DE FIDE ET ANTIQUITATE HUIUS HISTORIAE TRACTATUS APOLOGETICUS red

ATIS superque iam ex his compertum esse iudico (lectores benevoli) antiquissimos huius insulae reges non eiusmodi fuisse homunciones, prout huius aetatis et nostratium fortassis aliqui, nimio verborum apparatu asserere non ambigunt. Sed a natura nobis hoc insitum est, uti si quid hodie neotericum, vel e gentibus transmarinis exoticum praelo committatur, id, qualecunque fuerit, laude et encomiis usque ad admirationem supra modum efferamus, nostra vero utcunque sunt vel temporis antiquitate vel antiquitatis authoritate authentica, adeo oscitanter et perfunctorie tractamus (paene dixerim detractamus) ac si aliquid esset in eis periculi, quod communi opinioni non suffragetur. Ex quo fit, ut qui altius quam par est aliorum gesta pleno (ut aiunt) ore buccinarunt in patriae suae causa, ita parce, timide et (ut hodie loquimur) ita reservate agant, scribant, dictitent, tanquam qui in anguem aliquem vel scorpionem ambulando forte inciderint. Ex his sunt qui in rebus calidissimis sunt frigidi, in frigidissimis calidi. blue Sed videamus tandem quid ponderis vel momenti in se habent novae istae assertiones, quas indies in ore omnium strepitantes audio, Urgent fortasse Galfrido nostro fidem non adhibendam esse, nisi de his quae etiam in Romanis historiis reperiuntur, quod perinde est ac si quis solem splendere non credat, nisi candelam prius accendat ut hunc intueatur. Eo vero curiositatis iam perventum est, ut nihil hodie vendibile, nihil fide, nedum lectione vix dignum existimetur, quod ex Commentariis Caesaris, ex Livii, Appiani, Suetonii, vel Cornelii Taciti annalibus depromptum non fuerit, quibus licet in hoc scribendi genere, prima historiarum palma a plerisque, et merito, concessa sit, aliorum tamen ob hoc non est minuenda authoritas.
spacer 2. Si quis vero lectoris animo scrupulum hunc iniecerit, hanc Britannicam Romanis illis, quae communi omnium calculo approbantur, veritate inferiorem esse, eo quod eiusdem seculi authores ex industria, multa quae apud nos sunt, omittunt, sive de rebus nostris aliter ac nostri sentiant, enitendum mihi est, ut scrupulum hunc lectoris animo, omni qua possum diligentia, eximere possim. Quis enim tam exilis animi est qui credat alios apud exteras nationes aeque ac nos de rebus nostris posse diiudicare, cum et ea pauca sint, quae de rebus nostris alii scripserunt, in iis red tamen paucis quae scripta sunt, multum hallucinantur? Quippe qui, cum narratorum temporibus, locis, personis, gestis non adfuerunt, nihil certum, nihil constans, nihil memoria dignum tradere possint. Quo vitio a Strabone taxantur Eratosthenes, Metrodorus, Scaeptius, Possidonius et Patrocles geographus, nostri vero temporis omitto multos, quos in hoc aliquantulum errasse (ni prohiberet me modestia) digito poteram ostendere. Qui enim fieri potest eos non falli, decipi et toto caelo errare, qui tanquam per transennam nube aliqua interiecta omnia intuentes, ex aliorum relatu et vulgari opinione rerum alienarum notitiam suam eliciunt? Quemadmodum vero in visu recte ordinando tria praecipue requiruntur, primum, ut organum bene sit dispositum, secundo ut medium bene sit temperatum, tertio ut obiectum neque nimis sit remotum nec propinquum, sic in historia tractanda authoris animus optime instituendus est, ut de rebus gestis vere et dilucide, quorum aliud est vita, aliud vestis et ornamentum historiae, praedicare possit. Deinde ut medium, quod ego scribentis elocutionem intelligo, bene temperetur, ne vel ex amore vel adulatione plus aequo quempiam extollat, quod est inscitiae, red aut ex odio vel invidia deprimat, quod est iniuriae. Postremo ut subiecta materia neque adeo sit propinqua ut prae domestica rei familiaritate negligatur, nec ita remota ut ex loci intervallo authori minus innotescat.
spacer 3. Detur vero (quod tamen minus verisimile est) posse exteros authores rerum nostrarum veritatem tradere, ut puta Caesarem et Cornelium Tacitum, quorum alter quasi in transitu militari, alter quasi in hospitio peregrinus res Britannicas contemplatus est, credibile tamen non est, velle hos Romanae gloriae quicquam detrahere, quod nobis quos tunc in flore et iuventute Romani imperii contemptui habebant, conferre non iniquum putarent, quod Tacitus in vita Iulii Agricolae testatur, ubi Calgacium red sic dicentem introducit, blue sicut in familia recentissimus quisque servorum et conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi et viles in excidium petimur. Eo usque autem contemptui eos habuit Caesar, ut cum de Britannis quid locutus esset barbaros hos plerumque appellaret. In exemplo sint haec, red at barbari consilio Romanorum tunc cognito. blue Et alibi, interim barbari nuncios in omnes partes dimiserunt, et eius generis red permulta. Esto tamen, et voluisse hos de gestis aliorum vere et fideliter scribere, constare tamen haud poterit historiae nostrae veritas ex tam minutis argumentis et testimoniis, qualia de Britannia obiter hii ediderunt; quae licet perfectae historiae culmen non attigerint, pro temporis tamen ratione et commorationis suae apud nos brevitate, laude sua non egent.
