Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.   

 

I.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
SERVUS
Deos deasque omnes supremos caelites blue
Precor auspicatos ut darent thalami toros
Iuveni tenello dum petit sociam sibi
Faeliciorem et exitum, qui si excitat
Dolor gravatur noster et timor meus. red 5
At si propitia numina inveniat deum red
Sacris colemus prosperum tandem diem. red
CHORUS Quam serio solet iocari in seriis
Fortuna stulta! Quemnam amoris exitum
Sperare liceat hostis in saevi domo? spacer10
Crudelis hostis et tamen domum petit
Florens iuventus, festa celebrantur sacra
Palatiis, quae Romeo insidias struant.
Graviora damna timeo, ne pereat malis
Iamiam futuris. Facile dii fallant metum! spacer15
Videre virgines licebit nobiles.
Quae spes amanti fuerit inimici in domo?
Mediisque in hostibus visum odium permanens,
Odium parentum, gentis et familiae.
At dum choreas ducere libere licet, redspacer20
Dum vacat amori et lusibus, vos parcite,
Parcite furori, sponsa dum quaeritur, sacra
Dum festa celebrant, laetus atque abeat dies.
PHILOPHILUS with two pages Effare, iuvenis, num data est animo quies?
An expetita forma visa oculis tuis? spacer25
Placetne festa temporis solamina?
Utinam expetitam diceres reperi mea red
Aetate, forma, genere, mente nobilem,
Tot inter illustrissimas formas tibi
Pudico amore quae foret reciproca!spacer30
ROMEUS Vidi placetque. Nisi pereo visu meo,
Philophile, vidi cui victa cadat Venus,
Fovitque coniux et ferox armis dea. blue
Mori iuvabit, si excidam votis meis
Talemque nasci fata nolerint mihi. red spacer35
Sperare possum multa, amatam nescio.
Tantum locutus sum, superciliis notis red
Respondit invicem superciliis notis.
Copia videndi dabitur exeuntibus.
Sed ecce properat diva. Quae cupio loqui!. red spacer40
Tentemus igitur, sors dabit nobis locum. redspacer
COMES Aggredere. Fortes feminae viros amant.
Intrepida constent verba, ne timide roges. red
ROM. Regina, salve.
COMES spacerspacerspacerspacerspacer Tacitus est, animus pavet.
IUL. Quae tam bearunt me propitia numina red spacer45
Ut te viderem! O prosperum tandem diem!
ROM. Felix ad aures vox venit subito meas.
Mortalium sum facile faelicissimus
Si gratus adsum. Prosperus foret dies red
Cum me videres, fata si favent mihi. spacer50
Habeo propitios attamen lentos deos.
Et expetito littori imprimo pedem red
Pretio potitus instar orbis, si tibi
Praestare gratum adventus meus,
Istudque superis praemium laboribus blue spacer55
Aequale nostris si dies tandem foret
Quo me sacrarem, tempus et sanctam fidem
Vitamque honoremque omnia arbitrio tuo.
Propone flammas, vulnera et diras mali, red
Doloris artes, et famem et saevum solum: spacer60
Si tu iuberes omne servitium feram,
Tuique titulo coniugis laetus fruar.
IUL. Tempus moramque non licet verbis dare.
Utinam liceret! Verba si spirent tua red
Pudicum amorem, si fidem, pectus pium, spacer65
Tuum vocabis me fidelem coniugem. red

CHORUS blue

Fortuna multis invida,
Fortuna paucis obvia,
Concessit ecce amantibus
Quod saepius negaverit. spacer70
Uterque amantis abstulit,
Uterque amanti reddit
Cor invicem fidissimum.
Gratissimo commercio
Foelix amoris est status. spacer75
Foelix amantis vita sit
Foeliciorque caeteris
Maiora quamvis possident red
Quam regna magna Caesaris.
Si detur hoc solatium spacer80
Respondeant ut invicem red
Fidelitate et amoribus
Amore casto aequalibus,
Pro corde cor si redditur
Quod Romeo iam contigit spacer85
Suaeque amicae candidae.
Dii prosperum dent exitum,
Adsit Cupido et maxima
Venus deorum, et omine
Utrumque laeto succinant. spacer90

