerIn patrem pietas non fuit, est, vel erit.

10. FERREX ET PORREX blue

Civiles taceo strages, cum Ferrice Porrex
spacerQuas tulit, et quanto sanguine pugna fuit
Inque suam prolem quas caedes dira Videna
spacerStuxerit, ad largum dicere Musa tremit.
Sunt clandestino magis apta silentia bello, spacer5
spacerLectori nihil est inde placere gravi.

11. DUNVALLO MULMUTIUS blue

Undique pugnatur vario discrimine Martis,
spacerNunc cecidere hostes; nunc cecidere sui
Dunvallo interea caesos insignibus hostes
spacerNudat, et exutis induit ista suis.
Fertur in hostiles acies hostilibus armis, spacer5
spacerUt non dignosci civis ab hoste queat.
Irruit in reges, periit Staterius illic,
spacerHic Rudaucus, et hic tota animosa phalanx.
Multa peregregie, sed nil praestantius, egit,
spacerQuodve viro tanto dignius esse queat. spacer10
Quam leges statuisse, quibus respublica possit
spacerPace frui, faciat iusta, nefasque premat.
Lex ubi sceptra tenet, Deus imperat, ast ubi praesunt
spacerPassio et affectus, bellua sceptra tenet.
Non populi pro lege furor, regisve voluntas spacer15
spacerSufficit, at quicquid lex moderata iubet.
Gens sine pace nequit, nec pax sine legibus esse
spacerIncolumis: lex est regula iustitiae. spacer
Semper idem loquitur, nulli favet, invidet, odit,
spacerNil metuit, sed lex omnibus est eadem. spacerspacer20
Quae neque cognatum nec amicum agnoscit, at aequis
spacerLancibus et magnum ponderat, et minimum.
Non obscura nimis quasi Sphinx aenigma tulisset
spacerVocibus involvens quaelibet aequivocis:
Nec prolixa nimis tanquam Labyrinthus, ut huius spacerspacer25
spacerPrincipium aut finis discrepet a medio.
Prologus huic desit, iubeat non suadeat, ut quod
spacerPraecipit, obsequium grandius inde trahat.
Sint paucae leges, sed quae bona publica spectent,
spacerEt valeant potius pondere quam numero. spacerspacer30
Ut solet in dubiis inter convivia coenis,
spacerMulta gravant stomachum fercula, pauca iuvant.
Sic hebetat mentes legum confusio, quae si
spacerSint paucae et faciles, nausea nulla foret.
Ferre labor levis est, sed si constanter, ut usus spacerspacer35
spacerExigit, has serves, est operae pretium.
Principiis istis fretus Mulmutius, ut cui
spacerNota sit in bello gloria, pace quies,
Instituit leges, quas pro brevitate remitto.
spacerDoctius haec Gyldas tractat, et ergo legas. spacerspacer40

