Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II, SCENA i
CRANMERUS, AUDLAEUS, CROMWELLUS, HAERESIS

AUD. Firmata regum sceptra tum demum vigent
Quando unus unum principem populus colit, 385
Nec illigatis dissident septis sacra
Subducta regis muneri. <In> haec tandem mala
Plaudente regno, sera, sed regi tamen
Probata advenit cedrinis digna tabulis
Lex cauta et aequa.
HAER. Lex meis digna manibus 390
Facibusque.
AUD.Unus ut populo imperet
Et praesit uni, pacis is summum reor.
Quid praesul?
CRAN.Omne id iure sancitum puto.
AUD. Sed placita gentes exterae quinam ferent
Non usitata? Fertur Alcides ferox 395
Impetere verbis hostis infensus papae
Lutherus, acrem aversa gens sequitur ducem.
CRAN. Alens vera semper nulla detracto videt
Errore; certos patitur obducto die
Phaebus labores. Decet hac regem novos 400
Firmare thalamos lege, communem tori
Stabilire prolem, sceptra non dubia dare.
AUD. Hac ergo quisquis obstat adversis reum
Ordinibus, hostem patriae indicta licet
Punire causa, perfidum regi, sibi. 405
CROM. Qui firmus obstat iam capite primus luat.
AUD. Cadat rebellis non levi dignus nece.
CROM. At me perennis cura non sequi diu
Magna meditantem mente defessum coquit.
CRAN. Quae tanta molis maximis natum obruat? 410
CROM. Si dico, cleri metuo ut invidiam feram.
Si taceo, regno debitam nego fidem.
Anceps sequentem dividit mentem dolor.
AUD. Quid hic verendum ducis? Ut patriam iuves
Fidus senator, abice privatos metus. 415
CROM. Quis non solutos ocio solis sibi
Prodesse monachos videat, ac tota fere
Regnare solos Angliae? Plures gerunt
Tractantque causas, parva dum remur domi
Agitare sanctis legibus, quam quae potens 420
Exercet ipse publicis princeps studiis.
Nos interim cauti piis fallunt dolis
Ludosque faciunt credulos. Chorus, habitus,
Pulchrumque nomen quamlibet fraudem tegunt.
Sic sacra faciunt arva queis pollens domi 425
Crescit supellex. Pauperum et Christi vocant
Quaecunque condunt pondera, et, summum improbae
Quod duco fraudis, vestibus tritis opes
Suppalliare gestiunt. Meus quidem
Si sensus aliquid obtinet, melius sibi 430
Regnoque (regni parte qui tanta caret)
Rex consuluit, si publicis monachos iubet
Supersedere, lege maiorum dies
(Quod profitentur) saeculo obductos agant,
Omnemque in usus regios gazam trahat. 435
HAER. Teque ipse et omnem regiam mi gazam traham.
AUD. Non solus ista, magna qui soles, vides.
Quod primus effers debet Henricus tibi,
Operamque promitto.
HAER.Et ego promitto meum.