II. ROMEUS CUM ASSECLA blue

ROM. Dominam reliqui. <Adiuvet spero> me pater. red
I, quaere propere, virginis nomen refer, red
Levare cordis potes aerumnas graves. red
PUER Iussa haud morabor, virginis nomen scies. red
ROM. Omen sinistrum prohibeant dii. Horreo. spacer95
PUER Magnanime Romee, virgini sacrae datur blue
Iulietta nomen, cui pater clarus fuit
Capilettus heros, generis exosor tui.
ROM. Miseranda fata, iniqua, saeva et horrida. blue
Virtutis istud praemium miseros premitspacer100
Dolor perennis, vita dependet mea
Ab hoste pravo. Cum mihi finem mali red
Sperarem adesse, mihi inimica nimia
Mors. Vita nostra est hostis unius in manu,
Crudelis hostis, si patrem sequitur suum, spacer105
Crudelis hostis si patrem oderit meum. red
At illa mitis, meque amabit invicem,
Non illa fallax forma prae se fert fidem.
Si fata finem tandem amoris denegent
Nostri miseriis servam aeternum miser. spacer110
Amore potiar, amore fraudatus meo.
Fortuna nobis Tantali sortem dedit blue
Avido fugaces ore captantis cibos.
Mediis in undis sitio, sed peius siti spacer115
Arente venis aliquis et peius fame
Hiante semper accidit nostris malum. red

III. blue

IUL. Quid hoc? Amoris sentio vulnus grave,
Ignara quis sit quem coniugem cuperem meum.
Quo patre natus, sequere, nutrix, querito. spacer120
Recede, nutrix, cernis incessu gravi
Heroas istos nobiles palatio
Exire. Vellem scire prosapiam, genus,
Nomen, parentes, amplius si quid potes.
NUTRIX Hoc fabor ipsa. Generis inimici tui. spacer125
Hi sunt, alumna, dura progenies nimis.
Ille a sinistra nominatur Romeus,
Magnanimus heros (absit invidia),
Sed Montagorum stirpe prognatus truci,
Quorum furore vestra delapsa est domus. spacer130
Saevaeque lites concitatae saepius
Utrasque partes mille moverunt malis.
IUL. Hostem paternum quod meum infortunium est
Amare, vel quae maior infaelicitas,
Excogitari poterit, ut Montagus spacer135
Ex mille solus unicus placeat mihi,
Amor iste nostrum pectus ut peteret, locum blue
Ut ratio nullum invenat infaelix sibi?
Dolosa lingua forsan edocta est satis
Simulare, in herbis anguis horribilis latet. spacer140
Sermone forsan perfidus blando obsidet
Pectus fidele. Sic venerata latet
Hamus sub esca, capitur et piscis dolo.
Sub veritatis vero aperta est falsitas,
Animusque simplex saepe nocuit credulis. spacer145
Regina Dido Troicum sensit dolum,
Deserta Phyllis queritur, at nullus iuvat. blue
Medea doceat et merita referat sua.
Obliterantur, vulneris patet locus red
Nullus medelae. Crimen ob tale, improbe, spacer150
Damnare, Theseu. Facere quod vi non potest
Perficere quaerit fraudem vindictam ut ferat.
Mea ruina et prostituto corpore
Fiam cruentis hostibus ludibrio.
At ista fingo iniuriosa pectori bluespacer155
Casto, fideli Romeo solum meo.
Temere profabar quae prius dixi, scelus
Forma sub ista non potest tantum tegi.
Sermone mentem facile cognovi, meum,
Meum futurum Romeum <satis> scio. red spacer160
Rubore pulso pallidas vidi genas,
Rubore easdem saepe perfusas genas
Oculosque nostris obvios sensi illius.
Lingua haesitavit muta, et obstinat dolens.
Tremor per artus singulos fugit gravis, spacer165
Et vix labante sustinet collo caput.
Nulla ars amoris signa praebebat mihi,
Natura docuit, fraude sublata impia,
Honore salvo casta coniux Romei
Semper vocabor, nec suum pectus reorspacer170
Fore ut recuset, ac meos spernat toros.

IV. ROMEUS ET IULIETTA blue

ROM. Utrumne visus vota decipiunt meos,
An horto in isto grato ut amplexu fruar
Dabitur. Adesse video, ni fallant metus.
IUL. Tuae videris prodigus vitae nimis, bluespacer175
Generose iuvenis, petere qui sic audeas
Domos paternas, et tibi inimicos lares.
Iram tuo cruore satiarent suam: red
Ruerent nefandas in tuas caedes pater
Fratresque nostri, sicque finirem gravi spacer180
Vitam dolore, orbata solatio,
Nec salvo honore, quod mihi est charissimum.
ROM. Absit, virago et orbis unicum decus, blue
Vicere nostra iam metus omnes mala. red
Parcis statutum est me semel tantum mori. spacer185
Si fata iubeant, semper in votis mori est.
Si fata nolint, quis scelus tantum aggredi
Auderet? Istud forsitan penas luat.
Sed nec videtur spiritus tanti meus
Quin me sacrarem mille mortibus hostiam spacer190
Si te iuvaret, coelites testor deos.
Protrahere vitam cupio, non vitam petens,
Documenta verum veri amoris exhibens.
IUL. Solamen unicum doloribus, cave.
Iam parce verbis, auribus parcas tuis, spacer195
Animosque minue. Tempori aptari decet,
Et me doloris ipse participem puta.
Orbata te miseriis ego obruta red
Errabo misera, luce non grata fruar.
Quae, dum pudicus ambitus fiet tuus spacer200
Petita casta, pura pietas et fides
Adsint petitis, et licitos toros petas,
Dum te restabit coniugii nomen sacrum, red
Pietate salva, facere quod possum pie,
Tua sum fidelis sacra mente et sanguine. bluespacer205
Fratre ac parente charior tu mihi.
Tu frater ipse, tu parens superes mihi.
Quod si libido turpis instiget nefas,
Se Venere tantum quaeris illicita torum,
Secede propere, dedecus nostrae domus. spacer210
Odisse crimen liceat, et sceleris ducem.
ROM. Quam casta vota votis succedant meis!
Dii castitatis conscii nostrae pii
Testes amoris exitum dent prosperum,
Iraeque poenas perfidus iustas luam. spacer215
Sollemne animorum pignus hoc fidei cape blue
Et coepta nostra dirigat summus pater.
IUL. At coepta nostra consilii experta haud vigent red
ROM. Superest amicus consilii particeps mei
Qui mihi malorum remedium saepe extitit. spacer220
Ad solis ortum crastinum senis domum red
Adibo, ut ille tuta nobis consulet.
IUL. Procede felix omine, ut rerum statum
Dubium et labantem iuncta consilia explicent.

