Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera virida - translatio  

ACTUS V, SCENA i
EXCORDIA, BECANUS, PROFANITAS, SCIOPPIUS, SYCOPHANTIA, PACENIUS, IMPUDENTIA, COQUAEUS (Authorem suum genius quisquis in humeris advenit.)

PROF. Dolorem qui volet sepultum Anglicanam cervisiam sibi comparato 1305
EXC. Achilleo hoc more et modo factum est ab Anglia doluere ab Anglica remedium
habent et indolentiam.
SYC. Videbit hic Ignatius qui possit his furor minui. Vinum et mulierem, haec duo
dato, intemperiae fient sepelibiles.
PROF. Ipsi sibi cantharos implerunt, dum nos absumus. 1310
SYC. Ibi in lupanari ubi dum reliqui consistorium reapse repetunt, quiescit. Nunc
rabies sistitur.
EXC. Sed Impudentiam miror maxime.
IMP. Quid ita, Excordia?
EXC. Ego perpusillum nunc vix tuli, tu grandiorem tuum nullo labore baiulas. 1315
IMP. Utrique credo erat par onus.
EXC. Quomodo?
IMP. Coquaeus ut sit magna mole nullo pondere est tamen hominem rebar me
gestasse plumeum.
EXC. Penitus eum exinanirat Vacuum. 1320
PROF. At quid opus erat gestarier hominem tuum, qui vigilat usque atque
valet?
IMP. Stupore plane obtorpet ex quo ablatam purpuram audivit.
PROF. Omnium ea purpura est communis calamitas.
EXC. Delirio praesertim, qui vicatim nunc cum Vacuo miser usque sibi 1325
quaeritat, quem secum possit huc adducere.

ACTUS V, SCENA ij
ILLIS DELIRIUM, SUARES

SYC. At salvus est.
EXC. Quidum?
SYC. Comitatus hic in tempore accidit huc.
EXC. Enimvero gratulor meo Deliro. 1330
DEL. Morosior quidem hic senex, Bellarminus praequam fuit: sed neutiquam
immerentior: Hoc fortunate evenit mihi.
SUAR. Hoc deambulationis non placet. Ego redibo Conimbricam.
DEL. Nunc adsumus, domine. Iste praestitutus est locus. (Monstrat ubi
assideat.
) Hic tibi quieto licebit esse antisper dum venerint. 1335
EXC. Delirium ut valuisti?
spacerDEL. O socii, ferre opem obsecro
spacer<EXC.> Quidnam est opus?
DEL. Delenificis ut dictis mihi senem protervum teneatis, ne abire nunc velit.
IMP. Quid hominis est? 1340
DEL. Suares Conimbriae primarius professor. Eius in Anglicanos ingentem
librum in Galliis nuper damnarunt Vulcani ad violentiam.
SUAR. Quousque tandem haec praestolatio?
DEL. Quid stetis obsecro?
SYC. Sine me. Salute summa summum suum Suarium impertit Ignatius. 1345
SUAR. Quin veniat hercle si volet.
SYC. Venire se ait, et res tuas agere.
SUAR. Pulmoneis eum reor ire pedibus.
DEL. Certe ligneis, atque inde est tardior.
SYC. At iste Cunctator domine rem restituit tibi. 1350
SUAR. Ut collibuerit.
spacerDEL. Hercle oportebit postquam ista viderit.
spacerSYC. Nam quae illa sunt?
DEL. Sinis ut tuas monstrem iniurias.
SYC. Quaeso. 1355
SUAR. Sino, modo breviter. @@@@@
DEL. (Producit e capsula sigilla eorum, quorum authoritate liber eius, ut videre
est, prodiit.
) Hic Alphonsus est Conimbricensis.
SUAR. Honorandus dominus et amans mei. Quid ille ait?
DEL. Longum est perlegere. 1360
SYC. Compungito in summam.
DEL. Communem huius aetatis Suarium magistum esse et Augustinum alterum.
SYC. Non sunt logi. red
DEL. Hic Ferdinandus Algrabiensis episcopus. red
SUAR. Ingenii incomparabilis vir est. 1365
DEL. Ille hoc opus comparat cum Iosuae fatali clypeo.
SYC. O divinas facetias. Quis ille tertius?

[Lacuna 8 fere versuum in ms.]


