Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

 

RISUS ANGLICANUS

INSCRIPTIONES IN SCAENA
Ubique supponitur per totam Italiam, ut etiam Forum Exoticum alibi, et Ianua Ditis loco certo non astringitur.

IGNATIANUM
FORUM ROMANUM
VATICANUM
FORUM EXOTICUM
DITIS

Interloquutores

IGNATIUS LOIOLA
LUCIFER
PAULUS PONTIFEX QUINTUS
MATTHAEUS TORTUS
GASPAR SCIOPPIUS
MARTINUS BECANUS
ANDREAS EUDAEMON
BARTOLUS PACENIUS IURISCONSULTUS
LEONARDUS COQUAEUS
FRANCISCUS SOAREZ
THOMAS FITZ-HERBERT
TYPOGRAPHUS POLITANUS

Daemunculi assistentes

DELIRIUM TORTI
PROFANITAS SCIOPPI
SYCOPHANTIA PACENI
IMPUDENTIA EUDAEMONIS
EXCORDIA BECANI
VACUUM COQUAEI

MANES PARSONIANI
PRAECONES ROMANI
<REDUX SPECULATOR>

Prologizei REDUX SPECULATOR
habitu academico magistrali

Quae nunc paratur scaena paucarum merus
Est lusus horularum. Natam sub manu
Agnoscit ipsa Levitas prolem suam:
Sed obstetrix Iocus est, et Risus nutricat
Ecquis vetavit ridentem vera proloqui? 5
Poeta nempe sensit iampridem satis
Fuisse iustorum operum, et artis seriae
Isthoc in argumento. Ergo nunc victimae
Spleni voventur, segregesque aliquot feras
Ex improbissimo pecore Iesuitice 10
Proponit albis deridendos dentibus.
Vos o favete, amici, ferteque comico
Ritu dari historiolam. Hanc gratiam sibi
Risus Anglicanus poscit, atque eccum incipit. Tum primum apparet inscriptio fabulae.

ACTUS I, SCENA i
IGNATIUS, LUCIFER, PAULUS QUINTUS

Prodeunt ex Ignatiano Lucifer et Paulus tristes, Ignatius iratior, quem in limine cespitantem prensant.

IGN. Quid malum? Me tenetis? Ignatius caveat sibi. Absque vobis quidem principio 15
fuisset, occidissemus funditus, Iam cum invaluimus, nostris ipsorum fulcris nitimur. At vero
nostrum utriusque fulcimentum te habimus, pater. Potestin' vero vos, hic ubi iustus metus
datur malum quod vobis, vestroque imperio infoelix Anglia dudum creavit, ei
averruncando vindices manus ferre?
PAUL. Fatale vereor ut sit, non poterit aliqua immutari. 20
IGN. Imbelle par et formidabile. Heu, quondam frustra ut pudet miseretque me sic
vos derepente despondere priscos animos, fractisque viribus vestrapte sponte
succumbere!
LUC. Iam hanc qua premimur sarcinam haud intelligo ipse ut ferendo sit cum suo
Atlante Hercules. 25
IGN. Quod si vos pergatis aliquantisper per hanc ignaviam susque deque res vestras
hebere, haud ipsa Salus servassit vos brevi quin excidatis imperio. Eia! Quid sic opstipi
haeretis? Ubi nunc sunt veteres illae technae tuae, Lucifer, tuae iracundiae, pontifex?
PAUL. Omnem simul paraturam nobis excussit Anglia.
IGN. Ergo nunc faxo sentiatis uterque Ignatio quanta maxima debeatis. (Inspirat 30
Lucifer0.
) Hem magne parens Erebi, hoc ego spiritu, cui parem haud omnis tuus Acheron
est suppetendo, beo te.
PAUL. Prometheum usque superat hic noster, ipsos recreat daemonas.
IGN. Quid? Sentin' te illico agitante illo incalescere? Redeuntne vivida vis et virtus?
Rebus moliendis par animus? 35
LUC. Non sic Medea olim Aesonem concoxit senem item uti Luciferum refecit
afflatus iste tuus. (Clare obmugit et circumrapitur.)
IGN. Nae, hoc insigne est specimen. Iam te porro iuvo maturis consiliis. Audi me,
fili, et quantocyus exequere quod volo.
LUC. Faciam. 40
IGN. I intro atque copias tuas confertim convoca.
LUC. Fiet.
IGN. Ex omni illa confluvie seligantur mihi egregii aliquot sex daemunculi de nota
meliori, spiritus rabidi, et ad omnia iussa praecipites.
LUC. Quales mihi non paucos memini servari intus in imo Tartaro. 45
IGN. Hercle delectum vide sis sapienter ut habeas curae.
LUC. Laudabis ubi videris. Quid tum postea?
IGN. Hos tu pro Acheruntica tua supellectile laute instructos concinna mihi.
Quicquid uspiam est quod codicibus instruendis usui sit, typi, praela, calami, styli,
chartae, linum, librariorum armamenta omnia. Quid est? Satin' haec memoriter? 50
LUC. Haud opus est pluribus, expediam pollucibiliter.
IGN. Ergo propere propera, ut exeant huc confestim ad me cum his insignibus.
Caetera permitte mihi.
LUC. Faxo, iam mox aderint. (Exit Lucifer ad Ditis.)

