Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera virida - translatio  

ACTUS III, SCENA i
ANDREAS EUDAEMON IOHANNES (a Foro Romano)

Scioppios atque Becanos? Clunispices, et professores bibulos? O tempora, o
mores! Quo pervenimus impudentiae? Iam simiae (credo) haud diu erit, dum red
ambierint purpuram. Quod si ego te, Gaspar, cum ventosis tuis titulis, vel,
Martine, te reperio, cum apospasmatis tuis ibi esse, id ut inhietis (uti nunc red
rumificant in populo), ita me Iupiter meus Cres Ioveque Iovior Igantius, continuo blue 485
ut ego vos dedam discipulos infortunio. Ludibrium equidem opinor) hi debent
populo, quibus hoc accessit confidentiae. At, quasi si contentio iucunda foret red
stuporis de patina; ita nunc transfugis, ex terminis Brabantis visum audenter red
est ad hanc rem properes. Sed dum ego concalui, comburitur dies. Pergo nunc hoc
perquirire At. quid huc viri venit? 490

ACTUS III, SCENA ij
EUDAEMON, TYPOGRAPHUS (A Foro Romano cum aqua benedicta)

EUD. Quiescere me, dum ille praetereat est conducibile.
TYP. Nunc ego meo patrono surripui nomen, Tortus ego sum, quem obtortis
quotidie conditionibus aegritudo in animo, metusque male multant, et torquent
cruciabilitatibus. Nam dum ego hinc pedibus perfugium paro, curoque domum,
per introrsam anhelus viam, praevortit mihi malus spiritus. Ibi me capitis uxor 495
funditus perdidit, illam cum daemone quae absente me habere rem erat ausa atque
librum meis typis imprimendum accipere. Magnae quod parti est vitium
mulierum, nullam rem formidant, modo quaestum faciant.
EUD. Politano typographo male est ab uxore, ut audio, Dabo operam ut
sublevem. 500
TYP. Illic mecum fuisses in ergasterio nulla non hora obscaevasset tibi
impuratus daemunculus, adesse, adhortari, adniti, increpare meos operarios,
caetera turbare omnia, usque terrificare meum corculum. Prius operam haud fecit
compendi, quam libellum tandem mihi confectum abripuit de praelo, atque avolavit.
EUD. Oh, sentio quid illi verum male sit, quod cardinalis tutor meus intus 505
modo monstrabat mihi de Matthaeolo suo Tortulo.
TYP. Heu. Nullus sum, cum cogito membra tremunt, assudat adhuc cor ex
metu, maerore totus atque morbo contabui. Has miser pro aequivocationis
praefatore poenas luo, quod ut denuo faciam, pontificatum haud meream mihi.
EUD. Papae, quam nobis stulte religiosum est vulgus hominum! red 510
TYP. Sed sumne ego sanus, qui cesso sacram hanc rem facere? Daemones red
mihi omnes hoc aspergulum fugat abs contuitu.
EUD. Quid tibi vis, typographe?
TYP. Ah. Estne daemon nihilominus? Quin ampliter proluo. (Tota situla eum
obruit.
)
EUD. Etiam tam temere, silicernium? Ecce re tibin' ego, scelus, conflagrare 515
visus sum?
TYP. Miserum me, nusquam possum discedere ab infortuno. Ignosce, obsecro,
domine. Hoc non voluntas me impulit. Prae formidine apud me non eram.
EUD. Nam quid agitur?
TYP. Benedicitur. 520
EUD. Fortasse: sed male sit cui sicco non licet tantisper esse dum prandeo. red
TYP. O Eudaemon, sacerrimus pater tu quantumlibet sis, tuum tamen nomen
eloqui religio nunc fere est.
EUD. Quare?
TYP Quia cum daemone tam est in propinqua parte, qui pessum me penitus 525
dedit.
EUD. Quin tu admutilavisti id iam, atque hac lustrali aqua daemonem
abluisti abs meo nomine.
TYP. Hercule tamen nulla est iactura: abunde tibi relictae sunt, diis gratias
reliquae nominis, Andraeas Iohannes Cydonius, ubi duos sanctos inter, ne is 530
cacodaemon est qui dividit.
EUD. O piacularem stultiloquentiam! Iam hoc est gloriae meae vel daemonem
Eudaemon, qui sic sanctifico, bonus uti tum quod metum et fugam perduellibus
meis iniiciat conveniunt in hoc tertio, mihique pariter militant dii superi inferique.
TYP. At infensi pariter sunt mihi quod nisi patronus meus, cuius accersitu huc 535
redeo aliqua liberare me possit, plane sum otiosissimus. red
EUD. Habe bonum animum, ut me scias esse natum ego tibi tutelam geram, si
cardinalis nequierit.
TYP. O utinam!
EUD. Mea fide spondeo. Age, ambula securus. 540
spacerTYP. Tango tua genua. (Exit ad Forum Romanum.)
EUD. Nimis moratus est me diu fungus, metuo ut purpura succenseat hoc mihi. Do
nunc ei operam. Atque eccum optume, o sancta purpura, spes tu mortalium,
superium invidia, mundi gloria, sacratissima stola, quam opulentia circumvolat,
et copis copia, voluptas it secundum, quietudo subsequitur, et otium; amaenitas 545
atque opimitas, laetitiae cum licentia, commissatio, suavitudo, pompa non
discedunt pedem, te colo venerorque, tuum supplex numen exoro mihi. Si tu
faveris atque acceperis ad te, valere protinam iussero salutem aliam omnem,
fortunam, lucem, lubentiam, fidem atque religionem, et deorum quicquid est aliud.

