Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS IV, SCENA i blue
SOPHRONIA cum liberis

Sophronia uxor Polypi adventu mariti sui domum cum Gnostico multum turbatur.

SOPH. Quatit horror animum, membra riguerunt metu. 2100
Immane timeo facinus in nostrum caput,
Et liberorum coniugis saevi manu
Modo fabricari. Gnosticae adduxit domum
Virum familiae, cuius infames stupris 2105
Doctrina mores efficere iuvenum solet.
Famam illa foedo virginum incestu gravat,
Matrumque turpi nomen aspergit nota.
Quo misera fugiam? Nam meum poscit caput
Gravis haec procella, meque designat mali 2110
Haec tanta machinatio, et duri furor
Notus mariti. Christe (nam causa est tua),
Tui sub umbra numinis nostram tege
Pietatem et innocentiam, ut nullo malo
Succumbat animus, corpus ut nulla probri 2115
Macula inquinetur. Hos quoque infantes tua
Defende dextra, ne fide aliquando excidant
Dogmate alieno, aut labis haereticae mala
Delusi ab arte.

bar

ACTUS IV, SCENA ij
POLYPUS, SOPHRONIA, CARINUS

Uxori genibus flexis oranti Polypus cum Carino superveniens ultra modum irascitur, deinde mortem vel exilium ei minatur. Postquam vero eam a proposito Christianae fide removere frustra contendit, raptis ei liberis Carino quacunque ratione corrumpendam relinquit.

POLY. spacerspacerspacerspacerNumquid orandem Deum
Genibusque flexis fideo? Proh summum scelus! spacer2120
Quid si videret Caesar aut scirent patres
Haec fieri in aede Polypi? In aspectu meo?
Haec sola mulier mille sufficeret viros
Pietate pessum et moris exemplo dare.
Surge, impudens, rebellis, onerosa mulier, spacer2125
Vel, si moraris, ense te affigam solo
Quod ante nostros audeas oculos preces
Offerre Christo, et Caesaris contra sacros
Orare canones.
SOPH. spacerspacerspacerspacerCaesaris iussa haud queunt
Prohibere cultum numinis.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cuius?
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDei. spacer2130
POLY. Christine?
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerSolus hic Deus.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNumquid docet
Uxor maritum? An Caesari leges dabis?
SOPH. Nec doceo tec, nec Caesari adversor. Deo
Solum minorem iudico.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMinorem Deo?
Male iudicasti, proditrix. Mortem et crucem spacer2135
Dicto hoc mereris.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar in proprium gregem
Ius habet, ipsum Caesarem imperium est Dei.
POLY. Taceas, scelesta, aut iuro per sanctam fidem,
Perque deitatem Caesaris —
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNunc peierat.
POLY. Paenas sacrilegae vocis extemplo dabis spacer2140
Quod Caesarem alii subditum credas deo.
SOPH. Non subiacere Caesarem morti putas?
POLY. Proh sancta pietas! Caesarem ut morti putem,
Fatisve subiacere? Proditio! Scelus
Non expiandum! Mulier insanis, stupes. spacer2145
Ego moriturum ut Caesarem aliquando putem!
SOPH. Quidni?
POLY. spacerspacerspacerspacer Quid? Absit.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisquis humano modo
Caeli intrat auras, huic quoque humanum est mori.
POLY. Audire nequeo plura. Nunc tace et accipe
Quid tecum agendum statuerim. Invito viro spacer2150
Quia pietatem Caesari odiosam colis,
Christumque nostro incommodo agnoscis deum,
Nec obstinatum exuere decretum paras,
Adduxi in aedes Gnostici moris virum,
Cui liberorum cura traditur, tui spacer2155
Custodia etiam corporis. Quovis modo
Corrumpere illum cum pudicitia fidem
Fas erit, et ipsam imbuere puerorum indolem
Quibus institutis maxime ex animo cupit,
Pietatis uno excepto, et unius Dei spacer2160
Confessione. Iam tace, nondum omnia
Meditata dixi. Vix tua incepi mala
