Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.  

ROFFENSIS

 

<DRAMATIS PERSONAE

FUROR
HAERESIS
NUNCIUS
BRIANTUS
HENRICUS
BOLENUS
HOARDUS
BRANDONUS
WALSINGHAMUS
SERVUS ROFFENSIS
CRANMERUS
AUDLAEUS
CROMWELLUS
ROFFENSIS
DARCIUS
MUSGRAVIUS
GARDINERUS
STOCLEUS
TUNSTALLUS
MORUS
ADVOCATUS

CHORUS NATIONUM

muti

DUO PENSIONARII
DUO LICTORES
SATELLES
ENSIFER

WILTONUS
CARNIFEX
CRUCIFER

<PROLOGUS>
FUROR solus

Furor supinas tango terrarum plagas
Acheronte devius. Ecquis e Stygia domo
Me turbo rapit, et proximum sistit polo?
Sic, sic Britannum gestiens calco solum,
Optata tellus Anglica, optati lares. 5
Exilia vestris longa finibus tuli
Caeco retrusus carcere. O quoties tuos
Memini propellier irrita sinus face!
Quoties recessi victus! Et quoties novas
Movi procellas, desidi pulsus fuga! 10
Sed remeo tandem plenus irarum, ac velut
Immissa terrae pestis, aut dirus vapor,
Cunctis tremendam nuncio populis luem.
Iussit minaces currere in caelum faces
Erebus apertus. Quid leves flammas moror? 15
Orcus Furorem misit. An frustra ? Pudet,
Miscebo cuncta scelera per summum nefas,
Ut quicquid hactenus tulit mundus mali
Leve sit futurum. Atrum auctor horresco scelus
Quod meditor, ampla caede cumulabo Angliam, 20
Sed innocentum, castus infensos cruor
Oblectet acies. Quid tero [intui]tu diem?
Iura violare cuncta, de mundo fidem
Tollere parum est, quinimo []tur diis
Honos timorque, et incomes regnet scelus. 25
Sic virus effundam. At nequit pectus minas
Concipere, spiritus ita infensos gero.
Faedus ineundum es,. Quid stupes, vecors Furor?
Satagam, tot unus nam malis impar ero.
Ecquis laborum socius, aut scelerum comes? 30
Megaera mitis est, Erinnis impotens,
Imbellis imo tota furiarum cohors.
Quid agam? Scio. Reperi inferis peius malum
Inter cavernas horridas tetrae Stygis.
Faecunda laqueorum Haeresis summum tenet. 35
Haec una maior omnibus, vitii parens,
Genitrix malorum, pessima inferni lues.
Libido, luxus, ira, perfidia, dolus,
Aut si quid infernus alit infandum mali,
Horrifica matre hac pullulat proles fera. 40
Haec digna nobis socia, te socia fruar,
Adesto tristis, dira, nefanda Haeresis,
Ocyus adesto. Te tuus cupit furor.
HAER. Quae me lacessit turba? Quis meos ciet
Ignes? Trecentis implicita faciniorbus 45
Partes in omnes versor, ut quo me feram
Dubitem. Undique imploror, mali tanta est seges.
Sed fare, quid mentem Furoris vellicat?
FUR. Scelus occupandum est.
HAER.Stulte, quid narras scelus?
Millena meditor.
FUR.At levia. Nescis grave 50
Quid machinari, quod polum in celsum ruat.
Cruenta meditor, animus excedit minas.
HAER. Ede, ede quid sit. Placuit exundans sinus.
FUR. Nosti Britanno qui sedit regem throno?
Henricus est, defensor est ecclesiae 55
Fideique Romanae.
HAER. Heu piget memini, dolet.
FUR. Inversus ordo faciet ut veram fidem
Imis revellat, ac tua micet face.
Labente rege cuncta in exitium ruent,
Et praeda nostris copiosa sedibus 60
Obveniet. Agedum fare, qui placet nefas?
HAER. Perplacet. In omnes ibo suppetias lubens,
Unde auspicari facinus insigne statuis.
FUR. Hoc est quod adeo flagitat genium tuum.
Consilia, technas, machinas, fraudes, dolo s65
Tuum erit abunde promere, ut tantum scelus
Rite ordinetur. Reliqua mandentur mihi.
HAER. Satis est, abunde est, teneo conceptum nefas,
Agnosco socium pectus, et animos pares.
Cudendus ordo est. Habeo. Sic totum lubet 70
Confundere castrophen. Onus subest duplex.
Suum cuique. Regium pectus tuis
Devoveo flammis, ure graviore face.
FUR. Non Maenas adeo plena concepti dei
Lymphata rapitur, entheos ferens gradus 75
Ac iste nostro numine impulsus furet.
HAER. Metam, Furor, sed concipe ut rite ardeas.
Roffensis impetatur. Is fidem Angliae
Solus tuetur, ipse columen unicum est
Labantis et in peius actae ecclesiae. 80
FUR. Torquebo fulmen irae et invidiae, Novum
Spirabo virus. Quatiet Henricum dolor,
Sed irremissus, cui medelam machinans
Senem sequetur, capite dum truncus cadat.
HAER. Cineres sopitos ore versabo meos, 85
Proceres quibus spargam vigil, ut artes meae
FUR. hos novorum dogmatum inficiant lue.
FUR. Quin illico res aggredimur intus novas?
HAER. Agedum, penates rapida primatum peto.
FUR. Regis ferali pervolito lares pede. 90