spacer 4. Nam (ut ad ipsum Caesarem qui apud nos vix hibernavit veniamus) quid quaeso historicus hic egregius, dux invictissimus, et imperator summus in Commentariis suis de Britannia momenti habet? De regionis situ maritimo, ut de red insula hac natura triquetra, paululum (scilicet eleganter, ut omnia) narrat. De infinita hominum multitudine, de creberrimis aedificiis, de magna pecoris, plumbi, ferri, et aliorum metallorum abundantia memorabile certe testimonium nobis reliquit. Quae vero apud Britannos bello gesserat, parcius aliquantulum, et (ut ita dixerim) in nos frigidius tractat, ut cui studio red fuerit quantum potius quam quomodo vicerit demonstrare. De essedis Britannicis aliquid, de Attrebate suo multum memorat, de fuga vero et tergiversatione sua hic (quod apud Lucanum Pompeius ei obiicit) blue ne mentionem quidem fecerit. Non red nego insulam hanc a Caesare subiugatam, et ad gloriae suae consummationem reliquis suis victoriis tamquam appendicem et corollarium adiunctam fuisse (quem Caesar sub persona red Mandubratii adumbrare visus est), blue hoc tamen ex Androgei proditione blue potius quam Romanorum virtute effectum fuisse liquet, quod tamen apud Caesarem in Commentariis minime apparet, ne gloriam suam obscuraret rei veritas.
spacer 5. Accedamus ad Cornelium Tacitum, qui in diebus Domitiani sub Iulio Agricola hic apud Britannos meruit, quid demum ille adferat ad huius historiae ornamentum, ponderemus. Scripsit, fateor, ille de Iulio Agricola quam accuratissime, red tunc apud Britannos provinciam occupante, sed id tantum per septennii aut, si velis, decennii spatium, quod certe ad concinnatae red historiae res deducendas, non multum temporis erat, id tamen in Agricolae potius (ut optime meruit) quam in Britanniae gratiam scriptum fuisse, non est quod quis ambigat, id quod in exordio huius operis author ingenue professus est, quanquam et hic de Britannia multa, nec labore suo, nec observatione nostra prorsus indigna, memorentur. Sin vero historiae Britannicae series a principio Bruti ad Cadvalladri finem aequis pensetur lancibus, haec quae Tacitus de Britannia mediocriter sed breviter, de Iulio vero Agricola ad largum idque elegantissime scripserit: si Agricolam respexeris, perfecta historia, si Britanniam, brevis quaedam historiae parenthesis potius quam historia ipsa esse videatur.
 spacer 6. Habetis hic (lectores optimi) quid adiumenti historiis nostris adferant authores isti red extranei: de praesente tunc aetate aliquantulum, de praeterita nihil recordantur. At si illi hac in re maiores progressus non fecerint, qui nobiscum (ad breve licet tempus) simul vixerint, quid tandem a Livio, Appiano, Suetonio, Iustino, Eutropio, et reliquis infinitis apud Romanos historicis speremus, qui rebus nostris non omnino interfuerunt, qui si Britanniam esse insulam procul in Oceano remotam, Septentrionem versus topograghice delineare possunt, satis se adeptos esse existimant. Et si forte addiderint gentem fuisse barbaram, populum ferocem, huncque a Iulio Caesare (quod plerunque non omittunt) olim subiugatum, in laudem huius historiae certe non multum referet. Ex iis vero perspicuum est historiae huius veritatem e geminis nostris fontibus exhauriendam esse, id quod ego vobis praecipue (lectores benevoli) ipsis etiam criticis, et lectoribus (si qui sunt) malevolis pro fide et dignitate huius Historiae persuasum fore cupio, ne iudicia nostra alieno modulo, tamquam regula Lesbia, blue metiamur. Qui vero hac in causa mihi adversantur, aliud fortassis astruunt argumentum priori haud multum dissimile (ut intactum nihil relinquam) Britannos olim fuisse barbaros, et literarum prorsus rudes, nec eis curae fuisse posteritatem, quod si concessero, habent nimirum cavillatores isti qui aucupantur. Sin vero ad Bladudi tempora animum revocare velint, qui Musas idque Athenis imbiberit, si aequo iudicio leges illas trutinent quas struxit Mulmutius, red vel Martianas illas quas postea Aluredus rex Saxonicus auxit et in lucem edidit, blue et quarum hodie apud nos non mediocris usus est; si in vaticinia Merlini oculos convertunt, blue quae per tot aetates ab omnibus admiratione quadam recepta sunt, quem tamen ioculatores isti, opinione sua magis, quam rei antiquitate freti fabulatorem ducunt; si denique infinitum religiosorum caetum, qui tunc Bangoriae, et alibi in variis Britanniae coenobiis vitam monasticam degentes, literis operam navabant, Gildam Bedam et eius seculi infinitos alios, (de viris illis doctissimis non loquor Damicano red et Fagano, blue qui ab Eleutherio papa ad Lucium tunc Britanniae egem missi sunt), non dubito quin ex his satis exploratum habeant, potuisse Britones temporis illius statum, conditionem, et gesta, pro veritate satis confidente, et perspicue, pro methodo erudite satis, et eleganter literis et posteritati prodere.
