Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCENA i
PRAECONIUM

Verba fere sunt brevis emissi in iuramentum fidelitatis, E Vaticano (more Italico) ad formam brevis pontificii., dum daemonorum pars interea pertranseat ad Forum Exoticum, et Bellarminus ope typographi Politani cardinalem exuat, induat Tortum, in aperta scena. blue note on breves

PRAEC. Dilectis filiis Catholicis per universum orbem desseminatis, atque praecipue
charissimis Iesuitis Paulus pontifex quintus. Dilecti filii, salutem et apostolicam
benedictionem. Magno animi maerore nos semper affecerunt haereticorum in 160
Anglia conatus contra veritatem. Sed cum intelligamus omnia hoc tempore
magis exacerbari, afflictio nostra mirum in modum aucta est. Accepimus namque
eo devenisse eos audaciae, ut et adversus duo brevia nostra Catholicis
Anglis data, et adversus epistolam cardinalis Bellarmini ad Blackwellum
archipresbiterum nuper scriptam responsione edita, triplici se nodo triplicem 165
cuneum adhibuisse glorientur. Cui quidem haereticissimo libello, sicut
responderi curavimus, ita et vos quoque monere decrevimus atque obtestari,
relictis ut quisque rebus accuratis, stetisque succincti lumbos vestros in
virtute, paratique sitis contra omnia Anglorum molimina, ilico libros vestros
proscribere atque petulantium eorum castigare. Nostis, quia mihi in manu sunt 170
cardinalitus, episcopatus, abbatia, opimae praelaturae, quibus quemque pro
meritis hac in parte remunerabo. Haec igitur est mera, pura, integraque
voluntas nostra ut continuo animos ad scribendum appellatis, atque causam
nostram acerrime defendi per vos curetis quos apostolica etiam benedictione
nostra clementer impertimus. 175
Datum Romae apud Sanctum Marcum sub annulo piscatoris X Kalendis
Septembris 1608, pontificatus nostri anno iiij. PETRUS STROZA.

ACTUS II, SCENA ij
TYPOGRPHUS, TORTUS

TYP. Domine, quid tu tam tristis es? Quid istud adeo ex intimo ventre
suspirium traxti?
TORT. Ah, mi homo, ut nunquam misereat eos mei? Ut aetati dent nihil? 180
Protrudant nunc in praelia denuo fatiscentem senem, qui bello et armis minus
multo quam quod olim potest?
TYP. Sic facto maxime est opus. Ruinam minitatur, nisi tu subvenias,
Romana causa. Bonum animum habe.
TORT. At peccare me iam ad extremum prae effeto senio, quam hoc mihi et 185
illis est turpe factum!
TYP. Atqui tibi, domine, quidlibet in chartas illinendi potestas est, illinas
modo. Authoritate nunc abs te res, non sedulitate, geritur.
TORT. Honestam ergo causam obtruissent, et quae poterat non deducere
cardinalitiam sanctitatem. Dividiae nunc hae res mihi, et novo senio sunt. 190
TYP. Pol profecto, domine, ni vulgo hoc Romae factitarent sub larva in
loco cardinales ut latitent, iam tibi author essem ne faceres.
TORT. Neque sinunt vacare tandem ut possim, atque mortem mihi iam in
proximo meditari, conscius ipse qui sum pluribus hoc genus maleficiis mihi, si
recti rationem ineo. 195
TYP. Proh dii immortales! Nunc hoc illud est quod agis. Marcelli qui natus
es nepos scilicet, Marcelli cum sederis in summo solio, Pauli quinti succedaneus,
ibi, ignoscentiam ipse tibi de anteactis perperam fabricabis per otium, quam
libuerit. Tum cum servoli recordabere spero tui fidelis Politani typographi.
TORT. Ne metuas, beabo te. Tu modo fabre, quod nunc volo, curabis mihi. 200
TYP. Examussim fiet, quaeso impera.