ACTUS V, SCENA iij
ILLIS IGNATIUS, EUDAEMON (in medio eorum ambulat), LUCIFER

IGN. Curabo, mi Eudaemuncule. Imo adside huc, meae deliciae (inter genua.) Vos
vero advortite. Quem video vere? prin[......................] meum Suarium. Accede
dum, pater. (Iuxta Eudaemonem collocat.) Senecta aetas huius subsellii est 1370
LUC. Verum amicos nostros alios non video.
PROF. Ecc' illos tibi.
LUC. Ad quid sibi vult ille decubitus?
IMP. Aegritudinis vi victi pars stupent, altum pars caetera dormiunt.
LUC. Vos vero suscitate. 1375
SYC. Non licet.
IGN. Non? Qui minus?
SYC. Rabies prior ne redeat, quam nunc consopit sopor.
IGN. Tua igitur, imperator, est opus opera, tu videris intemperias simul removeant,
ac dormire temperent. 1380
LUC. Artes meas adhibebo.
IGN. Nos interea cum Suario rem transigemus.
LUC. Fiat. Vos huc me intro sequimini. (Exeunt 4 genii et Lucifer.)

ACTUS V, SCENA iiij
IGNATIUS, SUARIUS, EUDAEMON, DELIRIUM (Dormientes.)

IGN. (Assurgit Suarius.) Iam te, Suari, quod premet, et senectuti tuae hiemem
acriorem quod parat id tu flocci aestimes Ignatium si audis. 1385
SUAR. Flocci? Hercle hoc solaminis rebar mihi futurum.
IGN. Ah tam suaviter.
SUAR. Quippe ni lumbos mihi se defregissent saevissem lenius.
EUD. Arido seni novum in corde fecit ira incendium ni blandiloquo imbre
defendamus iam cum ipse ardeat. red 1390
IGN. Cauto est opus.
SUAR. Dicam poetice. Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos.
EUD. Nam praeter tanti nominis quae facta professori est contumelia, ut seni
exucco adeoque Hispano ignem subderent.
SUAR. Scelus ’st null0 piaculo resolvendum. 1395
IGN. Euge, fili, perge sic lactare.
EUD. Non si flammis ipsam Lutetiam incolent.
SUAR. Probus adolescens et rerum cordatus arbiter.
EUD. Quin denuo assides, domine, et quae meditati modo ad hanc rem
sumus audis? 1400
SUAR. Age.
EUD. Per te liceat modo, summe imperator.
IGN. Perplacet.
EUD. Primum id scias nunquam tibi defuturos Iesuitas vindices, Sorbonam ob
hoc factum qui vexent et indies moliantur ardentes montes mali. (Galliae cuius authoritate 1405
libri sunt combusti.
)
IGN. Ita pol spondeo.
EUD. Tum ipse sibi regulus ille parentum exemplo caverit. In mundo sunt
cultelli, hanc si porro pergat viam, sunt et Ravaillaci.
SUAR. Id habebo vindictae satis. 1410
EUD. Incendiariis his interibi exinde quantillula acquiritur gloriosa quod domi suae
et senem solumque te, longe post ordines palantam libere a pecu caetero habuere red
uro thumiamate?
IGN. Tua id, Suari, potius gloria erit.
SUAR. Mea? Apage a me istam gloriam. 1415
EUD. Nec ego id dico, sed gloriae quod in hac re inest, id isthunc desumo, pater,
tibi Ignatio imperatori quod hac operam probus, quae summa vota veteris est.
SUAR. Memini.
IGN. Nec ego aliquid perinde magni facio Frantisce prae libro tuo.
EUD. Castigatorem igitur cave alium quemquam flocci feceris. 1420
SUAR. Assentior, satis mihi istud est. Iras nunc exuo.
EUD. Vitaeque perppaucillum hoc quod subserstitet tibi damnatus hoc magis
crederis habere genium.
SUAR. Ita credo.
IGN. Et ita faxo totus orbis creduat. 1425