ACTUS III, SCENA iij
IMPUDENTIA, EUDAEMON

IMP. Vidin' vero quem usque quaerito? 550
EUD. Per ego te tuum splendorem obtestor, propitia nunc praesto gratia
ut assit  —
IMP. Ipsus est, et quod mihi huc est ventio, id nunc sine me supate agit
efflictim ingenio.
EUD. — neve repudies hunc clientem: opere oro maxumo. 555
IMP. Quod nisi perperam Impudentia facit nomen mihi, adiri tamen abs me
oportet, et usque in praeceps dari.
EUD. Sic tu pugilem me postidea indipiscare tibi neque timidum unquam
neque indiligentem maeistatis tuae.
IMP. Vel ego pro illo spondeo, firma fides est, si feceris. 560
EUD. Pura faxo sis, atque aetatem intemerata de caetero. Neu tunc
invadant tibi neve attrectent, quod nequiter hodie homines invenisti
factitant, atque moventes te pessume.
IMP. Prono animo es, et benedice: exoptata obtinges facile.
EUD. Quis hic (malum) interturbat? 565
IMP. Qui non mavelit maxume.
EUD. At quid venis, mastigia?
IMP Ut bene sit tuo capiti.
EUD. Quamobrem?
IMP. Magnifici nostri tresviri, Ignatius, Lucifer, et Paulus Quintus — 570
EUD. Quid audio? Quid istos?
IMP. — familiae vestrae columen trinum qui cluent, et praesidium ordinis
me isthuc ad te adiutum misere.
EUD. Adiutum? Quomodo?
IMP. Pugnando tecum pugnas Anglicanas, clarae ut sient atque 575
commemorabiles, neque carae contra hac purpura.
EUD. Omen hactenus placet, et hanc illis aeternum debeo gratiam, verum tu
perge de auxilio proloqui.
IMP. Hem tibi haec volumina. (Oblongae chartacae quibus post vapulat.)
EUD. Video. 580
IMP. Satin' videntur tibi Anglos universim quae obruant?
EUD. Non hercle intelligo qui malum obveniat illis abs involucris papyraceis.
Tenuiculas has legiones uno difflabunt spiritu.
IMP. At tantillum profecto illis viae reliquum est: ilia misere iamdudum ducunt
Sed tu nunc scriptis age communi sis oppido, has ne pertundantur plagas. 585
Ingenii subtegmen addideris modo, sunt inexpugnabiles.
EUD. Fortasse. Quid tum postea?
IMP. Id nunc quo fiat tibi purpuramque exin hanc eius operis emas pretio,
advenio ad te adiutor. 590
EUD. Apage vero a me hanc gratiam, plane is est immerens qui laboris
quoquam dividit dimidiam partem, cuique detur nimio iniurium est.
IMP. Euge. Laudo istos animos. Atqui difficultas in opere eveniet hic multo
maxima, solus si solum obeas.
EUD. Qui dum? 595 .
IMP. Quia praeterquam fert scribendi via vulgo quae commeatur, per adhuc
novarum artium regionis insuetas circunducendus est exercitus ad hanc victoriam.
EUD. Deos quaeso, quae sunt ea?
IMP. Primum omnium Pudoris hinc longe transnavigandum est mare.
EUD. Scio. 600
IMP. Ibi postquam appuleris dextrovorsum et travoles, ubi sunt Falsimoniorum
ergastula, id secundo est opus.
EUD. Meam patriam narras mihi.
IMP. Postilla praetervehis hinc Bonae Fidei fretum, illunc Caput Bonae Spei,
Bonae Famae portum denique. 605
EUD. Tam novi facile viam, quam quae Romae est fornicaria.
IMP. Demum ubi ventum est in alto, exin velum vertitur ad illas infames
insulas quae sparsim lacent sporades in Desperato Pelago.
EUD. Monendo memorem obtundis. Illae decem insulae magis multo sunt in
promptu mihi, decalogus quam est: Confidentia, Distortio, Cavillum, Calumnia, 610
Contumelia, Fraudulentia, Maledictum, Rabies, Malitia, atque Perfidia. Quid est?
Satin' videor tibi solus callere hoc iter? red
IMP. Iuxta profecto mecum.
EUD. Neque ad has omnes oras te opu'st nauclero. Egomet mihi commode
navabo hanc operam. 615
IMP. Ergo quid me fiet?
EUD. Alibi confestim quaeres, si sapis, carentem tuae operae.red
IMP. Quid ita?
EUD. Quia meis ingratiis hanc lassitudinem amplius impudentia tua mihi ut
addet id neqeo nunc ferre. 620
IMP. Quid vis igitur?
EUD. Eius ut tu porro poenas des mihi, atque altera vice durando pariter sis
lassus.
IMP. Paenas? O prodigium!
EUD. Ita dico atque decretum est. Sed etiam prius volo aliquid exquirere, 625
quam vapules. Age, responde mihi tu qui magistrum te mihi venditas,
perductorem viae, tun' aliquando perpendisti apud animum, quid hominis Iesuitam
esse oportet?
spacerIMP. Hercle nequam si geminus est tui.
EUD. Nisi bonus non sit, olitori nunquam quicquam supplicat. Domi habet de red 630
suo hortum ad omnia facinora, nec aliunde rogat mutuum.
IMP. Nae probi sunt, ut praedicas.
EUD. Igitur has unas poenas debis mihi ob iniuriam Iesuitis insignite quam
facis.
IMP. Quomodo? 635