12. IN BELINUM ET BRENNUM ET DE CONNIVENNAE IN FILIOS ADMIRABILI VIRTUTE blue

Bellinum Brennus, Brennum Bellinus in arma
spacerUrget, et invidia motus uterque furit.
Pace tamen facta, contingit Scotia Brenno.
spacerLoegria, Cornubia et Cambria fratris erant.
Non tamen in regnis desunt, et regis in aula spacerspacer5
spacerPraecipue, quibus est pax odiosa nimis.
Hii (quia crabrones placet irritare, lutosis
spacerPiscarique undis) nil nisi bella student.
O hominum damnosa lues, quae sanguine gaudens
spacerIntestina suae viscera matris edit! spacerspacer10
Inquit adulator, “quae tandem ignavia, Brenne,
spacerTe capit? an fratri subditus esse velis?
Nonne tibi est eadem mater? Non est pater idem?
spacerAn tua fraterna est nobilitate minor?
Adde, quod in bellis expertus es, anne Chenulphum spacerspacer15
spacerViceris, et fratri bella movere times?
Ergo age, rumpatur foedus. Te negligis. Annos
spacerIlle tuos spernet, cum sitis ambo pares? red
Non impune ferat. Quid stas? Pars maxima facti est
spacerAudere. Hoc vestrum est, caetera sortis erunt. spacerspacer20
Si victor fueris, tibi tota Britannia cedet,
spacerNon sequitur miseros perfida turba duces.
Si victus fueris, magnis tamen excidis ansis,
spacerEt damnum reparat gloria, fama scelus.
Norvegiam fac classe petas, ibi filia regis spacerspacer25
spacerSponsa tibi dabitur, ni tibi deficias.”
Consilio Brennus nimium confidit, adivit
spacerNorvegiam, soboles regia sponsa datur.
Alterius linguae ne tradas pectora, tutum
spacerConsilium nemo, ni dare possit, habet. spacerspacer30
Coniugio facto Brennus cum coniuge, classem
spacerArmat, et instructus milite, vela dedit.
Aequora vasta secat, sed dum secat aequora, Brennum
spacerDacorum princeps navibus insequitur.
Coniugis hic Brenni nimio flagravit amore, spacerspacer35
spacerInque virum totis viribus invehitur.
Undique fervescit navalis pugna, puellam
spacerQuam petit, invito coniuge Dacus habet.
Mox tamen adversis inimica in littora ventis
spacerPulsus, ad exitium paene redactus erat. spacerspacer40
Interea valido cessit deserta Belino
spacerScotia, dum tantum Brennus amare studet.
Quin simul ac Brennus sensit sua regna Belino
spacerCessisse, et pulchram coniugem ab hoste rapi,
O quam se lacerat cruciatibus! Inque Belinum spacerspacer45
spacerIrruit, at multo sanguine victus erat.
Inque fugam versus Gallos petit, hicque maritam
spacerEx Allobrogum stemmate Brennus habet.
Vix, Hymenaee, tuos ritus persolverat, et non
spacerConiugis (ut decuit) munere functus erat, spacerspacer50
Quin reparat vires, bellumque redintegrat. ut mox
spacerVindicet indignam, quam tulit ante, fugam.
Instructa est acies, odium corroborat armis,
spacerEt Britonum grandi littora classe premit.
Obviat huic frater, sed concurrentibus alisspacerspacer55
spacerSese interposuit Connivienna parens.
Inter utrasque acies stetit imperterrita mater,
spacerAtque ait, “o nati, sistite quaeso manus.”
Nunc huc, nunc illuc vertit, nunc anxia Brennum
spacerNunc quoque Bellinum, nunc et utrosque rogat: spacerspacer60
Pectora discinxit, nudavit et ubera Brenno,
spacer“Ac ita, mi fili, intuearis,” ait.
“ Per nostrum hunc uterum, qui te produxit in orbem,
spacerQuaeque dedi labris oscula saepe tuis,
Perque mea haec quae te lactarunt ubera, Brenne, spacerspacer65
spacerConiuro (si quid flectere mater habet),
Solve tuas acies. moveantur castra. Belini
spacerFratris amicitiae, iungito, quaeso, tuam.
Nam quid agis? Fratrem, quia regnat, Marte lacessis?
spacerNon senior natu est, regnaque iure tenet? spacerspacer70
Quod victus fueras, et fratri terga dedisti,
spacer(Pace tua liceat dicere) culpa tua est.
Non bellum intuleras? non vinci est alea Martis?
spacerNon quacunque via est expedienda salus?
Quod tua Bellino rediit Northumbria temet spacerspacer75
spacerAbsente, in causa est, nonne, quod arma capis?
Cur tamen hoc? Regnum non detinet, at tibi servat,
spacerNec quicquam, nisi quod deseris ipse, tenet.
Causa fuit, sine qua non Allobrogius esses
spacerDux, vel (ut es) patria, milite, et aere potens. spacerspacer80
Dii tibi propitii fratre adversante fuerunt,
spacerEt nova neglectis dant tibi regna tuis.
In melius fortuna movet, miserosque secundat,
spacerQui nimium faelix est, habet unde cadat.” red
Haec et plura refert genetrix. Is poplite flexo spacerspacer85
spacerProcubuit matris pronus ad usque pedes.
Quicquid et in pacem genetrix rogat, annuit, iram
spacerObsequiis, odium vicit amore suum.
Conveniunt fratres. Exercitus undique mutus
spacerAdstitit et tacitus, mumur ubique fuit. spacerspacer90
Alter in alterius longis amplexibus haeret,
spacerCrebraque commutant oscula utrinque data.
Consiliumque ineunt uti praesentibus armis:
spacerEt, quae vix tutum est ponere, signa sequi.
Nec mora, coniunctas in Gallica regna phalanges spacerspacer95
spacerAccelerant, spes et gloria calcar habent.
Spes etenim (nec vana) fuit subvertere Gallos,
spacerQuos facile victos sub ditione trahunt.
Insula vicinis sic aucta Britannia Gallis, red
spacerAudet et ad muros pergere, Romam tuos. spacerspacer100
Quo feror? Ut breviter perstringam, praelia Brenni,
spacerGestaque Bellini, Roma subacta refert.