Numerare. Casus namque graviores pati,
Nisi retrocedas, teque subducas fide
Cogere Christi. Cuncto enim populo tuum spacer2165
Curabo medio corpus exponi foro
Contaminandum. Tunc vel in flammis mori,
Inter latrones vivere vel omni probro
Cogeris exul.
SOPH. spacerspacerspacerErgo nil famae tuae
Consultum habebis? Nil honestati meae? spacer2170
POLY. Quid fama? Quid praeponderat honestas meo
Cui Caesar animo numen?
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ah ferro prius
Hoc pectus aperi, potius hunc ventrum seca,
Qui tibi creavit liberos casto toro
Quam, quae minaris, facere decernas mala. spacer2175
POLY. Polypum iocari existimas? Testor deos
Tuumque Christum serio haec animo meo
Dicta proficisci, meque facturum omnia,
Quaecunque dixi, teque passuram aestima.
SOPH. Adamante si non corda praeduro tibi spacer2180
Gelavit arctos, foeta nec genuit tigris,
Miserae dolentes recipe Sophroniae preces
Animo quieto, forte et extremas.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlacet.
SOPH. Per te pudico, dum mihi licuit, toro
Servzvi, et incorrupta servavi fidem red spacer2185
Tibi Deoque debitam. Hanc per me sinam
Scelere inquinari? Sic sui arbitrio exui
Hanc patiar animam, tantum ut operari nefas
Prudens, volensque, aut victa terrore audeam?
Ne crede sceleris esse tam pondus leve, spacer2190
Tantumque nostris rebus aversum Deum,
Ut me pudenda labe maculari sinat,
Vel te nefando crimine astrictum diu
Praetereat atri fulminis dira face
Intactum et impunitum, ut uxori exprobres spacer2195
Factam innocenti iniuriam, et lentam Dei
Manum inferentis in tuum paenas caput.
Desiste saevo potius invento memor
Tui, meique, et pignorum sancti tori.
POLY. Quid verba ventis spargis, et arenae maris spacer2200
Mandas querelas? Mitte retinentem manum,
Mihique redde pignora.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerParenti suos,
Truculente, natos auferes.?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Potius dabo
Natos parenti, Gnosticam addiscent fidem.
SOPH. Amoris o si viscera paterni geris, spacer2205
Invade ferro potius, alienos Deo
Mores fidemque quam sub infami induant
Vitae magistro.
POLY. spacerspacerspacerspacerMelius est felix scelus
Pietatis infelici, et abiecto statu.
SOPH. At flecte mentem. Supplices tendo manus. spacer2210
Miserere lacrymantis.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Abscede ocyus,
Nulla movebor arte vel lacrymis.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSequar
Velut umbra corpus, genibus haerebo solo
Non dimovendis, donec in matris sinum
Natos reponas.
POLY. spacerspacerspacer Perge et infixa pete spacer2215
Radice terram, ut arbor aurarum quati
Solita procellis. Si quoque est animus mori,
Per me licebit morere.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Patiaris semel
Extrema amoris oscula ut natis feram.
POLY. Nihil impetrabis. Precibus abstine anxiis. spacer2220
Tu recipe pueros, quaque vitiorum patet
Magis ampla, perduc, semita. Paternus volo
Mores sequantur, matris horrescant fidem.
SOPH. Crudele dictum coniugism factum patris!
POLY. De matre porro quid statui agendum accipe. spacer2225
En tibi recessus huius et claves domus
Nostrae resigno. Viribus, precibus, dolis
Tentabis animum subdere et corpus.
Quacunque fraude reddere infamem potes
Aut impudicam, redde.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDecretum impium spacer2230
Oro ut retractes.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerPerge quod dixi, hoc age.
Ego abeo.
SOPH. spacerAbibis? Hei mihi miserae!
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMane.
En corpore anima aufugit.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExpiret, abeo.