CHORUS blue

Iam iam sacros celebremus deos spacer225
Felici omine ut dirigant gressus
Dum consilium senioris petit.
Si potiatur coniuge chara,
Nuptiis laetis Iulietta pia, red
Solamen dabit ille sacerdos. spacer230
Non (ut vulgus) rudis, at doctus blue
Theologus gravis, ordine sacro
Franciscanus, pandere novit
Qui naturae arcana reclusae.
Abdita penetrat sacra magorum, spacer235
Artisque potens abstrusissimae.
Produxit res saepe stupendas.
Nam misteria scire profunda
Artis magicae nullum est dedecus
Si praestigiae desunt improbae. red spacer240
Namque scientia quaevis licita est,
Laudemque suam vendicat optimam.
Artes illicitus tollit abusus,
Usu firmantur licito solum.
Explicat isti vulnus Romeus, spacer245
Huius cellam petit Romeus,
Secretum illi narrat amico.
Penitus recondit consilium animi.
Ut superbat qui <in illa> scientia red
Levamen tuo oneri excogitat red spacer250
Et felicem ducat ad exitum.
Faveant utinam superi nuptiis,
Votis iuvenis nobilis annuant,
Votis castae virginis annuant.
Casta sacerdos perficiat pius, spacer255
Redeat felix fortuna domum,
Redeant vultus ad laeta boni
Celebrare diem festum ut liceat.

V. ROMEUS, SACERDOS blue

SAC. Quae causa cogit Romeum nostros lares red
Videre?
<ROM.> Sacerdos sancte, consilio tuo spacer260
In rebus arduis labanatem me adiuves.
Secreta mentis aperiam soli tibi.
SAC. Effare, fido pectore arcana condam,
Miserisque rebus dulce solamen feram.
ROM. Iulietta nota est tibi, puta Capilettia. spacer265
Hanc destinavi coniugem solam mihi,
Me destinavit coniugem solum sibi. red
Suisque uterque fieret hymeneis potens,
Si nota virtus et fides adsit tua.
SAC. Hostis paterni est filia, haud speres tibi. bluespacer270
ROM. At sic parentum cesset invidus furor.
SAC. Recedat a te, temere ne credas, amor.
ROM. Promissa pietas vincit, et fides vetat.
SAC. Tutum petas. Da tempus ac spatium tibi.
ROM. Tempus dolori illi mederi non potest. spacer275
SAC. Quod ratio nequit saepe medicata est mora.
ROM. Ratio valebit, si ratio petat moras.
SAC. Obsequere amico consulenti quod convenit.
ROM. Negare durum est, iam fidem adversa exigunt.
SAC. Desiste tandem.
ROMspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVota moraris mea. spacer280
SAC. Curas revolvit animus et repetit metus.
ROM. Depone curas, et vacet pectus metu.
SAC. Parebo, victus est amor, nefas abest.
Quem destinabis <his laetis> thalamis diem? red
ROM. Nimis morari crastinum modo ocyus. spacer285
<SAC.> Deliberandum est, nempe sunt haec seria.
Excogitanda causa virgini sacrum
Templum petendi.
ROM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerOptime! <Adeundi> causam doce. red
SAC. Delicta quaedam confitenda permanent.
Habeo, peractum est. Ipse ego pius <adero>.spacer290