spacer 7. Non tamen me latet digladiari hodie inter se opinionibus antiquarios nostros de veritate et certitudine huius Historiae. Nihil enim in rebus humanis adeo certum est, quod contradictionem non admittat. Nec mirum est, quandoquidem solidae veritatis una tantummodo via sit, errorum vero devia quam plurima. Eo usque enim creverit opinionum ista varietas, ut in proverbium iam paene cesserit, mundum regi opinionibus, (destrui potius crediderim). red Ut vero ex credibilibus fides, ex intelligibilibus scientia, sic et ex probabilibus nascitur opinio, nihil autem tam incredibile est, quod dicendo non fiat probabile. Hinc est, quod tam asperae tamquam implacabiles in omnibus scientiis controversiae exortae sint, pugnant inter se philosophi, pugnant inter se astrologi, politici et theologi, an historicis et chronographis pacem et omnia bene esse putemus? Ad largum ista prosequi in mente non est, ne immenso rerum pelago obruerer. Exempli vero gratia, quam infinitae sunt apud philosophos opiniones de anima, alii hanc esse aliquid igneum asserunt, ut Hipparchus et Leucippus, alii spiritum fervidum ut Stoici, alii mobilem et atomis insertum ut Democritus, alii aerem ut Anaximenes, Anaxagoras, Diogenes Cynicus, et Critias, alii aqueum ut Hippias, alii terreum ut Hesiodus, alii mixtum ex terra et aere ut Epicurus, alii ex terra et aqua ut Xenophanes, red alii ex terra et igne ut Parmenides, alii sanguineum ut Empedocles, alii spiritum tenuem per corpus diffusum ut Hippocrates. Sunt et qui animam dixerunt esse divinam quandam substantiam, totam et individuam, totam in toto, et totam in qualibet parte. Eiusmodi red sunt Zoroastes, Hermes Trismegistus, Orpheus, Pythagoras, Ennius, red Plutarchus, Porphyrius, Timaeus et divinus Plato. De essentia animae videtis, quantum inter se dissident. Nec minus apud se de animae sede dissentiunt, Hippocrates esse in cerebro, Democritus in toto corpore, Epicurus in toto pectore, et alii infiniti aliter sentiunt, quod si quis omnes philosophos in unum congregaverit, de hac re inter se constare non poterit.
spacer 8. Eadem inter astrologos, politicos, theologos et omnes alias artes et scientias controversiarum confusio es. Haec tantum adduxi, ut ex his tanquam a pede Polyphemi more geometrico quae sunt reliqua coniectura red consequi possis. Sed fortasse dixerit red mihi hic aliquis, de rebus his non posse non esse controversias quae in mera opinione consistunt, de rebus vero gestis secus esse, fateor; veritas tamen in utrisque una et eadem est. Hic vanis quorundam opinionibus occurrendum est, quorum alii ex malitia, alii ex ignorantia leges nostras municipales taxant, pro eo quod certitudinem in se non habeant, qui si ad haec quae de aliis scientiis dixerim animum adducant, errorem suum, etiam me tacente, facillime agnoscent. Quandoquidem haec quae obiter potius innuendo, quam curiosius exquirendo tractare decreverim, apud omnes in red literis versatos trivialia sunt, red et quae nisi tantum illustrationis ergo ad nostrum hoc propositum multum non pertinent, missa faciam haec, ne in re tam perspicua nimia verborum superfluitas lectori (uti plerumque solet) pariat fastidium.
9. Redeamus itaque, unde paululum digressi sumus, ad Galfredum nostrum Monemuthensem, videamus tandem si Historia haec quam tantum ille e Britannico sermone Latine reddidit, satis in se authoritatis habeat, an aliorum authorum testimoniis indigeat. Qui in nostras partes inclinant, ab ipso Galfredo tanquam a primo fonte quicquid adferunt argumenti deducunt: qui dissentiunt, praeter coniecturas, parum pro se habent, nam aliam historiam non producunt, sed, ut facilius est denegare quam probare, ita levioris est nobis red negotii ita negantibus non credere, quam in quo dissident investigare. Mea vero sententia, in aequo est ubi quis silet, ac ubi, quod negavit, non probaverit. Nam ad Historiam huius antiquitatis refutandam, non satis est quod ipse Pythagorico more dixerit aut negaverit, nisi etiam solida ratione per tractum temporis, et longam antiquitatis seriem (quod paucis contigit) Historiae huius veritatem deducere possit. Ego omnes propemodum authores tam antiquos quam modernos qui de hac re scripserunt (liceat mihi sine arrogantia id dicere) perscrutatus sum, neminem vero apud omnes, praeter Galfredum, invenio qui huius provinciae molem susceperit, donec ad Gulielmum nostrum Camdenum virum omni literaturae genere perpolitum perventum est, qui mira quadam scribendi dexteritate historiam hanc red Britannicam e tenebris tanquam postliminio vendicavit. Scripsit, fateor, Gildas cognomento sapiens epistolam quandam De Excidio Britanniae natus anno ab incarnatione domini quadringentesimo quadragesimo nono, et a primo Saxonum adventu quadragesimo quarto. Post hunc venerabilis Beda historiam quandam ecclesiasticam de gente Anglorum composuit, utrique pro tempore illo scriptores doctissimi fuerunt, quorum prior in vitiis reprehendendis, posterior in miraculis recitandis multum laboravit, neuter eorum cum temporibus retroactis a Bruto ad Iulium Caesarem quicquam habet commercii, exinde vero Britanniae pauca sed varie et tumultuanter summis quasi labris attingunt.