TORT. Libellum scilicet ego hodie mandabo, si est animus.
TYP. Typos habeo argenteos, illis mandabo, si est animus.
TORT. Eia, tanti haud est futurus.
TYP. Non est? 205
TORT. Imo istud volo quo ne obscurus plane abeam, atque ignobilis. Praefabere
huic non nonnihil Torto tu.
TYP. Quin et centum aliquot poematia in laudem authoris comparabo.
TORT. Nec id dico.
TYP. Parvo constabit, poetarum ibi apud nos plurimum 'est. 210
TORT. Odiosus es. Mea, inquam, vide.
TYP. Avide expecto quid velis.
TORT. Perquisitionem factam abs te dicito, reperisse te presbyterum esse
Tortum e Papia.
TYP. E Papia? An ex Capua? Archiepiscopus qui dudum illuc fueras. 215
TORT. Pergin', scelus, molestus esse? Famelicam esse Capuensem rem reperi,
titulo longe imparem. Cave nomines.
TYP. Meminero. Papiensis mihi presbyter audiet. Ecquid amplius?
TORT. Virum etiam doctum praedica atque theologum.
TYP. Nazianzeni liquido iurabo germanum filium. 220
TORT. Et cardinali a sacellis.
TYP. Quem tu nunc scilicet induisti?
TORT. Tenes.
TYP. O divinum commentum, domine! Propera, quaeso, scribe, Iamdudum
Minerva mihi praefamen parturit in cerebro. (Sedet Tortus inceptatque scribere.) 225
TORT. Verum ego interea siquis venerit, Robertus nunc non sum.
TYP. At metuo ab istis auribus ni caelaris. Caetera quidem tutus es.
TORT. Satin' cautum est sic?
TYP. Propemodum; sed sine me. Nae ego pulchriores haud reor olim
auriculas ipsi Iovi fuisse. Optume. Nunc tu quidem factus es ex cardinali 230
Robertus Tortus Papiensis theologus.
TORT. Imo. Robertum me quoque abnego. Adhuc altera aequivocatione est
opus.
TYP. Quae ea est? An tu graphici filius tenebrionis, servoli quoque tui nunc
cogitas nomenclaturam qui popularitatem iactat cum Iove? 235
TORT. Quem hominem narres?
TYP. Cretensem. Illud animal tuum, homini monstrum, pariter et nominis. red
TORT. Viatico opus est, si pergas proloqui.
TYP. Andraeam Eudaemonem-Ioannem Cydonium credo vis.
TORT. Illum, illum. 240
TYP. Qui trium literarum homines facile superat.
TORT. At ego illum, Cres cum sit, servo mihi succenturiondum in hoc
palaestra, res ubi dederit.
TYP. Quem ergo te memorem Tortum?
TORT. Quem? Nostin' domi meae esses, quem in deliciis olim habui? 245
TYP. Matthaeum tuum?
TORT. Eundem: Matthaeum indicita: calebunt aliquantulum res meae mihi
in illo nomine.
TYP. Monuisti satis. Tu quaeso, perge Matthaeo tuo incumbere. Bone Deus,
qui me beatior hodie incedet, quem iste dignabitur praefator ut sim, futurus nunc 250
semper postidhac ex familiaribus nato ad pontificatum homini. Sed cesso'n sic
interim videre, ut succedat sub manus? (Stans a tergo haec sublegit, quae verba
sunt e Torto.) “Prodiit ex urbe Londino liber sine nomine.” Eugepae.
Iam hoc illi in principio lepide in mentem venit, ut nesciat id quod scit, quod
fama fatetur et populus regium eum esse librum, qui munitus regia prodiit 255
authoritate. Id ei dissimulare nunc placet, quo et vitio vorti potessit de authore
ignobili et in regem distomachandi libertas sit exusatior. “Triumphum canens
ante victoriam.” Eia, veriverbio Tortus est, aliter atque dicta sunt lepide
detorquet omnia. “Neque iuramentum videtur, neque brevia, neque epistolam
intellexisse“ nunc inceptat breve eos. Si sapiunt cavebunt in posterum Angli 260
ne in Tortos incidant.