ACTUS I, SCENA i
NUNCIUS solus

Tandem petito littore impressi gradum,
Et tutus avidas oceani abegi minas.
Optata salve terra tam longa mihi
Quaesita ponti clade. Quis queat eloqui
Quantis viator erret eiectus malis? 95
Praerupta vixdum montium cacumina,
Nivibus rigentem tramitem situ horridum
Titubante passu superet, et gravior premit
Moles laboris. Ecce trananda aequora
Unda, superanda et fluctus. Adversus Noto 100
Pugnat Aquilo, Euris Africus, turget mare
Dubio tumultu. Exaestuantis quis freti
Saevo furore refera illusas rates?
Meminisse dulce est, recreat exesus dolus.
Sed res agenda est nostra, sic summi monent 105
Mandata praesulis. Imperia ferens truces
Petii Britannos, ac teneo tandem sinus:
Roffensem acerbis pectus invictum minis
Offerre grassanti anxia solertia
Pesti mederi, regis et procerum animos 110
Stimulare, Christi fervidum adstare gregi.
Dum fama Romae personat, solo minor
Praesul tonante Paulus, in Farnesia
Lux magna luce, se perindignum ratus
Vilescat ut neglecta pietas, ardui 115
Pretium laboris statuit et constantiae,
Insigne purpurae quod apporto decus.