13. MARTIA blue

Egregias patriae dat leges Martia. quas et
spacer Postea Aluredus rex stabilire studet.
Has, quia sunt variae, non est in mente referre,
spacer Plenius ista frequens lectio suppeditat.

14. CRUDELITATIS PAENA IN MORINDUM

Si non crudelis nimium, Morinde fuisses,
spacerDe te, quae taceo, multa canenda forent.
Sed quod quisque facit, patitur: tu polluis omne
spacerSanguine, te vivum bellua saeva vorat.

15. DE VIRTUTIBUS GORBONIANI FILII MORINDI blue

At mihi crimen erit, reliquos qui carmine tracto,
spacerSi taceam laudes, Gorboniane, tuas.
Mos tibi semper erat solis sub lumina prima
spacerAssiduas caelo sacrificare preces.
Militibus largus fueras, ut non opus esset spacerspacer5
spacerIllicitis sibi quid suppeditare modis.
Multa dabas, sed non quo dandi dando facultas
spacerDesit, ut extinctus saepe calore calor.
Agricolis charus, dominorum dura coercens
spacerFraena, bonus civis, quisque colonus erat. spacerspacer10
Pacis amans, ad bella potens, in utrisque fidelis,
spacerEt patriae potius quam tibi dives eras. red
Pace (quod est tegis) nosti moderatius uti,
spacerUt fieret populus ditior inde tuus.
Deterior bello non pax erat, ut solet esse, spacerspacer15
spacerQuando minor magno est praeda, bonusque malo.
Sic lupus in vitulos, sic vulpes saevit in agnos.
spacerHaud furit in pulices torva leaena leves.
Gens tunc dives opum, grani, pecudumque virumque
spacerFloruit, et populi nulla querela fuit. spacerspacer20
Tunc viguit virtus, vitium sine laude recessit,
spacerGrata fuere bonis sceptra, severa malis.

16. DE ELIDURI IN FRATREM ARCHIGALLONEM PIETATE

Quid fraterna potest pietas Elidurus ad unguem
spacerExplicat, exemplum iustitiae et fidei.
Impius huic frater fuit Archigallo, remissus
spacerImperio, sceleris fautor, honoris iners.
Alterius cupidus fortunae, dum sua vastat, spacerspacer5
spacerOpprimit ingenuos promovet aere malos.
Quem Regni proceres tanta levitate regentem
spacerImperium, solio deposuere suo.
Inque locum statuunt Elidurum. Regna petitus
spacerInvitusque capit, non cupit ista tamen. spacerspacer10
Quod renuit vitis, tribulus petit. Hinc fit ut alto
spacerSaepe in honore mali sint, sine honore boni.
Rex patriae servit, populo licet imperet, et quod
spacerImperii tribuit gloria, tollit onus.
Imperium labor est, non est regnare voluptas, spacerspacer15
spacerRex bonus est pastor, Rex malus, ipse lupus,
Pauca voluptati dii tradunt sceptra, labori
spacerMulta, nec in magnis est statuenda quies.
Quam tractare nequit, cupit Archigallo coronam,
spacerQuam poterat tuto frater habere, fugit.spacer
20
Exuit inde sibi, ut fratri diadema resignet.
spacerEst fortuna frui, sed dare regna decus.