ACTUS V, SCENA v
HIS LUCIFER, 4 GENII RELIQUI

LUC. Date huc mihi.
EUD. Vitaque dum discesseris brevi subsidium summum occupatis, Ignatium red
prope. (Ampullas quas genii afferunt.)
LUC. Fiet.
SUAR. Senem beatum me. Haud mihi posco amplius. 1430
LUC. Hem. Ebrios hinc vos madefacite, cramben habet mixtura haec cum
croco.
EXC. Profanitas accipe sis alteram.
PROF. Curabimus.
LUC. Hoc elixir est hellebori. Ecquis hinc infundit insano? red 1435
SYC. Ego fecero.
LUC. Prae dolore qui stupet nepenthes istud hauriat. red
IMP. Cedo id mihi, domine.
LUC. Iamiam parata erunt.
IGN. Habendae sunt tibi gratiae quod intus ergo designasti, Eudaemon, singulis 1440
[ . . . ] palpum quo pacto possit optime. Idne attulisti?
EUD. (Dat illi chartulam.) En hoc.
IGN. Meditabor interim.
EXC.. Becane, Becane, vigila.
BEC. Vigilo, cedo illum decimum cantharum. 1445
EXC.. Vigila, videt te Ignatius.
BEC. Defer eum in consistorium, ibi vapulabit.
EXC.. Inquam vigila, et vide.
BEC. Quid? Siste me.
PAC. Nos cardinales sic solemus. 1450
SYC. Vah, pergit adhuc furere.
LUC. Tu perge quod bibat dare.
EUD. (Coquaeus venerationis plenus est.) Abscedentis aegritudinis excordia red
haec sunt.
IGN. Hem monache, bonus es huc age. 1455
IMP. Compendium venerationis iam facio.
PROF. Scioppi, scin' ubi sis?
SCIOP. Ha, ubi ubi sum?
PROF. Aspecta modo.
SCIOP. Suntne ex Anglia? Sine arma capiam. 1460
PROF. Imo domini tui sunt, erigite te atque advenerare.
LUC. Satis habet, nunc vultum suscita.
SYC. La ho, so ho. Pacem.
PAC. Quid est rei? Quis me vocat?
EUD. Hic hic, Pacem sunt qui te volunt. 1465
SYC. Quin surgis ocyus?
PAC. Da mihi manum.
IGN. Vos vero quotquot hic adestis filii, attendite quod nunc proloquor.
COQ. Expectamus quid velis.
IGN. Primum omnium, cenemus ne quid nos in posterum porro occupemus. Ad 1470
librorum hoc negotium periculosa res est, hostibusque fecit copiam deteriores ut
essemus praequam fuimus prius.
LUC. At omnibus amicis morbum hic incussimus gravem, ut nos videre nunc
audireque aegroti sient.
IGN. Antequam hoc obtinent Angli animorum virtutubusque utrinque 1475
superent, seu lis sit ea ingenii seu fortitudinis, scribunt invicte et dimicant.
Phryges sumus, sero sapimus magno tandem edocti malo. Ita erat necesse tamen
SUAR. Nam quid necesse, obsecro?
EUD. In partium nostrarum gratiam.
SUAR. Ne plebs ascenderent, neu excruciarentur animi, aut quicquam crederent, 1480
cum dictari nobis mala audiant, id assequimur contra scribendo quanquam hostes
nihilo magis inconciliamus.
IGN. Tetigisti acu: ita se res habet, atque ita porro ut habeat id nos quod
curare addecet.
LUC. Quomodo decrestis scilicet? 1485
IGN. Quovis supersedebimus Alias aggrediemur via flagitiis et fradulentiis
quies [ . . . ] parent, Anglis concenturiabimus malum.
EUD. Neque deerunt tamen qui libellos pergitent identidem praescribere suamque
in futili plebicula existimationem adhuc nobis conservare integram.
LUC. Nunquam †amabo† consilium audivi firmius. 1490
spacerIGN. Nec quid mihi utiliu† sit in rem nostram Catholicam.
spacerSUAR. Quid istis fiet igitur?
spacerIGN. Id est quamobrem nos huc venimus. De vobis, filii, sententia sic sedet. Primum
dum quicquid est operae quod hactenus navastis, id honoris causa gratum habeo.
spacerBEC. Sat est. Benignitatem adoramus tuam, pater. 1495
spacerIGN. Et primum faxo feratis largiter. Erit indies [...] quod quisque cupeatis et quod indui.
spacerBEC. Dominationi tuae multas agimus gratias.
spacerIGN. Honoribus etiam donari vos iubebo.
spacerSCIOP. Bonus es. Felix servaveris tuis.
spacerIGN. Nam praeter unam hanc purpuram quam ponfiex tenere proposuit, in consultu 1500
meo licentia est adeundi dignitates omnes caeteras.
spacerCOQ. O nos beatos operam qui locavimus tibi!
spacerIGN. Sed haec adhuc sunt communia. Est porro singulis peculiare quod dabo bonum. Te,
Gaspar, martyrem dici volo meum, tuaeque passim historiae ut praedicet papalis nuncius non leve
miraculum. 1505
spacerSCIOP. Qua lege vel centum mihi nasos mutilandos postulemzs
spacerIGN. Borussia adhuc celabit Pacemium meum, nec qui sit intellegetur facile, nec cui
natus rei.
spacerPAC. Servabis itaque Bartolum tuum tibi in saecula.
spacerIGN. Coquaeus Augustinianorum quo princeps durat domi sibi hostem quaerat et 1510
Mornaeum fortiter audebit aggredi quasi quia Angli haud audent reponere.
spacerCOQ. Non hercle dignus sum hoc honore nisi quia tu vis, pater.
spacerIGN. Becanus ille est cui existimationem hanc denique commendo nostram
sartam tectam eam usque ut habeat, scriptis subinde perlegendo ne qua perpluat.
spacerBEC. Nihil uspiam est, pater, quod Martinus praeoptet sibi. 1515
spacerEUD. Iamne ergo singulis satisfecit dominus?
spacerOMNES Perplacet.
spacerSCIOP. Nisi quod Anglis adhuc dabitur alicunde crassi infortunii?
spacerEUD. Scilicet id nos videremus.
spacerIGN. Eamus omnes nunc ad me, ibi hilarem hunc diem sumemus. 1520
spacerLUC. At numerum, si recte capio, est qui deest.
spacerIGN. Ain’? Deest? Peribit, quisquis est.
spacerLUC. Estne Sycophantia?
spacerSYC. Sycophantia hic adest.
spacerIMP. Vacuum est. 1525
spacerIGN. At nomen mihi mutabit actutum atque Onustus fiet in vacuo.
spacerLUC. Miror quod hoc rei est. Nam praeter morem is mihi in quaestione nunc est.
spacerEUD. Mitte qui accerset.
spacerLUC. Placet. I tu, Impudentia.
spacerIMP. At ubi quaeram plane nesci . 1530
spacerIGN. Iamne, oscitanter verberos, quae haec omnium est ignavia?
spacerIMP. Sed salva res est, adventantem hic video in proximo.