bar

ACTUS IV, SCENA iij
CARINUS, SOPHRONIA

Sophronia Carinum Gnosticum existimans graviter conturbatur. Aegre tandem audita eius historia, maxima consolatione afficitur. Subito viri sui cum militibus reditu in novos timores coniicitur.

CAR. Quid hoc probroso durius ocelli sene
Vidistis unquam? Proh Dei et hominum fidem! spacer2235
Pios latrones iure quis merito neget,
Natura quando magis inhumanos viros
Progenuit inter urbium habitatas domus?
Famam, pudorem coniugis, legem Dei
Nil pensi haberem cuncta metiri lucro, spacer2240
Venari honores, nomina, et titulos breves
Facinore quovis, imperatorum levem
Mereri amorem et gratiam scelere, et sui
Pretio pudendo facta non hominum puto,
Sed nec ferarum. Rectius Averni impiis spacer2245
Aequanda monstris et Gigantaei magis blue
Monimenta sceleris esse, et opprobrii reor.
Sed quo, Carine, ferris et differs opem
Animae laboranti iam in extremis malis?
Accede. Somno spiritum immersum excita. spacer2250
Solare deinde, et libera afflictam metu.
Ut aegra lucem repetit, et causas mali!
Exhorret auras! Sensus at tandem redit.
SOPH. Heu me! Reclude, terra, tenebrosos specus,
Et me profundo conde spirantem sinu. spacer2255
Vidisse satis est sceleris infandi virum,
Tetigisse nimium. Facinus admisi impium, red
Quod huius expiravit haud inter manus
Anima pudica, lumina priusquam mea
Conspectus incestaret atque hominis feri spacer2260
Vicinitas pudenda. Quo condar loco?
Quid misera faciam? Qua petam mortem via?
CAR. Concede parvam pauca dicturo moram,
Ultima priusquam fata praecipites manu.
SOPH. Egon’ ut loquenti auscultem, et impuri traham spacer2265
Sermonis aure verba? Proh caeli sator!
Me prius ad umbras fulmine trisculo feri.
Abscede, monstrum, teque conspectu leva.
Causae nefandae, dum mori possum, locus
Non dabitur usquam.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMe prius certum est mori spacer2270
Quam re vel ore iniuriam fieri tuo
Cernes pudore. Nil time.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO ficti doli
Et fraudis architectus egregiae! Putas
Sophroniam ab istis posse blanditiis capi?
Serpentis at non sibila pudicum valent spacer2275
Animum movere.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacer Si negas verbis fidem,
En genibus a te hanc veniam humi stratis peto.
Timere perstas supplicem? En lacrymae rogant
Spatium, morasque pauca memoranti breves.
SOPH. Nostris ab oculis non minus lacrymae fluunt, spacer2280
Silentiumque vocis exposcunt tuae.
Exire ficto corde non larcymae sciunt
Nostrae, nec artem perfidi imitari sonus.
Iste crocodili lacrymosi qui dolo
Credula susurri corda miserantis viri, spacer2285
Vocante fauce membra compellit mori.
CAR. Miserum Carinum! Quam tibi duro loco
Fortuna perstat? Quo magis votis cupis
Pius aliorum vulnera mederi, magis
Tua cumulantur, et recrudescunt mala. spacer2290
Quid agam? Loquelae debita negatur fides,
Nec supplicantis aure suscipiet preces,
Neque lacrymantis. Ultimam aggrediar viam,
Quae vel utriusque ponet errori modum,
Vel huius animae morte concludet mala. spacer2295
Te verba quoniam nostra nec lacrymae movent,
Cape pugionem hunc. Hoc erit telo pudor
Ab hoste tutus. Pectus hoc nudum feri,
Vel verba suspirantis exaudi ultima
Nocitura nulli. Forte si pondus ferant, spacer2300
Tibi profutura.
SOPH. spacerspacerspacerspacerNoster in tuto est dolor.
Hac teneo mortem, vel pudicitiam manu.
Sophronia, quid agis? Verba concinnant dolos,
Latetque lingua sub peroranti scelus.
Magicos susurros novit et castas sono spacer2305
Polluere mentes. Gnosticam heu nescis fidem!
Sunt mille fraudes, mille sub blando latent
Venena vultu. Quae dat incesto fidem,
Fit similis impudicae.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdhuc dubitas moram
Praebere dictis? Nec meo immergis sinu spacer2310
Lethale ferrum? Verba nic lacrymae tuum
Possunt rigorem flectere? At nulli viam
Deliberanti posse moriendi obstrui,
Mea ex ruina disce. Nam saltu brevi
Ex hac fenestra corpus in terram dabo spacer2315
Spectaculum futurus extremi mali
Populo viatori, sub hoc aspectu tuo.
SOPH. Siste impetum, oro, et loquere. Miseranda ah nimis
Sophronia! Quam coarctor ancipiti malo!
Si loquitur, impudica, praebendo fidem spacer2320
Ferar, impudico. Si tacet, agetur gravi
Saltu ex fenestra quo meam famam et suam