VI. IULIETTA, NUTRIX blue

IUL. Altrix, per omne coelitum numen precor,
Per hunc timorem, quicquid arcani apparo
Penitus recondas, et fide tacite premas.
NUT. Quid istud est quod esse secretum iubes?
IUL. Quod nec parentes scire charos convenit. spacer295
<NUT.> Praestare nosti posse me tacitam fidem,
Si scelere careat, quod tibi invisum reor.
IUL. Quaero fidele pectus et constantiam.
Coela parentes, hoc scelus est maximum.
Servare vitam sola tu potes mihi. spacer300
Miseram haud potes facere, felicem potes.
NUT. At <sic> parentes, chara, animam levem red
Fessamque senio iam mihi eripient meam.
Nil temere statue, alumna, clam parentibus.
IUL. Semel statutum est, coniugem elegi meum, spacer305
Decus iuventae Romeum charisimum.
NUT. Hostis paterni filium.
IUL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt amicum meum.
NUT. Compesce amorem perfidum. Nosti genus, domum.
Speras futurum Romeum fidum tibi? red
IUL. Dum terra coelum media libratum feret, spacer310
Numerusque arenis deerit, et solem dies
Noctem sequentur astra, dum siccas polus blue
Novi futurum Romeum fidum mihi.
NUT. Decepta Dido faeminas monet doli, spacer315
Cavere Dido credulas nimis docet. red
IUL. Si Romeus Troianus Aeneas foret!
NUT. Cur blandiendo dulce nutries malum?
IUL. Falleris. Amando dulce consequar bonum.
NUT. Per has senectae spendidas supplex comas, spacer320
Memor parentum metue Romei toros.
IUL. Promissa cogunt sancta perpetuam fidem.
NUT. Prohibere nulla ratio si ceptis queat,
Solamen annis unicum fessis, hera,
Nunquam senectus nostra vivam deseret. red spacer325
Ardua iubebis, ocius iussa exequar.
Arcana tacito pectore obtegam tua.
<IUL.> I, quaere Romeum in sacerdotis domo, red
Dic constitutum nuptiis nostris diem. red

VII. NUTRIX, ROMEUS blue

ROM. Quid huc seniles fessa moliris gradus,spacer330
O fida nutrix? Sospes est certe mea
Iuletta vita, pellitur ex animo metus?
NUT. Generose iuvenis, sospes est, sed laetior
Si te careret. Nuptiis dicas diem.
Non hic manendum est. Quid feram responsi herae? spacer335
ROM. Si templa supplex crastino petet die
Iulietta, crimen aliquod ut purget leve
Confesione, sponsa quae venit virgo prius
Domum redibit. Nonne praetextus pius?
NUT. Caput facetum! Prosperum dent exitum spacer340
Superi. Quis unquam posset inventum peius
Callidius? Omnis nota fraus amantibus.
Excogitare tale, praetextu pio!. red
Pietatis umbra facili nostis providam
Fallere parentem suspicantem nil minus. spacer345
Si matri placeat, reliqua committas mihi.
Ut venia detur, ipsa commentum dabo
Quod aureas reliquit incomptas comas,
Lasciva vel quod somniavit somnium,
Vel temere amoribus otium sumpsit suum, spacer350
Vel quod amor temere conceptus stetit. red
Ad templa mater facilis accessum dabit
Die statuto. Chara mi semper fuit.
O quam iuvaret illud aetatis meae red
Meminisse tempus quo mea infans ubera spacer355
Tenella suxit! Murmure audivi brevi red
Lallare linguam saepe ventiliquos sonos.
Quoties tenella posteras partes manu
Irata tetigi, et osculum tactis dedi red
Iaetata potius quam ore lascivi senis. spacer360
ROM. Sat est, revertas ut parentur omnia. red blue
Levidense munus cape laboris praemium.
<NUT.> Grates referendo referam, et artes, dolos,
Opem, labore, corpus atque animum meum
Revocabo amori ferre suppetias tuo. spacer365
SERVUS Lassata lingua iam tacet vetulae. Meas blue
Implevit aures garrula ingrato sono
Ut surdus inde fiam inanis taedio huius. Scilicet nox et dies
Negabunt mundo vicibus aeternis sequi,
Si detur otium, priusquam desinant blue spacer370
Conterere tempus, fabulis et anilibus.
Commenta veris saepe placida interserunt.
Sed nec licebit arguere mendacii
Reas aperti, lingua ne exuperet modum red
Et maior ore sat tumeat immensis sonis. spacer375

VIII. IULIETTA, NUTRIX blue

IUL. Altrix, profare quid feras. Quonam in loco est?
NUT. Beata vivis. Coniugem talem tibi
Non ipsa sospes Troia, non Priamus daret,
Virtute clarum genere nobilem suo.
Amplum merentur candidi mores decus. spacer380
IUL. Nota haec. Statutum nuptiis tempus refer.
NUT. Subitum doloris gaudium pausa est, novi red
Tam placida frons est muta maiestas viro. red
IUL. Omitte nugas. Perage mandatum cito.
NUT. Constituit ille crastinum. Placet tibi? spacer385
IUL. Cur non placeret? In horas noctis querar
Nimis esse longas gaudio invidas meo. red
Iactura nulla gravior est quam temporis.
Tam paenitenda nulla, cum subeat mihi
Vita anteacta, visa sum non vivere. spacer390
Hoc, hoc dolorem pectoris gravat mei red
Cum lustra vitae complessem tria.
Taeda iugali iuncta coniugi meo blue
Laeto fruebar gaudio primum tori.
<NUT.> Matura pridem tempus amissum fleo, spacer390
Unius anni perdere. Ah digna et bona
Quae se coercet, et voluptatem fugit.
Astute fruere potius annorum memor,
Effluere cur pateris optimos vitae dies? red