ACTUS II, SCENA iij
TYPOGRAPHUS, TORTUS, DELIRIUM e Vaticano

TYP. Primum ostendemus iuramentum. (Videt daemunculum a tergo stantem,
territusque aufugit ad Forum Romanum.
) Crux, perii, perii.
TORT. Quae haec est intemperies? Ubi tu es, typographe? Non placet vero
hoc ominis: sinistri esse aliquid oportet quod sic exclamavit, atque dispar. red 265
DEL. Quieto animo sis, magne cardinalis. Ego hominem territavi per iocum. red
TORT. At tu, per crucem, quid venis?
DEL. Subsidio adsum tibi et tuae operae. Sic iubet pater Loiola administro
ne quando careas, neve in opere faciundo medullam seni penitus omnem perbibat
lassitudo. 270
TORT. Benigne hanc gratiam facitis mihi. Istam itaque cathedram tu capesse,
dignior nimio cum sis.
DEL. Haud movebis. Famulus sum ego datus hodie Politanos qui suppleam red
tibi, usque donec absolveris.
TORT. Et illum ego iam nunc volebam conspicilia ut mihi alicunde peteret. 275
Nescio quid dudum caligant oculi.
DEL. Profecto scibam iis tibi usui fore, atque domo detuli mecum ad hanc red
rem ex Orco, Cuiusmodi omnium quantum est artificium, nemo concinnat alibi.
(Imponit Torto grandia conspicilia.)
TORT. O prodigium! Iam hoc mirum videtur praeter alia maxime, decuplo
quam sunt grandiora mihi apparent omnia. 280
DEL. Sic oportuit quae apud nos fabre fiunt conspicilia. Errata nunc inimicorum
quantillula ea sint immania videbuntur, aucta in partem maxumam.
TORT. Age, accide huc ad dextram, atque obeamus illud denuo. (Tortus mox dormitat.)

ACTUS II, SCENA iiij
BECANUS, SCIOPPIUS, EXCORDIA, PROFANITAS (a Foro Exotico), TORTUS, DELIRIUM

Daemunculi in scena appareant, ubi potent. red

BEC. Iubeon' huc efferri quae apparabantur in aedibus?
SCI. Scilicet ingenio iucundus est mos et comiter, quia primum nunc convenimus red 285
Consocianda sunt pocula.
EX. Imo mitte tu, nos curabimus.
BEC. Bone habet.
SCI. Et magnas, si quicquam ego assequor, utrique dabit commoditates hodierna
coitio. 290
BEC. Dictum bene.
PRO. Quin agite, heroes, huc advertite.
spacerBEC. Honorati comites, placet hic in summa? red
spacerSCI. Oh cave velis, suavissime doctor. Quid? Soli nunc sumus, statui prorsus nescire
statui prorsus nescire aut comes qui sim, aut certe eques. 295
BEC. Hanc ut tute tibi iniuriam?
SCI. Sic erit, pares sumus. Commodius futurum est, si ex adverso consederimus.
BEC. Quoniam ita vis. Atque Ganymedes, cedo huc pateram. Eques Scioppi,
quadrimum Rhenenes pergo. Bene te atque tuam prudentiam.
SCI. Bene vivas, doctor. 300
DEL. Quid agit meus Matthaeus? Eia. Dormitas, pater. Discute paulisper hunc torporem.
TORT. Bene mones: hercule dormiebam in hoc argumento —
SCI. Euge factum bene. Hercules credo haud exantlasset fortius. Obsecro date
huc, pariabo atheletice.
TORT. — sed quod illorum tamen in rem nihilo futurum est commodius —305
DEL. Quid ita?