17. MULTORUM REGUM PRAETERITIO blue

Hic ego sponte aliquos sicco pede transeo reges,
spacerEt placet authorem, sic reticendo, sequi.
Quos (quoniam fecere nihil memorabile) prorsus
spacerInvolvam tenebris (si queo) Cimmeriis.
Forte (nec insulse) tamen inquiet unus et alter, spacerspacer5
spacerNonne bonum faciunt, non faciendo malum?
Huic ego (si quis erit qui sic obiecerit) inquam,
spacerMaxima virtutis laus in agendo valet.
Exigua est virtus vitii privatio, donum est
spacerLatronis, vitam, non perimendo, dare. spacerspacer10
Principis haud laus est minime faciendo mereri,
spacerPrivatum et monachum talia forte decent.
Principis est servare fidem, facere omnia pulchre,
spacerMagnifice, iuste, fortiter, et validem
Imperii fines augere, et pace tueri, spacerspacer15
spacerExtirpando malos, substituendo bonos.
Sit populo Cynosura suo, sit legis asylum,
spacerVirtutis columen, relligionis apex.

18. DE BRITONUM POTENTIA ET FORTITUDINE blue

Qui veteres Britonum reges negat esse potentes
spacerIgnorat vires (Cassibelane) tuas.
Bis tibi terga dedit Caesar, dum (quod nequi hostis)
spacerVictus es Androgei proditione tui.
Hinc senior frater Luddus, de nomine portam spacerspacer5
spacerSolis ad occasum Londoniae posuit.
Androgeus prima est, Taenantius altera Luddi
spacerProgenies, regnum his post sua fata vovet.
Dum tamen aetatem poterunt superare virilem,
spacerImperium patruus Cassibelanus habet. spacerspacer10
Contigit interea, victis a Caesare Gallis,
spacerAd Rutinorum litora Caesar adit.
Prospicit hinc albas Britonum per litora rupes,
spacerMultaque de patria quaerit, et indigenis.
Quos simul ac Britones a circumstantibus esse spacerspacer15
spacerNoverit, his verbis Iulius orsus erat.
“Romani et Britones Troiana e stirpe profecti
spacerAmbo sumus, nobis una propago fuit.
Post Troiae excidium semper lachrymabile, nobis
spacerInclytus Aeneas gentis origo fuit.
Quartus ab Aenea succedit Brutus, Is huius
spacerGentis (ut Aeneas Hesperiae) pater est.
Sunt tamen hi Britones nobis (ni fallar) in armis
spacerDissimiles, quamvis sanguine contigui.
Quippe quibus nec Martis opus, nec gloria bellispacerspacer25
spacerUlla sit, ignotos nullus in arma vocat.
Axe sub Arctoo latitant, ubi plaustra Bootes
spacerUrget in immensi faucibus Oceani.
Quorum hebetat mentes, et corpora frigore stringit
spacerImpatiens Boreas, et glacialis hyems. spacerspacer30
At quos Phoebus equis cursum peragendo per orbem
spacerVix videt, obscuris sic latuere casis.
Quos ultra Oceanum despectos expuit orbis,
spacerAc si digna minus gens foret orbe frui.
Quin si pars orbis gens ista umbratilis esset, spacerspacer35
spacerNon hodie nobis praeda futura foret.
Vincuntur tentando, modo his intendere bellum
spacerDedecori non sit, Martia Roma, tibi.
Nos, qui Germanos, Cimbros, Gallos et Iberos
spacerIllericos Parthos vicimus, atque Dacos spacerspacer40
Nos, quibus a Tanae ad Nilum subiungitur orbis
spacerNos, quibus auditis terra fretumque tremit,
Nunc miseros (ut sunt) Britones in bella vocamus,
spacerHinc mihi, post totidem gesta, coronis erit.
Inde procul dubio spolia ampla, et pulchra feremus,spacerspacer45
spacerUt fieri Latium ditius inde queat.
Sic aquilae muscis, sic muribus arma leones
spacerInfertis: spes est vincere posse tamen.
At quoniam nulla est miserorum in sanguine fama,
spacerNec quid inexpertos vincere, laudis habet. spacerspacer50
Ergo mihi visum est Britonum diplomate nostro
spacerInsinuando minas, sollicitare fidem.
Ut qui non fuerint pugnaces, cedere possint
spacerVel saltem interitus anticipare fuga.”
Dixitm et ad Britones scribit, vel cedere, vel si spacerspacer55
spacerForte recusarent cedere, ut arma parent.
Quanta sit in toto Romana potentia mundo
spacerAddit, ut hos stimulet ferre tributa timor.