Facinore vitam extinguet. Ex gemino malo
Utrum occupabo? Taceat: intactus pudor
Sic erit. At atrox fama celebrabit ream. spacer2325
Loquatur: hoc si fama reticeret nefas,
Sed non lateret numen, huic fierem nocens.
Moriatur: hoc si crimen ignoscat Deus,
Me mille rapiat fama dissectam probris,
Lacerumque nomen rumor in vulgus ferat. spacer2330
Sub conscientiae atque obumbrantis Dei
Clypeo latebo. Proinde moriatur. Potes
Crudelis esse tantum, et humani mali
Tam rigida spectatrix ut immaturo opem
Mori obstinati iuvenis exitio neges? spacer2335
Quid adhuc patravit ore? Quid vultu, tuum
Quod meruit odium? Si domum intrasse est scelus,
Iussit maritus. Error forte, non veri fuga,
Iuvenem efferavit. Dubia quo mentis feror?
Sit turpis: habeo sceleris ultorem Deum spacer2340
Libidinisque vindicem hunc gladium manu
Quod ipse nostrae dedit honestati, et suae
Pretium innocentiae. Ergo quo iuvenem loqui
Vel pauca, quaeque utri conducant, veto?
Loquatur. Ecce audire me promptam, aut mori: spacer2345
Audire si quis breviter et casto fluet
Ab ore sermo, i quis incesto, mori.
CAR. Cognosce breviter quem vides habitu, fide
Me Gnosticum non esse, sed iuvenem modis
Miserrimum omnibus a Dei effectum manu.spacer2350
Spe Christianum et opere, si tempus foret.
Post mala latronum, post mihi morte et fuga
Comites ademptos, post meam vitam dolo
Servatam et habitum Gnostici ablatum viri
Hanc veni in urbem solus, ignotus, miser, spacer2355
Patrio remotus littore, incerti laris.
Tandem mariti consciam admovi tui
Aurem loquelae, qua tuam opprobrio fidem
Decrevit absens et pudicitiam dare,
Natoq ue habendos Gnostico instituit viro. spacer2360
Ultro cupienti me obtuli; munus simul
Prolis regendae ab eius accepi manu.
Te commonendi porro totius rei,
Meque pietatis studio ab exemplo magis
Tuo excitandi iussus accessi hanc domum spacer2365
Sponsum secutus. Si quod admisi, pio
Errore factum est crimen, et veniam meret.
Tunc taceo. Seriem sortis et causas habes.
SOPH. Revixit animus. Nescio quid ultra loquar.
Ergo licebit reddere amplexus brevis, spacer2370
Brachiaque circum colla puerorum dare?
CAR. Licebit.
SOPH. spacerspacerspacerO me mille cumulatam bonis,
Timoribusque mille servatam et malis!
Quid porro faciam? Matris errorem pio
Ignosce, iuvenis, corde. Te coelo Deus spacer2375
Huc destinavit, laudo divinam manum.
Et, nisi nefandus habitus obstaret, tuos
Velut angeli cuiusdam adorarem pedes.
Post restitutos liberos matri et datam
Per te salutem, quas tibi grates feram? spacer2380
Ornabo qua te laude?
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMihi summae loco
Sit laudis operis conscientia et rei
Bene collocatae memoria. At tempus monet
Te mox futuris quaerere remedium malis.
Scito maritum iam magistratum, domo spacer2385
Ut te removeat procul, inhumano nimis
Animo adiisse, proinde, quid factum voles
A me, saluti quidve consultum
Magis futurum est indica, effectum dabo.
SOPH. Unum oro: de me quicquid immites patres spacer2390
Statuetve coniux, liberos curae tuae
Semel a marito traditos serva fide,
Quae Christianis decet initiantem sacris,
Et qua profundo modo laboranti metu
Matri adstitisti. Tum mihi quicquid grave spacer2395
Accidereit animo levius instructo feram.
Quid hic tumultus audio? Hei mihi! Nam fores
Cinctus corona militum coniux subit.
Mihi gelidus horror frigore arrexit comas.
Timeo procellam non minus letho gravem. spacer2400
Petit iste fluctus pectoris nostri ratem.
O qui profundi regna Neptuni aureo
Vultu serenas, arbiter coeli et maris,
Mihi Christus adsis, et vacillantem regas
Nostri carinam corporis, et animo impera. spacer2405
CAR. Age nunc, Carine, pro pudicitia et fide
Huius labora foeminae. Pulchrum est mori,
Pietatis ubi te et causa honestatis vocat.
SOPH. Per te futura quae polo expectas bona,
Perque deitatem, quam colo, Christi, precor spacer2410
Miserere et animi siste praecipites minas,
Videare ne dum nimis in afflictam pius,
Meque puerosque teque in exitium trahas.
Ubi nil iuvare verba, ni robur valet,
Silere tutum est. Quicquid adversi accidet, spacer2415
Tu nostra tacitus ore spectabis mala,
Episcopum urbis deinde Sardensis petens
Mala memorabis nostra et historiam tuam:
Pius opem ut ferat utrique. Me precibus iuvet,
Vitaeque tibi caelestis ostendat viam. spacer2420