EUD. Ratus tam esse aut ignaviae operae eos, aut plane incogitabilis adiutoris
ut indigeant
IMP. Ut sunt humana forsitan alienas illi nimio †sigerant† suppetias ad
malitiam. Verum ego ille sum qui monere scio divinitus Socrati assimiliter
olim uti obtigit consiliarius daemon, Ad te de domo nostra venio Acheruntia. 640
EUD. Ilicet. Iam te manifesto teneo in gemina noxia. Daemon ad me? Quod
centum aliquot validis verberibus audaciae est sacruficandum fer tuis scapulis.
IMP. At tu tibi verberiam istam, Hecate mea, habe sis. red
EUD. Nunquid et daemon inter Iesuitas non est? Eudaemon est nomen
mihi. Victus esn: syllaba tota praesto tibi. 645
spacer[IMP. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
EUD. Daemon bene apud me est, multo adeo melius quam vos omnes scio.
Facete facere, quod facto est opus. Vin' pignus mecum dare?
IMP. Cui rei?
EUD. Daemonicus nostrum uter nunc simis magis, magisque quae sunt
daemonis ea exequatur strenue Iesuita, an familiaris Orci? 650
IMP. Apage a me hoc specimen.
EUD. At mihi lubido est experiri. (Daemon vapulat.) En tibi hanc primum
numero opitulationis tuae mercedem.
IMP. At ego huc Luciferum exclamo ni manum abstines.
EUD. Luciferum? Non veniet. 655
IMP. Quid ni?
EUD. Quia Iesuita quid rerum sit, id eum Ignatius pridem edocuit, ne velit
vapulare tuas vices.
IMP. O prodigium! Huius patriam novi, excretus ex Creta est. Unde gentium
reperit feroces hos spiritus? 660
EUD. Ego dico, a Societate sunt. Eam tu ne tam parvi postidhac pendas.
Sentin' qui te doceam? (Denuo vapulat.)
IMP. Vae misero mihi. Nomen opinor huic factum est Eudaemoni, quale
Eumenidum est ibi apud nos, parissimus est iis. Quod cum Loiola rescierit
qui me huc misit— 665
EUD. Laudabit, scio, essseque in suis qui intelligat se atque examussim suum
colat officium, hunc hominem purpura decernet donabilem
IMP. Nuntiatum igitur ad eum redeo.
EUD. Manta dum, nam prius aequum est, mihi supplex ut sis, tibique
depreceris, ne amplius vapulis. 670
IMP. At nostrum genus soli semper Lucifero supplicamus.
EUD. Inquam, et Iesuitis qui frugi sunt, nisi hoc denuo mavis. red
IMP. Apage, supplico potius, quia subigis.
EUD. Accede dum huc. Purpura volo haec arroget te; tangito. Iam
irreverenter verbero? Fimbriam age modo, atque religiose. 675
IMP. Quod tibi libet.
EUD. Per purpuram hanc iurandum est tibi.
IMP. Quid iurem?
EUD. Quod iubeo.
IMP. Praei verbis quid vis. 680
EUD. Deiura te post hunc diem nunquam denuo tacturum eam.
IMP. Fiet.
EUD. Neque te Iesuitas unquam habiturum posteriore prae te loco. Age.
IMP. Sancta purpura testem te testor mihi, si te tetigero secundo, aut iuxta
cum Lucifero, Iesuitarum Luciferitatem haud reveritus fuero. 685
EUD. Tum ego huic Andraeae Eudaeomoni Iohanni Cydonio Iesuitae dico,
†inquito† et me tangit.
IMP. Tum ego huiç Eudaemoni (et caetera quae ego intelligio me conscripta
nunc habere in tergo) dico. Quid vis amplius?
EUD. Tum cum ille venerit, illic apud nos in Tartarum. 690
IMP. Tum cum ille venerit illic apud nos in Tartarum.
EUD. Actutum ego me illi sempiterno mancupio dabo.
IMP. Actutum ego me illi sempiterno mancupio dabo.
EUD. “Et isthac ille advorsum si quid peccasset, purpura, veneror te iuroque
virgis illum ubi ubi erit disperdam totum cum pulvisculo.” Age, tu nunc ambula. 695
Mea diva, vale. Ego hinc paulisper ad dominum scriptum concedo. Id brevi
absolvo atque huc redeo humeros ut tibi meos possim aetatem utendos dare.
(Exit ad Forum Romanum.)
IMP. Iamne abiit? O Styx: quam nos nihili pianissume daemones sumus, praeut
sic se praestent Loiologeniti! Nunc adeo actum est improbitatis si quando red 700
columen, arx summa nequitiae nobis in quaestione sit confestim ut cogitare
meminerim de Eudaemone, cui neque quicquam simile neque secundum in
Orco intus est. Verum ego nunc quam rem ago? Eon’ intro ad pontificem
atque †malaciorum† obtestor designari discipulum mihi? Vah: ipsam Impudentiam blue
id pudet. An inanis redeo hinc domum, ibique meam repulsam conqueror? At 705
pigebit id magis. Nam ab Ignatio male metuendum est, ne plectar denuo. Quin
ego quod huic coactus iuraverim, frustratus id nunc potius habeo? Tacitus hic
opperibor in angulo: interea dum aliquis advenerit cui possim meam operam
obtrudere. Id si obtigerit, priusquam iste redierit, haud ille (faxo) pontifex dein'
ut meo sit periurio. 710

