Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera virida - translatio  

ACTUS IV, SCENA i
EUDAEMON, TYPOGRAPHUS

A Foro Romano novis cum exorcismi. Delirium fugat ad Forum Exoticum.

EUD. Quid haesitas? Sequere.
TYP. Eho, molliter, haud ausim nimis urgere daemonicum hoc genus.
EUD. Haud ausis? Qui meos es nactus exorcismos? Quin hinc si lubido est 1020
persequi, in Angliam usque nunquam restitabit.
TYP. Nae tu basilicum imperium habes in daemonas.
EUD. Ita accurare addecet omnes bonos Iesuitas.
TYP. Quodque miratus sum ego, Eudaemonem [te] qui in mundo haberet
usurariam delirantis daemunculi opellam cardinalis ut sumeret. 1025
EUD. Ita comparata sunt hominum ingenia, cum res sunt turbidae novum
quod advenit id prensant, quod erat praesentius, huic diffidunt, donicum experti
sunt.
TYP. At alium postidhac ad ministrum accipiet (scio) praeter te neminem: Nam
postquam exinde loco amoveras hunc genium, bone Deus, quam cito confecta est 1030
eius apologia?
EUD. Quod tamen morosae aetati dandum est, angitur senex atque animo
male est.
TYP. Scilicet hoc dolet, quod apologiae suo sit prodeundum nomine.
EUD. At non diffugiet. Age tu fer hanc intro purpuram illi, ut confestim 1035
induat. Ego mox te subsequor.
TYP. Iam hoc pacto dominum meum si possim exhilarabo (Induit purpuram et
abit.
)
EUD. Quod nisi silicernium haud ita longe a Charontis çymba abesse
senserim, hanc fraudulentiam nunquam potessim perperi. Scriptoris 1040
conciuntur, incumbit pro se quisque sedulo purpuram ut sibi habeat. At illa iam
ecce disparuit. Bellarmine exuviae prius fuerat, eadem nunc denuo Bellarmini fit
induviae. Scriptoribus os sublimitur. Iam istud solens suo more Paulus noster
pontifex facit nos homines ut ludos habeat. Quod mihi tamen bene interea vortat,
Robertus ubi ad plures ierit, mea futura est confestim ea purpura. At caeteris 1045
iliam iam mox rumpentur, et maerore occident, postquam his exemplis sese
ludificatos senserint.

ACTUS IV, SCENA ij
EUDAEMON, BECANUS, EXCORDIA (virgis ornati et gemibundi), SCIOPPIUS, PROFANITAS