TORT. Quia somniavi interea haut inscitum somnium, et quod lepide iam in ipsum
regem torquebo.
DEL. Quid est?
TORT. Scilicet de comparatione regis et cardinalis. Ut placet? 310
DEL. Optime modo si excurrat in contemptum regis. Age prosequere. red
SCI. Nunc quid te omnium velim, professor, paucis condocefacio.
BEC. Gratum facis.
SCI. Sapit, scio, tibi corculum, et probe ut nunc sunt res, experiundo didicisti
perspicere. Manibus meritis merita merces haud continuo datur. 315
BEC. Rectissime memoras.
EX. Si †quam† frater, potessum mihi existumandi copiam capere ex vultibus, haud
sumus ad hanc rem illepides pupillos nacti.
PRO. Iam perplacent inde a principio.
SCI. Nam nullus <quam> ego nunc blandior tibi pro tuis si tu meritis accipere 320
protinus fieres ex purpuratis Romae proceribus. red
BEC. Egon;? Palpo percutis.
spacerSCI. Per Deum, ita merita est tua stupenda eruditio. In expectatione id tamen
ut tibi sit, equidem nequeo opinari. Prudenter arbitrari potes quid usus hodie ferat aliosque
id loci ut mores postulet, et negotiis pares. 325
BEC. Nunquam equidem in animum id induxi meum. Audiant Salus et Lubentia. (Rursum probibit.)
TORT. Iam hic haeret mihi aqua.
DEL. An quia redarguere non potes? Frustra: scilicet si, me audis, diverticulo
dic est locus, atque de veteri quaestione admiscendae aliquot pagellae.
SCI. Accipio te prothyme, Becane. 330
TORT. Siccine? Tu huc itaque actutum cedo meas Controversias.
DEL. Iam aderunt. (Affert eas.)
SCI. Sed pergo narrare. Quam interibi fors fortuna mihi in proclivi sit, idne vides?
BEC. Liquido liquet.
SCI. Lares Marcellicos vixdum nosco, fioque magnifici cliens patroni. Mox me red 335
aureis calcaribus donat, atque porro iubet patricium ordinem inire.
BEC. Comesque factus es?
SCI. Ita est.
PRO. Haud fungum esse, frater, opportuit, cui fortuna faculam tam lucrificam
alluxisse vult, tamque cito, e gymnasio. 340
EX. Tace, cupio hercle audire quid sibi vult denique.
SCI. Exin agentem in rebus me Roma habuit.
BEC. Haud male rebus suis providit.
SCI. Triennio quid ibi egerim vix sciri profecto potest. Mox in Veneta re
multa tuli, fecique, si forte audieras. 345
BEC. Certe quidem de carcere nuntiatum est, quaeque inclementer perpetrarunt caetera.
SCI. Civitas perfida atque irreligiosa: vix horam ibi fueram, cum me detrudunt
in vincula. At haud impune ferent, si vivat Scoppius, votique sit compos.
BEC. Meritissime dabunt tibi poenas.
SCI. Tum paulo post, Romam remittor denuo ab archiduce Ferdindando legatus de rebus 350
maximis.
BEC. Quod antidhac non memini audisse me. Tu pol delitium honoris es.
SCI. Cesso praedicare caetera. Intelligis quorsum haec spectant, doctor.
BEC. Autumo ut sentiam quam nunc ad purpureum galerum expedite cursus
sit tibi. 355
SCI. Meum animum gestas, et quod utibiliter in rem tuam vorterit, cum id mihi
obtigerit primum: de summo loco auxiliatricem stans meminero manum tibi
exporgere ut locolucolentum nemini prius, testor Iovem. (Rursus bibit.)
DEL. Abunde est hactenus (Eripit illi Controversias.) Nunc ad institutam
thesin redi. 360
BEC. Fortiter factum, comes, te sequor.
TORT. Atqui vereor ut tam facile decurrat quid de novo. Experiar tamen.