19. CASSIBELANI AD CAIUM IULIUM CAESAREM RESPONSIO blue

“Gloria Romani populi, invictissime Caesar,
spacerEst, ut ais, (fateor) magna, nec invideo.
Hoc tamen admiror, quod Caesar, quem timet orbis,
spacerNon dedignetur visere nos Britones,
Nos extra mundum positos, quos Phoebus ab alto spacerspacer5
spacerNon videt, indociles, militiaeque rudes.
Nos equidem talem non exspectavimus hostem,
spacerEx quo tantus erit congredientis honor!
Haec consanguinitas nostra est? Haec illa propago?
spacerHoccine ab Aenea Dardanidum genus est? spacerspacer10
Quid petis hic, Caesar? Nec Arabs, nec Persa, nec Indus
spacerAd tua vota tibi suppeditare queunt? red
Hic nihil est nisi tristis hyems, nisi frigus, et umbrae
spacerMembraque perpetuo mortificata gelu.
Hic nihil est vestrae satiare cupidinis aestus, spacerspacer15
spacerHic nullae e terris effodiuntur opes.
Hic ubi se recreet Romana iuventa, nec urbes,
spacerNec circi, nec sunt amphitheatra foro,
Vincere nos miseros (sicut sumus) haud tibi, Caesar,
spacerEst decori, nec quid commoditatis habetspacerspacer20
Et vinci a nobis erit indelebile Romae
spacerDedecus. A muscis exuperari aquilas?
Absit. At ignoti dubia est victoria belli,
spacerAncipites casus alea Martis habet.
Et tibi spes vana est, ubi nos tibi cedere speras,
spacerNon sumus in timidam gens nimis apta fugam.spacerspacer25
Nos libertatem tutabimur atque penates,
spacerIndocti Ausonium nempe subire iugum.
Non adeo facile tentando vincimur. Id, si
spacerNos premis invitos, experiendo scies. spacerspacer30
Haec tibi sufficiatm Caesar, responsio: nos nec
spacerPosse pati, nec vim velle movere: Vale.”

20. CAESARIS ET CASSIBELANI CONGRESSUS blue

His ita responsis, Romana per agmina rumor
spacerMagnus it, in rebus qui solet esse novis.
Caesar ad arma vocat, cinguntur ad arma cohortes,
spacerAlter, ut ingressum Caesaris impediat,
Accelerat magnas ad proxima littora turmas, spacerspacer5
spacerTantum aberat, Britones quaerere velle fugam.
Caesar, ut aspexit numerosam in littore gentem,
spacerUtque suis galeis et micuere comism
Tunc mentem variare suam de gente Brigantum
spacerCoepit, et erroris paenituisse sui. spacerspacer10
Spem puduit frustra sibi proposuisse, furorem
spacerFert pudor, et gelidus possidet ossa tremor.
Sed ducis est, utcunque furit, cohibere furorem,
spacerEt quantum poterit dissimulare metum.
Id satis expertus Caesar, ne discrepet a se, spacerspacer15
spacerOre tenus Britones (ut prius) extenuat.
“Vos (ait) o socii quos Caesar semper in armis
spacerConsortes oneris, sicut honoris, habet,
Per mare, per terras, mecum mala plurima passi,
spacerIam nolite meis rebus abesse bonis. spacerspacer20
Quique triumphatum regitis sub Caesare mundum
spacerHunc isthmum reliquis addite quaeso locis.
Cernitis hic multo consertas milite ripas,
spacerForsan et hinc visa est gens populosa fore.
Non ita: contrahitur gens tota in littore regnumspacerspacer25
spacerNudavit populo ripa marina suo.
Armantur verubus, cacabisque, quod eminus istos
spacerEmittit radios, nil equidem est aliud.
Ultima Romanis regio haec est linea, nec quid
spacerUlterius victor quod sibi speret, habet. spacerspacer30
Turpitur extremo ne deficiatis in actu,
spacerFinis enim reliquum laude coronat opus.”
His dictis, sonuere tubae lituique canori,
spacerEt iuxta Britonum littora vela movet.
In Thamesis gremio naves exenterat. Urbem spacerspacer35
spacerTu Dorobellensem, Cassibilane, tenes.
Concurrunt veluti duo fulmina utrinque phalanges,
spacerEt vario nutant praelia Marte diu.
Nunc huc, nunc illuc partes se versat in omnes
spacerIulius, auxiliis promptus adesse novis. spacerspacer40
Nunc Britones, nunc Romanos vicisse putares,
spacerDumque tremit plagis undique terra datis.
Nennius e turmis rumpens et Iulius aequo
spacerMarte, procul posita congrediuntur ope.
Casside labantem de summa Caesaris ictumspacerspacer45
spacerNennius erecto sustinuit clypeo.
Attonitus tamen et, vacillans pondere plagae
spacer(Non est Caesaream tam leve ferre manum),
Infixum clypeo quem Caesar liquerat ensem
spacerSaucius extraxit Nennius, ut potuit. spacerspacer50
Hunc nactus, medios fertur furibundus in hostes,
spacerCui primum occurrens tu, Labiene,iaces.
Hinc magis atque magis declinavere cohortes
spacerCaesariae, inque fuga stat sua cuique salus.
Ipse etiam Caesar spretis dat terga Britannis, spacerspacer55
spacerEt Britones, quos sic tempserat ante, timet.
Hunc dominum mundi miseris mala tanta minantem
spacerNon puduit vitae consuluisse fuga.
Transvolat ad Gallos inglorius, utque cadentem
spacerAccipiant, donis curat ut alliciat. spacerspacer60
Blanditiis lenit, lingua leo balat ovina,
spacerOmnia promittens omnibus, ut placeat.
Felicem metuit vulgus, calcatque iacentem,
spacerIn miseris rarum est rebus habere fidem.
Res est difficilis populum revocare relapsum, spacerspacer65
spacerId quod apud Gallos calluit instabiles
Caesar et ergo levem demulsit munere plebem. red
spacerHinc placet, hinc animos placat ubique feros