ACTUS I, SCENA ii
NUNTIUS, BRIANTUS, 2 PENSIONARII

BRI. Attolle radios, Phoebe, meliori face
Currus adorna. Festus agitatur dies.
Nubila serenum nulla contaminent polum, 120
Vernante Zephiro assibilet laetum nemus,
Immitis Aquilo sileat et madens Notus
Alio repulsus quatiat imbriferas comas,
Geniale lumen ardet, abscedat dolor
Scindens capillos, irrigans fletu genas. 125
Adeste risus, otium, lusus, ioci.
Vos ocyus curate cuncta satagite
Solium parate regis, et spectaculis
Aptate scenam.
NUNC.Hunc ordinem e procerum reor,
Sic verba monstrant.
BRI.Sed quis adversum venit, 130
Cupidusque nostros propius affatus petit?
NUNC. Salveto quisquis nobili lare inclytus
Hanc incolis terram.
BRI.Paribus opto tibi
Votis salutem.
NUNC.Nuncius regem peto.
Qui praesidens Romae Petri curulem habet 135
Mandata linguae haec tradidit Paulus meae.
Roffensem adornat sacra Romae purpura,
Fidem galerus facito.
BRI.Congredi lubens
Darem, sed alia iam tenent regem otia.
Iam coniugales tecta collustrant faces, 140
Laetantur omnes. Hic ludis vacat dies.
Auspice Bolenam iunxit Henricus sibi
Numine, peringratum fore et durum reor
Regi quod affers nuncium. Usque eo sile
(Procella ne qua stupret innubem diem) 145
Geniale dum sit lumen extinctum tori
Regalis, atque terminis ludis detur.
Nascente sole crastino dabitur
Adire regis, et coram proponere
Summi petita praesuli. Nox interim 150
Artus labore recreet oppressos viae.
Vos illico curate sumptu regis
Domus pararier, nec indignam hospite.
NUNC. Benignus es, votis decet cedam tuis.
BRI. “Roffensem adornat sacra Romae purpura!” 155
Quinimo vincla pertinax premant caput,
Onerant catenae colla non solita prius
Iuga ferre. Longas carceris duri moras
Vitam perosus habeat, et quisquis ferox
Vel supplicantis vota calcat principis. 160
Nempe hic iugales persequi solus faces
Impune perget, ut Bolenae nuptiis
Absterreatur, rexque Catharinae toros
Violare caveat? Decrepitus, iners senex.
Catharina iam annis cessit, Annae aetas viret. 165
Anna et sonoram suaviter pulsat chelin,
Tripudia numeris aptat, insistit iocis
Avida, serenos leniter vultus regit,
Risum, et disertas docta lachrymas evocat.
Catharina veris imbribus genas lavat, 170
Suspiria trahit altius, plorat, gemit,
Precibus tonantem placeat infensum suis.
Ut ut, gemiscant, rideant. Probe aemulus
Ad principis nutus novas sumo facies.
Lituus adesse clamat, arte adblandiar. 175

ACTUS I, SCENA iii
HENRICUS, BRIANTUS, BOLENUS, HOARDUS, BRANDONUS, FUROR

Intrant utrinque chori ludentes et primo tripudiis, mox armis congrediuntur.