bar

ACTUS IV, SCENA iiij
POLYPUS, LICTOR, SOPHRONIA, CARINUS

Polypus uxorem suam ob Christianam fidem a magistratu ad latrones damnatam lictoribus tradit, deinde Carino cum liberis foris misso sibi applaudit.

POLY. Accede, lictor. Faeminam in vestras manus
Trado rebellem Caesari, inimicam Iovi,
Christi sequacem, coniugi adversam suo,
Laesae maiestatis et mortis ream.
Sed Caesaris clementia factum et patrum spacer2425
Sententia est ut, mortis ablato metu,
Prius ad latrones corpore stupranda exulet
Animoque, citius unde ab obsequio et fide
Christi abstrahatur. Fac modo officium tuum.
LICT. Potentis ergo Caesaris iusso dei spacer2430
Orbis hominumqiue, corpus apprendo tuum,
Sophronia, coniux Polypi, et in silvas traho
Inter latronum scelere maculandam manus, red
Nisi repipscas et fidem Christi abneges.
SOPH. Hei mihi! Vocatur Caersaris clementia spacer2435
Tam facinus atrox? O inauditum nefas!
Clementiam inclementem, et immanes patres!
Si vel ferarum ad lustra damnassent, pios
Merito vocarem, vel coegissent mori.
Sed ad latrones? Ad stupri et sceleris viros? spacer2440
Ad antra caedis cum salutari fide
Prodere pudorem coniugis? Dirum nefas!
Quod Scythiae et immansuetus horreret poli
Accola rigentis, quodque defleret cavis
Lacrymosus antris humor et saxis latens, spacer2445
Ploraret Echo vocis iteratae sono.
POLY. Lictor, moraris? Hinc reluctantem trahe.
LICT. Christum abnegabit forsan.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Horrendum scelus!
Christi arbitraris me negaturum fidem?
Continget Arctos sicca Neptunum prius, spacer2450
Rapientque versas flumina in fontes aquas. red
Abripite miseram et ponite hoc corpus loco
Quocunque mundi, mortis ubi saevit dolor,
Et gelidus horror habitat extremi mali,
Christi amovebor nunquam ab unius fide. spacer2455
POLY. Auditis istam in Caesarem vocem impiam,
Et sustinetis hanc loqui?
LICT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbeundum est.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mane
Paulisper oro, dum fero extremum vale
Natisque coniugique.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProhibite hoc nefas
Ne, si sinatis pignora amplecti aut loqui, spacer2460
In Caesarem peccare videatur fides.
LICT. Vel sequere vel trahemus invitam.
SOPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sequor.
Ignosce saevo coniugi et matri Deus,
Servaque natos. Hei mihi! Ad silvas feror,
Et ad latrones.
CAR. spacerspacerspacerspacerImo latronum magis spacer2465
Truculenta post te corda et aequandos feris
Homines relinquis. Vix ab infami manus
Abstineo monstro, tollere ardescit furor
Ex rebus humanis tam inhumanum virum.
Sed revocor horum infantium et miserae nimis spacer2470
Matris memoria.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerIam mihi applaudo lubens.
Rei politicae lauream et palmam tuli.
Sed aliud animo occurrit uxori haud minus
Flebile stratagema. Urbis ad portas abi.
Puerosque utraque in matris aspectu manu spacer2475
Tenebis ipsa, qua itur ad silvas via,
Tecum unde visis crescat ex natis dolor.
CAR. Abeo, sed alio ad praesulem cursu.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRedi
Non ante matrem quam urbe semotam vides.
Adeste, laurus, Cingite corona caput spacer2480
Vernante semper vos Apollinei comae
Capitis sequaces. Laude enim artificis doli
Vici poetas, et triumphales duces.