21. DE CAESARIS SECUNDA EXPEDITIONE IN BRITANNIAM blue

Phoebus adhuc totum vix bis peragraverat orbem,
spacerNec renovat decies bis soror alma vices,
Cum plagae acceptae reminiscens Caesar et ardens
spacerExpurgare suam Marte feroce fugam.
Quassatas reparat, reparatas milite naves spacerspacer5
spacerInstruit, et Britonum littora rursus adit.
Interea fixos Thamesino in flumine palos
spacerObduxit liquidis Cassibelanus aquis.
Progreditur Caesar securus, et aequora sulcat
spacerNavibus, ignarus qui latuere doli. spacerspacer10
Machina praevaluit: sic vis superatur ab arte,
spacerIgnotasque premit nauta repente sudes,
Maxima pars classis palis elisa fatiscit. red
spacerNaufragio Caesar territus ipse stetit,
Hortaturque suos Thamesina ad littora naves spacerspacer15
spacerDucere, qua laceras evacuare queant.
Stat sua pro muro Gallis audacia, virtus
spacerDedecus in stimulum strenua semper habet.
Sed neque Gallorum numerus, nec tela, nec ignes
spacerHostibus averso praevaluere Deo. spacerspacer20
Hos iterum Britones (sicut prius) undique caedunt,
spacerEt vix incolumis qui stetit unus erat.
Ipse volens nolens iterum perterrita Caesar
spacerTerga dat, et vinci se potuisse probat.
Inde Morinorum fines petit, hic sibi castrum spacerspacer25
spacerMunitum variis struxerat ille modis.
Nam metuit Gallos victo fore (ut ante) rebelles.
spacerRarus in aerumnis conciliatur amor.
Tutus in hoc castrum sese sociosque recepit,
spacerPraesidiis ubi se fortificare studet. spacerspacer30
Dum melior fortuna fidem praestaret, et inde
spacerSaepe minando preces, fertque precando minas.
Interea Britones celebrant per regna triumphos,
spacerEt variis spoliis mixta trophaea gerunt.
Emeritus miles nunc ostro fulget et auro, spacerspacer35
spacerEt niveis fertur Cassibelanus equis.
Inde sacris factis ludos in Martis honorem
spacerInstituunt, plena est tota palaestra iocis.
Cominus hic gladio, iaculo ferit eminus alter,
spacerDimicat hic hasta, praevalet illa pila. spacerspacer40
Athletas inter primos stat clarus Hireldas,
spacerFormosus iuvenis, regius isque nepos.
Hunc ferus Euclinus luctantem caedit, et illi
spacerVindictam sitiens amputat ense caput.
Androgei fuit iste nepos, crudelis et audax, spacerspacer45
spacerFatalis patriae, et natus ad exitium.
Cum semel id facinus regis pervenit ad aures,
spacerRex furit, et quae sit debita paena studet.
Praecipit Androgeo in lucem proferre nepotem
spacerEuclinum, id fieri non sinit Androgeus. spacerspacer50
Cornubiam invadit rex indignatus, et urbes
spacerAndrogei ferro vastat, et igne cremat.
Qui nec ferre potens, nec propulsare paratus
spacerIrati regis fulmina, quaerit opem.
Supplicat auxilium bis victi Caesaris, et quod spacerspacer55
spacerVi nequiit, fieri proditione parat.
Caesar ad haec pronus, sed tardus credere, causam
spacerCur fugit et quid opem sperat ab hoste rogat.
Omnia narrando nimis aggravat alter, et ultra
spacerSe patriam velle et tradere posse vovet. spacerspacer60
Vota viri et mores sic expiscatus ad unguem
spacerIulius, obsidibus firmat ad ista fidem.
Nec mora fit: Britones, quos armis vincere nescit,
spacerAggreditur tacita seditione domi.
Praevaluit tandem, sed non sine sanguine Caesar, spacerspacer65
spacerEt Britones Romae subdidit imperio.
Quis (nisi de Stygio fuerit prolapsus Averno)
spacerTam dirum poterat sollicitare nefas?
In mala privatas convertere publica lites
spacerQuis (nisi quem peperit tigris et ursa) velit? spacerspacer70
O Britonum virtus, Britonum invictissima virtus!
spacerNescia Romano cedere posse iugo.
At quanquam Ausoniis fias subiecta magistris,
spacerInvitamque licet te nova sceptra premant,
Hoc tamen in vestram restat, Britannia, laudem,
spacerQuod dici (cum sis prodita) victa nequis.