CHORUS blue

Quicunque amoris premitur imperio gravi, red spacer400
Pecuniarum prodigus, blue
Pauper et avarus, pariter exclusi iacent. blue
Uterque manent pariter ingratus foras.
Rutilantis auri sceptra tollas principum?
Perrupit aurum claustra regalis domus, spacer405
Coelestis ictu fulminis potentius.
Iovi patebat aureo in Danaes torum
Inclusae ahenea domo ideo iter petitum.
Non supplicare Veneri amator aureus
Curabit, ille victimis potius feris redspacer410 œ
Animos movebit. Saepe parva munera
Maiora veris merita fecerunt data.
Auratus hamus plurimos pisces capit.
Nutrix anilis illa, quae ut vigil canis
Ne intraret hostis cogit excubias prius spacer415
Nuperque heram deterruit coeptis suis
Facunda suadet coepta iam ut peragat sua.
Iulietta nostra, fida cui nutrix comes
Delubra et aras petere constituit sacras.
Materque votis annuit piis natae, red spacer420
Adest petitus precibus et votis dies,
Ignara quem non senserat penitus doli.
Et iam sacerdos nuptiis celebrat diem
Sponsae marito nobili dignae suo. red
Foelix uterque redeat, et iuvenis ferox red spacer425
Intra recessus abditos templi sacri,
Audaxque virgo, et laetus Hymenaeus meas
Impellat aures, celebret et festum diem.

IX. ROMEI SERVUS, NUTRIX blue

SERV. Bene est, peractum est, clarior lucet dies.
Tandem potitur Romeus sponsa pia, spacer430
Fortuna cuius prospera exhilarat meam:
Hero propitios et mihi inveni deos.
Cubile gratum per fenestram ascendere
Hac nocte statuit coniugis, munus mihi
Parare scalam fune contextam datum est. spacer435
Peragam imperata. Iam, si adesset garrula
Nutrix, parata est. Lenta compotrix sedet
Aliqua in popina vix memor negotii.
Sed adesse cerno. Quaererem ac tardam minis
Terrere possem. Sed tacere tutius. spacer440
Natura telo linguam inexpugnabili red
Armavit, ira pectus instruxit truci.
Aggrediar ipse mollibus verbis anum.
O fida nutrix, gratus adventus tuus. spacer
NUT. Ingratus at erit noster adventus tibi spacer445
Ni iussa fidus Romei peregeris,
Excelsa vestrae tecta conscendat domus red
Thalamos petitos sole ut occiduo petat. red
SERV. Minatur altrix turbidam frontem gerens. red
At ecce signum. Sume funalem tibi spacer450
Scalam, haud morabar Romei iussa exequi.
Violentum Amorem senseram, moras pati
Qui nescit ullas. Gaudium aut spes Romei
Non differentur, arce dominetur sua.
NUT. Video animum fidelem faelici omine. spacer455
Venus et Cupido nuptiis adsint piis.
Faciant marito coniugem laetam suo,
Pericla nulla misceantur gaudiis,
Procella nulla. Iam placidum mare
Portu quiescat antequam ratis diu red spacer460
Naufraga petit0. Mundus suspendat diem red
Dum sponsa sponsi fruitur amplexu pio
Tardusque Eos Phoebus effulgens mari
Mersum retineat iussus oceano iubar,
Noctique rursus iungat Alcmenae diem. blue spacer465
SERV. Sed quid moramur? Forsan expectat tuum
Reditum marita nobilis. Referas herae
Iamiam affuturum. Dirigat gressus deus
Tandem et reversum mittat incolumem domum.
Iam perge, quaeso, perge. Properato est opus.spacer470