bar

ACTUS IV, SCENA v
AIO, POLYPUS

Aio nactus opportunitatem heri red insidiandi varios ei timores iniicit, persuadetque se haredem bonorum omnium constituere. Deinde veste anili indutum in puteum dimittit. Postremo auro et argento onustus ad latrones fugit.

AIO Bene est, reperio solum et uxoris mala
Sibi gratulantem. Iam vacat fraudi locus. spacer2485
POLY. Quisquis politicae cautus insudat rei
Haec praevenire incommoda tenetur. Prius
Ne crescere opibus proximum aut fama sinat,
Tum semper accusare sit promptus suae
Quemcunque laudis aemulum et honoris putat. red spacer2490
Si deerit alius hostis, uxorem opprimat,
Fratrem, aut amicum.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Opprime sic herum paro.
POLY. Sic promptus usu et doctus evadet.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSatis
Iam praedicavit. Fabulam Davus subit. blue
Hei hei! Perimus.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerNumquid Aionis sonum spacer2495
Lacrymantis istic audio?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerimus.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDolet
Forsan recessum uxoris ad silvas meae.
AIO Polype, peristi.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMene periisse indicat?
AIO Non te videbo, Polype, in hoc vivum loco
Ulterius. Heu me!
POLY. spacerspacerspacerspacerspacer Quod mihi exitium docet spacer2500
Hic imminere? Heus Aio, quid portas novi?
AIO Here, occidisti. Vidi ego catastas, cruces,
Flagra, scorpiones, bestias, ferrum, faces
Pro te parari modo.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid excrucias herum?
Effare causam breviter.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAh totus tremo. spacer2505
Referre lingua cespitat, inhorret coma.
POLY. Me miserum! Hic horror grande praesagit malum.
Da scire citius quae mihi impendent mala,
Fodire ne compellar et causam et locum red
Timore nimio.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerSiste fugientem retro, spacer2510
Ne fluat in auras, animam, et aperiam omnia.
Maledictus ille ab urbe Thianaeus magus
Portatus agili nubi Romana redit.
Vidi insidentem daemonis dorso, et statim
Rem suspicatus itineris causam rogo. spacer2515
Respondet esse Caesaris scriptum ut ferat
De te ad senatum. blue
POLY. spacerspacerspacerspacerspacer Vereor ex animo magum.
Quid porro scriptum est?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBreviter ut paenam crucis
Per mille tibi tormenta dispensent —
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPeri.
AIO — ob verba contra Caesaram dicta et Iovem. spacer2520
Vidi expediri genera poenarum omnia,
Numerare quae vix tota sufficeret dies.
Media instat hora, milites cum te trahent
Ad quaestionem.
POLY. spacerspacerspacerspacer Suscipe cadentem manu,
Nam sentio animam prae metu abituram mihi. spacer2525
AIO Anima cadaver ne tuum prodat cave
Odore tetro. Cor tuum ex caligis leva.
Sta intrepidus. Est spes posse te elabi fuga. red
POLY. Utinam ad latrones ante properassem!
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSapis,
Sed sero tandem. Iam probas quid sit fidem spacer2530
Mihi denegare.
POLY. spacerspacerspacer Iam probo, et veniam peto.
AIO Age cito nummos profer ex arca, satis
Quos tibi futuros iudicas ad longum iter.
Celeriter istud perage, et actutum redi.
POLY. Statim adero.
AIOspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Res successit ex voto. Senem spacer2535
Stat dedolare penitus affictis dolis.
Sed ecce tabulas scribere hic aliquid paro,
Quod ipse subsignabit. Absolvi. Breve est,
Sed commodi erit ingentis hoc scriptum loco.
POLY. Huc pondus auri protuli, quantum potest spacer2540
Vix unus humeris ferre.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerSi forte est opus
Asino ad ferendum, facile curabo.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerPlaces.
AIO Age, cape tabulas, nomen huic scripto tuum
Subscribe. Quid stas?
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer Mene te missum manu
Et factum bonorum scribere haeredem iubes? spacer2545
AIO Isto gravaris? Politicum tene aestimem,
Necessitatem qui huius ignoras rei?
Nam taceo de me, quod tuam vitam manu
Eripio magni Caesaris, pro te meam
Periculo daturus. Hoc solum puta. spacer2550
Te lege sublato, omnia in fiscum bona
Cessura pariter Caesari, invento brevi
A te tuisque nisi alienatis prius.
Patris alioquin liberi factum luent.
Nunc, cui teipsum resque committas tuas, spacer2555
Aionem habes in rebus, ut nosti, tuis
Servum fidelem. Fateor, est casus gravis,
Sed perferendus. Breviter absolve.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerDubito
Quid faciam.
AIO spacerspacerspacerspacerAdhuc dubitas? Age, abeundum est mihi,
Tibi pereundum. Dico supremum vale. spacer2560
POLY Aio, resiste, scribo.
AIOspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerNunc serum est, vale.
POLY. Scripsi, Aio, scripsi.
AIOspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacer Cedo mihi porro in manus.
Subito. Quid haeres?
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerIpse servabo.
AIOspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacer Malum!
Num meque teque perdere est animus? Vale.
Vale iterum, abibo. Namque venientes procul spacer2565
Viros ad aedes cerno.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerCape scriptum et mane.
Vitam oro serves, et tibi trado omnia.
AIO Non durus adeo est Aio ut oblatam abnuat
Haereditatem. Me tui miseret, here.
Hinc nequeo abire, quin tibi auxilium feram. spacer2570
Aliquo latendum est.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer Dic ubi.
AIOspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerCloaca est locus
Tibi magis opportunus et minus obvius.
POLY. Sed foetet, Aio.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerTe minus prodet, tui
Tam similis odor est.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer Quod iubes faciam.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerMane.
Intrare saccum hunc laneum melius puto, spacer2575
Efferre quo te possim ab aspectu foras.
POLY. Intrabo.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerSubito. Sed cave, si quis pede
Val fuste contundat, et ne hiscas. Preme
Utriusque vocem gutturis.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Saxum puta.
AIO Ingredere. Posui politicum in sacco virum. spacer2580
Quid si relinquam pendulum ab aliqua trabe,
Praede recepta, et fugiam? At hoc sacco est opus
Ad efferendam limine hanc praedam domus.
Herum proinde in alterum extrudam locum.
Age, Polype, exi. Sensus aufugit seni. spacer2585
Mandata scrupulosus observat nimis.
Here, surge, sacco agredere, te produc foras.
Nil sentit. Ergo fustis utendum est ope.