22. DE TENANTII, KYMBELINI ET GUIDERII GUBERNATIONE blue

Androgeus Romam cum Caesare deinde profectus,
spacerPrae sceleris liquit regna pudore sui.
Interea sceptrum tenuit Tenantius. Iste
spacerTerribilis bello, pace serenus erat.
Hinc Kymbelinus successit iure paterno, spacerspacer5
spacerQuo regnante blue
Nascitur in mundum mundi salvator Iesus,
spacerQui peccata suo sanguine nostra lavat.
Virque Deusque simul, de virgine, sed sine patre,
spacerNam sine patre fuit vir, sine matre Deus. spacerspacer10
Hinc Kymbelino successit bina propago,
spacerGuiderius senior, iunior Arviragus.
Denegat exactum Romanis ferre tributum
spacerGuiderius, vulgo sic placet esse levi.
Non tulit id populus Romanus, at arma capessitspacerspacer15
spacerUt Britones cogat solvere, quod renuunt.
Claudius huc Caesar properans, et Laelius Hamo
spacerInstimulant Britones in nova bella feros.
Non tamen in primis adeo faeliciter alis
spacerPugnatur, quin et Claudius ipse fugit. spacerspacer20
Laelius astutam mox, deficiente leone,
spacerVulpem agit (ut vafri pectoris usque fuit).
Commutat clypeos, Britonumque insignia et arma
spacerInduit, et linguam Brutigenum simulat.
Talibus instructus, falsa sub imagine, technis spacerspacer25
spacerVimque suis addens (sorte iuvante) dolis,
Se Britonum turmis sociat, ne credere posses
spacerHunc fore Romanum, sed potius Britonem.
Inventoque aditu ad regem nil tale timentem,
spacerGuiderium ad mortem funditus ense ferit. spacerspacer30
Hinc medios facto iam murmure lapsus in hostes
spacerLaelius ad socios incolumis rediit.