ACTUS II, SCENA ii
CRANMERUS, AUDLEUS, CROMWELLUS, HAERESIS, BRANDONUS, BOLENUS

BRAN. Quos ille voces inter ambiguas gravi 440
E corde gemitus traxit! Ut modo sedens,
Stans modo, fugaces mente non certa induit
Posuitque vultus! Sed video caram anxia
Quos prece poposci.
BOL.Tempori hic proceres simul
Occurimus.
AUD.Magni an aliquid regis iubet 445
Et frater et amicus?
BRAN.Moris brevibus fluunt
Refluuntque honores. Ille qui ex aula excidit,
Et paene vita, perdito e statu suas
Roffensis evocavit umbras.
HAER. Quid? Peri.
CRAN. Sed unde honores additi exactis novi. 450
BRAN. Res transmarinas narro. Quin imo procul
Quaesita, et ipsis Alpium e iugis veho,
Italoque coelo, et urbe domina. Quid magis
Cupere potestis? Gentium a domino fero.
CROM. Longe petita caro constare assolent. 455
CRAN. Res ista longas patitur ambages, refer.
BRAN. Roffensis annis fessus haud languet sua
Ambitione, militem aut certe suum
Non deserit fidelis pontifex. Rubrum
Paulus faventis praesuli Romae caput 460
Huc destinavit pileum.
CROM.Tantum patris
Periisse tanti munus, et tantum senis
Periisse meritum doleo. Contingant mihi
Quae rite posco melius.
HAER.Et eadem tibi
Demetiemur dextera.
CRAN.Ut factum tulit 465
Henricus?
BRAN.Hostis facta seu regis ferunt.
Sese esse regem docuit, et sceptra melius
Quam animum regere.
AUD.Si recta pectus discutit
In melius itura omnia merito auguror.
Decora obstinacis saepe mores leniunt. 470
Si purpuratus praesul Henrici pias
Sedatiori corde volverit preces,
Henricus irae ponet accensae faces,
Reddet et amoris praesulem flammas sui.
Fateor coercat quos regentes invenit 475
Scelerata, acerbis facta poenis expians.
Moderatus idem tamen ubi retro devios
Flexisse viderit pedes sinu hos fovet.
BOL. Sed alia regis cura non minus coquit
Versatque pectus.
CROM.Facilis in regis manu 480
Vindicta, et aegris grata libertas. Deus
Si mihi dedisset regium ut regi dedit
Diadema, tristis servitus nunquam mea
Me sorte plecteret. Graves curas mihi
Facile ipse adimerem.
BOL.Quomodo regem doce. 485
CROM. Mihi mille technae, mile suppeterent doli.
Virga, catastas, eculeos, gladios, cruces
HAER pararem.
HAER. Me magistra proficit.
CROM. Sed quae furoris causa regalem afficit
<> mentem?
BOL.Litteras praesul Moro 490
Morusque rursum praesuli occulte dedit.
CROM. Dedisse votum est. Ne paenam Henricus putet.
Animo medebor regis. Hinc mortis nova
Texenda tela.
BOL.Praesulem custos parat
Statuere coram, cuncta sic fient palam. 495