ACTUS I, SCENA ij
PAULUS QUINTUS, IGNATIUS

PAUL. Mea salus, quam rem adornas? 55
IGN. Nimirum tibi ut consulam ipse qui nequeas.
PAUL. Ut te ardeo deliciae hominum!
o. Imo ardoribus iam non est locus. Quin tu interea (quod memini me te
non semel monuisse) si quos in promptu habes graphicos nebulones, quibus frons
periit et sana mens, aere triplici pectus obfirmatur, lingua felle est oblita, puram 60
Stygem spirant praecordia, opum indigi, locupletes audaciae, hos tu mihi quam mox
conscribe.
PAUL. At iampridem istud est factum. Conscripti confectique plane sunt.
Bellum Venetum attrivit oppido omnes meas legiones Italicas.
IGN. Quam vix te fero, ignavissime! Periere urbi suae? Ergo orbis est inops 65
copiarum? Unde habeas, parum moror, Galliam move mihi, perrepta Germaniam,
tenta Graeciam, HIspaniam advoca in partes, recense Ploniam, ipsam in Anglos
sollicita Angliam, quo illis male sit. Ubivis reperi, si non in Italicis qui scriptitando
adsient, ut quisque est ingenii perditissimi, atque sublectae operae stylum acuat,
et stringat calamum. 70
PAUL. Verum quod tibi, pater, in aurem dictum volo. Audita est non semel mihi
nostrorum querela iniquam se nactos hanc provinciam nec statim agere hic posse,
retundere vim hosticam.
IGN. Diablo. Quae est hac vecordia? Haud ego posco mihi statarios aliquos,
qui demigrare de loco in loco nesciant. Cedo pedibus pernices, mobiles corpore, 75
versatili indole, qui consulto declinent in scriptis, quicquid est aggressu durius.
Id agitent solum, quod pro cuiusque ingenio censebitur ad ludificandum magis
fore idoneum. Vivos vere velites in pugna literaria, illos volo. Quid? Desiitne
tandem mea societas istiusmodi ingenia fabricare?
PAUL. Ah, cave metuas, pate. Iam ibi toti assiduo cum laude sunt, id ut 80
gnave agant. Atque affatim hoc genus scribillatorum reperier iam mox curabo.
Senties, ubi signum dedero.
IGN. Nunc places mihi.
PAUL. Ecquid velis iubeas aliquid?
IGN. Nihil, nisi hanc ut operam scitos loces mihi. red 85
PAUL. Faciam. (Exit ad Vaticanum.)

