5

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS V, SCENA i
DARCIUS, MUSGRAVIUS

MUS. Darci, quis animum incessit ardor, praesulem
Diris cruenti dum pium peterent neci 1685
Quem prius acerbae voverant?
DAR.Hausi omnia
Contra innocentem quicquid invidia, in bonos
Foecunda pestis, fingit, aut caecus furor
Animi impotentis quicquid in pios iubet.
Evomuit Orci alumnus Henrico coram 1690
Cromwellus Audlaeusque sceleris artifex
Roffensis insons in caput, dirum scelus!
Haec omnia aure bibimus, invita licet,
Erepta queis est vita, fortunae, salus.
MUS. Quae spes salutis corpore deposito manet, 1695
Laethale medicam vulnus ubi temnens manum
Obsedit arcem corporis, affectum caput
Illa ipsa superest, praesule erepto vices
Qui Christiano in corpore capitis subit.
Nempe periit omnis praesul ubi nobis periit 1700
Quid dico nobis? Quem gemimus omnes gemunt.
Privata non sunt, publica incumbunt mala
Quid haec labantum perfida, et acerba facies
Rerum minatur? Templa Nabathaeo calent
Quae thure cerno (proh dolor) squallido situ 1705
Fumare stipulis, igne non sacro sacra,
Et quae pudicae mentis intactas opes
Aedes Tonanti libat, aequatam solo
Pendere iubenti video vectigal hero.
O scita consilii impia, capitis minor 1710
Exacta quies est relligio sede patria!
Pessima sororum quae Megaera dirutis
Claustris poli silentis auras tetrico
Contaminavit spiritu, quas parvuli
Hausistis? Error quis tuum lusit animum, 1715
Henrice? Falso ludit at nomen pium.
Atrox, nefanda, dira furiavit animum
Saevitia, totum pectus obsedit furor
Et amans cruori saeva sufficit haeresis
Scelera furori. Nempe ne desint nova 1720
In orbe scelerum exempla Taurica Anglia est.
Hic, hic litatur sanguine humano popa,
Haeresis ad aras victimam similem sibi
Tremente ferro, igne erubescente facinus,
Utroque diro scelere pollutas manus 1725
Redarguente mactat, infandum scelus!
DAR. O fide rebus semper in dubiis comes,
Non profuturos quid modo questus cies?
MUS. Permitte, questu saepe se levat dolor.
DAR. Se saepe questu prodit, ac perdit dolor. 1730
Agitari maesti liceat hoc saltem modo
Animi dolores.
MUS.spacerspacerspacer spacerHis naeniis praescia sonet
Maestitia funeri, supremum dum fero
Exequiarum triste munus. Ah perit,
Perit Angliae decus atque praesidium unicum. 1735
Ille, ille quo stante Anglia incolumis stetit
Cadente cecidit. Religio, pietas, fides
Traxit ruinam. Cuncta perpraeceps ruunt,
Impune vitium volitat, et sanctas pede
Leges superbo calcat.
DAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEx Orco caput 1740
Proles Lutheri carceri aeternae haeresis
Damnanda tollit, nempe fidei vindicis
Secura volitat, quasque pro fide manus
In te sacrato novit armatas stylo
Onerat catenis, fraudibus foeta haeresis. 1745
MUS. Vos hospitales pauperum testor domus,
Quem perdidistis? Praesulem, patrem, caput.
Quae tanta in omnes cruda desaeviit hyems,
Fortuna quam non vestra defugit situ
Secura casus, non habens unde excidat? 1750
DAR. Turbo inferorum missus e claustris gravi
Sternens ruina cuncta, fortuna pari
Domos potentum et pauperum ervertit casas.
MUS. Sese sed alio flectit immensus dolor.
Tibi, mater ecclesia, tibi exhaustus dolor 1755
Planctus laborat. Damna quis digne tua?
Quis prosequatur praesulis digne tui
Necem, serenus cuius et animus sagax
Rebus gerendis proximas implet plagas.
MUS. Sollicita virtutum studia spectem? Domus 1760
Sacra fuit aedes.
MUS. Litteras? Gymnasium.
MUS. Pietatem? Egenis hospitium.
MUS.spacer Ut aequi erat amans!
Asylum iniqua patuit oppressis manu.
MUS. Hoc lumen orbis, Angliae hoc nostrae decus
Oppetit inquam morte funesta necem. 1765
Almi relictis sedibus superum chori
Huc advolate, rubra quos ditant saga,
Hic hic agonum, martyres, compendium
Cernite. In arenam prodit unus qui pugil
Flammae furorem solus et gladium, et feras 1770
Vincit. Cremandus rursus en flammam subis,
Policarpe. Rursus ecce, Baptista, daris
Feriendus ense. Rursus, Ignati, trucis
Probare morsus pergis invitos fere
Morsus ferarum. Sed quid invitos voco? 1775
Ieiuna non sic asperis furens iugis
Instante praeda dubia qua usque luditur
Fames oberrat tygris impatiens morae:
Ut innocenti praesulis vita famem
Explere cupiunt tygride feroces magis. 1780