bar

ACTUS V, SCENA vj
ILLI OMNES, VACUUM, FITZHERBERT

spacerDEL. Ecquem etiam adducit?
spacerIMP. Adducit.
spacerVAC. Sodes, propera. 1535
spacerFITZ. (Latine omnino nescit.). Barlowe, let him take as given to himselfe —
spacer
VAC. Illic erunt qui intelligent te.
spacerFITZ. Ile serve him also.
spacer
VAC. Hem tu, vide vero.
spacerIGN. Siccine vero, Vacuum? Per te diem corrumpimus? 1540
spacerLUC. Quid ais, cunctator?
spacerVAC. Ignoscite, adorandi mei domini. Huius unius factum est votis.
spacerIGN. Quid ita?
spacerVAC. Quia cochleam vincit tarditudine.
spacerIGN. Quid hominis est et quid sibi vult quod nunc prodeat post omnium 1545
longe operas tam sero?
spacerVAC. Id tu melius quaesiveris, domine, ex ipso. Nam ego quae loquitur
intelligere nullus queo.
spacerIGN. Quidni?
spacerVAC. Eius linguam nescio. 1550
spacerEUD. Cuiatus est?
spacerVAC. Nec id scio.
spacerLUC. Quid adduxisti igitur?
spacerVAC. Quia librum subinde monstrat quem in Anglos scio compositum esse.
spacerIGN. Qui id scis? 1555
spacerVAC. Ita quidem autumo. Sed si placet tute appella qui sit et quid velit.
spacerIGN. Quid ais tu? Ecquid commeministi Latine, mihi homo?
spacerFITZ. If not beeinge Latin our countremen will understand it the better.
spacer
IGN. Obsecro quid ait?
spacerFITZ. Your Latin bookes are for schollars only. 1560
spacer
LUC. Ecquis omnium hic intelligit?
spacerFITZ. I shall well fit the unlearneder sort.
spacer
SCIOP. Mirum nisi Hebraice.
spacerSUAR. Imo ego novi Hebraicum non esse.
spacerFITZ. The poore Catholique cobler will finde comfort in mee. 1565
spacer
VAC. Vide, Catholicum crepat. Proculdubio rei nostrae summe profiturus est.
spacerIGN. Accede dum, o hospes. Cedo librum. Latini hi sunt typi. Age, lege.
spacerFITZ . “A redjoynder to the supplement of Father Robert Parsons disputations.”
spacer
EUD. Hem, Vacuum optime coniecit Anglicanam rem attingere. Iam pro certo
habeo, Robertum Parsonium nominavit. 1570
spacerIGN. Illumne? Gravida res est.
spacerLUC. Ut igitur in pauca conferatur, Parsonium huc advocemus. Ille forsitan ad
huius animum linguam potessit vertere.
spacerIGN. Consilium est conducibile. Age tu, Vacuum, dic Parsonio nos illum illico
conventum velle. 1575
spacerVAC. Dicam.
spacerIGN. Sed mora nulla sit.
spacerVAC. Monebo.
spacerEUD. Tu vero perge.
spacerFITZ. (Concitative voce haec.) “A discovery and confutation of many foule absurdities, 1580
falsityes and lyes.”