spacerX. PHILOPHILUS, ROMEUS blue

ROM. Philophile, salve, pande quid portas novi.
Te nostra ab aula querimur absentem diu.
PHIL. Tandem reviso, iam querelarum desine. blue
Curas repellis? Nosse nimium expeto. red spacer475
ROM. Fortuna vultus saepius mutat vices.
Favet, minatur, ardet, affligit, iuvat
Quoties ruebat in meas poenas furor.
At iam propitiam, sed tamen lentam deam
Experior. Illa cuncta promittit mihi. spacer480
Tu fidi amoris conscius fies mei.
Iulietta nostra est, non iaceo viduo toro.
PHIL. Gratari amico liceat in tantis bonis.
O quam iuvabit ruere in amplexus tuos.
O placida tandem numina! O festum diem spacer485
Quo nuptiali Romeus potitur toro!
ROM. Philophile, tacita nuptias premas fide.
PHIL. Iubes tacere? Cur meam damnas fidem?
Utinam liceret pectoris nostri tuo
Dividere gladio medium, amorem cerneres spacer490
Veramque tabulae cordis insculptam fidem.
Palmam parasti? Victor est comes tuus.
Si tu fleres, gaudium <est> exiguum meum. red
ROM. Restabit animo, debitas gratias ago,
Vicemque meritis. spacer495
Sed ecce maestos nuntius movens gradus.
Manifesta properat signa tristitiae gerens.
NUNTIUS Adest profecto rebus extremis dies,
Ni tu miseriis mitior nostris venis.
ROM. Effare quid est.
NUNT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBellicus muros fragor spacer500
Circumsonat. Pax rupta, turbata omnia.
Tuos ruina saeva cognatos premit.
Sceleribus iungens scelera geminavit nefas red
Hostes paternique ac tui Capiletii.
Mersisse ferrum sanguine innocuo iuvat red spacer505
Et signa caedis veste maculata gerunt.
Iacet peremptus alter, alterque saucius.
Furore praeceps agitur in caedem ferus
Tybaltus hostis sanguinem sitiens tuum.
Caputque belli, quidquid inane aut impium spacer510
Cuiquam videri potuit, hoc armis facit.
Succurre fortis rebus afflictis tuis.
Iratus ensis noxiam affligat domum.
ROM. Refers acerba, sed morari non licet.
Mutare coepit dubia sors vices suas. spacer515

XI. ROMEUS, TYBALTUS blue

ROM. Quis arma concitavit insanus furor,
Tumido gerentes impetus animo feros?
Sociemus animos. Caede cur terram dira
Polluitis almam? Bella iam cessant fera,
Fluatque nulli flebilis matri cruor. spacer520
TYB. Strigantur enses, nec sit irarum modus,
Effusus hostium irriget terram cruor.
Inimica ab imo tota concidat domus
Dabit haec cruentam nigra vindictam dies.
Cruore terram saevus aspergam tuo, spacer525
Ictumque gladii senties fortis manu.
ROM. Ingrate nimium, saeve, crudelis, rapax,
Deponere arma, inire sancta foedera.
Precabar ipse, nec timor suasit levis,
Sed alma pietas, ius, fides, patriae salus. spacer530
TYB. Ignave inersque, non datur verbis locus.
Hunc ensem in imo pectore infestum cape.
ROM. Ego adsum et armis obvium oppono caput. red
Pati favetur, petere qui adversum volet
Petat ille ferro Romeum. Qui sit pius spacer535
Rogante ponat arma, qui est impius
Incipiat. A me teste me nullum nefas.
Fiet Tybalte iniuste complexus prior.
Referre novit gratias gladius meus,
Retribuet ensis iste poenarum satis. spacer540
Reiicis amorem, pignus irarum cape.
Authorem in ipsum scelera redeant sua.
TYB. Perii! Per artus ensis exactus meos
Penetravit altum vulnus infligens mihi.
Heu morte dignus morior hostili manu, spacer545
Graves furores et mei poenas dabo.
Merui cruenta morte puniri, furens
Quo concitavi bella pacemque operui
Cum iuvenis ille, cuius invida manu
Iaceo peremptus, obtulit pacem mihi. spacer550
Valete, amici. Finis extremus datur.
Nil querimur ultra, decuit hunc finem dari.