ACTUS V, SCENA ii
DARCIUS, MUSGRAVIUS, WALSINGHAMUS, SATELLES, ROFFENSIS

MUS. Vivum ecce funus prodit. Insontem lupus
Agnum nefanda iam perempturus nece
Egreditur.
ROFF.Eia virum effoetos pedes.
Exiguum iter sine duce moliri decet,
Quin pergitis volare quod superest viae. 1785
WALS. Venerande praesul, nuncius mihi modo
Regis tabellas tradidit, quibus cupit
Cautum, suprema tribuit ubi vitae mora
Tempus loquendi, ne quid in vulgi detur
Aures, sibi regnove quod vertat malo, 1790
Aut quod supremae reddat exosum recens
Scitum potentiae, federe quo rex novo
Sociat securi Caesaris claves Petri.
ROFF. Cavebo sedulus mihi ne quid excidat
Quod iure regis optimi offendat animum. 1795
Vitae senilis cardinem extremum premens
Tuumque volvens, Christe, supremo librum
Solamen oro servulo praestes, necis
Ut cum satelles vinculis mortalibus
Animum lubentem iusset excedere, tuum 1800
Cedat in honorem militis lethum tui.
Sat est superque, pectoris rumpit moras
Solamen ingens pauca quod verba exhibent.
MUS. O regias et rege dignas litteras!
O foeta iussis horridis crudelibus 1805
Mandata! Nempe “extrema dum hora suppetit
Moram loquendi, ne quid in vulgi detur
Aures, sibi regnove quod vertat malo,
Aut quod supremae reddat exosum recens
Scitum potentiae, foedere quo rex novo 1810
Sociat securi Caesaris, clavis Petri,”
Innocentis mite responsum viri!
“Cavebo sedulus mihi ne quid excidat,
Quod iure regis optimi offendat animum!”
DAR. Cessent querelae, mutus obticeat dolor. 1815
Irarum abunde est, flammaque infuso diu
Sat gliscit oleo. Quid moras segnis traho?
Aquilo petatur. Aquilo martyrem hunc tulit,
Hunc vindicabit Aquilo. Crudelis ferox
Animus tyranni, qui levi nunquam solet, 1820
Nunquam usitato scelere defungi potest.
Qualis soluta sole dum vernus nive
Irritat amnes aestus, indignans pati
Fraenum tonanti murmure obiectos fremens
Disiectat obices fluvius, et late obvia 1825
Populatus arva, strage funesta sine
Intra canalem ditumet nunquam suum,
Facinora nempe vitat exigua: iuvat
Quae coepit ire saevus Herodes sequi
In innocentes cuius armatus furor 1830
Bacchatus aulam scelere miscentem omnia
Impune vidit.