ACTUS III, SCENA iiij
PACENIUS, SYCOPHANTIA, IMPUDENTIA

AMBO Te, Paean, veneramur, Paean, Paean, Paule, Paean.

PAC. Nunc erit bibendum.
Nunc magno poterio
Erit proluendum
Paulo Burghesio 715

SYC. Quod foelix et faustum
Sit Sycophantiae,
Cornu inhaustum
Inseruit purpurae.

Te, Paean, veneramur, Paean, Paean, Paule, Paean.

PAC. Vale, disciplina, 720
Valete Nephalia, blue Hesychius
Salve tu, popina,
Vosque Bacchanalia.

SYC. Tartarum mutare
Decretum'st genio 725
Terramque habitare
Meo cum Pacenio.

Te, Paean, veneramur, Paean, Paean, Paule, Paean.

SYC. Sic, sic triumphare aequum est futurum haeredem purpurae.
PAC. Sta nunc, et sine me descendere. Et quia tam probe portas me, quando 730
sum cardinalis, tu eris mulus meus.
SYC. Egon'? In festis profecto diebus nullus ego.
PAC. Sed quid ais?
SYC. Omnia bona ut nunc sunt res tuae.
PAC. Annon scelerati Angli solent iniuste de papa loqui? 735
SYC. Certe iniustissime. Verum quo de?
PAC. Cum obiiciunt illi desidiam, et inopiam ingenii, aiuntque ita insipidam
Pauli capitalitatem esse ut nihil, nisi aliquod breve sciat in literis. red
SYC. O scelus! Qui sapit insanum bene!
PAC. Putas ullum hominem unquam reperisse aliquid ingeniosius quam quod 740
ille ea tempore reperit, pro fundamento totius mei libri?
SYC. De authore scilicet epistolae monitoriae, quae regis processit nomine? blue
PAC. Ita volo.
SYC. Ut ipsius tamen regis non esse eam, id sumeretur pro explorato. Nunquam
quicquam divinius in vita audivi. 745
PAC. Et qualem rationem quoque reddidit?
SYC. O Iupiter, salsissimam.
PAC. Quia a rege vix putatur intelligi.
SYC. Recte tenes.
PAC. Reliqua etiam omnia tam memoriter, ut illum se habuisse a Bellarmino, aut
ullo alio dum vivo, nunquam credam . Tune id putas? Dic mihi. 750
SYC. Non, non. Nugator nimio fuit qui id nos admonuit. Ego his oculis clare
vidi, ut seriatim singula expromeret de suopte cerebro.
PAC. Sed quando ventum erat ad descriptionem authoris epistolae monitoriae,
nonne papa et ego optime alternabamus consilia?
SYC. Graiae Musae nunquam aliud aeque rutunde. 755
PAC. Insolens author id mihi primum.
SYC. (Codicillos suos consulit, ubi descriptum erat). Tum ille (ut videam)
seditiosus.
PAC Ha ha hae, perge quaeso repetere.
SYC. Secundo tibi garrulus: illi inepte loquaculus. 765
PAC. Ha ha hae.
SYC. Iterum, stipitem tu, insulsum ille.
PAC. Ha ha ae.
SYC. Post tibi, sine cerebro: illie perfrictae frontis.
PAC. Ha ha hae. 765
SYC. Denique levissimum scurram tu; caecum tenebrionem ille.
PAC. Ha ha ha. Quam bene ingenia bona conspirabant!
SYC.Parissima uterque fecistis ad miraculum usque.
PAC. Ha, ha, hae. At istud obscrvabam, quod in sceleratis mendaciis, ego
illi tantum praestabam, quantum ille mihi in congruo sermone Latino. 770
SYC. Certe, quod magnis olim ingeniis usu venit, haud longe utrique lingua
abest a barbarie. Verum unum aliquod fuit, se recomminisci nunc potero, in
quo risum pol aegre tenui.
PAC. Quid? An quod principes iubebam exactiora praesolari a valentiorius?
