Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
FUROR

Placuere caepta, gesta iam propius placet,
Vix capio memet. Unus hic multis dies
Sufficit, abunde pensat hic multos dies.
Facinus sub ictu est quodque, vix tanti quidem 1255
Fructum laboris dubius optavi mei.
Rumpere, triste solum, illuces ad sydera flammas
Iacta crudeles, vasto simul evome corde
Eumenidas, natas ad bella, ad crimina, caedes.
Vivorum miscite domus. Hic regia primum 1260
Has turbate fores: redeant quaecunque Nerones
Vel Decius non ausus erat, Solymaeus tyrannus.
Myrrhaeas agitate faces, ut nata parentis
Et vecors natae thalamos vel fraude vel ense
Obtineat pater. Abscissa cervice Ioannis 1265
Altera saltatrix hac nubat dote puella.
Huc deinde, huc inferte faces, odiumque furorumque
Magnatum in tectis serite. Ad communia mentes
Nunc iungant scelera, adversis contraria votis
Nunc optent. Caedes, discordia, funera, rixae 1270
Plebaeum aestimo, maioris sanguine gentis
Libandum est. Hac lege cadat prima hostia sacrum
Purpureumque caput. populi tum deinde minores
Ut quisquis verbo studet insonti, libido
Insultet victrix. Maneat ea fata nepotes. 1275
Sic, sic triumpho. Parta, iam parta ultio est.
Fevere video caepta. Roffensis, tui
Cineres secundum rebus eventum dabunt.

SATELLES, PENSIONARII, BRIANTUS, HOARDUS, CROMWELLUS, AUDLAEUS, BOLENUS, BRANDONUS, ENSIFER, HENRICUS, HAERESIS

HEN. Vacet, Nemesis Henricum atrox vocat, sequar.
Sequar, furor cum pectori requiem rapit. 1280
Ingens medullas flamma succensas vorat.
Vicies per omnes igneis vectus rotis
Cursu irremisso transiit caeli plagas.
Titan, cum picta gerimus sceptra. Quid picto interest
Et inutile, inefficaci, inerti, debili? 1285
Quam falsa fuerint tempora expertus modo
Didici, rebellis cum facile tollit caput
Qui vix in ullo praesulum est praesul loco.
Sed cur inanes fundo et effundo minas,
Et verba ventis iacto? <> 1290
Farnesianae gentis agnosco indolem,
Rigidamque mentem. Durus ad preces meas
(Veluti Medusae capite consecto tener
Lapidescit oculus) animus obriguit pius.
Non esse regna malo quam ut regi caput 1295
Obiicere quivis possit, et inultus ferat!
CROM. Et quis rebellis obiiciat et inultus caput?
Regi potestas credita est vitae et necis.
HEN. Ardeo, nec ullas patior accensus moras.
Et esse regem novit, et quantus levi 1300
Delituit ignis cinere sentiet senex
Roffensis, ira semper est regum gravis.
Non hoc superbum praesulem vilia modo
Tractasse decuit mancipia, quantum est suo
Tali obstitisse subditum regi modo? 1305
Audlaee, nostra defer imperia citus.
Audaciam antistes luat, tantum cave
Ne honesta mors obtingat. Immani cadat
Quovis agatur crimine reus, regius
Perimatur hostis, crimen hoc magnum est satis.
AUD. Secunda cuncta. Regius nobis tumet 1310
Incensus animus, hanc ali flammam decet.
Cum valida tristem diruto trunco dabunt
Robora ruinam, fraxinus mollis levi
Flectetur ungue.
BRAN.Sentio fractis brevi 1315
Cervicibus victas dabit clarus manus,
Nobisque cedet.
BOL.Cedat optavi diu,
Nil metuo minus. Utinam metuere desinam!
CROM. Agite, nec animi, nec consilia, nec si quid queat
Animare regem desit.
HAER. O vocem auream! 1320
CROM. Interea ut ausus dextera non segnis graves
Promoveat, intus cuncta properabo, mora
Ne inimica laedat et pereat lentum scelus.
HOAR. Nunc iam videmus praesulis quantum ferox
Rigidumque pectus regis incendit animum. 1325
Hinc robur ira sumet, haud facile queat
Placare regem praesul. Iniectus cito
Adurit ignis tecta, non cessat cito.
Secum ruinam citius et cineres trahit.
BRAN. Nec animo in uno regis angustus latet 1330
Furor, patentes occupat late plagas.
Plebs fortiorem sequitur et qua solent
Dirigere reges populus inclinat animum.
Quanquam et potenti laudis eximiae nota
Populi ora meruit praesul et partem trahit, 1335
Regni dolentis magnus hinc illinc favor
Timorque certant. Tuta sed nobis via est:
Cum rege populum vel reluctantem sequi.