ACTUS V, SCENA iii
DARCIUS, MUSGRAVIUS, SATELLES, BRIANTUS, CROMWELLUS, AUDLAEUS, WILTONUS, BRANDONUS, ENSIFER, FUROR, HENRICUS, CRANMERUS, HAERESIS

Facinus inceptum mora,
Henrice, frustra sistis. Armis ultima
Nostris gemiscet ora. Me pietas vehit —
MUS. Communis omnes ultio in saevos ciet. 1835
HEN. Levamen aliquod praesulis rebar necem
Curis laturam, pectus at sentio magis
Magisque saevis fluctibus curarum agi.
Non sic relicta sede dum Notus furit
Repetitque <> iura possessi maris 1840
Turbatur unda, littus appetit, fugit
Dominique cupiens ponere imperio novi
Minas inani spe quietis luditur.
Tristi levamen quo feram menti modo?
Quid suggeris, Brianti, festivum caput? 1845
Foetum lepore pectus excute, et iocos,
Fures, dolores prome, curas ut mihi
Demas edaces quae intimis fibris sedent.
BRI. Impar dolori forte si vis ingens
Fugare saevam mente tristitiam nequit, 1850
At pulsa certe gaudio edit locum
Cum videris Romana Pauli Farnesii
Quam belle inani purpura capiti sedet.
CROM. Sin minus, at ubi quam grata cunctis advolat
Mors proditoris <> cedet dolor. 1855
FUR. Devota sceleri capita! Vos ardet Furor.
HEN. O sors acerba regii semper gradus!
Aemula noverca nube quae nunq<uam sine>
Abire purum regibus sinis diem.
Altis superba non nisi imperiis ducum 1860
Fortuna ludit, quosque sublimes videt
Vidisse gaudet mole pereuntes sua
Nec nisi iacentes fronte secura aspicit.
AUD. Quid regium luges statum? Illi quid deest
Quicunque summa sceptra molitur manu? 1865
HEN. Hoc lugeo, sceptra summa quod tenens manu
Nequeam supremis ut lubet sceptris frui.
CROM. Illi quis obstare audet? Imo quis potest
Cui velle posse est?
HEN.Maximum hoc posse est malum
Raro potenti, haud ficta famulatur fides 1870
Amorque nunquam.
BRI.Sed colit regem fides,
Licet coacta. Si amor nequit cogat timor.
HEN. Amicus aulae semper instabilis timor,
Qui dum serenis principem verbis probat
Mentis recessu volvit infandum scelus. 1875
Monstri quid hoc est? Tartari spectra horrida.
Adeste, proceres, forma truculenti viri
Oberrat oculos ante ferales meos.
BRA. Doloris haec sunt spectra, qui fingit sibi
Praetristis animus. Turbidos, princeps, procul 1880
Averte sensus.
HEN. Hispidis horrit caput
Pilis. Fluente sordidae illuvie genae,
Horrenda facies, lumina gemina velut
Face stant, et atro consitum corpus situ.
Macie longa penitus afflictum palam 1885
Seriem patentum visui informem obiicit
Costarum, et oculis ipsa se viscera prope
Nuda produnt. Clava dextram gravat.
CROM. Spectrum infandum mitte mentis turbidae
Quod ludit aciem.
HAER. Ludet et regnat Furor! 1890
HEN. Crudele lethum! Talis ac tantis cui
Luctus parentat; quanta maestitiae lues
Modico rigata sanguine in animo pullulat.