XII. CAPILETTI DUO, MONTAGII DUO, PRINCEPS blue

CAP. 1 Si sint querelae iusta, princeps optime, red
Vindicta iusta est, nec <noster> pereat cruor red
Inultus ore iudicis sancti, tuam spacer555
Tristes precamur rebus afflictis opem.
CAP. 2 Negare tantum iustitia, pietas vetant.
Hoc postulabit capitis amissi decus,
Et fortitudo, summa virtus, et fides.
Vindicta iusta petitur in tantum nefas, spacer560
Cruore sanguis fusus expiandus est. red
Iustitia sceptra principum firmat potens.
Caedes nefanda Romei abscissum caput
Ut ille poenas capite persolvat suo, red
Lex, si valebit ulla, vindicat sibi. spacer565
PATER TYBALTI Meis querelis tempus aeternum manet.
O dira fata numinum! O saevus furor!
Sic ad parentes gnatus ex voto redit.
Occidit is quem vota sperabant mea red
Solamen annis unicum nostris fore. spacer570
O triste fractis orbitas annis malum!
Miserande fili! Cur pius nimium invoco
Super reliquias corporis chari tui?
Haecne illa facies igne sydereo nitens?
Haec ora et humeri? Forma cecidit et decor. spacer575
At, chare princeps, placidus exaudi, precor.
Confugimus ad te, saevus ut laeti artifex
Manes perempti capite placaret suo.
Mucrone pectus occidat iusto nocens,
Cruorque mortuo solvat inferias viro. spacer580
MONT. 1 Sanguinea corda sanguinem spirant ferum.
Diudicare novit princeps optimus.
Saevo peremptus ense Tybaltus iacet,
At ipse caedis author extabat suae.
Qualem leonem videtis praedam sibi red spacer585
Quaerentem in arvis obvias feras omnes
Vorare, talis ille in adversos gradu
Ruebat hostes saevo, amicus nemini,
Furoris ore signa lymphati gerens, red
Quem dum nefanda caede mitis Romeus spacer590
Revocare suadet, faedus et patris sacrum
Inire suadet voce facunda, furens
Tybaltus ense pectus innocens petit,
Orare nec iam tempus <dans> in caput ruit, red spacer595
Et vix tuetur alter ut leges solent. red
Salus petenda est, vita tutanda ast sua,
Discrimen utrum occidat ipse aut occidat.
Pereat suo qui crimine et culpa perit,
Luatque poenas qui sibi poenas petit, spacer600
At innocentes lex mori quaevis vetat.
MONT. 2 Si te parentis verba, lamenta et preces
Movere possunt, ecce supplicus manus red blue
Ad genua tendens voce miseranda rogo
Ut ipse veri rector et aequi arbiter spacer605
Digneris esse. Debitas poenas luant
Sceleris nocentes, repetat authorem scelus.
Quod si vacabunt crimine innocuae manus
Nati coactus hostis in caedem ruis,
Nec se perire sineret ingratus sibi, red spacer610
Ut confitetur quisquis astabat. Mori,
Syncere princeps, pectus oppressum veta,
Iustitia causam filii potens agat.
Veniam rogabit ille cui venia est opus.
PRINCEPS Concepta rabies saepe per ingens nefas spacer615
Ruere solebat vestra, praecipites sua
Temere in furorem egit ira pertinax.
Sed temeritate rapta tanta audacia
Quae capere nescit principis clementiam
Malis domanda est, et gravi semper iugo spacer620
Premenda, ne quid simile tentare audeat.
Tybaltus hostis ense prostratus iacet.
Sed concitavit bella et oblatam sibi
Pacem negavit. Morte supplicium luit
Volvente fato triste. Decreto meo spacer625
Concessa vita est Romeo, at exul sua
Patria carebit post dies septem miser.
Rediturus anno septimo post tertium
Iudicio eodem iustus et clemens ero.
Servare cives est patris patriae, reos spacer630
Punire sceleris. In meo vultu sedent
Favor furorque: gratus innocuo favor,
Furor in nocentes. Tutus in solio suo
Princeps residat semper et vacuus metu.

CHORUS blue

Occidit Phoebus tenebraeque noctis spacer635
Lumen ingratis pepulere terris.
Ventis adversis agitat procellas red
spacerCaurus iniquus. red blue

Crastinum nemo sibi polliceri
Posset. Incertis vicibus rotatur spacer640
Quicquid humanum est, nihil remanetque
spacerOrdine certo.

Ilium foelix Priamusque felix. spacer
Proximo Phoebo cecidere utrique.
Ilium infelix Priamusque utrique spacer645
spacerStare negantur.

Romeus foelix satis expetitis
Nuptiis sponsae miser ecce terra
Pulsus ingrata. Nova sic carebit
spacerNupta marito. spacer650

Laeta praesenti Iulietta sponso,
Laeta hilaranti Iulietta amico
Laeta laetanti Iulietta sponso
spacerVivit amore.

Maesta deserto Iulietta sponso, spacer655
Maesta deiecto Iulietta amico,
Maesta maerenti Iulietta sponso
spacerLanguet amore.

Invicem cedunt dolor et voluptas,
Sed dolor longus, brevior voluptas. red spacer660
Sors vices rerum vario maligna
spacerTurbine versat.

Blanda quos Clotho super astra tollit red
Nuper devexit duplici dolore.
Saepe detrudit miseros ad Orcum spacer665
spacerImproba eosdem.