ACTUS II, SCENA iii
CROMWELLUS, CRANMERUS, AUDLEUS, BOLENUS, BRANDONUS, HAERESIS, ROFFENSIS, WALSINGHAMUS, LICTORES

AUD. Praeclarus ecce praesul et clarus sibi
Dum solus hostis regii nomen tenet
Et unus obstat omnibus: quo devius
Deflexit a recto animus? Infaelix senex
Desipere cui sic contigit.
ROFF. Faelix ego 500
Cui sapere tandem contiget. Donet Deus
Hac mente perstem.
CROM.Nempe sic votum est scelus.
ROFF. Sic animus aequi conscius.
CRAN.Cave ne tibi
Iustitia constat.
ROFF.Non facit causam malam
Unus vel omnes.
BRAN.Interest quinam probent 505
Unus vel omnes.
ROFF.Rex tandem an alius probet
Video magis interest.
BOL.Id aequum iudico
Quod rex et omnis ordo confirmat.
ROFF. Sua
Mens cuique norma est, transgredi hanc certum nefas.
Me propria cogit ratio, non possum meo 510
Parere regi quo nocens fiam Deo.
AUD. Parcas senectae, languido parcas gregi.
Superesse regno te velis, praesul, Dei
Et caelitum, dulce patriae donum tuae.
ROFF. Immane pondus est senecta, squallidis 515
Undique mihi malis obsitum. Deponere
Lucrum est labanti ut patriae prosim meae.
CRAN. Roffensis aequum semper, at melius sibi
Sapiebat olim. At ista praetereant licet,
Amiciora posco. Supremus <> 520
Si merita forte praesul et fidos sibi
Tandem labores pileo exornet rubro
Qua mente ferres?
ROFF.Parva sat merita Deus
Pensabit aequus.
BRAN.Aequus et merita potest
Pensare summus pontifex.
ROFF.Potest, solet, 525
Pastor fidelis, depositi custos sacri
Scio non avarus.
CRAN.Ergo si te pro sua
Benignitate sortis in partem vocet —
ROFF. Si me benignus, quod tamen minime reor,
Sacra bearet purpura, haud durus quidem 530
Fugerem iubentem purpurae, si quid decus
Animae saluti, ecclesiae bono Dei
Conferre honori possit.
AUD.Hac demum reus
Praesul teneris voce, patriae proditor,
Regi rebellis.
CROM. Laesa maiestas graves 535
Pro scelere paenas poscit.
BOL.Ambitio tua
Te traxit aequo longius, regi pares
Animos gerebas, imparem tantum minor
Conditio fecit. Nempe cupiebas throno
Propius abesse, aequare cum sceptro mitram. 540
ROFF. Quid semper animo gesserim, quid iam geram
Lincolniensis insula, atque illa haud minor
Testatur Elisensis, unde largior
Micuisset animo. †fomes et fames,† opes
Alimenta honorum, sprevit instabile bonum, 545
Ut nostis, animus. Roffa me genuit mea,
Delecta multum, parva, sed et eo meis
Similior humeris viribus parvis onus.
Quos ergo titulos fingitis? Quosnam inscius
Ambivi honores? Mens quidem culpa vacat. 550
CROM. Vacare culpa conscius animus nequit.
Te proditorem mens, manus, tabulae tuae
(Et scelere in uno non semel factum scelus)
Multiplice stringunt crimine. An negas Moro
Plures dedisse litteras, rursum Mori 555
Legisse plures? Crimina haec regi satis
Monstrant rebelles.
ROFF.Proditor fateor ero
Si proditores dicitis qui mutuas
Dant recipiuntque litteras. Quis tam meae
Iudex iniquus sortis ut crimen putet 560
Socii, et amici, prima quos aetas pares
Iunxisse animis, studia compularunt, malum
Commune tandem carcer astrinxit magis
Vidisse caras litteras?
HAER. Duplex scelus.
ROFF. <> Morus ut culpae mihi 565
Vitioque detur? Cuius e studiis salus
Regni pependit? Cuius arbitrio foris
Compositus orbis? Cuncta cui patria refert?
HAER. Desiste.
ROFF.Metas Angliae ut dederit mare
Non statuit ullos terminos famae Mori 570
Divisor orbis pelagus. Ingenium Mori
Pietasque metas cum orbe communes habet.
Huic me dedisse litteras crimen putem?
CROM. Recentiori lege Roffensem reum
Saltem tenemus. Voce communi ordines 575
Statuere regem praesidem summum sacris
Intra Albionis maria. Quo tandem tuus
Inclinat animus?
ROFF.Haud dubie ut istam vocem
Legem recentem principe indignam pio.
AUD. Sed longa trahitur cassa successu mora. 580
Cum certa steterint ista tractari decet.
CROM. Res differatur ista.
BRAN.Praefectus suos
Abducat.
HAER.Animus redit, et scelus mihi.
BRAN. O imperitum et pervicax senis caput!
Bolene, inertes quid stupent enses? Quatit 585
Irae et furoris rabida tempestas sinum,
Tantas nec iras languide sinus feret.
Brandonus astra iurat, ensem pectori
Istaec simili dextra defigit, trucem,
Pectus nisi remolescat et regem colat, 590
Infesta pestis, mortifera regni lues.
Vos, aulici, quid agitis? An votum placet?
CROM. Res ista, proceres, quicquid evenit, pio
Ut machina animo, vel Lydius auro lapis
Est admovenda. Fractus aut manus dabit, 595
Aut si resistet, quod cupio, dabit caput.
HAER. Cedat, resistat commodum utrumque est mihi.
CRAN. Sed tamen ut ista fausta pro votis cadant,
Non solus istis pugnat in castris mora
Nostri triumphi praesul. Infestum latus 600
Heu quanta fratrum turba densatis subit
Metuenda signis: sacra Carmeli domus,
Carthusiana claustra, praecellens decus
Assissiani, Brigidae celebris cohors,
Vnius omnes, omniumque uno sonat 605
Animo. Statutum regis aut animum a nova
Ambitione flectere, aut regis caput
Submittere irae.
CROM.Faxo submittant cruci,
Morientur omnes.
HAER.Strenue, ut meos decet.

ACTUS I, SCENA iv
CRANMERUS, AUDLEUS, CROMWELLUS, BRANDONUS, HAERESIS, SATELLES, PENSIONARII, HOUARDUS, BRIANTUS, ENSIFER, HENRICUS, FUROR