ACTUS V, SCENA iv
HENRICUS, WALSINGHAMUS, CARNIFEX, SATELLES, BRIANTUS, CROMWELLUS, AUDLAEUS, WILTONUS, BRANDONUS, CRUCIFER, FUROR, CRANMERUS, HAERESIS

WALS. Terrae poloque et Tartaro invisum caput,
Sed cuius alto pensiles ligno comas 1895
Horrebit ipse Thamesis, ingentes modo
Compescit animos. Frontis abscessit tumor,
Nec litis ultra semen in vulgus iacit.
HEN. Num falsa ludit umbra, an ignoro caput?
Vultus mitescit, flore primaevo viret. 1900
Non patior. Icta lumine insolito stupet
Acies, serenum qualis adverso intuens
Oculo micantis excipit Phoebi iubar.
Deludor, illa iuvenis, haud senis coma est.
CROM. Adverto frontis pariter egregium decus, 1905
Et luce rosas inclita spargi genas
Nihilque mirum, quam diu vitam tulit
Curis onustam ac mille languentem malis,
Oppressit atrox livor exesum iecur.
Nunc morte victa cessit invidia, suum 1910
Natura fronti reddit ablatum decus.
CRAN. E tripode loqueris. Animus occulto tumens
Intus veneno, saepe vix capax sui,
Prodit dolorem. Hinc fronte contracta rigit
Vultus, recedit oculus, et dira lue 1915
Macies oberrat ora. Quod si quis animam
Corpore scelestam pellat antiquus redit
Honor, et virentem illuminat iubar comam.
HEN. Utriusque vere pestis internae unica
Medela mors est. Fare sed vultu necem 1920
Quo proditori populus inflictam tulit?
WALS. Plebis cruentum vidit ut lethi genus
Lamenta, gemitus, clamor insequitur. Genae
Solvuntur imbre: non adhuc lacrhymis modus
Statuitur.
HEN.Adeo est facilis in fletum. Brevi 1925
Efficiam ut hosce tragediae impediant novae
Planctus.
BRI.Anilis turba pauperum sibi
Socium querelis plorat ereptum senem.
HEN. Pontem petatis, stipes exosum caput
Sublime videat omnis ut populus ferat.
BRI. Regina, princeps, Anna cernere percupit 1930
Totus quod in se virus effudit caput.
Verberibus olim iacta convitia, scio,
Crebris rependit.
HEN.Siste regina coram
Pontemque dein pete, nulla sit iussi mora.
Plebs proditorem plorat? Alieno malo 1935
Nempe vacat, efficiam suo ut vacet malo.
Edicta cunctas nostra per regni plagas
Vulgentur. Aquilo sentiat primum minas,
Gens pertinaci mente, Romani tenax
Erroris, illi si quid adversi insonat 1940
Civile classicum acrisque intonat furor,
Fervorque mentis impius. Primum plaga
Boreae rigentis litteras nostras legat,
Quibus iubemus omnis ut ordo novae
In verba iuret formulae quae principem 1945
Sacrum Anglicanae ecclesiae agnoscat caput,
Iurisque tum quod vindicat Caesar sibi,
Tum quod supremus vendicat sibi.
OMNES Spondemus omnes.
HAER.Ea vicisti, Haeresis. praesul
HEN. Quod si rebelle legibus collum negant 1950
Subdere, repleta cuncta lamentis dabo.
FUR. Quin ruimus alternos in amplexus. Frui
Tandem cupito saepe congressu licet,
Niveo notandus lapide lucessit dies.
HAER. Securus otio status rerum fidem 1955
Facit, et cruenta praesul abreptus nece.
FUR. Caecus furore rex in exitium ruens.
HAER. Aeternum iniqua religio pessum data.
FUR. Pandite Tartarei ternarum turba sororum
Claustra poli, laetis victor clangoribus Orcus 1960
Mugiat. En reditum spoliis insignis opimis
Molitur frater. Stygia de fronde coronam
Nectite, quae vario vitricia tempora lapsu
Ambiat. Haud ullo tantum se iactet alumno
Arbiter umbrarum. Fusa pietate patronum 1965
Devictamque fidem canimus, civilibus armis
Fraternum succensum agmen (properamque parentis
Visceribus saturare odium), prolataque Averni
Imperia, et magni leges in Ditis euntem
Angliam et Eumenidum missum sub fraena tyrannum. 1970
HAER. Convexa terrae foeda pulsasti satis,
Haereis, opaci regna nunc visas Iovis.
Ditet catervas praeda funestas mea.

Finis