SCI. Mira maxima sunt, ni ego episcopatum tibi aliquot ante dies prostituero,
aut quod meliusculum est.
BEC. Benignus es gratiis. 365
SCI. Sed quod iure optimo merito faxim, si tu nunc mihi, quae una unice
mora obiecta est, iam expediveris.
BEC. Equidem ego emancupo me tibi, tuus sum, et tibi dedo operam.
SCI. Iratam ut mihi Pallas sit vereor, ex quo cingulum equestre coactus sum
accipere, ita plane sterile cerebrum mihi a scriptis factum est. Ex illo tempore 370
nusquam invenio, quo de Anglis sit male ni tu suggereas.
BEC. Vah. Idne erat?
SCI. Id unice: levicula res est, scio.
BEC. Utinam mea mihi modo vota in proclivi forent libellos proinde, ut nullo
possum negotio prodigere. 375
PRO. Tum hic, si unquam alibi, facillimum est, ubi confidentia militia hic
militatur multo magis quam pondere.
EX. Noli igitur delicias facere, professor. Age, siquid habes, imperti Hercule.
BEC. Tum adhuc aliquod instituisti in pectus tibi ad hanc rem argumentum
SCI. Au. Istud est quod moneo nunc, materies haud proba suppetit: omnes 380
dudum rationes sedulo disputavimus, ego atque hic genius mecum.
PRO. Nec repertum est tamen cui immiscamus. Sed praesto sunt caetera,
convitium, contumelia, mendatium, impudentia, iam aliquot plaustra oneravimus.
BEC. Bene habet.
SCI. Quin et theologiae sapere nonnihil coepimus, ex quo (natitundiorum 385
ferulis cum paedagogio desertis) irreptum est Loioliticis patribus. Contentionum
hic summatim descripta sunt capita.
BEC. Factum laudo. Iam hoc sufficiet ad nomen theologiae.
SCI. Tum paraphrastes. nimio sum visionis. Faceto didici exemplo diciones
sacras intorquere, et cuiquam male nulla non in re dicere de scripturis. 390
BEC. Ergo satis habes: scriptor extemplo qui sis doceo.
SCI. Me , pariter et teipsum beabis.
BEC. Me vide.
SCI. Qin tu huc etiam advortis?
PRO. Noli interturbare, iam hoc facio. 395
BEC. Sed interim cur hic cessat cantharus? Scioppi, volo ego nos pro summo
bibere.
SCI. Optimum oras atque aequissimum.
TORT. Sentin' ut aegre moveam? Frigus iniecit dextrae segnitiem.
SCI. Tantisper ergo morabere. 400
DEL. Hem cedo huc manum mihi, iam lautius nusquam reperies instructum
thermopolium.
BEC. Abunde nunc untrinque est cautum.
TORT. Sat incalui.
SCI. Perge iam. 405
BEC. Quam nos scribendi principes assiduo terimus, illam publice pervolgatam
argumentorum viam et disputationis seriae, ut contra digladietur responsum cum
responso, ratio stimulet rationem, deserendam eam nunc tibi censeo.
SCI. Ain'? Deserendam?
BEC. Neque inconsultum ex re tua consilium commenti sunt, homini ad 410
quaesita theologica nupero adhuc, atque novitio qui istam non semel tibi, iam
inde ex migratione tua obtruserunt operam.
SCI. Quid ergo suades, o disertum caput?
BEC. Plane alia aggrediendum est via. “Argumento magnam partem novo tum
exemplo nemini adhuc usitato.“ Sic instituam libellum tibi. 415
PRO. Quod faelix igitur faustum sit libri frontispicio, in quo hoc ita esse
gloriose venditabimus.
BEC. Ita quidem volo.
SCI. At lubido est audire.
BEC. Sapientum veterum facies te nepotem. 420
SCI. Placet.
BEC. Siracidarum de prosapia natum hominem Ecclesiasticum.
spacerSCI. Perplacet.
spacerBEC. Ea fretus denique confirmitate, excutiendum confidenter desumes tibi, non
quid rationum momento (earum tu inexpertus capere nequis) sed authoritati quod 425
autumaverit deferendum suae rex Britanniae.
SCI. Illam tu nunc velis authoritatem unice ut imminutum eam?
BEC. Ita sum author tibi. Ampliter ille campus patet discurrere quantumvis
poteris, et digressiones ibi, quo libitu, factitare.
SCI. Pol foeliciter venit istud in mentem tibi, haud illepidus inveniendi magister es. 430
BEC. Sic quidem amicis saepe visum est praedicare.
SCI. Iam purpurabor brevi. 430
EX. Et grate de meo Brabanto habebunt gratias, quotquot omnium sunt,
qui rebus nostris velint bene.
SCI. Prosequere tu tamen, doctor, regique paucis submone authoritatem quo 435
pacto possim elevare commodissime.
BEC. Cavillator factus cum sis, de basilica prudentia, subradendum est quid,
deque ista, quae passim obtinet, opinione eruditione eius.
SCI. Hanc me artem edocuit Societas dudum.
BEC. Post illa, candor ne candeat, neu rem virtutis censeatur auspicio gerere, 440
condofacias de novo oportet atramento sycophantico. red
PRO. Eia, in mundo est et id quoque.
BEC. Suspicionibus denique impleantur quos rex scripto compellat:
subdolam colere illum amicitiam animoque vivere minus advorsum illos benevolente.
SCI. O angelicum monitorem! Aetatem tibi sum obnoxius. 445
BEC. Nam reliqua quibus exaedificandum est opus, vos optume adornabitis.
PRO. Permitte nobis.
SCI. Et opimatates gaudio effertissimas expecta ob hanc gratiam, cum purpuratus
incessero.
BEC. Dii te servent. 450
SCI. Bene valeas, equidem gestio abire nunc hinc confestim, atque involare in opus.
PRO. Sodes, eamus.
BEC. Imo, non sino, desinere comiter ita ut acceptavimus, hoc par est atque
amicabile.
SCI. Haud incommode mones, theologe, Hanc unam moram tantisper facile fero 455
dum proluamus nos denuo.
EX. Obsecro, quid tibi vis, Profanitas?
PRO. (Inspergit nonnihil de Stygio atramento suum utrique poculum.) Sine
modo. Lepide furentes concinnabit ista sorbitio.
EX. Bene vivatis, domini. 460
SCI. Ita pol erit, doctor, simul bibemus.
BEC. Hercle bibamus.
SCI. Bene meum episcopum.
BEC. Bene nostrum cardinalem.
UTERQUE Atque istos Anglos male. 465
TORT. Tandem aliquando, hoc si sit satis.
DEL. Satis quicquid est.
TORT. Abi tu nunc atque typographo iube, quod modo iusseram, id ut curet
sedulo.
DEL. Confide, curabitur optime. (Exeunt ad Forum Romanum.) 470
SCI. Quod si hos Anglos incepti haud faxo ut poeniteat?. Iam hanc postremam
liceat mihi vini eduxisse pateram.
PRO. Dixin' ut concalefaceret eos?
SCI. Age, curre, propera. Actutum parentur omnia, nequeo diutius exordarier. red
EX. Euge, euge. Pol, nunc egregie thermopotarunt gutturem. 475
SCI. Professor vale, atque salve ex voto meo. Ita ut meres scripto grandi sum red
gravidus, et propinqua sentio partitudo iam appetit. Ferte opem, Paule, Ignati, Lucifer.
BEC. At ego gallinas hodie omnes facile provoco: ita mihi libri citius excudentur red
nunc quam illis ova singula. Iam ante vesperam madere sub praelo, id certum est.
(Exeunt omnes ad Forum Exoticum.). 480

Perge ad Actus III