spacerEUD. Quorsum ista contentio, o bone?
spacerSUAR. Veterem ego gladiatorem aliquem fuisse autumo.
spacerIGN. Fortasse.
spacerEUD. Sed Latini nonnihil subsequitur hic. Lege hoc. 1585
spacerFITZ. “Responsio ad Cardinalis Bellarmini Apologiam.” They told mee the Latin booke that I
answere is thus intitled.
spacer
IGN. Ha? Num tu respondis ad Apologiam Bellarmini?
spacerFITZ. And this may serve for as sufficient answere for the whole, as you note. For I touch
some poynt of it.
1590
spacerEUD. “Responsio ad Apologiam?” Sive ille contras nos agat multus hic divorterit.
spacerIGN. Mittone ad Inquisitionem ut quaestioni eum accipiant?
spacerEUD. Parsonius nisi aliter sit author.
spacerLUC. Atque eccum hic adest.

bar

ACTUS V, SCENA vij
ILLI OMNES, MANES PARSONIANI, VACUUM

spacerPARS. Ideone convenere omnes? 1595
 VAC. Omnes.
spacerPARS. Libenter viderim.
spacerVAC. Quin aspices?
spacerPARS. Vos vero familiares estis, domini. Saluto breviter.
spacerLUC. Pro tuo libitu, Roberte. 1600
spacerPARS. At hos sollenius aequum est aggredi. Suari, te noscito iam ex antiquo. Vos, o viri,
perinde cogniti mihi nunquam fuistis, sed vos compello amicissime.
spacerSUAR. Nos te, Roberte, itidem.
spacerPARS. Hic coram adsum quem pari fortuna lusui habuit. Immodice effundebam libros,
nihil relinquebam a strygia spuma castum in hostibus quo cardinalitatem promissum 1605
mererer mihi. Sed fata purpurae antevenerunt, ea spes evanuit.
spacerSYC. Quid tu interim?
spacerPARS. Haud tanti facio postquam huc devenio. Hic reperio quod longe erat optabilius:
Luciferi amicitiam, propinquitatem Ignatii, Tartari omnes honores.
spacerSCIOP. Vae illi nunc qui tristis est! 1610
spacerBEC. Quin purpuram qui volet sibi habeto.
spacerCOQ. Per me licet.
spacerPARS. Et sic per me.
spacerIGN. Bonum factum, Roberte. Laudo te.
spacerFITZ. I pray, sir, doe not you knowe mee? 1615
spacerPARS. Quid? Quem video? “Supplementum” meum? Ut valet?
spacerFITZ. You must talke English, sir, if you will have mee understand you.
spacer
IGN. Nostin’ hominem, Roberte?
spacerPARS. Tanquam me.
spacerEUD. Unde est, si diis placet? 1620
spacerPARS. Popularis est mihi.
spacerSCIOP. Estne Anglus? Hem date mihi.
spacerLUC. Intelligin’ quam rem velit?
spacerPARS. I knowe nowe. Whats the newes with you?
spacer
FITZ. (Sat illos libros ille percurrit.). I have written here against the bishop nowe. 1625
spacer
IGN. Quid ait?
spacerPARS. Librum Bellarmini.
spacerLUC. En, contra Responsionem. Hoc aliquid est.
spacerFITZ. I growe old nowe. I would bee glad to get some what among ’em.
spacer
PARS. Senectuti suae ut provideatur aliqua se nunc rogat. 1630
spacerIGN. At quo merito? Id nunc expedi.
spacerPARS. Videbo porro.
spacerEUD. Sodes id vide.
spacerLUC. Neque igitur est opus nos ut diutius hic nunc moremur.
spacerIGN. Tantisper modo dum ille responderit. 1635
spacerEUD. Quod si forsitan probet eum, nunc interim quid illo fiet cogita.