HEN. Satis est iocorum, ficta cessent praelia.
Cedite. Briante, sedulum probo studium.
Placuere ludi, sed magis quod sint tui.
At nescio quae subita gaudentem opprimit
Maestitia, duro membra torpescunt gelu, 180
Cor stridet intus, animus haud praeest sibi.
Rursusque flammas sentio accendi novas,
Ardere pectus, viscera face corripi,
Animum tumere. Tanta quo rabies ferat
Non video.
BRI.Generosum urit exundans amor 185
Quandoque pectus, recipe missa gaudia.
HEN. Mens gravida luctu gaudiis sedem neget.
BRI. Maestam voluptate nova mentem subleve.
HEN. Obsistit animus.
BRI.Coge.
HEN.Qui cogi potest
Stabilis voluntas?
FUR.Improbus coget Furor. 190
HEN. Solamen unicum es, Age, responsum peto
Quod relevet animum. Fare. Quod crimen potest
Primo parentis nosse, mox gnatae toros?
BRI. Scrupis vacas. Inane nimirum scelus,
Gallo vorato, si in dapes pullum rapis. 195
HOAR. Iratum caput demulceam blande sinas.
HEN. Dicere noster ad inferos vicarius.
FUR. Dicere meus in inferis vicarius
HEN. Quousque praesul numinis []
Connubia praesul pervicax nostra abnuit? 200
Nihilne sceptra, regius splendor nihil
Mollit rigentem? Precibus aggredior. Preces
Durus repellit. Munera, titulos loquor.
Promissa temnit. Carceris poenas tulit,
Minasque sprevit. Quo virum impellam modo? 205
BOL. Magnanime princeps, rebus afflictis modum
Si quaeris, ultro temne Roffensis minas.
Privata vox est, qua lubet reges eunt.
HEN. Plus una posset ista quam vox multiplex.
Virtute lucet, litteris ingens videt. 210
Prudens, honestus, integer, quem pia fides
Vitaeque candor Angliae lumen dedit.
HOAR. Esto Angliae sit lumen, at regi obstitit,
Caput superbum effert.
FUR.Superbiam luat.
HEN. Non multitudo credet, aut populus procax. 215
BRAN. Testamur omnes. Mille in assensum ruunt
Sortis utriusque. Seu magis plebem cupis,
Clerumve mavis, nuptias cuncti probant.
Solus repugnat unus, et fingit moras.
HEN. At unus iste omnium animos secum rapit. 220
Agite, fidelis turba, quos iunxit mihi
Probata virtus, notaque in dubiis fides.
Tentate si qua poterit inflecti dolo
Tam dura cervix., fraude, blanditiis, minis.
BRI. Ludemus operam. Novi ego ingenium viro, 225
Quam pervicax sit, quam sui semper tenax.
Exhausta citius destituet humor freta
Quam cedat istud nescium flecti caput.
FUR. Propera, Megaera, porge luctificam manum.
HEN. Non patiar ultra, cur tero nugis dies? 230
Imperia teneo, prodeat invisum scelus,
Mactetur ista regis inimicus manu.
Non pereat una morte, millies necem
Moribundus optet. Pabulum iaceat feris,
Dirum cadaver funebri indignum rogo. 235
FUR. Perge ira, perge.
HEN.Non placet apertum nefas.
FUR. Occulta peraget scelera.
HEN.Secreto occidat.
Sic, sic statutum. Sed premit vulgi timor:
Obmurmurabit fama.
FUR.Quid? Populum timet.
HEN. Arridet istud. Sceleris infandi reum 240
Fingite, scelestos obrui nemo dolet.
Sit perduellis, proditor patriae impius,
Sic anxio tandem dabitur animo quies.
BRAN. Mandata capimus. Fertilis causa est mali,
Regi obstitisse perfide. Luitur nece. 245
Dubii quid aliam quaerimus mortis viam?
BRI. Si fallat ista, quis novam fingi vetat?
Ingenia procerum gravida sunt semper dolis.
HEN. Placet, eruas quod cedere arbustum negat.
Edicta nostra protinus in omnes volent 250
Dispersa fines. Nunciet praeco celer
Nostri Bolenam nominis sociam et tori.
Nemo Catharinam coniugis titulo adeat.
Fateor pudica est, moribus floret piis,
Modesta, facilis, casta, sed gravat unicum 255
Fratri iugalis vixerat consors tori.
Hic urget animum stimulus, et fessum premit,
Saevum irremisso hic concoquit pectus foco.
HOAR. Rapido per urbem regius praeco gradu
Vectus sonora haec fulminabit buccina. 260
HEN. Howarde, grato impendis operam muneri.
Nunc intus alma pace quaesita diu
Comite Brianto perfruar.
OMNESFauste, precor.
BOL. O fata caeca! Sancta quo ruit fides?
Quo tenera pietas? Regium numen iacet, 265
Insurgit audax plebs throni calcans iubar.
HOAR. Perfida vicissitudo mox leges feret
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
Et colla pronus subdat.
BOL.At face pereat
Correptus avida, Tartari fax perdita.
HOAR. Gravior superbum poena demittat Stygi. 270
BRAN. Loris cruentus spiritum invisum trahat.
Furiosa laceret dente crudeli tygris.
HOAR. Votum secundet desuper vindex Deus.
BOL. Sed quis citatos admovit praeceps gradus?