ACTUS IV, SCENA ii
BRANDONUS, AUDLAEUS, BOLENUS, ADVOCATUS, LICTORES &c.

AUD. Huc evocetur praesul ut tandem suo
Ex ore iusti criminis sortem ferat. 1340
BRAN. Quid ista portent monstra? Non possunt nimis
Cavere reges. Pontifex summum caput
Ecclesiae est, regum est. Mea at siquid tamen
Acie irretusa ratio discernit, caput
Populi fidelis et unius rex est gregis, 1345
Nec sceptra iam dimidia cum hoste dividet
Assueta sola regere cum imperio manus.
At iura certe cuique si reddant sua
Sceptro tiaram pontifex subdat suam.

ACTUS IV, SCENA iii
AUDLAEUS, ROFFENSIS, ADVOCATUS, LICTORES

AUD. Eximie praesul, cuius aerumnis quies 1350
Rude iam merenti sera debetur, cupit
Donare clemens semper Henricus. Pio
Quam habere gratiam potes regi refer.
Miseretur ille, dura perpessus licet
Et quae potentes ferre vix reges solent. 1355
Olim superbos spiritus iusta nece
Punisse potuit, iure discessit suo
Et te begnignus servat et rex et pater.
Miserere tute tuimet. Audivi frequens
Cum seria inter memoria oriretur tui 1360
Regem dolentem, iamque numerantem tua
Et efferentem merita, iamque lugibri
Vultu remissum seque miserare et suas
Quod cogeretur premere Roffensem vices.
Id miror unum, rex ut oblitus sui 1365
Tibi totus invigilet, tua ac si esset satis
Incolumitati salvus atque idem tuo
Crimine periret. Nescius non est tamen
(Quod saepe tenerum pellit ac durat animum)
Quantum quieti publicae damnum feras. 1370
Sed quid scientem moneo et expertum scio?
Non ista nescis, neque negas. Ergo tuo
Per te oro, regi, perque si quicquam cupis
Regno, proceribus, facere vel gratum tibi
Desideratos patriae serva dies, 1375
Regi, proceribus. Facilis adiuteres, adhuc
Superest honoris reditus. Implacabile
Depone pectus, indue senilem, Integram
Servare mentem, non feram senes decet.
Extrema amato verba Roffensi pio 1380
Ab rege refero, statue quam tandem eligas
Sortem. Suprema hac nocte te regi proba
Regemve agnoscis summum in sacris caput
Solumque. Sua qua porrigunt sese freta?
ROFF. Mens dubia pendet nec satis paret loqui. 1385
Tacere mallem, sed animum quidnam gravet
Efferre cogor, dabitis hanc proceres mihi
Veniam. Mucrone inbellis ancipiti petor,
Perplexa res est. Quaque sum certo nocens
Quancunque partem desero. Hinc et hinc gravis 1390
Urget ruina, certum in incerto est malum.
Sic pavet et anceps haeret oppressus suis
Cervus periclis, cum instat a tergo levis
Umber nec ullas monstrat oppositus fugas
Violentus amnis. Si nego regi decus 1395
Quod avidus ambit fata, iam novi, mea,
Si cedo maius aggravat mentem scelus,
Orbatum honore numen aeternum suo.
Quapropter oro, tollite infandos dolos,
Generosa dubiis corda mansuescant malis. 1400
Regale pectus mite et exorabile
Memini extulistis, fateor hoc summis Deus
Adiecit animi dotibus, vitae bonis.
Resipisce princeps, neve te falsae spei
Praebo obsequentem. Nescius titulos petis 1405
Queis optimum est carcere. Sat faelix eris
Stemmate Britanno si vides prudens tuos
Revocasque gressus. Siste praecipitem gradum.
Et qua benignus emines clementia
Ne brevia properes fata moribundo seni. 1410