Medicina menbra haec turbat, haud vocem elicit.
Silet obstinate. Dignus equuleo est senex. spacer2590
Probabo, quoniam haud curat accentum gravem,
Si quicuqam acutus valeat in parte ultima.
Pungentis hastae hanc torqeuo aciculam loco.
POLY. Oh, oh.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerRevixit. Mortuum erexi. Lubet
Iterum experiri.
POLY. spacerspacerspacerspacerOh.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerProdi, here, ex sacco.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid est? spacer2595
AIO Acicula solum est, cuius aculeum pati
Sine voce nescis. Porro quo ferrum modo
Carnificis et tormenta patieris crucis?
POLY. Me miserum! Age iterum, punge, patienter feram.
AIO Sta fortis.
POLY. Oh iam siste, non possum pati spacer2600
Plura sine lacrymis.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerLingua iam video tibi
Cultro execanda est, ne tuum prodat neci
Corpus animamque.
POLY.spacerspacerspacerspacer spacerspacer Potius aciculis cutem
Punge et repunge millies.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerLinguam volo.
Accede.
POLY. Durum est. Suaviter scindas, precor. spacer2605
AIO Suavissime effer.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer Oh.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis clamas. Redi.
POLY. Ostende linguam.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Te loqui elinguem putas?
Nil actum adhuc est a me.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerAt est de me satis.
En redeo.
AIO spacerspacer Sed cum cogito, frustra est sono
Privare linguae, quando suspiria solent spacer2610
Sensum latentem prodere. Ex dono meo red
Linguam resume.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerGratias ago maximas.
AIO Alia ineunda est ratio.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer Quae tandem?
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerSubit.
Vetulae alicuius non tenes vestem domi?
POLY. Nutricis unam mortuae.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerHanc statim indues spacer2615
Velamine aliquo deinde celabis genas,
Barbamque, dentes quasi dolorifici forent.
Hoc expeditam cultu adornabis fugam.
Ego porro sacco huic aurum et argentum ingeram,
Tibique ab urbe longius posito feram. spacer2620
POLY. Politice.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerAbi ocyus intro, properato est opus.
POLY. Abeo.
AIO spacerspacerspacerspacerRecessit? Ergo dum vestem induit,
Hac praeda onustum capere consilium est fugam.
Sed non removi satis ab aspecatu senem.
Aliquid agendum restat.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerAio, fer manum. spacer2625
AIO Libenter. O quam similis es vetulae!
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacerPlaces?
AIO Incedis etiam aniliter. Oportet loqui.
POLY. Maledictus heu me dentium invasit dolor!
AIO Vox nimis acuta est. Paulo rancidius solent
Hiare vetulae.
POLY. spacerspacerspacerSic habe. O dentes feri! spacer2630
Gingiberis oro frustulum, ut adhibeam, date,
Utrique gingivae.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerOptime. Nullus hodie
Asinus anusve doctius Polypo rudit.
Videbo si sit libera abeundi via.
POLY. Vix esse tanta credidi in servo fidem, spacer2635
Aione quantum colligo in servo meo.
Me mortis hodie liberaturus metu
Superavit ipsum politicis herum dolis.
Quam prope movebar credere iratum Deum
In me excitasse causam ob uxoris mala spacer2640
Haec omnia. Animus rursus antiquus redit.
Nam quod quietum cura sollicitet Deum,
Quid hic agatur inter uxorem et virum,
Quodve ira placidum torqueat mentis statum,
Vitia insequentis nostra sufulurea face, spacer2645
Inter et aniles et poetarum iocos
Puto numerandum fabulas. Sed quid novi
Reportat Aio?
AIO spacerspacerspacerspacer Pessimum pro te.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerRefer.
AIO Superi inferique perfidum hunc perdant magum.
POLY. Quid quaeso factum est?
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerDaemones vivum hunc precor spacer2650
Rapiant ad Orcum.
AIO . spacerspacerspacerspacer spacerspacerQuem?
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerMagum.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Quid de mago
Ulterius audis?
AIOspacerspacerspacerspacer spacerOmnia obsedit loca
Cohorte densa, et iussit ut sistant viros
Quoscunque faeminasque retineant viae
Sexus donec veritas certo liquet, spacer2655
Eamque appropinquat cum magistratu fores,
Ut te apprehendat. Militum evasi manus
Aegre ut referrem.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerPerii ob uxorem, Deo
Poscente paenas, traditam in furum manus.
Quid agere suades?
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacer Pendulum hac corpus trabe, spacer2660
Frangente laqueo guttur ut sistas volo.
POLY. Meliora potius consule.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Impinge huic
Cerebrum parieti.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerNon placet.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerAb alta cadas
Praeceps fenestra.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerMollius quaeso impera.
AIO Quid mollius? Age, fune demissum cavo spacer2665
Te puteo humabo. Mollior nullus locus,
Latibulum aeque commodum nusquam subit.
POLY. Captabo frigus forte.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerCapiere a mago
Si demoraris.
POLY. spacerspacerMitte me in puteum.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerVeni.
POLY. Nunquid profundae sunt aquae?
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerMento tenus. spacer2670
POLY. Me miserum! At isto quandiu operibor loco?
AIO Per aliquot horas, forte per totam diem
Noctemque.
POLY. spacerspacerMoriar frigore et fame.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Parum est
Modo ne probrosa celsus expires crues
Moriere puteo.
POLY. spacerspacerspacer Dura consolatio! spacer2675
AIO Virum politicum politice decet et mori.
Age, quod necesse est, praestat hoc fieri cito.
Forte extrahere citius. Ut primum magus
Hinc retrocessit, rursus ascendes.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Satis.
Demitte lente, ne cadam.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerLentissime. spacer2680
POLY. Tussim refraena, si sapis.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuantum licet.
AIO Audi, hostis aedem pulsat.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerOh mergor.
AIO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerTace.
Ha ha. Tenere quis potest risum? Natat
Puteo sub imo dum pituitosus senex
Auro natabit famulus. Ad silvas feror. red spacer2685
Nam stare video Gnosticum iuvenem foris.
Intravit, abeo, perque posticum fugam
Tacitus capesso, ut nullus egressum notet.