SYC. Lepidum et id quidem fuit, at aliud est quod volo. 775
PAC. Eho nunc habeo, quia regem culpo, quod noluit authoritati Papae
unde nihil nisi ponderatum bene emanat, tantisper cedere dum adferri poterant
rationes suorum brevium.
SYC. Certe nec inscitum est id quoque. Sed adhuc est aliud, atque etiam
versatur nunc mihi in labris primoribus. 780
PAC. Quin expuis?
SYC. Hem, iam memini. In nomine tuo erat.
PAC. Quia Pacenius vocatus sum?
SYC. Miniime gentium, sed leges quia crepare placuit iurisque te coctum
fingere. 785
PAC. Maxime, optimus iocus erat.
SYC. Ubi veteris cuiuspiam iurisconsulti ne nomen quod tibi indueres, neque
hi neque ipse adeo pontifex meminisse poteratis diu.
PAC. Verum quidem loqueris: res omnis erat paene perdita.
SYC. Quod nisi imperiosam illam edictionem mihi prius dedissetis, ut 790
quicquid rerum esset tacitus tamen mecum usque tacerem, sexcentos ego
fictores iurium hababam vel in cute. red
PAC. Sine me videre, (Codicillos arripit) Quomodo est? Bartolus? Optime.
Sed quaeso, quis iste fuit Bartolus noster?
SYC. Ah nimis nunc tardigradus es. Oportet te corripi, magni Bartole. 795
PAC. Bărtolus an Bārtolus non multum refert. Tu dic mihi quis ille
Bartolus fuit?
SYC. Quem in ore hodie omnes habent, qui ius persequuntur, percelebris
legum conditor.
PAC. Tanto melius placet mihi. 800
SYC. Nunc ergo par faciat meus purpurandus dominus, atque aliud respondeat
mihi.
PAC. Quid id est?
SYC. Germano nomine qui tu sis, perlubet audire ex te.
PAC. Ha ha hae, ego nullum Germanum nomen habeo. 805
SYC. Parentum tuorum dico, quod natali die indiderunt tibi.
PAC. Dixisses ergo meum Scoticum nomen, stulte. Sed illud eg, ipsamque
meam patriam iampridem deserui, nihil meum inde portavi, nisi egregia illa
convitia quae sunt ibi in tuis codiciliis.
SYC. Ex illo igitur tempore quid nominis nactus es? 810
PAC. Nempe in Borussia, ubi plurimum nunc dego?
SYC. Nempe.
PAC. At nolo tibi dicere.
SYC. Quaeso.
PAC. Nolo, inquam, sufficiat tibi quod nunc sum Bartolus Pacenius. 815
SYC. At non sufficiet neque mihi neque tibi.
PAC. Non? Cur, nebulo?
SYC. Quia auctarium ei adhuc adiici propediem volumus ex cardinatlitu
uterque.
PAC. Per Jovem facete. Hem sine me amplexare tuum ingeniolum, mi 820
delicate geni.
SYC. Mi bellule cardinalicule.
PAC. Sed imus nunc iam, atque haec dictata mox exscribemus.
SYC. Quid festinato est opus? Haud unius res est horulae.
PAC. At postea mittendum est ad impressorem. 825
SYC. Ubi is habitat?
PAC. Montibus in Prusia, Adamus Gallus eius nomen est.
SYC. Age: perimitte mihi, cum illo erit (faxo) ante galicinium. (Exeunt ad Forum
Exoticum.
)
IMP. Nec mirum latebricola usque quod fuerim, captio mihi certa fuisset
prodeunti. Nam ego huius Pacenii nullus fallor: novi Iesuitam esse, quicquid red 830
dissimulat. Ea propter repressi me. Nolo mecum rei quid amplius Jesuitis ut sit.
quibus deterius aliquid uspiam ipsi quam sunt, si est id voveo. Sed eccum 'st
opportunitas, credo me nunc servatom volt. Alius quis huc advenit.