Haec nostri vox est, cogor ut regi Deum
Preferre gemina quos video oppositos libra,
Aut propter exiguam brevis vitae moram
Naufragium aeternae fecere.
AUD.Non ocia moras,
Non hora patitur. Verba flexamina amputa, 1415
Non huc ad aures mollis orator venis,
An supremum agnoscis in sacris caput
Regem?
ROFF. Tacendi iustus, ut spero, locus
Resque ipsa poscit cum nihil prodest loqui.
AUD. Prodesse summe senties iuste loqui. 1420
ROFF. Quae causa honesti iustior silentii?
Quam incerta regum vota queis raro placent
Meliora! Saepe falsa pro veris placent.
AUD. Cum incerta res est tutius dabis manus,
Periculum non est nisi ubi certum est scelus. 1425
ROFF. Periculosis cedere est certum scelus.
AUD. Regi placere cum potes pietas iubet.
ROFF. Deum negare summa me pietas vetat.
AUD. Negat quod quisquis partibus regis favet?
ROFF. Incuso neminem, proprii tantum aperio 1430
Animi recessus. Me sacer terret metus
Et recta mentis norma quae dubium regit.
CROM. Roffensis ergo solus in tantis sapit
Cautus periclis. Qui tamen solus sapis
Illudque damnas trepidus ut certum scelus 1435
Quod tot probarunt litteris clari viri
Tribuique regi posse nec factis negant?
ROFF. Sua cuique ratio constat. Alterius ego
Nec damno factum, nec ducem exemplo sequor.
BRAN. Te tua trahit superstitio, et animus nocens. 1440
Vires recepta colligit levis mora.
BOL. Immite pectus credulam spem prescidit.
HOAR. Non esse mollem, nec precibus aures dare
Constantis animi gloriam veram putat.
BRAN. Quid verba verbis nectimus, moram morae, 1445
Ubi nulla prodest gratia? Roffensis reus
Proprio tenetur ore, dic iudex reum.
AUD. Acta recitentur praesul ut causam audiat.
ADVOC. Ergo Ioannes, quique Fisherum geris,
Quem Roffa nuper praesulem, magno insuper 1450
Urbs cardinalis titulo adauxit inclyti
Nomine Vitalis effer erectam manum.
ROFF. Haec illa Christo sacra et altari manus.
ADVOC. Te proditorem laesa maiestas gravi
Suprema stringit crimine. Infensi petunt 1455
Pro sceleri poenas ordines quod tu neges
Regi rebellis quod patria regi dedit,
In sacra summi capitis et ius et decus.
Num vera refero? Ac reusne?
ROFF. Non reus.
Me proditorem nullus inveniet dies, 1460
Violata nullus sceptra. Numeravi meae
Bis dena vitae lustra cum regem colo
Coluique semper mente inoffensa. Senex
Nunc sceptra tandem laesi et infandi reus
Agor facinoris, neque satis adhuc Angliae 1465
Perspecta Roffensis fides est neque suo
Bene nota regi. Deerat hoc crimen mihi,
Quo nempe dici laesa maiestas queat.
AUD. Num proditoris nomen et laesi notam
Mereare maiestatis in dubium vocat 1470
Nemo, omnis ordo id ore communi sonat.
Vox constituto sera decreto venit.
Id cupimus unum forte si pro te potes
Quicquam agere nostra lege quo non sis nocens
Et proditoris iusta supplicia feras. 1475
ROFF. Nil renuo, nil resisto, sum fateor nocens
Si me innocentem dicta non monstrant mea.
Unum oro superos, teque proles unica
Patris supremi: ignosce qui insonti necem
Delator ille, sive sit iudex creat. 1480
AUD. Quae paena sontes more maiorum manet,
Legesque statuunt ipse non insons cape.

SENTENTIA

Roffensis, ergo sive tu praesul cupis
Seu cardinals praesbiter malis sacrae
Urbis vocari, quolibet titulo utere, 1485
Hinc unde primo veneras, inde ad locum
Rapiere notum supplicii, et ibi trabi
Dum vita corpus seminanum prope deserat
Necteris, ater funis iniecta cadet
Ruptus securi, tum ilia spiranti sua 1490
E sede divellentur, evulsa acribus
Urenda flammis lictor ante oculos dabit,
Cervice caesa perfidum abscindet caput.
Tum membra demum sanguinea trunco tenus
Divisa regis arbitrio gravis gravis 1495
Monumenta sceleris arce pendebunt, suo
Monitura iussu scelere ut abstineant senes.
Sic parcat animae caelitum rector tuae.
ROFF. Agnosco voces, attigi optatum decus.
O Christe carum pignus aeterni patris, 1500
Qui nudus olim corporis sacro tui
Crucem premebas pondere, nocuo tibi
Gaudens litabo capite. Quam vellem truces
Subire flammas, et feris praeda fieri!
Iuvat immolare saepius, parum est semel 1510
Dedissem vitam. Sed parum hoc offeri tibi
Benigne Iesu, quo rubro lateris sacri
Fluvio rependam sanguinis guttas mei.
Extrema proceres verba dum expedio brevem
Moriturus illam posco redditis moram. 1515
AUD. Nempe cumulandis fraudibus moram petis.
ROFF. Quis oro cumulus tempore accedat brevi?
AUD. Nullum paratis tempus angustum est malis.
ROFF. Senex ut aliquid, ut moriens sceleris parem?
Non puto timetis.
AUD.In reo timeo omnia. 1520
ROFF. Si sit senex?
AUD.Et proditor.
ROFF. Si praesul?
AUD. Et
Ipse quoque proditor.
ROFF.Nihil, lictor, moror.
Abducito.
BRAN. Sistite, dat reis clemens moras
Rex, et petenti praesuli melior dabit.
ROFF. Quam sibi petebat sarcinam exhausto fere 1525
Natura fuso, morte crudeli prius
Abiicere proceres cogitis. Laesae reus
Sceptri sacraque maiestatis arguor
Et damnor aequa voce quod semper negem
Esse Anglicanae ecclesiae regem caput. 1530
Non metus, non recuso si iuste videt
Qui perspicaci cuncta rimatur oculo,
Et rectus aequa appendit exactor manu.
Interea ut omnis ordo servetur rei
Mortem libens amplector, et quicquid meus 1535
Adiicit Iesus cuius exemplo brevis
Hoc quicquid est vitae patriae reddo et Deo,
Geminumque in una debitum explebo nece.
Sed dura quoniam me facit morti reum
Vox iudicis, profabor audenter prius 1540
Quod corde tacito pressi ut obeuntis sciant
Roffensis animum posteri. Henricus nequit
Pietate salva nomen ac titulum sibi
Summi arrogare capitis, est regi sua
Curae corona. Nihil in ecclesiam Deus 1545
Concessit unquam regibus, Christus Petro
Pastori amanti hanc credidit. Vocem Petri
Agnoscit omnis orbis, agnoscunt pii,
Nec abnuerunt principes. Britanniae
Hoc Christianae prima laus semper fuit. 1550
Quod si repulsa efferre cogatur pedem
Pietas relicta sede penetrali Anglia,
Heu misera quanta senties brevi mala!
Novum hoc sequetur quanta pernicies caput!
Quam mare revulsis terminis toto pridem 1555
Divisit orbe, sola pax firmas dedit
Coire mentes, vasta nunc toto parant
Odia revellere. Video infestos tibi
Reges minari, parte quacunque aspicis
Tuos vides hostes. Alii et hostes domi 1560
Quos dira scelerum et scismatum discors lues
Indies creabunt, Melius, ah melius sape,
Magnanime princeps, teque desiste et tuos
Trahere in ruinam. Saepe maiori ferit
Culpas minores fulmine iratus Deus, 1565
Queis tarda differt supplicia, donat diem,
Sera aggravabit. Non potest tantum scelus
Abire inultum. Sentiet gravem manum
Qui expectat iratam, lacessit languidam.
Nunc, Christe iudex, offero libens tuae 1570
Siti cruorem. Siste violentum nefas.
Hic meta sit, discedat expulsus dolor
Et ira rerum saepe meliorum comes.
Consilia regi immitte meliora, applica
Fidum senatum lateri, et ut vertat retro 1575
Multum haesitantes nec stabiles adhuc gradus
Et sceptra placida pace composita regat.
AUD. Nec concionis tempus officia hoc dedit.
ROFF. Dixi, iubete, caetera libens pareo.
Abducito, lictor. Turris est rei domus. 1580
HAER. Gliscunt favillae, nunc niger fumat cinis.
ADVOC. Carthusiam mesta quos pressit fames,
Et foetor, et nigrans specus, et atrox mora
Cessere tandem, et luce quam oderunt carent.
CROM. Tam facili morte? Doleo, tormentis prius 1585
Volui experiri verba sunt irae data.