EUD. Sed discavendum est malo. Accedit hic nescio quis clam qui meum sermonem
sublegat. Hem, quid video? Saligneam opinor alicubi factam esse uberem
virgidemiam, inde ornati accedunt hi cum vimineis fascibus. Etiam hinc alii? (Scioppium 1050
videt, qui mutilatus accedit, et Profanitas chirgurgum se facit.
) Ha? Quid hoc negotii
esse autumem? Ecquam facturi sunt histrioniam? Nam plane huc tragice red
adveniunt in proscenium: quicquid erit scire volo. Igitur illorum oculis paulisper
huc concedo commode.
BEC. Sorbona non novet me, sed Romae in Consistorio virgas mihi inventas esse, 1055
id est quod male maceror, inde doleo animo oculisque?
EXC. Tergo etiam et clunibus ego.
BEC. Ut hanc reponant scriptionis mercedem mihi? Ipsi suos vapulare iubeant?
EXC. Quis unquam posthac scriberet ?
EUD. Hem, intelligo. Martinus de Moguntia est. Itaque quod modo coire 1060
cardinales hoc erat censoriam, hic homo sensit sibi virgulam.
PROF. (A vulnere narium.) Abstine manum.
SCIOP. Vae misero mihi.
PROF. Excordia? Salve.
EXC. Non possum, Profanitas. 1065
SCIOP. Ergo mihi geminus es.
EXC. O dii, Becane? Prae lachrymis queas modo — Adspecta hnc.
BEC. Quam rem?
EXC. Nimio lamentabilem: vide.
BEC. Eques Scioppi, quid ego miser video? 1070
SCIOP. Miserum equitem, professor.
BEC. Obsecro, quid factum est?
SCIOP. Eheu, urit acriter.
EUD. Ha, ha, he. Quis hunc equitem naso minorem nobis dedit?
SCIOP. Hanc gratiam retulere mihi. 1075
BEC. Ubi? In consistorio?
SCIOP. Hercle in foro.
BEC. Vah: iam ego scio tuos magnos animos: honoris ergo oborta est lis
aliqua, inde digladiatio est consecuta: annon?
PRO. Imo doctor, alia res est. 1080
EXC. Prehensus has fortasse poenas pro moecho luit.
SCIOP. Vel id profecto multo praeoptassim magis praequam quod hodie factum
est.
BEC. Pigetne proloqui?
SCIOP. Quos antidhac aerumnas alibi adivi plurimas leves fuere omnes: olim 1085
cum frontem mihi Ingolstadii vigiles bipenne contudere. Item cum Luxuriae filia
trans Alpes eiecit me, cum Italia reiecit denuo famem insuper et itinera,
carceresque sum subii.
EUD. O veteratorem quanitivi pretii, ut ille nunc suas fortunas laudat!
SCIOP. Atque adeo nunc non tam ipsa narium discrucior incisura aut aegre 1090
abs vulneribus est mihi, quam quod ab illis factum est.
BEC. Abs quibus?
EXC. Equidem opinior in assassinos incidisse.
PROF. Vere praedicas.
BEC. Et tua, Scioppi, culpa est, quod eques passim sine equo, comes cum 1095
nullo comitate, solens tuo more, ambules. Iam hercle te vivum evasisse gratulor
id tibi.
SCIOP. Deum beneficio fuit qui multi tutelam gerunt: ibi ego eorum amicitias
reapse expertus sum, gladiis impenetrabile meum pectus quod reddidere mihi.
BEC. Aine tu? Impenetrabile? O benigna numina! 1100
SCIOP. Tu, vel quod credididi, diis superis cura est et cordi, o charum caput!.
PROF. Non sunt nugae, frater. Gladii eius pectus non semel tentabant.
EXC. Nec transfigere eum poterant tamen?
PROF. Certe loriculum sub veste clam habebat, per quam gladii retunsi sunt.
spacerEUD. Oh, idne erat? Ergo istam nunc ferreo deo salutem habet. 1105
spacerEXC. Sauciare ut possint tamen, id dii sivere.
SCIOP. Ita profecto factum oportuit, hominem me iam tum mortalem esse
quo intelligerent. Quem vita devovere sua machaeris, negatum est tamen.
BEC. Pie quidem sentis.
SCIOP. Et quod sicariis hisce animum misere fodicabit cum gloriosi olim 1110
coeperint regi suo factum narrare.
BEC. Quid quaeso audio? Regi suo? Quis ille vero?