HEN. Roffensis — at iam fallor, exiliit mihi 610
Ignobile istud nomen, externo vetus
Vilisque titulus cessit, in Romam seni
Rutupina transit Roffa. Purpura toga
O quantum adnornat! Lene iam praesul sonat,
At cardinalis grande. Non sapit bene, 615
Mediocria quisquis iuvenis et senex sapit.
Roffensis in Vitalis nomen, et titulus abit
Vetus in recentem. Tertio et easdem libet
Versare sortes, cumque, Vitalis, vetus,
Tu †titulus esto,† faxo mortalis novus 620
Nomen virumque mutet.
HAER.Cum ab humeris fluit caput.
HEN. Cranmere, quidnam praesul ut novos tulit
Terretve titulos?
CRAN.Is magis papae favet
Quam regi, et animus pileum haud spernit pius.
HEN. Si forte se putet pileum et caput simul 625
Gestare posse, nae ego humeros tantum seni
Truncumque linquam. Turris aut Tamesis caput
Geret inimicum.
FUR. Lentus est adhuc furor!
HEN. Erigere, segnis anime, cum papa iugum
Humeris perenne disiice, infestam mihi 630
Farnesianam gentem ut in promptu foret
Et nomine hominum ridere. At satis sibi
Innocua constat ratio, quicquid pontifex
Frendens furensque fungat. Audlaee, propera
Legemque scribe protinus. In scriptis patrum 635
Quaecunque carta, pagina, linea, littera
Romae papaeque faverit, iubeo ocius
Ut deleatur. Episcopi tantummodo
Permitto nomen: esto sit is episcopus
Henricus ego sum. Illi quis aliquid dabit 640
Quod mihi neget? Vel si neget non dabo mihi?
Roffensis? O quem nomino! Fuit dies,
Henrice, quondam fuit. Is fuit dies
Quo tu illum amabas, meque Roffensis iterum
Tum etiam amabat. Non amat, pereat senex. 645
Henrice, pereat? Pereat, incassum volo
Quicquid volo nisi ille perit. At an iuste vide.
Roffensis, heu me! Melleum meum senem
Patremque perdam? Felle sed reliquos dies
Amariore spargit, cuius arbitrio diu 650
Laeteque vixi. Paene sum dubius mihi
Propriaque plector mente. Sed quid iuvat
Vixisse laete regibus si vivere id
Tandem negetur? Intus ast animo Annae mihi
Amore fervit animus, haec vinctum trahat, 655
Annaeque amore displicit praesul mihi.
FUR. Annaeque amore praesul infestus cadet.
HEN. Sed mitiga animum, Henrice, si potest. Tuus
Roffensis etiam vivat. Hoc munus tibi,
Cromwelle, mando. Vince si potes senem 660
Mihique mollem redde. Sin rigidus sua
Persistat acer mente supreme novam
Capitis adurge legem, et hac tandem reus
Scelere arguatur. Id fieri statim volo.
CROM. Paremus.
BRI. Audax vicit Henricus. Scia 665
Ni mente reges viverent credas ego
Mallem Briantus esse quam Henricus.
HEN.Deus
Si tibi dedisset sceptra quae dedit mihi,
Quid nunc agendum duceres?
BRI. Utinam Deus
Mihi dedisset! Nempe quod tandem sibi 670
Et sero pene, censuit agendum tamen
Henricus.
HEN. Ad turrim te, Houarde, praesuli
Ut nostra referas dicta praeripias volo,
Et facilem et iratum esse me, veniam et necem
Promitte. Mentem praesuli fido refer 675
Audlaeo, ut inde quam aliam iactet sciat.
HOAR. Quod ius in hominum studia concessit Deus
Quod ius in animos tempori, ut iuvenis seni
Idemque tantum discrepet senex sibi?
Henrice, si te novimus, novi pium, 680
Quem non Bolena mente transversa impio
Egisset aestu, dirus in Romam furor
Placidum efferasset pectus; insontis odium
Roffensis animum ad saeva consilia tuis
Indigna fastis impulisset. O dies! 685
O foeda tempora! Quisquis Henricum et suum
Roffensem (erant sic unus et rex et senex)
Novisset antehac, citius et soli diem.
Caeloque solem legis oblitos suae
Solvi putasset posse, quam regem et ducem 690
Patremque regis, dico Roffensem, abripi.
Sic mente, sic studiis, sibique sic duos
Totos revelli. Cardo sed adesse admonet
Quos forte nolo, forte quos cupio.