spacer 10. Post hos emergit quidam Gulielmus Neobrigensis, blue qui De red Rebus Anglicis quinque libros scripsit, de Britannicis vero nullum. Vixit hic in diebus regis Anglorum Iohannis annos circiter quinquaginta red post Galfredum nostrum, vir certe ingenii satis acuti, sed profundioris malitiae fuit, In Monumethensem totis viribus acerbissime invehitur, quidquid habuit in se veneni, vel alibi acquirere potuit, in illum lingua venenata expuit. red Quaecunque enim de gestis Arthuri, et Merlini vaticiniis scipserit Galfredus, ipse ut fabulosa et commenta red reiicit, in huius tamen confutationem nihil praeter nudam suam opinionem, idque in prooemio, non historice adfert. Ecquid demum hominem hunc in tantum furorem impulerit ut in patrios ita mingeret cineres plane nescio. De eo vero, quid alii sentiant (ut meam opinionem silentio praeteream) paucis tibi, lector, narrabo. Graviter hunc Lelandus reprehendit, quod tam acriter et calumniose cum Galfredo Monumethensi etiam mortuo decertarit. Idem testatur Baleus blue hiis verbis, “In hunc iniquior fuisse existimatur Gulielmus Newbrigensis, Polydorus vero Virgilius ingratus, utpote qui in historia sua compilanda ut plurimum Galfredi testimonio utatur.” Addit praeterea Baleus “Galfredum nostrum virum pro illo seculo non ineruditum Historiam hanc e Britannico in sermonem Latinum transtulisse, et propterea in interpretem debacchari iniquum esse.” Sed ne demus illud quod Newbrigensis (licet admodum iniuriose) nobis insinuare velit, non fuisse omnino Arthurum, aut non qualem in historiis proditum est hunc extitisse, ut altius huius rei indaginem non petamus, testes adhibeamus Camdenum red nostrum, Lelandum, Priscium, Basinstochium, Theodorum red Clenium, et Iohannem Magnum Gothum archiepiscopum Upsaliensem, blue in Gothorum Sueonumque Historia, atque adeo infinitos alios authores qui ad unum omnes fuisse Arthurum indubitanter asseverarunt, alii heroem praenobilem, alii regem invictissimum. Alii sua gesta, alii suam magnificentiam decantarunt, adeo ut archiepiscopus Upsaliensis, licet ipse Gothus, Arthuri victorias admirabiles de Dacis et Gothis in historia sua Gothica magna cum admiratione confessus sit.
spacer11. Sin vero in prima Historiae huius editione quaedam fortassis erepserint, quae (ut Newbrigensis acriter contendit) fidem aliquantulum excedant, a prima tamen editione author (si opus fuerit) erroris sui veniam habet. Quemadmodum enim in vitibus aliquid semper est redundans, quod amputari possit, sic in historia, quamvis accuratissime scripta, semper aliquid erit quod addi vel adimi potest. Scribunt enim vario more plerumque omnes (ut cuique est ingenium) alius dilatando, alius perstringendo. Alius rei veritatem ad amussim enucleando observat et ad hoc religione quadam se astrictum esse existimat, alius opinionem suam adiungit et rei puritatem phaleratis suis verbis adulterat. Alius laudat, alius taxat, alius asserit, alius negat, utcunque autem scripserint, eo necessitatis et miseriae (ut ita dixerim) processerit, ut omnem paene scriptorum fidem ex lectorum opinione et credulitate mutuentur. red
spacer 12. Quoniam vero de veritate huius Historiae iam agitur, in eius rei disquisitione, primum quod contradici poterit refellendum, deinde quibus potero argumentis id quod assumpsero approbandum est. Propterea dabo operam (quantum in me est) ut huic controversiae, quae variis opinionibus huc et illuc fluctuantibus, longe lateque agitata est, finem aliquem, in quo lector se reponat, constituam. Post Newbrigensem prodierunt alii fortassis eum imitati, qui historiam hanc in primis radicibus convellunt, et Bruti originem vel omnino tollere vel saltem labefactare conantur. Ut, quod in aperto est, non taceam, duriusculus hac in causa mihi videtur abbas sancti Albani, blue qui totum hunc processum de Bruto (ut de more suo loquar) poeticum esse potius quam historicum asserit. Quanto modestius fecisset is, si quae sciret, dixisset potius se arbitrari, quam quae nesciit tam confidenter affirmare. Silvium Bruti nostri patrem, Ascanii filium fuisse negat. Titus Livius historiarum princeps, homo in hac scribendi arte parum ignarus, et qui ad ea tempora aliquantulum propius vixerit, decadis suae primae folio secundo (nam obsignatis tabulis agam tecum, venerande red vir) luce clarius id affirmat: blue utri horum fides adhibenda sit, aliorum esto red iudicium. Id certe vir tam eruditus, et praesertim de hac re scripturus, ignorare non debuit. Sunt vero qui aliquando libentius ignorant, ut liberius peccent: si eo animo fuerit is, ignorantiae suae veniam habet, non malitiae. Si tamen in re tam perspicua claudicaverit, verendum est ne in rebus magis obscuris etiam caecutiat. Quidquid ergo in Bruti nostri derogationem venerabilis ille abbas in suo Granarium nobis adfert, eiusdem esse farinae suspicionem admodum inducit. In rebus vero dubiis et a memoria hominum adeo remotis (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) tutius semper est antiquitatis authoritati cedere.