PROF. Anglorum.
BEC. Nam quid eum?
PROF. Contumeliarum hanc mercedem reportat, quas illi dicere nullo non 1115
loco fatim solitus est.
BEC. Plane adhuc stupeo.
spacerSCIOP. Veritatem cum aliter expugnare nequirent, vulneris vi et virium fecere.
spacerBEC. Nam quid est factum?
PROF. Rogas? Id quod vides. Nasum illi praecidere. 1120
BEC. Qui homines?
PROF. Qui legatum Anglicanum sequuntur in Hispania.
EUD. Euge, bonum factum istud. Angli, laudo vos hactenus.
EXC. O Luficer, pupugit eos credo liber tuus, quem modo in regem edidisti.
SCIOP. Ita pol res est. Excordia sapit. Furere plane ex illo tempore coepere, 1125
causamque sui regis deperditam ducere, ni me possint perdere.
EXC. Quod ergo tibi cavendum est, Becane. Tu illi libro argumentum
dixisti, et tuos praeterea extruisti alios.
BEC. Certe cum audio, male metuo meis naribus: Quin ego potius omnem
scriptionem in posterum sancte eiurabo. 1130
SCIOP. Pol sapienter feceris, nam Justitia terras reliquit. Si qua te violent,
nemo est qui lege flagitium ultum eat.
BEC. Non? Quid ibi magistratus Hispanicus?
SCIOP. Proh fidem, pudet dicere.
PROF. Suo se iumento sibi accersivisse hoc malum id respondent. 1135
BEC. Nihilne aliud?
SCIOP. Se nostri ex animo misereri.
EXC. O miserum solamen miseris!
SCIOP. Eque re mea posthac futurum, ab Anglis magnopere ut caveam mihi.
BEC. Iam id quidem opportune meminero, et quod ego mihi praedictum 1140
habebo.
EUD. Bene est: Brabantus sapere incaeptat.
BEC. Hanc Controversiam meam recognitam ut dem papaeque supplicem, id
quidem imperatur mihi.
EXC. Nisi vapulare porro vis. 1145
BEC. Verum ergo de caetero, integra per me erit causa Anglicana.
PROF. At quid si scribere tibi denuo imperent?
spacerBEC. Unum aliquem medioxumum virum separatim religam mihi, cui
obsistam. Nolo amplius in universam causam polliceri.
spacerSCIOP. Ita cauto est opus. 1150
BEC. Servabo nares si potero.
SCIOP. Quod nisi hoc damnum mihi grandi aliqua gratia resarcire papa curaverit,
actum est. Ego rem Romanam res suas sibi habere deinceps iussero, atque eam
desuero.
EUD. Ha, ha, hae. Ut interminatus est Nasica! 1155
BEC. Imo cave hoc. Cogitaveris magnum ecclesiae columen.
SCIOP. Per Iovem, faxo.
PROF. Sed hunc metum eximent, quamprimum hoc rescieverunt
naso aureo tu (scio) redonabere.
EXC. Et sancti Petri equis qui iam diu fueris, alumnus aetatem eris. 1160
BEC. Vivusque sanctorum quos colimus martyrum in gregem iubeberis ire.
EXC. Certe hoc est aliquid.
BEC. Interea loci divertere huc ad nos.
PROF. Opportune quidem monet.
BEC. Ibi hos dolores potando sperabimus restinguere. 1165
EXC. Necessitas profecto est.
SCIOP. At nemon' ibi Anglus est?
BEC. Nemo quisquam.
SCIOP. Siquis fuerit nostrum non poterit latere nasum.
PROF. Quisquis est olebit suo malo. 1170
SCIOP. Cui ego contra os denasabo actutum mordicus, et in ventrem immergam.
BEC. Dicam quid fiet igitur.
PROF. Quid est?
BEC. Est cadus veteris Anglicanae cervisiae, in eum furores nostros exercebimus.
SCIOP. Optime, optime. Sodes, eamus. Vae nunc huic Anglicanae cervisia!. 1175
(Exeunt ad Forum Exoticum.)
EUD. Ha! En quibus res Romana stat! En quibus purpurae invaserat ambitio!
Ζεῦ καὶ πάντες θεοί, quae est, s
i haec non erat intoleranda contumelia? Quibus nisi
malum aliunde fuisse datum senseram, nunquam hactenus abstinuissem me quin
egomet eos mulcassem pro suis meritis. Sed quid hoc est novi? Aliud credo odium 1180
ingruit. Observabo.