ACTUS II, SCENA v
HOARUDUS, DARCIUS, MUSGRAVIUS

HOAR. Salvete, comites.
MUS.Fide sis salvus comes. 695
DAR. Howarde, salve, commode ex votis ades.
Quid aula? Quid rex? Quid rei proceres novi
Commachinantur?
HOAR.Dexteras omnes sibi
Dedere.
DAR.Quorsum?
HOAR.Regis et regni ocii
Tollant ut hostes.
MUS.Nempe vel solum suos 700
Ut regis illi? Publico ut regni bono
Unquam studuerint? Scilicet Morum volunt,
Roffensem, et omnes quisquis aut regis bono
Regnive studiat. Teque non eadem utinam
Vincula tenerent. Melius ah melius saepe, 705
Hoarde, mentem sequere, quae damnat piis
Damnato factis. Sceleris is partem tulit
Qui tam prope stetit, abstine puras manus.
HOAR. Quod facio cogor.
MUS. Facile qui vult cogitur.
HOAR. Quod facio damno.
DAR.Quod damnas procul fuge.
HOAR. Qui non probat fugit.
DAR.Fugiat ut non probet
Et mente et opere.
HOAR.Quanta nolentem mala
Timeo sequuntur.
MUS.Nulla si constas mala
Fortem sequentur. Dediscat animus pati
Qui ferre didicit.
HOAR.Corpori, famae, bonis 710
Maiora quam quae ferre confidam mihi,
Cruces tot et uni fingo.
DAR. Fingis, haud feres.
Solus sequeris signa Roffensis, Mori.
HOAR. Hi quot? Duo.
DAR.Pro millibus stabunt duo
Not Angliae, noti orbi.
MUS. Nec sunt hi duo, 720
Tuas ut unus, mille Roffensis, Mori
Partes sequuntur.
HOAR. Vultis ut sciens notam
Mihique gentique rebellis infamam notam
Patiar inuri.
MUS.Patere si famam cupis
Veram et perennem, nomen infame faciet 725
Stigmaticus error. Quae beat fidem cole,
Fidem Catholicam, nempe maiorum fidem.
Si claruere hac saecla proavorum fide
Qua te repones parte degenerem?
HOAR. Mea
Mihi studia fixi, stat animo regem sequi, 730
Video id necesse est.
MUS.Abiit? O vanum caput,
Iuvenile, inane, Nescit infaelix quid est
Auram meram captare. Iam tandem liquet
Te teste, Hoarde, iuvenis et senis animo
Quantum intereest. Roffensis, o nunquam mihi 735
Satis adamate praesul! Te dudum tua
Te ob merita colui, nunc magis, pater, colo.
Roffensis Angliae decus.
DAR. Parum est, decus
Roffensis orbis.
MUS.Anglia te amisso gemet.
DAR. Gemet orbis.
MUS. Anglia quem sero sibi 740
Tolli dolebit.
DAR. Orbis et totus sibi
Tolli dolebit.
MUS. Patriae patrem.
DAR. Angustam facis
Quam maria cingunt patriam.
MUS.Quantus domi?
DAR. Maior foris.
MUS. Patria ut patrem invisa nece
Ingrata tollat? Non queo tantum nefas 745
Metuere. Ad aulam dubius ut finem rei
Videam advolabo, dextera si qua queam
Scelus expiabo.
DAR. Meque Roffensis suae
Et causae amicum et vindicem laeti feret.

CHORUS SECUNDUS

ROMA Iam saltem lacrhymis modus 750
Et pressis dabitur quies.
Luctum gaudia sublevant.
Quis te laudibus evehit?
Quis praeconia buccinat?
Quae te concelebrat tuba, 755
Roffensis patriae decus
Et pastor gregis optime?
Non te splendida praemia,
Non frangunt animos minae.
Tu constantior omnibus 760
Regem fortiter arguis
Solus, propositi tenax.
Post labentia saecula
Aetas te referet nova
Et nunquam periens honos. 765

ANGLIA Fama Roffensis populo Britanno
Concinet nomen celebri camena,
Dum suo cessat gloriare fuso
Stamine Clotho.

Ille reginam relevare lapsam, 770
Et pias rursum sociare taedas.
Ille vesanos cohibere novis
Regis amores.

Discet haec olim soboles futura
Patre grandaevo referente, proli 775
Quae suae narret, celebretque sacro
Carmine vatis.

HISPANIA Ante pruinosos obvolvent aequora montes
Et patulas inter volitabit cete cupressus,
Quam tua de nostro labatur pectore virtus. 780
Tu genus Hispanum valido defendere nisu
Ausus, et ardentes contemnere principis iras.
Hesperii quondam narrabere tutor honoris
Et spretae vindex Catharinae. Quis tibi laudes
Secantare queat, quis digno carmine famam 785
Spargere? Te fidum referet sine fine volumen,
Et priscos inter Anglum numerabit Iberos.

GERMANIA Non Suadae eloquium tollere honoribus
Roffensis poterit fortia pectora,
Non illum feriunt regia fulmina, 790
Nec mentem quatiunt aurea pondera.
Illi sancta fides imperio regis
Et vita melior, testis adulteras
Henrici thalamos dum gravis increpat.
O dignum facinus perpetua tuba! 795
Dum sceptrum Carolus Caesaris gerit
Insignis titulo, tu celebrabere
Tutor Caesarii nominis. Hoc iubet
Propugnatus honor principis inclytae.

Perge ad Actum III