23. VINDICTA ARVIRAGI IN LAELIUM HAMONEM, ET VIRTUS EIUS

Hamonem Arviragus scelerata caede superbum
spacerObsidet, et fratris vindicat ense necem.
Claudius hinc prolem Genuissam iungit, ut isto
spacerConnubio iunctus fiat ab hoste comes.
Ille tamen patriae pro libertate recusat spacerspacer5
spacerRomanum ulterius velle subire iugum.
Praelia Romanis multo cum sanguine movit,
spacerEt domuit turmas (Vespasiane) tuas.
Ista fuit Britonum non ultima gloria, nolle
spacerSe fieri dominis mancipia Ausoniis. spacerspacer10
Is vitii mastix fuit, et virtutis Asylum,
spacerRomanis terror, gloria Brutigenum.
Is patriae leges stabilivit, ut inde corona
spacer(Quae sine lege ruit) tutior esse queat.
Non adeo pronus forsan punire malignos, spacerspacer15
spacerQuam fuit ingenuus sponte fovere bonos.
Utque fuit senio provectior, arma reliquit,
spacerEt studuit pacem (Marte silente) sequi.
An metuat vel amet magis, hunc, Romana potestas.
spacerIn dubio est, sed et hunc diligit atque timet. spacerspacer20
Staminibus fusis, huic Claudiocestria bustum
spacerPraeparat in templo, quod struit ille patri.

24. DE MARII CUM PICTIS BELLO ET PRIMA EORUM IN SCOTIA HABITATIONE

Filius Arviragi Marius probitate patrizans
spacerDefuncto Arvirago sceptra paterna regit,
Quo dominante Scythae indomiti, Pictique Britannis
spacerSub duce Londrico bella cruenta movent.
Quos tamen in variis Mariana potentia pugnis spacerspacer5
spacerObruit, et Pictos dissipat in latebras.
Rex Scythicus mediis cecidit Londricus in armis,
spacerEt quid sit temere bella movere, docet.
Relliquias Pictum recipit Cathenesia, Thuli
spacerProxima, quae Pictis gens habitandae datur. spacerspacer10

25. DE RELIGIONIS INCHOATIONE IN BRITANNIA DIEBUS LUCII

Lucius in lucem prodit, de patre Coello
spacerNascitur, et dictus Lucius est merito,
Ex Evangelio quia lucem promit, Is author
spacerPrimus apud Britones religionis erat.
Scribit Eleutherio papae Britonesque profanos spacerspacer5
spacerSupplicat enixe Christicolas fieri.
Divus Eleutherius votis regalibus aurem
spacerApplicuit, doctos dirigit hucque viros.
Das operi (Duniane) manum, nec defuit isti
spacerStructurae celerem ferre Faganus opem. spacerspacer10
Lucius ipse sacras intrat baptismatos undas,
spacerExemplum sequitur plebs, proceresque suum.
Sic valet exemplum regis cum plebe, quod audit
spacerVel videt, in sensum pronior usque trahit.
Promptius intuitu sequimur, quam mente receptum.spacerspacer15
spacerIsta per Idaeas, ille per acta probat.
Falsa superstitio paulatim evanuit, at quod
spacerRadices egit, non facile eximitur.
Flaminis in sedem succedit episcopus, et quae
spacerDiis fuerant, nunc sunt templa dicata Deo. spacerspacer20
Nec citius sevit Christus bona semina, quin et
spacerInsereret lolium daemonis ira suum.
Asclepiodoto nam posthac sceptra tenente
spacerIn pecudum rabidus fertur ovile lupus,
Iamque furit passim Dioclesaeana tyrannis, spacerspacer25
spacerInfantem sitiens mox iugulare fidem,
Christicolas variis tormentis afficit. Isti
spacerMembratim indomitis dilacerantur equis.
Hi vivi assantur verubus, quassantur et illi
spacerImpositi duris corpora nuda rotis. spacerspacer30
Lancinat hos mixto lanius crudelis aceto,
spacerHos coquit in plumbo, strangulat hos laqueo.
Huic Aconita parat, saxis hunc obruit, illum
spacerSuffocat aequoreas culeus inter aquas.
Frusta hinc forcipibus candentibus extrahit, et cum spacerspacer35
spacerPaena nequit fieri saepe, fit illa diu.
Inter honoratos, grassante tyrannide, patres
spacerQui fidei causa succubuere neci.
Albanus quasi stella micat Verlamius. Ille
spacerTam nece, quam vero signat amore fidem. spacerspacer40
Huic confessorem Amphibalum petiere tyranni
spacerAd mortem, Albanus non sinit id fieri,
At tacite Amphibalum abscondens, se vestibus huius
spacerInduit, et mortalem, vivat ut alter, init.

Perge ad carmen 26