ACTUS III, SCENA v
VACUUM, COQUAEUS, IMPUDENTIA (sedet et pergit scribere)

VAC. Quid si hic pausam facias, et satis habeas, id quod sat est?
COQ. Satis? Vah: nondum liber ad umbilicum est mihi dimidiatus absolutus. 835
IMP. Clara res est. Fraterculum Augustinensem oportet esse ex illa zona
scortea. Nam turmatim ad nos hoc genus descendit in Tartarum, resque ego
illorum omnes ex iis iampridem docte didici.
COQ. Cedo viro calamum concinniorem, lituras hic facit oppido nimias.
VAC. Eccom tibi: nam anseris in Gallia quantisper superstitent, non deerit 840
unde scribas.
COQ. Bene est.
IMP. Clare nunc advorsum fabulabor ut exaudiac hic quae loquor. Dii
immortales! Ubi veperiam hominem?
COQ. At enim hic volt? Auscultabo. 845
IMP. Sat est, me videt. Pergo. Iam inde quae supra Aegyptum est, ex
Aethiopia (ubi plurimum est erimitarum Augustinensium) huc devenio.
COQ. Noster ille ordo est quem nominat.
IMP. Nedum datur convenire quem volo.
COQ. Dii boni, boni quid hic apportat? 850
VAC. Domine mi Coquaee, hic calamus dentatus est, sed tanto in rem
praesentem utilibior.
COQ. Illam tibi ut dentes praetruncent linguam vaniloquam velim.
IMP. Opportune, eius nomen reperi, Coquaeus est, id ego mihi nunc in
lucro pono. Sed porro proloquor. Quod si quaerendo hodie sum frustra, 855
illicet vale purpura. Si offendero, foelix est.
COQ. Qui homo?
IMP. Quem ego me sentio dicere, tuamque, magne Coquaee, qui formam
gerit.
COQ. Sancte Augustine, qui tu me nosti? 860
IMP. Rogitas? Paulus Papa, cuius missu venio, omnem imaginem tuam
monstravit mihi.
VAC. Hic attritos septem paravi tibi. Quid? Impudenia? Ut vales?
IMP. Optime. Sed quod tibi vortat male
COQ. At tu, quisquis es, noli quicquam ominari male dilecto meo Vacuo. 865
IMP. Quin ego hinc, si sinis, abeo.
VAC. Licentia est.
COQ. Imo, cur venisti, id scire prius violo.
IMP. At non vacat tibi audire.
VAC. Verum dicis. 870
IMP. Tace, vacat.
COQ. Neque fidem facies dictis.
VAC. Si sapit.
COQ. Inquam, ne metuas, dic quod sit.
IMP. Quoniam ita vis: quod autem ages tu videris. 875
COQ. Age.
IMP. In patinis pontifex erat, Cum me huc legat tibi.
COQ. Bene facit. Cui omnium curatio est sustentandus est sedulo.
IMP. Occasio sermonis ea erat. Iampridem misisse ait Vacuum coquinatum
ad te. 880
COQ. Suaviter, ut liber componeretur, id voluit.
IMP. Id.
VAC. Atque nunc calet. Officium nostrum probi facimus
IMP. At nundialis ut ille sit coquus hoc nunc vereri se, nisi in aliquot novem
dies,aut magis adhuc coctum irenon posse. 885
VAC. Coquaee, sinis fieri tuis hnac contumeliam?
COQ. Fervere tempora. Quid ita?
IMP. Quia celerius conditum oportuit.
VAC. Quid ita?
IMP. Quia opportunitas intereamdum lenti estis optima decoquitur, 890
purpura corrumpitur. .
COQ. Purpura? Quid id est? Tu nos habes pro conchitis, qui Neptuni de
pratis coquamus purpuras?
VAC. Ad Carthusianos igitur ito, qui pisculentis victitant. red
IMP. Pro fidem: hactenus te hanc rem celavit Vacuum. 895
COQ. Quam rem?