spacer 13. Post hunc molestiam nobis infert Iohannes Twinus Bolingdunensis blue in Commentariis suis de Rebus Albionicis, Britannicis, atque Anglicis, Ille insulam hanc Britannicam fuisse quondam Galliae continentis partem et peninsulam confidenter affirmat, et coniecturas suas proiicere non dubitat, fuisse quendam hinc isthmum, latitudinis circiter quinque passuum, nempe quantum abest Fulstanum Cantii oppidum a portu Rutupino, qui nunc Dover dicitur, per quem (ut inquit) siccus exhinc in Galliam sine navigiis transitus patuit, sicut ex Italia in Siciliam, et Syria in Cyprum, a Calpa monte in Hispania ad Abylam in Africa quondam fuisse, ac hodie ex reliqua Graecia in Peloponnesum esse red proditum est. Durasse isthmum hunc donec tandem crebro maris impulsu et continuis fluctibus exesus et penitus absorptus fuerit, unde ab authore isto infertur, (sed qua ratione non video) insulam hanc post isthmi huius avulsionem a Gallia, ante eversionem Troiae dictam fuisse Britanniam. Quod si ita sit, aliunde quam a Bruto denominari insulam hanc multis argumentis contendi. Credat Iudaeus Apella, non ego, blue quid sibi vult Britannicum illud vocabulum brit, quod toties nobis inculcat Troinus, unde Britanniam sive a colore terrae, sive post isthmi abscissionem, ab affinitate alterius vocabuli guit aeque barbari deducere velit, plane nescio, nec ignorantiam meam agnoscere erubesco. Utcunque vero sibi placet author verbis istis peregrinis et inconsuetis (uti certe etymologia longe petita est) ingenue tamen red fatetur se ab aliis Britannicae linguae gnaris accepisse vocabuli huius significationem, et provide quidem hoc addit, ne forte invenisse suspiciatur. Qui tandem sunt illi Britannicae linguae gnari? Qui constat fuisse apud Britannos huiusmodi vocabulum? Aut si fuerit, sensum hunc habere, aut si habuerit, quid quaeso ad hoc propositum red facit? Vereor ne mea in hac re ignorantia quae plerunque valde credula est, red curiosior sit quam par est. blue
spacer 14. Miror tamen Troinum tam nobilem regni initiatorem, qualis erat Brutus, abdicare, et “tanquam e caelo in synagogam” prolapsum, blue a terra, limo et luto, a rebus stramineis, saxeis et paludosis nomen patriae imponere. Denominantur fateor interdum regna a fluviis ut Iberia, quae nunc Hispania est, ab Ibero fluvio, et India ab Indo, et alia alibi. Saepius vero fluvii, urbes et regna a personis nomen auspicantur. Ex fluviis, Humber noster ab Humbro rege, Sabrina fluvius a Sabrina filia Estrildis, apud Romanos Tyberis a Tyberino ibi submerso celebre apud posteros nomen accepit. Ita de urbibus, Roma a Romulo, Constantinopolis a Constantino, Lavinium a Lavinia Latini filia, in regnis et provinciis forum Iulium ab Iulio, red Latium red a Latino, ut Livius habet, et Dardania a Dardano nomen sortita sunt. Huius autem usus apud omnes gentes adeo frequens est, ut non opus sit alia exempla hic recensere, ne candelam soli videar accendere. Tantum enim praevaluit nominum ista impositio, ut etiam cum haereticis et malignis locum obtineat. Sic Donatistae a Donato, Arriani ab Arrio, Manichaei a Mane, Novatiani a Novato, Ebionitae ab Ebione, Nestoriani a Nestorio nomen habent. Apud mortales enim non est aliud vinculum efficacius, quod animos hominum et mores magis coniungat et conglutinet, quam eadem nominis impositio. Huius rei memorabile exemplum habes apud Titum Livium, nec a proposito nostro alienum erit, hic repetere. Cum primum Aeneas in Italiam venit, ubi tunc Aborigines sub rege Latino habitarunt, post aliquod bellum illatum quamprimum rex Latinus hostes suos Troianos esse audiverit, et ducem Aeneam filium Anchisae, dextra red fidem futurae amicitiae sanxit. Foedus inter duces ictum est, inter exercitus facta salutatio. Deinde Lavinia Latini filia Aeneae in matrimonium data est. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Latino et Aeneae bellum intulit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem iure solum, sed etiam nomine omnes essent, utramque gentem tam Troianos quam Aborigines Latinos appellavit, nec deinde Aborigines Troianis studio et fide erga Regem Aeneam cessere.
