Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

 

R. H. IN OBITUM DOCTISSIMI VIRI VENERABILIS MRI. SPENSERI
CARMEN  ἐπικήδικον

Maesta veternoso torquentur pectora luctu:
spacerIn luctu tanto fundis, Apollo, melos,
Si tua luctisonis quadrabunt metra querelis,
spacerConquerere exosae tela cruenta necis?
Spreta pius noster persensit spicula Spenser,spacer5
spacerSpenser mortis ovans vulnera saeva tulit.
Eius alexicacus suffulsit pectora Christus,
spacerChristus mors mortis, dum moribundus erat. red
In misera quisquis remanes haec luce superstes,
spacerTe superesse putas et superasse necem? spacer10
Cur pulchro elatus turgescit corpore fastus?
spacerFastu forma necis tela domare nequit.
Nervosisne potens confides viribus, o vir?
spacerVir vi non fregit vincula mortis adhuc.
Longane funestus promittit tempora nummus? spacer15
spacerNummus, ut eripiat te, nihil ipse valet.
Mollia num malesana titillat corda voluptas?
spacerNec volupe ad vitam vel studiosa valet.
Insigni antiquae num clares stemmate stirpis?
spacerStirpis nobilitas mortis ad arma nihil. spacer20
Caelica multivagam retinere scientia mentem,
spacerMens ut sit semper carcere clausa, nequit.
Nec divina feram superat sapientia mortem,
spacerAd mortem potius praeparat illa viam.
Seria venturae sic est meditatio mortis, spacer25
spacerAd mortem, Spenser, ianua facta tibi.
Tenuia vitalis servat spiracula vitae, blue red
spacerNon vitae integritas: ergo quid illa valent?
Dum rata venturae speculatur gaudia vitae,
spacerVitam fastidit mens pia in orbe brevem. spacer30
Sic divina tuo sedit veneratio corde,
spacerCorde ut sis, Spenser, promptas ubique mori. red
Non tua lugubri celebremus funera versu,
spacerVertit enim in nostrum mors caput omne malum.
Clarus in ingenua dum amittitur arte magister, spacer35
spacerSpem mage concussam defleat ista domus.
Sed tristis nostrum finito, Musa, dolorem,
spacerNec dolet in coelis, nec crucis ille capax.
Mortua nam licet hoc circundat membra feretrum,
spacerViva anima illius fertur ad astra tamen. spacer40
Iure igitur cassum lugemus lumine amicum,
spacerNamque bonis Spenser semper amicus erat.

Finis