IMP. Nec quae te iamdudum fata maneant, id fecit uti scias?
COQ. De episcopatu scilicet brevi vacaturo, quem frustra Coeffetaeus
sperat sibi, quemque ego facile mihi indipiscar praemio, Anglorum regi si
scripto obsistam obviam, id monuit. 900
IMP. Et praeterea nihil?
COQ. Nihil quicquam.
IMP. Quin adis igitur mecum ad hunc? Quin verberas? Incursa pugnis et
calcibus.
COQ. Insane, deliciae meae ut vapulent? 905
IMP. Inquam feri.
COQ. Quamobrem?
IMP. Ego dicam, feri.
COQ. Tum ubi dixeris.
IMP. Dabis fidem? 910
COQ. Augustinianam do, si meritus fuerit.
IMP. Quid ille non de te mereuit male, qui hodie te ludificatus est indignis
modis, proditor manifestarius?
COQ. Qui dum?
IMP. Rogas? Sublevit ille os tibi penissume, quia clam te esse sivit purpuram red 915
cardinalitiam.
COQ. Deus bone: quam illam?
VAC. Romae quae praestat scilicet.
IMP. Scilicet, iamne meministi, scelus?
VAC. Coquaee, abscede sis abs homine nugatore. 920
COQ. Certe: nam quid id ad me, aut ad meam rem refers, Romae purpura si
prostat?
IMP. Quia tua iam illa dudum fuisset, si scisses.
VAC. Quid sciret, vaniloque?
IMP. Tu meticulosus qui sis, atque malus, virtutis vacuus. 925
COQ. Ne obloquere, verum quid sit expedi.
IMP. Verbo audies. Ubi Romana res affictari coepit tyrannice in Anglia,
Paulus papa scriptores concivit passem per praeconium.
COQ. Scio.
. Quin dicis quod nesciat? 930
IMP. Et ei rei primum congessit, ne quisquam illi non donatus abscederet.
VAC. Et illud erat quod de episcopatu vacaturo admonueram. Nugas agis.
IMP. Denique cuius potior fuerit pollentia, opereque caeteros antieiverit,
galerum eum capere atque antediere purpura. 935
COQ. Bonum factum, quod ei bene, quisquis sit, vortat.
IMP. Nimirum tibi.
COQ. Hem irridendis accusas me ausis?
IMP. Tibi dico, magne Leonardem tibi tuaeque aetati quicquid te celavit
iste sacrilegus. 940
COQ. Mihi?
IMP. Ita est; quid stupes? Quin hunc mactes primulum? Dein das te mihi. red
COQ. Do, quanquam haud videor istoc credere.
IMP. At ego iuro tibi. Nam caeterorum, quantum est Laconica brevitate
(quasi tumultum per et nefas) quod abortiunt in triobulari libellulo aut haerent adhuc 945
scopulis et lucem fugitant
spacerCOQ. Quid fit ergo?
spacerIMP. Nos ubi Jesuiticas defecere sua virtute intelligimus, deinde caeteros ordine
recensemus ordines papatui quotquot militatis.
spacerCOQ. Bene habet. 950
spacerIMP. Ibi Augustinensium primaria ex illo omni numero censetur ad hanc rem
conditio.
spacer COQ. Augustinensium? Quomodo?
spacerIMP. Ei re argumenta duximus ex historicis.
spacerCOQ. Quibus vero? 955
spacerIMP. Nam cum illi pedem olim in Angliam coepere primum penetrare ex Italia,
pestilentia immanis atque immemorabilis profecta est simul, Anglosque
penissume disperdidit.
spacerCOQ. Vera memoras. Monumentum hoc nostrae famae habemus in Anglia.
spacerIMP. Tum maxime regi qui eant advorsum ad id reperti sunt. 960
spacerCOQ. Quamobrem?
spacerIMP. Scilicet et ea gratia expulsionem iis iam olim obstinabat in Anglia,