spacerIGN. Id res ipsa dabit.
spacerPARS. What meant you ’t should come soe late?
spacer
FITZ. Alas, sir, I could not gett it to content mee, nor my arguments against it any sooner. red
spacer
IGN. Quid est, Roberte? Quid censes? 1640
spacerPARS. Probo consilium. Nam nobis plus multo mulierum in Anglia est atque
illeratorum quam qui docti sapiunt.
spacerIGN. Quid inde?
spacerPARS. Iam nobis illos servabit hic liber, ut ut eruditis nauseam dabit.
spacerEUD. Salisne aliquid inest? 1645
spacerPARS. Ne mica profecto, sed (quod perinde est) fucus maximus.
spacerIGN. Quis fucus?
spacerPARS. Hercle Catholicos hos passim patres, Ambrosium, Augustinum, red
Cyrillum crepat quasi suos familiares.
spacerIGN. Egregie. 1650
spacerPARS. Tum Eliensem episcopum in literis vix divini aliquid aut humani intelligere —
spacerEUD. Tum id quidem commode.
spacerPARS. — sed falsimoniis eum omnia mendaciis corrupisse et misere consutis dolis.
spacerIGN. Alendus est prout tu praedicas.
spacerPARS. Id quod canes solent mundissimum qui seligunt cui immingant locum ita 1655
comparavit animum.
spacerEUD. Certe non repudiabitur.
spacerFITZ. Counteymen, wilt please you doe any thinge for mee nowe?
spacer
PARS. Yes, feare not.
spacer
FITZ. Any small thingse to keepe alive a man. red 1660
spacer
IGN. Quid nunc ait?
spacerPARS. Sese se novisse et minimo fore contentum.
spacerIGN. Ergo quid consulis, Roberte?
spacerFITZ. Sir, I thanke you for bringeing mee hither.
spacer
IGN. Quid ille vult? 1665
spacerFITZ. (Vacuum alloquitur, post et reliquos daemones.) Any of you old gentlemen I will bee glad
to doe you my service.

spacerEXCOR. Videtur quidem bene moratus esse.
spacerPARS. Hem reperi, vestitus si suppetatur victusque, satis erit. red
spacerIGN. Dabuntur. 1670
spacerPARS. Scilicet domi secum ut habeat iubebis alicui de proceribus, senemque
comiter ut alat.
spacerIGN. Bellarmino si vis scilicet.
spacerPARS. Imo haud placet Bellarmino.
spacerIGN. Quare? 1675
spacerPARS. Nolo hostibus aliquam dari suspicionem.
spacerIGN. Cautus es.
spacerEUD. Quid ergo ais si cardinaliti de Monte Alto detur?
spacerPARS. Vel illi hercle, vel cuipiam alteri.
spacerIGN. Certe quid intus optume per otium cogitabimus. Age, Roberte, isne tu 1680
nobiscum huc intro?
spacerPARS. Nisi ne vult noster Lucifer.
spacerLUC. Ego sino.
spacerIGN. Quin imus ergo? Et Anglum istum admone ut huc sequatur.
spacerFITZ. But alas am I worthy of nothinge? 1685
spacer
PARS. Courage, man, goe. You must followe them.
spacer
FITZ. O thanke you.

bar

EPILOGUS
PARSONS

spacerPARS. Et vos simul vocare, spectatores, nimio velim, nisi hoc abhorrere sciam longe ab red
nostris moribus ut penetret vos usquam damni conciliabulum. Sed si ire vultis, affatim faxo
lubentiae aque hilaritudinis ibi sit, quicquid ab hc fabula hactenus fortassis abfuit, quia 1690
ego aberam. Si ne itis, ut Iesuitis sua tamen stat gloria. Hercle, veteris vestri Parsonii causa
plaudite.

Finis