ACTUS IV, SCENA iij
PACENIUS, SYCOPHANTIA, EUDAEMON

Pacenius furibundus, indutus tunica foeminea purpurea, et tibiali in capite.

PAC. Veni, veni. Aha. Putavitne Bellarminus fefellisse me?
SYC. Ita pol videtur. (Seorsim secum haec multa.) Hei mihi, insanit propter
purpuram.
PAC. Iam si potest, fallat. 1185
EUD. Profecto hic vir hic est. Hinc tu quoque iureris dignum purpura.
PAC. Hem, mihi homo, satin' ego cardinaliter nunc?
spacerSYC. Rogitas? Gliscit rabies.
PAC. O invidum senem! Ego Bellarminabo eum nunc probe, ego docebo eum
quid sit malevolentem esse mihi. 1190
SYC. Strenue facis. Non ausim non assentire ei omnia, ne in me vicissim
ut furet, hae larvae stimulent.
PAC. Num ego in libro meo defendebam eum propter hoc?
SYC. Ingratus est nimio.
PAC. Nec excusare ullo modo potest. 1195
SYC. Non, non potest
PAC. Fortasse dicet, quia me noverat voto obligatum esse in contrarium.
SYC. Ad id nihil est.
PAC. Et ille votum posthabuit purpurae.
SYC. Et omnes hodie Iesuitae ei rei dant securam operam. 1200
PAC. Salve igitur, sperata vestis. Ut te laetus lubens exosculor! Quin et
tibi do veniam, si vis osculari fimbriam.
SYC. Sic tu beas me. Phui, spurcat nasum odore illutibili.
EUD. Mea fide, invideo illi hanc tunicam meretriculam: elegantem oportet esse,
et lautam cui surripuit. 1205
PAC. Et tu, ruber galere, nescies quantas pro te gratias habebo Paulo Quinto.
Iam tua causa velim domi meae esse paulisper cum conterraneis meis, ut dignitatem
isdem viderent quam merui mihi.
SYC. Lapidibus insectarentur te.
PAC. Quamobrem, furcifer?1210
SYC. Fulgoris huius ignari, insanum te crederent
PAC. At tu mihi praeco eris, et Bartolum Pacenium proclamabis S. R. E. red
cardinalem.
SYC. Ut placuerit tuae maiestati.
PAC. Meae maiestati? Recte tenes. Ob hoc verbum tu nescies quid boni 1215
ego faciam tibi, cum rediero a consistorio.
SYC. Quid? A consistorio?
PAC. Sic dico. Ibi omnes cardinales convenimus illico. Eamus, age.
SYC. Quoquo iusseris.
PAC. Et, ne nesciant quis ego novus homo sim volo, ut hoic incipias 1220
proclamationem tuam. I prae, ego subsequar.
SYC. Tibi gerundus est mos
PAC. Quin igitur incipis, ut volo. (Anteambulat, canitque ad illum modum:
“Heere comes my Master.”
)
SYC. Bartolus. Pacenius, Barto - to - lus. Pacen - Pacenius. (Exeunt ad Forum 1225
Exoticium.
).
EUD. Pol, suaves deliramentum. Nollem abscessisse tam cito. Atque istos clam
Anglis si haberi possint spectacula ne simus illis in ridiculum cum nostra purpura.
Aemaena res esset quidem. Sed eccum, iam mihi tertio secedendum est. Gliscit,
opinor, purpurea haec fabula. 1230

ACTUS IV, SCENA iiij
IGNATIUS, LUCIFER, EUDAEMON

IGN. Minus me crucifragium olim in cruciatum dedit prae nunc quod Anglicana
haec tempestas discruciat, Lucifer.
LUC. Periimus, Ignati, nisi tu subvenias tempori.
EUD. Ignatius atque Lucifer. Familiae nostrae dii superi! (Decidit in genua.)
IGN. Nunc itaque scriptores isti ne animos despondeant, frustrationem qui 1235
reperere cum infortunio. Ea primum cura est.
LUC. At fieri id nunc qui potest?
IGN Illud ego viderim. Tu age sis modo quod volo.
LUC. Praesto sibi sum.
IGN. Receptui clarum signum dato, retroque confestim huc ad nos veniant impera 1240
daemonunculi nostri emissarii.
LUC. Quid tum postea?
IGN. Tum melius intelliges cum venerint, Odi has moras.
LUC. Mora non erit, iam ictu oculi faxo ut advolent (Circulum ducit in scena.)
EUD. Occasio haec mihi nunc quasi de caelo decidit, eam opprimere, ut volo, quam 1245
amittere multo est satius.
LUC. Ubi, ubi gentium estis, spiritus mihi scriptorii, audite, adeste, Impudentia
Profanitas, Delirium, Sycophantia, Excordia, Vacuum. Vobis dico, Lucifer,
imperato. Audite, adeste. (Undique illico advolant, quibus se admiscit Eudaemon.)
Atque eccos hic tibi. 1250