quia seditiosis passim sunt ausi concionibus suam fidelitatem populo expugnare,
praeque regia sobole Richardum Tertium dignum dicere ut imperet.
spacerCOQ. Et id legisse me memini. 965
spacerIMP. De Augustinensibus igitur postquam decreta res est, ad te omnes
protinam oculos cum animis advortimus. Te audimus iustum opus cum diis
bene volentibus expedire, in promptu gerere te volumina, quibus perduelles
actutum eas perditum.
spacerCOQ. Vide vero. Iam mihi hoc folium vertitur quingenties. 970
spacerIMP. O portentum ingenii! Quingenties?
spacerCOQ. Numeraturus illud bis quingena alia. (Librum suum in filio ministrat.)
spacerIMP. Scilicet cardinals postquam fueris.
spacerVAC. Eia, victus verbis labascit monachus. Metuo mihi.
spacerIMP. At nunc non licet, nimis iamdudum diu est quod furcifer hic te 975
detinuit. Age, propera. (Colligit res eius.)
spacerCOQ. Quaeso, quid iubes?
spacerIMP. Duas res simul extemplo ut facias. Hei, quid manes?
spacerCOQ. Quas duas res?
spacerIMP. Primum ut abstrudes hinc aliquo istum monogrammum.. 980
spacerCOQ. Meum Vacuum?
spacerIMP. Illum.
spacerCOQ. At is mihi suppeditavit hoc omne scriptum.
spacerIMP. Illene? Hem abstrude nunc denuo furem graphicum. Abs te clanculum
surripuit quas suppetias tulit, de tuo supparasitatus est tibi. Quin abigas? 985
spacerCOQ. Quid opus est?
spacerIMP. Nihil, modo ego hinc abeo.
spacerCOQ. Illepide profecto facis.
spacerIMP. Iam haec optio evenit tibi, utrum nostrum mavis accipe.
spacerCOQ. Obsecro, Vacuum si se hinc auferat nullus sum. 990
spacerIMP. Quin tu sis quod es, per me licet vale. (Abiturientem detinet.)
spacerCOQ. Vacuum, accede sis. Tange huic genua.
spacerIMP. Abstine manum.
spacerCOQ. Inquam tangito, nisi vagari hinc vis. Una ut adsis roga, neve
secludat te nunc. 995
spacerIMP. Non audio.
spacer COQ. Cumque res constiterit, cardinali huic Coquaeo quaeso fac
nec aliquid †movito†.
spacerIMP. Me pariter atque tedipsum morando perdis. Verum age, quia
suasu meo nil fit, impulsu quid possem experiar. Dic mi, purpuramne 1000
tu tibi an Vacuum invito mavelis? Responde.
spacerCOQ. Velim hercle utrumque.
spacerIMP. Per deos non potes.
spacerCOQ, Quoniam itaque necessitas subigit, antepono purpuram.
spacerIMP. Hunc ergo te capesse sis, actum est si moveris. Et tu salutis 1005
tibi praeoptas an Coquaei contubernium?
spacerVAC. Nulli rei salus est posthabenda.
spacerIMP. Hac tu ad salutem igitur cum tuis pennis advola, aut
difflabo te iam in nihilum. (Flando pariter et minitando fugat eum
ad Forum Exoticum.
) Bene est. Iam per inane meat Vacuum, meoque 1010
tu, ut volo, conductui vacas unice.
spacerCOQ. Eheu,
spacerIMP. Quid? Ne metuas. Impudentia tibi dux sum, confide. Iam tu
epilogum huic moli modo addas, ego dein pondus addam de meo, et
cardinalatus denique speratum addet praemium. 1015
spacerCOQ. Per te hercle confido. Perductes quo libet, sequar.
spacerIMP. Seorsim huc primum dum finieris, postilla ad purpuram.

Perge ad Actum IV