spacer 15. Tantam apud eos fuisse communis appellationis vim intelligimus, et apud nos futuram speramus, si tandem ex Anglis, et Scotis antiquo nostro nomine resumpto et recuperato red Britanni denuo appellabimur. Sed de hoc obiter, ad nostrum institutum revertamur, ad eos scilicet, qui Brutum nostrum fuisse nolunt. In ore enim omnium est an Brutus fuerit necne. Deus bone! Quid hodie in controversiam non vocant isti dubitabunduli? In comitiis, in conviviis, in conventiculis, etiam in tonstrinis de hac re disputatur. Quid tandem de his Brutus vel Britannia male meruit, ut certam his originem esse non sinant? Dicent vero hi se non suis solum opinionibus insistere, sed et doctorum quorumdam dogmata ad opinionum suarum fulcimentum posse se producere: ut, Hadrianum Iunium, Buchananum, Vivem, Polydorum, Bodinum, blue et alios summo ingenio red viros, qui hac in re haesitarunt, omittam, Camdenum nostrum, qui certe mihi instar omnium est, nobis urgent, cuius ego in indigando industriam, in discernendo iudicium, in explicando elegantiam uti non possum non agnoscere, sic eius opinioni prae reliquis omnibus libentissime velim subscribere, nisi temporum antiquitas, et antiquitatis authoritas, nisi tot urbium et templorum monumenta a Bruto et posteris suis fundata, tot flumina de eorum nominibus appellata, nisi denique omnium paene consensus alias, me avocaret. Reliquis tamen multo moderatius in hac causa sese gerit noster Camdenus, qui Brutum huc advenisse non negat, de gentis vero denominatione a Bruto cum aliis doctis aliquantulum dubitat.
spacer 16. Ego (salva sua venia) utrumque affirmo. Duo vero sunt quae animum meum ad hoc praecipue inducunt, red aliud a generali historiarum consideratione sumptum est, aliud a particulari. A generali, sic. Quis de historiis acerbius et virulentius scripsit quam Cornelius Agrippa in libro suo De vanitate scientiarum, ubi “cum Troiana illa Hecuba se in canem versam red esse affirmat, et (ut ex ore suo loquar) red nil amplius meminisse nisi mordere, oblatrare, maledicere, conviciari.” Ille cum in historiae tractatu taxaret historiographos, qui confictis argumentis fabulosas red describerent historias ut sunt illa red Morganiae, Margadonae, Melusinae, Amadisi, Florandi, Lanceloti, Tristami, et id genus alia, num de Bruto nostro quicquam habet subtilissimus iste historiarum rimator? Ne verbum quidem. Si tamen fictum id fuisse et nothum, censuram suam proculdubio non evasisset, nec iudicium suum latere potuit, quod ob gentis huius originem adeo celeberrimum fuit. In particulari, quis de Historia nostra Britannica magis petulanter et contumeliose scripserit, quam Newbrigensis, qui Arthuri gesta, et Merlini vaticinia pro fabulosis ducere non erubescit? In omnibus vero invectivis suis, in quibus nimirum nihil omisit quo vel Historiam ipsam vel authorem corrodere poterat, in Brutum tamen nihil habuit quod obiiceret. Unde inferri potest, quod si hi qui de industria et aquilinis oculis (ut invidia valde perspicax est) omnia perlustrassent, nihil tamen in Bruti detrimentum, ex omnibus historiis expiscati fuerint, aliis tardius credendum esse, qui fortuitu, obiter et tanquam aliud agentes ad haec accedant, an suo ducti iudicio, an aliorum secuti dogmata, non moror, nedum expostulo.
spacer 17. Ut vero sunt, qui huic historiae aliquid molestiae exhibere videntur, sic et sunt quam plurimi, iique doctissimi, qui Historiam hanc et authorem totis viribus defendunt, et summa efferunt laude, ut Basingstochium hac de causa egregie meritum, Theodorum Clenium, Lelandum, Iohannem Prisium, red Humfredum Lhindum, red et alios apud nos modernos authores et chronographos non contemnendos sicco (ut aiunt) pede transeam. Accedamus tandem ad Ponticum Virunnium, blue virum foelicissimi ingenii, et studiis doctrinae, red nulli suae aetatis secundum, qui commentaria red in Virgilium, Ovidii Metamorphosin, Statii Achillaida, Claudianum et alia plurima red scripsit, vixit sub Ludovico Sfortia, patria Tarvisinus, Is in gratiam Badoerae clarissimae Venetorum familiae, ex Britannis olim oriundae, sex priores Galfredi Monumethensis libros in epitomen contraxit, de quo hoc testimonium tulit: “Galfredus historicus egregius, et cardinalis magnae vir authoritatis apud Robertum Claudiocestriae red ducem, Henrici regis filium, patriae suae curiosissimus fautor, ex summa philosophia, atque archivis regalibus Historiam antiquissimam continua serie ab ipsis Troianis collectam transtulit. Verissimas esse Britannorum historias arguit regum occidentalium consuetudo, quae erat secum semper habere eos qui veritate praecipua eorum gesta notarent.” Haec Ponticus Virunnius.