ACTUS I, SCENA iv
BOLENUS, HOARDUS, BRANDONUS, WALSINGHAMUS, SERVUS ROFFENSIS CUM 2 LICTORIBUS

WALS. Isthuc ligatum appellite invisum caput. 275
Salvete, proceres.
BOL.Quo rapis tectis pedem?
Quid vultus ardet? Ora quis mutat tremor?
WALS. Quae pertimesco scelera perturbant sinus.
HOAR. Quis iste onustas vinculis manus gerit?
WALS. Qui flagra meruit, carceres, flammas, crucem. 280
BRAN. Effare tandem quis celeris ordo latet?
WALS. Famulus doloso praesuli asservit vigil.
BOL. At cuius autor, non famulus est hic mali?
WALS. In arce squalent nobiles duri duo
Roffensis alter, perspicax alter Morus. 285
Hos magna dirimunt spatia, nec datur invicem
Miscere verba ne malis cumulent mala.
At colloquenti commodum abreptum gravi
Animo ferentes, machinis quaerunt viam.
Per valida moenia, perque robustas fores, 290
Nempe exaratas invicem voces serunt,
Linguae tacentis fungitur calamus vice.
Hic subdola utrique tabulas tulit manu.
Deprensa nuper syngrapha reum deteget.
BRAN. Agnosco, sic est. Fare quot fida manu 295
Tu tradidisti scripta.
SER. Roffensi et Moro
Ter quinque vexi.
BOL.Proditor!
BRAN.Sed nuncia
Quae litteris latent scelera.
SER.Me ista latent.
BOL. Proloquere, perfide.
SER.Nescio.
HOARVafrum caput,
Quin vera promis.
BOL.Coget at verum dolor. 300
SER. Ad ficta cogi potero, veri nesciens.
BOL. Sed vera nosti.
SER.Conscium testor Deum,
Quod delitescat syngraphis notum nihil.
BRAN. Vincla sceleratum et dira supplicia doment,
Auferte protinus, irritum trahimus diem. 305
WALS. Abripite celeres, paenaque excutiat dolos.
BOL. Henricus alma facta pensabit manu.
BRAN. Regi ferenda aveo lamenta sopient.
Tu perge, curam prosequi, arctior liget
Utrumque compes, dissitique longius 310
Disterminentur, singula observet vigil
Oculus.
WALS.Cavebo sedulus.
BOL. Alia manent
Intus. Parentur cuncta, Roffensem improbum
Tetricum tribunal criminis sontem arguet.
HOAR. Velocius perage.
BRAN.Odit Henricus moras. 315
WALS. Mandata fidus capio, solerter sequar.

PRIMUS CHORUS

ROMA Deflue subitos, Latium, casus
Vel qua Eridanus rapidum ducit
Tumido vastus gurgite flumen,
Vel qua flavos volvit latices 320
Septemque minis nimium notus
Collibus amnis. Verum his potius
Praesens luctus personet oris.
Non undantem ploras Tiberim
Non iteratas, Roma, ruinas 325
Saucia maeres clade remota.
Ius violatum, sanctamque fidem
Praedicit ingens vis lachrymarum.
Catharinae ecquis flere repudia
Aut aequo possit plangere luctu? 330
Cecidit, cecidit regina throno
Et desertis quaeritur thalamis
Praepositos pellicis amplexus.
Quid non audet violentus amor
Et cum imperio iuncta libido? 335

ANGLIA Cohibe maestas, Roma, querelas.
Haec sunt lachrymis plangenda meis.
Ita in lachrymas, ite in planctus
Confusa cohors. Vosque, puellae,
Et quibus instat cana senectus 340
Fundite flectus, pulvere turpes
Nullo iacet ordine crines.
Dedecet ordo, cum sit nulla
Meta dolors. Pectora palmis
Repetita sonent. Sensiat ictus 345
Placido labens alveo Tamesis,
Et Parrhasiae notior ursae
Sensiat Humbar. Catharina iacet
Spoliata throno, spoliata toris.
Quae modo <nituit> clara monili 350
Iam consperso turpis cinere.
Viduas luget regina faces.
Miseram, Anglia, reginam plora,
Plange cadentem.

HISPANIA Accipe fletus gentis Iberae 355
Timidos lacrhymis accipe vultus.
Alii usurpant gemitus nostros
Solum Hesperiis lugere []
Solum Hispanis [] cadit. 360
En nova nostrae principis intrat
Pellex thalamos. Quid sancta illi
Prodest pietas? Quid magnorum
Gloria patrum? Quid avi reges
Atavique? Iacet, iacet, heu, tanta 365
Ingloria virtus, et regum
Inclyta proles, procul a regis
Pellitur aula.

GERMANIA Quin et nostros dedecus istud
Questus vocet. O saevum facinus, 370
Nulloque prius visum saeclo!
Quid te movet, dira libido,
Petere alterius turpes thalamos
Spreta immerito coniuge casta?
Non de ignoto Catharina grege, 375
Non quisquiliis edita plebis.
Caesare gaudet clare nepote.
Unus cunctis dolor incumbat,
Et cum tristi plangat populo
Tristior ipso populo Caesar. 380
Omnes tangit publica clades,
Et cum Carolo spreta nepote
Regia sponsa.

Perge ad actum alterum