ACTUS IV, SCENA v
IGNATIUS, LUCIFER, EUDAEMON, IMPUDENTIA, PROFANITAS, DELIRIUM, SYCOPHANTIA, EXCORDIA, VACUUM

IGN. Bene hercle habet. Sistantur nunc contra, atque audiant Ignatius quae mandat.
LUC. Huc omnes advortite.
IGN. Sed quid video? Septeni sunt, qui seni prodierant.
LUC. Ecquem alterum genuere?
EUD. Ille ego sum, qui numerum adaugo istum. 1255
LUC. Et quis, o bone?
EUD. Neque extra numerum aut tibi tamen futurus, imperator, aut certe tibi.
IGN. Oculos meos iuro hominis hoc primum specimem egregie perplacet.
LUC. Certe videtur inesse in eo amussitata sua sibi Ignatiana indoles.
IGN. Fili, quod est nomen tibi? 1260
EUD. Quod rite me huic choro immiscet., Eudaemon sum.
IGN. Hem, tune is es?
EUD. Ipsissimus, per te modo esse liceat.
IGN. Ah licet, vero huc ades. (Manum dat, dein Lucifero commendat.) Hic red
ille, Lucifer, meus est, quem cogitaram accersere. Adopto te pro filio mihi. 1265
EUD. Vel mancupio habe.
IGN. Quod vos velim vero. Iam mutat mens, compendium scriptis fieri placet,
et redire vos omnes domum.
IMP. Ecce adsumus.
IGN. Verum aegritudinem cum intelligam operariis meis obiectam esse inscriptione, 1270
ei rei medela primum est concinnanda.
PROF. Quod summe est opus.
IGN. Igitur vobis habeo hanc edictionem. Ductabitis confestim eos omnes huc
ad me.
SYC. Fiat. 1275
VAC. Hei misero mihi!
IGN. Ego cuique quod volet lenimen invenero.
EXC. Optime.
IGN. In quaestione mihi cavete sitis.
DEL. At frustra vereor cavebimus. 1280
IGN. Interea loci est nunc nonnihil Eudaemonem quod intus volumus; haud
diu erit.
LUC. Agite. (Exeunt ili tres ad Ignatianum.)
SYC. Feliciter, o fratres, iam denuo commutabimus habitationem istam
pontificiam cum Tartaro. 1285
EXC. Quod gratulor nobis.
PROF. Levabor nunc meo odio.
IMP. At quid moramur nostra gaudia?
ILLI 4 Ibimus, ibimus. (Exeunt, quisque ad suum.) 1290
VAC. Delirium, quid nobis nunc futurum est?
DEL. Peribimus, peribimus.
VAC. Censeo equidem.
DEL. Hominem neminem habemus utero qum ductemus.
VAC. Impudentia mihi Coquaeum praeripuit vi et fraudulentia. 1295
DEL. Et Tortus extortus factus est, atque expulsus ego.
VAC. Eius vicem nos torti erimus.
DEL. Nisi Ignatius esse desiit, qui est immanis, truculentus Loiola.
VAC. Etiamne deliras? Ubi sunt qui possint adducier? Ubi, ubi sunt?
At ignoramus. red 1300
DEL. Exquiramus tamen.
VAC. Siccine es author?
DEL Omnino nisi aliquem invenero, Delirium nunquam hodie redit.
VAC. Et Vacuum aut invenit, aut facit aliquem, aut non redit, id est tertium. 

Perge ad Actum V