ACTUS I, SCENA iij
IGNATIUS, CHORUS DAEMUNCULORUM CANENTIUM

IGN. Quod si recte utor oculis, prodit huc mihi ex Ditis aliquid.

Impudentia cum chartarum rotulis longis, Delirium cum conspiciliorum balteo, Profanitas cum atramento. Sycophantia cum codicillis. Vacuum cum alis anserinis. Excordia cum typographorum tudiculis.

De phalangibus inferni,
Plus delecti properamus:
Atque tenebras Avernae 90
Cum hac aura commutamus.

Re infecta pulverarii
Cumque damno qui redistis
Miselli parlamentarii
Nobis locum concessistis. 95

Tecum Lucifero sit gratia, Ignati,
Cumque Paulo Quinto, nostrae trinitati.

Nova nobis arma dantur,
Cuique suum instrumentum:
Unde libri exarantur, 100
Typi, styli, atramentum.

Nostras operas consonabit
Forum Francofordianum,
Et voluminibus beabit
Novis sacrum Vaticanum. 105

Tecum Lucifero sit gratia, Ignati,
Cumque Paulo Quinto, nostra trinitate.

Omnes usque regiones
Diligenter perreptamus,
Scurillesque legiones 110
Conscriptas in praelo damus.

Obstinati Protestantes,
Certamen summum cernitur,
Hinc si abitis triumphantes,
Papale culmen sternitur. 115

Tecum Lucifero sit gratia, Ignati,
Cumque Paulo Quinto, nostra trinitate.

IGN. Lepide, lepide, mei angeli. Pol, demulcendus est Lucifer mihi, ob egregiam
hanc manum.
IMP. Qui tibi catalogum istum coram ut traderem iussit. 120
IGN. Curatum probe. Respondete nunc vos ex ordine, ut quemque appellavero
nominatim. Primus hic ante omnes agmen ducit Impudentia.
IMP. Ille ego.
IGN. Pol egregius dux gregis. (Manum Ignavii osculatur.) Adesdum huc,
perplacet hoc auspicium. Te secundum, Profanitas ext dux proximus. 125
PRO. Te is ipsus coram praesens praesentem videt.
IGN. Bene est. Tum Delirium.
DEL. Assum tibi.
IGN. Etiam capite cano? Ehodum, imago mei est in te. Proximus illum est
Sycophantia. 130
SYC. Me nominas.
IGN. Excordia est quintus.
EXC. Ecce me tibi.
IGN. Tu, Vacuum, agmen qui claudis.
VAC. Id nomen est mihi. 135
IGN. Iuro meum caput, exercitus estis perquam lectissimus. Agite, filioli,
pronis nunc accipitote auribus benedicta, quae vester vobis compater, et
mandata quae memorat.
IMP. Loquere. Stamus expectantes quid velis.
IGN. Pro se quisque id quod quisque potest et valet, fortiter navet, atque 140
virtutes suas explicet. Dabuntur singulis scriptores seorsim singuli, ita ut Paulus
meus pontifex cuique vestrum assignaverit. Eos stimulare mihi oportet, atque
novis subinde furiis explere, quo ne quisquam unquam desit quod evomat in red
Anglos virus vere Stygium.
IMP. In Anglos? 145
OMNES Probe.
IGN. Tum id habendum praecipue est curae, ut optimum quemque multent
pessume, quo metu contumeliae penitus depellantur de defendendis suis
partibus: quidlibet, o boni, de quolibetm: et hoc confidentius quo ab omni vero
longius. Tantum est quod volo. Intellextis? 150
SYC. Ne metuas, pater.
OMNES In Anglos.
IGN. Haud male faxo relata sit haec gratia. Quisquis officium mihi obnixe
coluerit: qui habuerit secus cogitet Loiolae antiquam disciplinam (Exit ad
Ignatianum.
)
OMNES Euge, bene vivas, pater. 155

Tecum Lucifero sit gratia, Ignati,
Cumque Paulo Quinto, nostra trinitate.

Exeunt ad Vaticanum.

Perge ad Actum II