spacer 18. Illi autem adstipulatur Badius Ascensius, et Ivo Cavellatus, blue utrique viri docti, uti videre est in Ascentii editione, ubi in huius historiae frontispicio sic habet: “Quia a maioribus nostris saepius intellexeram (vir circumspecte) ipsos a Troianis originem habuisse, dirutaque Troia, eorum partem Italiam petisse, partemque ad Graeciam sub Pandrasi Graecorum regis potestatem missam fuissem Bruti tamen tandem stratagemate et virtute (qui Italiam petierat, a qua exulans Graeciam adivit) liberatam Graecorum servitutem exuisse, et ad red Albion, quam postea Britanniam a Bruto, et a seipsis Britonibus vocatam voluere, venisse, quam et Angliam ab Anglis sive Saxonibus eam nunc occupantibus dicunt, ab ipsa tamen aliquando (si Merlini prophetiis fides adhibenda est) exterminandis, tantus me invasit ardor atque sciscitandi aviditas, an videlicet ea quae vulgo praedicabantur vera forent (dicebant enim divum Gildam et venerabilem Bedam ipsorum praeclara gesta et facinora scripsisse, quod et Galfredus huius Historiae author testatur) cum me quandoque in bibliothecam collegii Corisopitensis Parrhisiis siti nonnullorum librorum visendorum gratia contulissem, libellum quendam Historiae Regum Britanniae nuncupatum, situ et pedore squalentem atque horridum, repperi, quod diu desideraveram continentem. Repertum, dii boni, quanto animi affectu iterum atque iterum legi et perlegi, quanta observantia habui, nec ab re, cum ex illo mihi patuerit historia, quae prius fabula videbatur, unum tamen moleste ferens, quod tam praeclarus liber tot et tanta strenuissimorum principum gesta red praeclara continens, plurimis sanctis et religiosis viris approbatus, tot mendis atque erratis contaminatus fuerit, ut vix ipsum quispiam intelligere quiverit. Quapropter de huiusce historiae iactura, atque deiectione condolens, huc et illuc per multas huius gymnasii Parrhisiensis discurrens bibliothecas tres alios commentarios superiore nomine nuncupatos inveni, duos videlicet in coenobio sancti Victoris Parrhisiensis, alterum scilicet in eorum red bibliotheca, vetustissimis characteribus scriptum, alterum vero paenes reverendum in Christo patrem et dominum abbatem dicti coenobii, quem pro seipso scribi fecerat, magnoque observabat cultu, <tertium autem Carmelitarum dictae urbis coenobium,> red et in eorundem bibliotheca catena ferrea, inter chronica affixum. Hos simul inventos subinvicem contuli, collatos (utcunque) castigavi, castigatos imprimendos curavi. Nihilominus cum tot et tanta in ipsis adhuc dissidia reperirem, tumque a nemine hactenus castigati, tum quod red propter authoris antiquitatem scriptorum errore viciati essent, ipsum consummatum virum Iodocum Badium Ascensium in hac re consulere, ipsumque oratum red ire decrevi, quod si aliqua scabra nimis atque inculta in dicta historia offendat, (praesertim quae ad sententiam intelligendam difficultatem adderent) ut suos, et quidem pios obeliscos in eam mittat, nihil addendo, nihilque abiiciendo quod sententiam variet aut pervertat. Quod siquidem (ut credo facturum) fecerit, Britones omnes aequum amantes, praesertim generosi, qui se a tali sanguine autumant generatos, ipsi in aevum sese esse obnoxios sciant, et agnoscant cuius opera et accuratione tam foecunda Historia, tam praeclara facinora ab eorum atavis gesta continens red in lucem veste recente induta solito clarior, intellectuque facilior veniat.”
spacer 19. Haec in vetustiore huius Historiae editione verbatim habet Ivo Cavellatus, (nihil enim mei hic intexo.) Si Galli tanto cum labore Historiam hanc Britannicam investigarunt, si repertam tanta cura promulgarunt, si promulgatam tanta observantia usque ad hodiernum diem amplexati sunt, quid ipsi quaeso faciant Britanni? Ingrati si reiecerint, infaelices si amiserint, malitiosi si detraxerint? Qualiter in hac causa affecti sunt alii moderniores nostri authores et chronographi Hollingsedius, Hallius, Hooperus, Storus, et iam pridem Claphamius red de literis certe bene meriti, quos ne prolixior videar quam par est, de industria iam praetermitto, in animo non est hic referre. Hoc ausim dicere, in paucis aliquos, in omnibus nullos a nostro Monumethensi prorsus discrepare. Quid vero animum meum ad opus hoc induxerit, post tot egregios viros, omni literaturae genere splendidissimos, inter tam acutos, sedulos et indefatigabiles antiquarios et profundos rerum indagatores, quos aetas haec nostra faelicissime produxerit, qui ad veritatem e tenebris eruendam summis exantlatis laboribus hac in arena praecipue desudarunt, quid inquam me ad munus hoc obeundum invitaret, aliis negotiis occupatum, et in rebus istis antiquariis (ut ingenue de me fateor) red minus versatum, mireris fortassis, lector benevole.