bar

ACTUS IV, SCENA vj
CARINUS cum pueris, POLYPUS

Carinus cum pueris domum veniens Polypum e puteo extrahit, quem vetulam arbitratus acriter obiurgat. Eius tandem sermone Polypus se ab Aione circumventum deprehendit, eumque in silvas sequi deliberat.

CAR. Aliqua refulsit inter aermunas graves
Levis aura tandem gaudii adventu novi spacer2690
Luminis in urbem, cuius immenso decus
Radiavit orbi apostolus hodie Deo
Adeo probatus ut recumbentem sinu
Christum tenuerit saepe, qui moriens cruce
Hunc quoque parenti natum adoptavit suae, blue spacer2695
Fratremque dixit, Sardium in medio stetit
Episcopi urbis hospita exceptus domo.
Hinc Christiano gaudium affulsit choro,
Et grandis expectatio erigitur boni,
Non minima pars cuius hoc pectus beat. spacer2700
Ne suspicetur Polypus, avectos domum
Pueros reduxi. Miror hoc tamen in loco
Tantam esse solitudinem et silentium.
Exivit aliquo mox reversurus senex.
Ite et per aedes agite pueriles iocos. spacer2705
Ego meditabor interim aerumnas meas.
POLY. Aio.
CAR. spacerspacerspacerQuis aures tristis accessit sonus?
POLY. Iam morior.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerFit prope at nusquam locus
Signat loquentem.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerHeus, Aio, nunc taces?
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Ubi es?
POLY. Hic, hic.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerUbi istud?
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerScis bene, in puteo.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerViri spacer2710
Puteo sub alto vox laborantis subit.
Vocat extrahentem. Dexteram misero feram.
Quid quaeris? Adsum.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerHeu! Frigore pereo.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerCape
Cum vase funem.
POLY. spacerspacerspacerspacer Cupio.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Quid tardas?
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer  spacerTremo.
CAR. Quid video monstri? Faeminam extraxi lacu, spacer2715
Virum putavi.
POLY. spacerspacerspacer In ventre iam dolium fero
Frigentis undae. Oh viscera crepabunt statim.
Tu quis est? Ubi Aio? Nunquid excessit magus?
CAR. Quid de mago et Aione meditatur maga?
POLY. Statuo mori priusquam in hunc puteum semel red spacer2720
Descendere iterum inducar, ut fugiam necem.
CAR. Quam vetula queritur! Nescio historiam mali.
POLY. Infernus hoc in puteo et equuleus manet.
Quatit ora tussis. Membra concrescunt gelu.
Ubi latet Aio? Quaeso dic, ubi est magus? spacer2725
CAR. Nec ubi sit Aio, nec scio huc ullum magum.
Amasia aliqua Aionis haec certe est anus.
CAR. Nullum exeuntem ab aede vidisti virum?
CAR. Nullum vel asinum.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Milite obsessas vias
Non transiisti?
CAR. spacerspacerspacerspacer Nullibi vel uno cane spacer2730
Vidi occupatas.
POLY. spacerspacerspacerspacer Non magistratum et magum
Ista morantem, vel recedentem domo
Obvium habuisti?
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerNe quidem murem.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerHei mihi!
Seu vera narras seu mihi falsa, perii.
CAR. Delira nempe aenigmata haec profert anus. spacer2735
POLY. Heu perfide Aio!
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerPerfidiae amantem notat.
POLY. Mene potuisti linquere?
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Cadaver putre.
POLY. Hanc mihi fidem praestare decuerat?
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerMagae.
POLY. Haec nostri amoris praemia?
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerHorroris voca.
POLY. Quid, quando, quali, quove faciendum est modo spacer2740
Primo, aut secundo, tertio, aut quarto fugit.
CAR. Dicam ordine.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer Age.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerSuspendere teipsum decet
Primo, secundo vivam ad infernum rapi,
Tertio odiosos daemonum amplexus pati,
Quarto ustulari facibus aeterni rogi. spacer2745
POLY. Te ne huc subornat Aio ut affligas senem?
CAR. Amante vetula turpius credo nihil.
POLY. Iam video conspirare in hoc unum caput
Ludibria eorum qui beneficiis magis
Nostris tenentur. Unus excruciat metu, spacer2750
Demergit undis. opibus exturbat, fugit.
Deridet alter vetulam amatricem vocans.
CAR. Aionis ad te quaeso quid spectat fuga?
Quidve mora, cum sis vetula, cum stupeat caro.
POLY. Heu, heu! Quid aliud dixi in hoc fieri caput, spacer2755
Quam pactiones scommatum?
CAR. spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerIn puteo locum
Ad fornicandum commodum et tutum paras?
POLY. Canit eadem.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerEtiam cum viro alterius tori?
POLY. Proh impudentem!
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerProh putrescentis magae
Animum impudicum!
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacer Perge, patienter feram. spacer2760
CAR. Quis turpiores inverecunda suae
Non merito abhorret faeminas similes tui?
POLY. Aliquando tandem desine.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer I, carnem doma.
Co pone vitam in melius.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerAt! Iam praedicat.
CAR. Memento mortis.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerOro te per quod magis spacer2765
Speras futurum hoc seculo, aliquando tace.
Miserere Polypi.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerPolypus es?
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerBarbam vide.
CAR. Hem! Non putaram.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Credo, si solum taces —
Non quaero iam quid nescias de me aut scias.
De Aione solum te rogo.
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerDico nihil — spacer2770
POLY. Quod hoc nihil?
CAR. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerMe scire de furto et fuga
Aionis, aut delapsu in infernum tuo
Putei recessum, deque te multo minus
Cognoscerem, ni barba monuisset tua.
POLY. Maledictus Aio solus imposuit mihi. spacer2775
CAR. Nisi docuisses ante latronum dolos,
Non hoc patrasset.
POLY. spacerspacerspacerspacer spacerArte pessendor mea.
Ille ad latrones fugit, at certum est sequi,
Postquam bona puerosque mandavi tuae
Fidei regendos. Caetera ad focum scies. spacer2780

Perge ad actum quintum