XIII. IULIETTA, NUTRIX blue

<IUL.> Levamen unde dabitur aerumnis meis?
Ut semper aliud surgat ex alio malum, spacer
Nullusque detur finis aut vitae aut malis!
Reperire potuit caedis authorem sibi spacer670
Nullum Tybaltus ense qui fortem viro
Eriperet animam? Solus occurrit truci red
Homicidae vultu Romeus coniux meus. red
Quod si sitiret sanguinem Capilettium
Cruore nostri generis ut terrae vagaespacer675
Rigaret ora, cur mihi toties toro
Iunctae pepercit? Visa sed nimium levis
Vindicta talis, foeminam leve est nefas
Occidere. Caede nobilis dira ducis
Crudelis animus victima voluit pia spacer680
Placari. Amorem prodit infidus mihi
Odio meorum. Valeat aeternum miser,
Ingratus abeat criminis factus reus.
Deflende nobis semper infelix iacens
Tybalte, clare sanguine et virtutibus, spacer685
Quae spes salutis post tantum nefas mihi?
Scelesta lingua, laudibus tanti viri blue
Detrahere poteras? Pectoris laesi minas
Depone tumidas. Romei innocuas manus
Constat, Tibaltum caedis authorem suae. spacer690
Vultu sub illo non latet tantus dolus,
Nec ulla dira sanguinis nostri sitis.
Ego parricida potius. Insciam mali
Furibunda sponte lingua damnaret fidem?
Ingrata nimium sponsa coniugi meo, spacer695
Ingrata quoniam morte praevertam nefas
Animamque nostram victam dabo Romeo.
Volui perire, debitum tandem exige. red
Nunc caro poenas, nunc tibi infernas dabo.
NUT. Quis iste fletus, quis dolor et lachrymae? Metus spacer700
Dominam perire docuit infelix meam.
Alumna, surge, fata ne abrumpes tua. red
Dolore misero te mea exorent mala, red
Vitam tibi ipsa si negas, multis negas. redspacer spacer
Orant parentes, Romeus petit tuus.spacer 705
IUL. Crudelis altrix, fata ne extenda mea. red
Crudelis est quicunque dissuadet mori.
Est nulla causa vitae, mortis plurimae.
Periit Tybaltus Romei infelix manu,
Quis liberabit morte Romeum meum? spacer 710
NUT. Meliore mente concipe atque animum excita. blue
Revocare speras morte cognatum tuum?
Charus Tybaltus crimine occidit suo. red
Caedis temeritas causa crudelis fuit spacer
Furorque proprius, facile nec reprimi potest spacer 715
Stricti ensis ira. Romeus sibi curans red
Infligit hosti vulnus infelix suo,
Sed provocatus. Quid deos maius potes red
Rogare viro quam potiri Romeo?
Respicere gaudet melior afflictam deus? spacer720
Fortuna votis iam satis favit tuis,
Forsan Tibaltum illa abstulit. Quid si lares,
Patriam, parentes? Una res superest tibi
Patria ac parente charior, regno ac lare.
Quod si dolorem sisteres questus gravis spacer725
Et te quieti forte felici dares!
Celeriter ipsa irem sacerdotis domum, red
Senioris ipsa limen, ubi coniux latet,
Peterem, sacerdos referat ut sanctus tibi
Felix salutis nuntium. Solatium spacer730
Dabit ille solus mysta consilio adiuvans.
IUL. Gratum est, et illud voce iam supplici expeto.
Me cras revisat. Rumpe iam segnes moras. red

XIV. ROMEUS, SACERDOS blue

SAC. Mortis timorem principis sententia
Expulsit omnem, recipe laetitam precor. spacer735
Concessa vita est, exul at patria tua
Carebis. Annos post decem laeto domum
Licet redire. Casus hic fortes decet.
ROM. O spes inanes miseriis diris meis!
Cur animam in ista luce detineam amplius? red spacer740
Solamen istud pectori exanimi datur,
Concessa vita est, exul at vivam miser.
Dirum videtur, peius exilium nece.
Patria carebo. Quem locum profugus petam
Ubi me recondam, quave tellure obruam? spacer745
Sortitus unquam est fata quis tam tristia?
Sine crimine exul. Causa si ferri prior
Fuissem, inique quererer. At deponere
Ego arma suasi, iamque me profugum solo
Patrio penates regis externi tegent. spacer750
Vivam remotus hospes alieni laris,
Externa consequutus, expulsus meis.
Ingrata tellus! Nullus auxilio venit. red
Iulietta, te, te cuius aspectum deos
Semper rogavi, desero aeternum miser, spacer755
Et istud angit. Sanguis infestus mihi
Semper Tybalti est, pereat exilium grave.
Vindicta talis sola debetur tibi.
Utinam antequam me mater in lucem edidit
Aluitque, saevae nostra lacerassent ferae blue spacer760
Viscera, sine ulla caede periissem innocens.
Fortuna toties spolia de nobis feret
Finemque nullum morte vel victoria
Dabit invenire, moriar invitus licet.
SAC. Non sic querelas verbaque incassum seras, red blue spacer765
Nondum tumultu pectus attonitum caret,
Generose surge iuvenis. Adversa impetu
Perstringe solito, tempori aptari decet.
Sic tu dolores ferre didicisti graves,
Lachrymosa verba foeminas potius decent. spacer770
Ubi fortitudo pristina apparet tua, spacer
Invictus animus nesciusque deiici
Levibus periclis? Tune consilii impotens,
Qui consulebas rebus afflictis bene?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .