ACTUS III, SCENA i
GARDNERUS, STOCLEUS, TUNSTALLUS

STOC. Tam saeva nunquam terra monstrorum parens 800
Portenta genuit qualia iratus furor
Cum sceptra fastu tumida perpraeceps agit.
Facilius Aquilo murmure indomito fremens
Compescet iras, citius angusto mari
Certans Charibdis aestibus ponet modum, 805
Quam regis nimus quem furor caecus rapit.
GAR. Sors illa nimium dura quae semper premit
Praeterita querens, cerne mutata omnia.
STOC. Nostrae miseriae vindicem agnosco manum.
TUN. Qui punit idem parcit afflictis Deus. 810
GAR. Revixit Anglia. Grata pax patriae redit
Humeris micantem splendidis togam gerens.
Cur pigeat igitur regis Henrici novis
Annuisse votis aut Britanniae caput
Creasse, tantum quod laetum spargens iubar 815
Viva sepultum patriam excitet face?
STOC. Haud paenitenda facta quae patriae bonum,
Populo salutem procreant, regi decus.
GAR. Tam dura nemo saxa Caucasio gerit
Pectore, nec ipsos Pontico tumidos mari 820
Evincit aestus quem nequeat ultima gemens
Funera movere patria, quam longo videt
Squalore foedam et mille languentem malis.
TUN. Qui turbulentum fluctibus tentat salum
Optata cupiens littora adverso pede 825
Frustra fatigat aequor ubi forti impetu
Violentus ira Caurus antennas ferit.
Melioris expes aurae ad Henricum feror
Et prope coacta fluctibus trado ratem.
STOC. Fecisse doleat nemo quod fecit bene. 830
TUN. Quae recta saepe credimus damnat Deus.
GAR. Prodesse miseris nemo non rectum putat.
TUN. Quos obsequentes cernit hos servos facit
Diadema fallax. Spes tamen viris alit,
Relligo recreat. Ipsa laetari iubet 835
Rediviva patria, cuius ut forem salus
Voto libentem regio assensum dedi.
STOC. Patriam cadentem fugere maximum est nefas,
Et miror inter tanta regiae manus
Fulmina manere semper immotum loco 840
Roffensis animum.
GAR.Parce Roffensi, scio
Quicunque stimulis agitur occultis, timet
Et credit esse scelera quae culpa vacant.
TUN. Comitem sequetur facile praeeuntem senex.

ACTUS III, SCENA ii
GARDNERUS, STOCLEUS, TUNSTALLUS , HOARDUS

TUN. At celerem Hoardus ecce fert contra gradum. 845
HOAR. Veneranda senii capita, quae fessum malis
Consilia versant pectus? Ubi tutum est mare
Frustra procellam nauta praeteritam timet.
GAR. Non vetera querimur. Nos senatus regii
Huc appulerunt monita. Roffensem gravi 850
Ultro iacentem carcere in socios iubent
Pertrahere partes.
HOAR.Studia fraterna approbo,
At prius in altum fixa centeno pede
Animosa quercus forte submittet latus
Ludente Zephiro quam suum flecti sinat 855
Roffensis animum. Ridet, ac temnit minas.
STOC. Saepe rude pectus lene tormentum mollet.
HOAR. Utrinque pupugi. Si quid est tamen animi
Tentetur ultra. Perdite Audlaeum spei
Moniturus advolo.
GAR.Aliud ex alio malum 860
Oritur, et Hydrae crescit exustum caput.
Peiora adhuc expecto quam vidi mala.
TUN. Ubi ficta pietas certat, ibi regnat furor.
At lingua mollis et ore foecundo potens
Sermo obstinaces flexit aliquando viros. 865
Adorere, Gardinere, Roffensem vides.

ACTUS III, SCENA iii
GARDNERUS, STOCLEUS, TUNSTALLUS, ROFFENSIS, DUO LICTORES

GAR. Te voce nostra regii multum iubent
Salvere proceres quos miseriae conscios
Tuae lamentis urget assiduis dolor.
Illi ut quietis cura publicae monet 870
In recta cupiunt flectere errantem gradum
Quem nimius ardor lubrica abrepsit via.
STOC. Ecquid morare? Retrahe prolapsum pedem,
Magnanime praesul, atque studiosum tui
Agnosce regem. Cessat antiquus furor 875
Nec fronte veteres turbida minas quatit.
TUN. Haud peccat is qui iusta suadenti annuit.
Cygnaeus iste capitis annosi decor
Et honos senectae pectus antiquum indicat.
Maiora veris animus attonitus timet. 880
GAR. Fare age, quid aggravat intus oppressum iecur,
Quae versat animum cura? Regium caput
Pastoris almo nomine indignum putas?
Maiora regi saepe concessit Deus.
STOC. Nimiis tenellum scrupulis urges iecur 885
Qui licita prohibes vota, et impium putas
Quod nemo damnat facinus. Ubi nihil Deus
Eiusque causa patitur adversi, licet
Simulare factum saepe quod parum probas.
TUN. Roffenis animo fingit Hesperiae sacrum 890
Diadema frontis et mitrae triplicis decus
Ambire regem. Falsa somnii tui
Te ludit umbra. Haud ille (Roffensis) studet
Honore regiam premere tanto comam
Satis ampla credit sceptra quae modico freto 895
Instar coronae cingit angustum mare.
Tantilla gloria ecquid Henricum iuvet
Nisi quod ovilis esse dominici caput
Titulo novam superaddat †non viri† notam.
ROFF. Securis olim fronde multa divitem 900
Ingressa sylvam, supplici adoritur prece
Maiora capita gentis arboreae, petens
Ut ligneam sibi humili ab arbusto manum
Tollere liceret. Grandior reliquis preces
Annosa quercus aure pacifica bibit, 905
Parum futurae conscia miseriae annuens.
Nec mora securis lumine attento legit
Viridem iuventum, dubia qua primum ferat
Ictum. Deinde viribus parem suis
Fruticem lacessit. Ferreo morsu cadit 910
Anceps ruinae sylva, et iniuste suam
Praebet securi non antea habili manum.
At ille cernens de novo augeri sibi
Vires superbit. Spolia maiora appetens
Mox inserentem nubibus laetum caput 915
Prosternit ornum, et veteris officii memor
Multa similes clade disperdit comas.
Adeo dolosos qui sinu fucos gerit
Dissimulat aeque ac prodit ubi favet locus.
Securis illa regis Henrici furor, 920
Vos capita sylvae, Ecclesia catholica nemus.
Ut pia putentur vota versuta prece
Fallax relligio pectus occultum tegit.
Fucata pietas vos in assensum trahit
Sacro prophanum honore diadema induens. 925
Haec ansa si esset modica, quia iunctum tamen
Habet furorem, et regiae fulmen manus,
Subito insolescit ut potestatis suae
Iugulet datorem, ut templi penetralia sacro
Viduat honore. Sed exitus factum probat, 930
Quam dicta vellem turbine accito ferat
Armatus Aquilo trans freti ultimum latus,
Vis unde nulla iubeat australis poli
Visere relictos dulcis Angliae sinus.
Graviora metuo quam loqui possit dolor. 935
Facilius ira tumidus Armenius leo
Quem dente vacuo longa vexavit fames
Praedae paratae parcit et timidae ferae
Quam regis animus qui siti iniusta impotens
Cohibere pariter possit et velit impetum. 940
GAR. Meliora dictis facta speramus tua,
Venerande praesul. Iam datum est irae satis.
ROFF. Dolor supremae personet fulmen domus
Ubi Marte certat pressus ancipiti Deus.
TUN. Honore reges affici iubet Deus. 945
ROFF. Honore iniquo prohibet affici Deus.
GAR. Iniquus esse titulus is minime potest
Qui spondet animum patriae ac vocet suum.
ROFF. Iniusta quisquis vovit ut suum tegat
Facinus honeste nomine obtendit scelus. 950
STOC. Cupit Britanniae esse solumodo caput.
ROFF. Tam exile corpus vultis ut geminum ferat
Cerebrum? Nimis tum sapiet ut sapiat bene.
Romanus ille pontifex orbis caput.
In socia nullum sceptra consortem capit. 955
Sed plura taceo. Regiae curiae intimam
Rependo gratiam, atque diuturnam precor
Senis salutem quam mihi datam velint.
Tu semper aequus arbiter mundi Deus
Qui unus potenti cuncta dispernsas manu 960
Revoca labantes impetu caeco pedes,
Instrue senatum, lapsa consilio rege
Meliore sceptra. Vos tamen, comites mei,
Accuso iure quos nec aurati mitra
Capitis nec oneris cura commissi movet. 965
Sed scelere vestro tot capita ad Orci lacus
Trahitis, quot error socia facinoris dedit.
GAR. Patriae cadenti ferre solamen suae
Scelus esse dicit nemo qui scelus timet.
ROFF. Qui ferre statuit rebus afflictis opem 970
Et magis acerbat, fit duplice culpa reus.
STOC. Decipitur unus facile, nos plures sumus.
ROFF. Maiore praeda capitur inferni gula.
TUN. Impune nostrum devovis Orco caput?
ROFF. Quam cupio salvi essetis.
GAR.Hoc solum premit 975
Quid te videmus perditum.
ROFF. Qui tam bene
Perit dolendam nemini mortem feret.
Ut, Roma, capitis iura defendam tui
Purpurea madeat anima rubeamque impio
Per cussus ense depluat in humum sinus. 980
Quodcunque vastus oceanus ferax mali
Nutrit cruentum, quicquid immenso ambitu
Faecunda monstris terra metuendum capit,
Huic ante nudum liceat obtendam latus
Quam Christiani proditor ferar gregis. 985
Per chrysma sacrum, per notam quam animis sacer
Impressit ordo, per sacrum illud hostiae
Pondus quod almam pressit aliquando crucem,
Adiuro vos ne sedis Hespieriae caput
Violetis unquam, nec datam Romae fidem. 990
Antiquo potius pectore infracto iuvat
Renovare bella, et sanguine effuso pios
Sacrare nimbos quos sinu laeto bibat
Ecclesia, unde semine feraci nova
Adolescat arbor, messe quae plena queat 995
Redimere prima damna. Sic necem tulit
Coriphaeus ille Stephanus ubi magno impetu
Lapidea sacrum grande pressisset caput.
Sic ille lauru splendidus xisti comes
Immune crati flammeae apposuit latus. 1000
Sic ille Phaenix Angliae mundi decus
Thomas cruentae tempora securi dedit.
Sic purpurata caelitum reliqua cohors
Post fata campi praemia Elisii tulit.
Certate, similis pugna cum palma manet, 1005
Quam si timore segnis horrescat animus
Graviora metuo si quid expurgans focus
†Aut morte gravisis† mortis aeternae chaos,
Terribile, dirum, triste, metuendum capit.
Ast video madidas imbre conspergi genas 1010
O lachryma faelix si quod admissum est dolet!
Metanoea criminis unica invisi salus.
Riga similes flumine immenso sinus,
Compunge durum pectus, et gemino mari
Absterge faedam sceleris indigni notam.
O tuta nunquam vita quam toties suis 1015
Inferna rabies implicat captum dolis.
Sed melius errat qui suo exemplo cavet.
Virtute magna pectus imbuite, fidem
Servate. Lapsum quo semel pedem impulit
Error timete ferre retrorsus gradum. 1020
STOC. Quis intus animum fluctus in dubium trahit?
Quae Scylla tantos pectore latranti capit
Ac patitur aestus? Nunc libet regem sequi,
Nunc fugere melius. Laesa me pungit fides.
Neglecta regis sceptra condemnant fidem. 1025
GAR. Commissa vento vela retrorsum dare
Pudet.
STOC. Pudere neminem boni decet.
TUN. Extrema mundi limina hiemalis poli
Tyrannus Aquilo iubeat inviserem, dies
Qua tarda lucet, et gelu assiduo riget 1030
Longoque adustum frigore pigrescit solum,
Ibi mitiores forsan inveniet vices
Fortuna melior.
GAR.Quisquis adversa patitur
Peiora metuat, peius est autem malum
Tempsisse regem, praesulis quam sit preces. 1035

ACTUS III, SCENA iv
CRANMERUS, AUDLEUS, CROMWELLUS, HOARDUS, HAERESIS, GARDNERUS, STOCLEUS, TUNSTALLUS

CRAN. Optata votis turba subridet meis,
Salvete niveae maximum decus comae.
Ut res se habet? Roffensis in melius abit,
An adhuc tenore pectus assueto riget?
GAR. Titubare tantum est visus incerto gradu. 1040
AUD. Peracta res est. Mens novam spem concipit
Et profuturos animus excudit dolos.
Cum pace tacitis poscimus technis locum.
GAR. Faelici votis omine aspiret Deus.
HAER. Spirabo flammas, fulmina, ardentes faces. 1045
CROM. Agite futurum facinus attente. Interim
Disponat animus donec inclusum petam
Carcere statuto praesulem, et solum sine
Lictore vestris machinis illum offeram.
HOAR. Nondum instituti tacita consilii adyta 1050
Complector animo, fare quid magni parant
Sollicita studiis pectora.
AUD.Ignorat puto
Nemo quot illi vinculis Morum ligat
Diuturnus usus, tempore crescens pari
Similis aetas, quodque plus reliquis movet, 1055
Consimilis ausi paena sic ambos premit.
Ut simul uterque vivere et mori velit.
Hinc facta regis supplici assensu Morum
Probasse simulo ut fronte mentita traham
Partes in illas praesulem: et vera vice 1060
Etiam Morum socio inscium impingam dolo.
HAER. O scelus! Et ipso Tartaro dignum nefas.
HOAR. Difficile creditur hostis assertum fide.
AUD. Ex hoste quod malum putat, credit timor.
CRAN. Decipitur aegre pectus assuetum dolis. 1065
AUD. Resistit aegre cum doli tales trahunt.
HOAR. Intenta laudo studia, machinam probo.
Ad regis aedes protinus iter apparo
Vestri futurus nuncius negotii.
HAER. Crepitat †sub intus† flamma.
AUD.Si incassum dolus 1070
Cedat, nec supremum Britanniae caput
Dicatur Henricus, sub hoc gladio gemet
Roffensis imbre madida purpureo coma.
HAER. Utinam.
CRAN.Labantem vindicem impetu manum
Haec sublevabit dextera.
HAER.Te sequar comes. 1075

ACTUS III, SCENA v
CRANMERUS, CROMWELLUS, AUDLEUS, HAERESIS, ROFFENSIS

AUD. Age, qui nec horrida carceris foedi domus
Squalore vultus mutat, aut centum malis
Metuenda regis ira reflectit gradum,
Superare postquam neminem in socias vides,
Abiisse partes: postquam in assensum Morum 1080
Iurasse cernis, et unicum Angliae caput
Agnosse regem. Fronte mutata ac novo
Honore clarus, pristinum spargit iubar.
CROM. Ita esse iurat illa qua credo fides.
CRAN. Quod auris hausit testor.
ROFF.In dubias trahor 1085
Partes, et animo fluctuat vario sinus.
AUD. Faelice passu sequere praeeuntem pedem.
Tuto acquiesces regi, et assueta mitra
Cinget seniles pristinum decus comas.
Ut culpa socium, sic venia comitem petit. 1090
ROFF. Non fluctus illo pectus incertum rapit.
Haec vestra tantum nuncia ambigua fide
Discurrit animus. Inde me credere iubent
Tot certa signis monita retrorsus pedem
Fluxisse Morum, fingit hinc constantia 1095
Infracta Thomae pectus obverti malis
Qualiter in aestu pontico medium sedens
Sublime saxum flucti opponit latus.
HAER. Mentire, iura.
CROM.Si die Phoebus micat,
Sic nocte roseum condit instanti iubar 1100
Summum Britanniae annuit regi caput.
ROFF. Sic, More, pontifici demetis summo caput.
Ah potius atrox lictor armata manu
Cervice nostram dividat caesa comam
Ut damna tanta reparet, et tibi tuum 1105
Supreme pastor, redimat offenso decus.
HAER. Properate, voti facite compotem sui.
CRAN. Quo rapere, praesul? Disce sapientem sequi.
ROFF. Despire sapiens tam impie quisquam potest?
AUD. Consilia Thomae sequere, tunc sapies bene. 1110
ROFF. Certabo solus? Solus opponam pedem
Si mille mortes millies iubeat mori.
CROM. Superbe praesul, tantus es, qui tot virum
Facinora factis impie damnes tuis?
ROFF. Damnat coactus quicquid assensus probat, 1115
Nec mihi virorum numeris obtrudat nefas.
Non certo solus, sed meas partes agunt
Italia quot habet praesules, fidei parens,
Hispania quot Hydrae haeresis fulmen capit.
CRAN. Inhospitalem Caucasi montem alloquor 1120
Et si quid imo gurgite abscondit mare
Crudele, durum, triste, vesanum, ferox.
AUD. Abi, senex morose, carcerem pete.
Peiora metuas.
ROFF.Non metuo, spero necem,
Hanc si minaris.
AUD.Spem tuam vincam malis. 1125
ROFF. Nil morte peius, morte nil melius potes.
AUD. Potuisse sero cernet ubi ponti caput
Sublime ferrum publice affixum feret.
Nec tibi minora viveo supplica, More,
Nisi faciendis facta compenses tuis. 1130

ACTUS III, SCENA vi
CRANMERUS, AUDLEUS, CROMWELLUS, HAERESIS, MORUS

CRAN. St, ecce contra properat. Optato venis.
Adhoc periclo, More, vix sapis tuo.
Captivus ipse scripta Roffensi paras
Quem regis hostem pertinax error dedit.
MOR. Captiva mecum scripta captivo data 1135
Ecquid magistro procreant damni suo?
Incarceratio paena luculenta est satis,
Hanc ut levarem, muto interdum appetens
Sermone curam spargere invisam dedi
Carbone scriptum (saepe pigmento carens 1140
Proprio) salutem et latiori chartam arans
Penna coactis paginam implevi notis.
AUD. Amica laudo pectora. Ut studia invicem
Sic facta factis consonent! Agedum, More,
Converte cum Roffense retrorsus pedem. 1145
Solitam tiaram capite sublimi gerit,
Regem Britanniae unicum acclamans caput.
CRAN. Reditum solemni populus occursu excipit
Et festa laetum turba consumit diem.
CROM. Oculatus adsum testis. Henrico fidem 1150
Spondente voto dedit.
MOR.In ancipitis trahor
Partes, et animo fluctuat vario sinus.
AUD. Quid iussa dubitas regis optata sequi?
MOR. Non fluctus illo pectus incertum rapit.
Haec vestra tantum nuncia ambigua fide 1155
Discurrit animus. Inde me credere iubent
Tot certa signis monita retrorsus pedem
Flexisse praesulem, hinc monet constantia
Infracta solitum pectus obverti malis,
Qualiter in aestu pontis medium sedens 1160
Sublime saxum fluctu opponit latus.
AUD. Styx atra nocte condat umbrosa caput
Si falsa testor.
CRAN.Me pari exitio obruat
Nisi caput Henricum Angliae summum approbet.
MOR. Certabo solus? Solus opponam pedem 1165
Si mille mortes millies iubeant mori.
CROM. Compesce, Thoma, mentis effraenae impetum,
Nec facta damnes quae tot assensus probant.
MOR. Damnat coactus quicquid assensus probat,
Nec certo solus, sed meas partes agunt 1170
Itqalia quot habete praesules, fidei parens,
Hispania quot Hydrae haeresis fulmen capit.
AUD. Fornace citius Aetna Volcani aestuans
Componet imo viscere undantes faces
Quam qui superbos spiritus animo gerit 1175
I carcerem pete: si quod hoc peius est malum
Cave futurum.
MOR.Non metuo, spero necem
Hanc si minaris.
CROMForsan inveniet tibi
Quod plus molestiae adferat aliquod malum.
MOR. Nil morte peius, morte nil melius potes. 1180
CRAN. Si quod catasta gladius equuleus nece
Durius habent patibula, crux, culter, rogus,
Poenas cruentas sceleris admissi petent.
AUD. At me stupore prorsus affixum tenet
Utriusque Mori praesulisque idem tenor. 1185
Responsa verbis pariter ac muneris data
Utrinque iuste consonant.
CRAN. Idem pari
Stupore repetens animus attonitus stetit.

ACTUS III, SCENA vii

CROM. Peracta res est. Gratius testor polum
Nil mihi tulisset si aureo Ganges vado 1190
Beasset arva, aut lapide pretioso nitens
Pactolus imbre divite rigasset caput
Non margaritae denuo < > decor
Divite catena pensilis collum premet
Sed fune pendens lineo premes crucem. 1195
AUD. Armatus ira ac ense, vindicem manum
Praebebo comitem.
CRAN. Ast ecquid hoc monstri sonat?
Diverso uterque carcere inclusus notis
Verbisque pariter simile responsum dedit.
Cromwelle, nunquid tibi pariter attonitum iecur 1200
Sensu stupescit?
CROM.Miror, atque eo magis
Quod ipse quoque Roffensis aliquando suas
Carbone scriptas litteras Moro dedit.
Non verba tantum, facta sibi quoque consonant.
Sed quicquid isthaec monstra portendunt mali, 1205
Testor nefandi vindicem sceleris Deum,
Cernet Tiburnam pondere inviso crucem
Gemere Britannia ponsque vix dignans nefas
Geminum subibit duplici poena caput.
HAER. Augebo numerum.
AUD.Proprium regis caput 1210
Praebebit is cuicunque supremum negat.
HAER. Stygia supremam regna tibi sedem parant.
AUD. Votis secundam regis offensis furor
Adspiret auram. Flammea accensas face
Megaera taedas praeferat, Alecto comes 1215
Serpente multo luridum gerens caput.
Tragicis furentem caedibus animum explicat
Si facinus animum superat ecce adsum comes.
CROM., CRAN. Te sequimur alacres.
HAER. Claudere agmen me decet.

CHORUS TERTIUS

ROMA Portenta primis invida saeculis 1220
Vicit tyrannus. Romae feros duces
Et decoloratos cruore
<> sileat Neronis.

Crudele quicquid Tartarus intimis
Claudit cavernis, ira furentibus 1225
Armata sceptris mox recludit
Pestifera metuenda clade.

ANGLIA Furit tyrannus, qualis ab Inguare
Accensa quondam, dum sanguine
Praecipitem Tamesim liquore.

Non ille regnat cui furor imperat
Sed mente praeceps volvitur impia
Sive aestuantem Aetnam, latrantem
Sive iubet penetrare Scyllam. 1235

HESPERIA Sic bellicosam Maurus Iberiam
Calcavit olim, cum furor impios
Armavit enses, in sacratam
Caelitibus ruiturus iram.

Qualis cruento fervidus impetu 1240
Henricus ardet. Bellite, caelites
Novus Gygantaeo triumpho
In superos iaculatur hostis.

GERMANIA Ut totus ira turbidus, indice
Sub fronte mores exprimit horridos 1245
Et facta regum barbarorum, ac
Vandalicos imitatur aestus.

Qui motus ipsum sanguinis quoque
Rhenum bicornem fluctibus impulit
Et clade Germani patentes 1250
Luctifica populavit agros.

Perge ad Actum IV