spacer 20. At ego, qua ratione id fecerim (si otii mei ratio reddenda sit) dicere non effugiam. Cum primum in Historiam hanc Britannicam forte fortuito inciderem, coepit me fateor magnum quoddam legendi hanc desiderium, ac (ut in historiis legendis saepe fieri solet) mihi visus sum authorem nescio qui deligere et amplecti. Cuius cura, studio et solertia effectum est, ut post tantam annorum seriem, inter tot rerum, temporum, et principum vicissitudines, et tempestates, haec antiquitatum monumenta naufragium non fecerint. Si quando a gravioribus studiis et negotiis forensibus, quibus professione mea debeor, tempus mihi vacaret, temporis id, quod alii animum relaxandi gratia, ad ambulandum, alii ad equitandum, alii ad venandum, alii aliter pro suo cuique arbitrio a severioribus negotiis lucrati sunt, ego cui ad hasce voluptates rerum facultas parum suppeditat, ut studia mea severior aliis lenioribus studiis mitigare possim, ad Historiam hanc saepe me contuli. Et ut frequens huius lectio altiores in me radices ageret, versus subinde hac de re factitavi, ut quam minimo poteram temporis dispendio, tempus meum contererem. Dum vero hac in re variis dierum vicibus lente et pedetentim tantillos progressus fecerim, coepi apud me cogitare, num ludicra haec quae ego succisivis horis oblectandi potius quam proficiendi gratia composui, succi aliquid in se habeant, quod in publicum prodesse poterit. In bivio haesitabat animus, an meos hos furtivos labores qui in manipulum satis amplum iam excreverant, praelo committerem, ut divulgentur, vel scrinio meo, tineis et blateis devorandos, ut delitescerent: vicit tandem publica patriae meae ratio, et amicorum quorundam desiderium, quibuscum magna mihi intercessit familiaritas, ut patriae meae cui (quantus quantus fuerim) totus debeor, et amicis quibus hoc in officio deesse non debeam, morem gererem. Exinde disticha quaedam, et tetrasticha, in quibus historiae huius argumenta breviter contraxeram, fusius aliquantulum carmine nostro tractavi, ut maiorem inde historiae lucem conferre possim.
spacer 21. Cum vero opus hoc, qualecunque fuerit, rudi nostra Minerva exarassem, venit mihi in mente, quanta sit de hac Historia opinionum varietas, proinde non abs re fore mihi putavi, authores aliquot, red quotquot pro temporis brevitate potui, evolvere, et quicquid ex his legendo expiscatus fuerim, vobis (lectores benevoli) in mea hac conclusione apologetica fideliter tradere. Parcius tamen (ut in alienis hortis ambulantem decet) red flores excerpsi, eos vero qui ad veritatem huius Historiae confirmandam maxime conducant seligere curavi. Qua in re, si quid (ut vereor multa) omiserim, spero non deesse alios, qui pro patriae suae amore, meis his primitiis succenturiare velint. Aliorum erat labor Historiam hanc e tenebris et squallore eruere, mihi tantum curae fuit (quod tamen facilius est petere quam sperare) a controversiis hanc liberare.
spacer 22. Nec mihi vitio verti debet, si ego in huiusmodi negotiis parum exercitatus, peregrinus ad haec accesserim, quia in litibus dirimendis arbiter is idoneus est, qui neutri partium affinitate vel amicitia coniunctus fuerit. Immo si veritatis studio, et sine cuiusquam praeiudicio id fecerim, veniam mihi facile impetrandam esse spero. Quid de hoc quisque sentiat vel susurret nolo coniectura venari, quippe qui satis exploratum habeam, nihil unquam tam limatum, tamque ad unguem (ut dicitur) quadratum fieri posse, quod alii iique docti non convellent, de malitiosis enim non loquor, qui dente Theonino omnia corrodunt. red blue Nonne Aristotelem, Boetium, Virgilium et Ciceronem taxat Laurentius Valla, prout ei in Invectivis Pogghius vituperio obiicit? Nonne Angelus Politianus in Miscellaneis suis errata omnium authorum, Cornelius Agrippa omnium artium et scientiarum rimator? red Quod cum ita sit, non me multum gravabit aliorum de me sententia, quae si iusta fuerit, sciant tamen quod in multiloquio facillimum sit errare; si iniusta, velim et hoc sciri quod si quis ex usu vel malitia liberam maledicendi licentiam sibi assumat, eam male audiendo amittat. Illud Erasmi ante oculos mihi propono, quod si meritis cuiusquam fama maligne responderit et clanculum obsibilaverit livor, illud demum animi vere sublimis et invicti fuerit documentum, nihilo segnius vel maximis suis incommoditatibus aliorum consulere commodo. Nam (quod Aulus Gellius ex Theophrasto habet) blue parva et tenuis turpitudo vel infamia subeunda est, si in re magna utilitas amico quaeri potest, rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis, maiore alia in adiuvando amico honestate, sicuti magnum pondus aeris, parva lamina auri est pretiosius. Sic (quomodo mihi persuadeo) red levis aestimationis nostrae iactura admittenda est, ut maius in amicos vel patriam commodum conferatur. Qua in re numen immortale imitari decet, ad quod cum nulla gratia, nullum officium a nobis redire queat, nativa tamen genuinaque bonitate solis in morem omnibus gratis et ingratis, dignis iuxta atque indignis suam impertit munificentiam, hunc unum expectans fructum, ut quam plurimos sui participes efficiat.
spacer 23. Utcunque vero de nostris his Britannicis, aeque vel inique, senseris (lector optime) nihil impedit quo minus legas, et subinde rumines et recorderis. Si quid autem bene in se habent, id totum tuum est, si male, mihi, quicquid id fuerit, imputetur. Ea vero est Historiae huius varietas, ut nec multum hanc placere promittam, nec displicere metuam. Proinde (lector) si quaedam legenti tibi occurrant quae palatum tuum forte offendant, red et quae primo gustu abiicias vel nausea quadam expuas, alia tamen fortassis insunt quae (ni fallar) usque ad satietatem te delectent. Quod ut de his spero (nam quod volumus, facile speramus) ita de humanitate vestra (si aliquantulum mihi blandiri liceat) non omnino despero. Vale, Londini ex aedibus Interioris Templi, 16 Februarii, anno 1606. red

Finis