ACTUS IV, SCENA iv
AUDLAEUS, BRANDONUS, BOLENUS, CROMWELLUS ET BRIANTUS

BRI. Roffensis anne ad vota successit scelus?
Deumne iudex dixit? Addixit neci?
CROM. Roffensis umbra est, protulit iudex reum.
BRI. Quin umbra migrantes repetat umbras rapax. 1890
BOL. Saevum Brianto quod sinum nostro monet?
BRI. En ut superbis proditoris perfidi
Spoliis onustus fulgeo! Ingenti beat
Me nempe rex gaza meus. Roffam statim
Accelero servos, praesulis iubeo domum 1595
Versent, reversent, patula, secreta, penetrent.
Ut avida venit turba per inania volans
Huc fertur illucque loca, quo praedae gravis
Et spes famesque divitis traxit. Petit
Hic claustra tacitus, ille sublimi furens 1600
Dominatur aula, tertius duras fores
Et tuta tentat praesidia. Penetralia
Tandem atque adyta panduntur omnia, omnia
Rimuntur acres, rediit illusus labor.
Illico sacellum praesul ubi fusa Deum 1605
Noctes diesque prece fatigabat, simul
Cingunt frementes, vi sibi viam parant,
Amplaeque praedae cupita se immisit cohors.
Allexit oculos arca mox ingens gravi
Robusta ferro. Spes adest blanda, involant, 1610
Rumpunt, primas ecce fudit copias
Cicilicia, flagra. Pereat hircosus senex,
Cui duriora nunc manent humeros flagra,
Crux, et securis. Vos cupit princeps, quies
Quem nulla capiat dum rei finis ferat. 1615

CHORUS QUARTUS

ROMA Magnae soboles inclyta Troiae,
Flete absumptum nece Roffensem.
Capitolinum lacrymet saxum,
Tibris querulo murmuret amne,
Maesto expandent ardua fonte 1620
Septemgemini culmina collis.
Totus, totus personet orbis
Totaque lacrymis madeat urbis.
Eheu fidei Romanae ille
Athleta periit! Qui Stygis atrae 1625
Atrox toties fuderat agmen
Purpuream fundit mortuus animam.

ANGLIA Anglia, ponto durior ipso
Vitraeis qui te maenibus ambit,
Tristi amissum carmine †fa† 1630
Sequere indignae patrem patriae
Pelicani ictus cecidit nostro
Daret ut vitam soboli propriam.
Binis oculi madidant rivis,
Perpetui ingens Tamesis salso 1635
Fluat, ac refluat concitus aestu.
Splendida viridi prata colore
Atra rigeant undique veste,
Plorent durae patrem patriae.

HISPANIA Quisquis magnum petat Iberum 1640
Socios mecum resonet cantus,
Quos multiplici replicans questu
Ordine vocis redolat imago.
Catharina, tuae rara familiae
Gloria, plexum crinibus aurum, 1645
Atque ardentem lapide infixo
Pone coronam.
Heu ille tuae dimidium animae
Roffensis obit, spes oppressae
Unica fidei. Regina, atro 1650
Squalida cultu, plange, perennes
Sparge querelas. Sequere, Hispane,
Reliqua gentis devota cohors
Plora, dominam comitare tuam.
Maesta abeuntem geme Roffensem. 1655

GERMANIA Quacunque suae prodigus undae
Danubius aquis tumet immensis,
Hac luctificis personat icta
Vocibus echo, sive opposito
Lataeat fonte, sive magis amet 1660
Primam augustis collibus auram.
Carole maesto praevius ore
Ingeme tristi funera cantu
Maestus amicum geme Roffensem.
Reliqua atratum comitare ducem, 1665
Germana cohors, gens belligero
Devota Deo.

ANGLIA Vivet aeterno fruiturus aevo.
Illum agit penna volitante praeceps
Fama, qua pontus volucer Britannum 1670
Circinat orbem.

ROMA Vivet aeterno fruiturus aevo
Qua Tibris flavum sinuosus amnem
Flectet, aut triplex capitis sacrati
Fulserit aurum. 1675

HISPANIA Vivet aeterno fruiturus aevo
Sive inaccessas penetrarit undas
Iber armatus, reseratum sive
Visitet Indum.

GERMANIA Vivet aeterno fruiturus aevo 1680
Sive Germanos peragrare campos
Seu velit celsos rediviva fama
Scandere montes.

Perge ad Actum V