Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i blue
EPISCOPUS SARDENSIS

Episcopus Sardensis de gravi in Christianos persecutione a Domitiano imperatore excitata conqueritur, et sui muneris episcopalis varia difficultates exponit.

EPISC. Quicunque dubio credidit vitam Noto,
Tenuique ligno fretus oceani minas
Transcurrit audax, et recedentes videt
Abire terras tectus exigua trabe, spacer 1300
Maiora nunquam pavidus exhorret mala.
Tumultuosi cum sub arbitrio furit
Aquilonis unda, vel rubescenti face
Nimbosus agilem exterret Orion ratem,
Fortuna quam quos mobili evexit rota spacer 1305
Rerum procellas et graves casus timent.
Scylla et Charybdis et procelloso latens
Sub aequore inter subdolas rupes aquas
Minus timenda est principis casu viri,
Qui raptus aura plebis et honoris loco spacer 1310
Positus ruinam spectat aliorum, et suam
Incertus horret. Regere non alios satis,
Nec qui seipsum est, timeat excelsum locum,
Et discat humili tutius agresti domus
Latere tecto quam superbifico pede spacer 1315
Terere potentum limina. Haud nostrum caput
Diadema regis circinat, pectus tamen
Aequanda sceptro cura regali gravat.
Nam sorte factus huius antistes loci
Heu quam timendo versor in rerum iugo! spacer 1320
Hinc imperator saevus immani furit
In Christianos odio, et obiecta nece
Terret fideles. Inde taciturna gregem
Invadit Acheron fraude, et ancipites dolis
Sollicitat animos donec, excusso metu, spacer 1325
Fidem abnegare aut conscios sceleris sui
Ulterius ire in scelera praecipitati gradu
Impulerit, ut speranda nequaquam salus
Videatur. Istis maius accessit malis,
Quaesita gravibus tuta malefactis via. spacer 1330
Magistra blandae fraudis hoc vires capit
Haeresis ab ortu, quae, quod iniustum est, pium,
Quid turpe, sanctum praedicat, inaurans scelus,
Deumque facit ut crimen extenuet suum,
Factis faventem turpibus, et omnem sacrae spacer 1335
Legis timorem tollit, et paenae metum.
Pietate falsa vestit, et ficta genas
Sub sancitate temperat, ut oris sono
Simulando pacem, corda lethali imbuat
Credula veneno. Fontis ex huius lacu spacer 1340
Manavit omni penitus exutus fide
Gravis atheismus, militans contra Deum,
Ipsumque caelum sceleris incestans lue.
Has inter undas prope fatiscentem ratem
Per saxa, et aestus, et elementorum graves spacer 1345
Dum per ruinas, more nautarum, rego.
Dum tot animarum pondus, et nostris salus
Incumbit humeris plebis a coelo datae,
Heu quantus animum terror et curae obruunt
Fluctu timentem, ne meum feriat caput spacer 1350
Scelus aliorum, neve iacturam gregis
Resposcat a pastoris omnipotens manu!
Succcumbere istis una me ratio malis,
Animumque despondere nutantem vetat,
Praesens levamen, spesque divinae manus spacer 1355
Adesse promittentis auxilio suis.
Ille huius ortum et exitum aerumnae prius,
Et signa tempestatis oriturae dedit,
Dixitque, Avernus redeat in terras licet,
Ed advocatis Aeoli insurgat minis, spacer 1360
Quassaeque toto pondere incumbat rati,
Non praevalebit. Viribus iunctis eat
In arma mundus, et timendorum furor
Durum minaci fulminet regum manu,
Ut Christianae stirpis extinguat decus, spacer 1365
Abolere nunquam ecclesiae poterunt petram,
Regnumque nostrum, quod peragrato dedi
Orbe dominari. Stabit aeternum fides,
Et Christianae fama penetrabit rei,
Qua sol venustum promit et condit diem. spacer 1370
Huc ferre tacitum video matronam gradum.
Lacrymosa moestas obruit nubes genas,
Moerore magno pectus oppressum gerit.

bar

ACTUS III, SCENA ij
BEATRIX, EPISCOPUS

Beatrix Reparati mater, exposito episcopo sub ficta narratione filii sui statu, primo eum ad misericordiam, deinde totius criminis manifestius accusans, ad facti agnitionem et dolorem excitat.

BEAT. Adhibe querelis parvulam nostris moram, blue
Et precibus aurem, misera quas nimium parens spacer 1375
Pro prole suspirabit.
EP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Arbitrio locus
Et nos vacamus, prome quod mentem gravat.
BEAT. Una beata prole sub vidua domo,
Rapto marito, vixeram. Teneris puer
Crescebat annis ille, magnumque indolis spacer 1380
Specimen futurae praebuit, ut ipsis foret
Dilectus infans non minus notis loci
Quam mihi parenti. Forte peregrina senem
Venientem ab urbe nostra suscepit domus
Qui, pueri amore captus et rara indole, spacer 1385
Nostraeque paupertatis atque oneris memor,
Statuit eundem nati adoptandum loco
Suscipere nostris manibus, et amico dare
Cuidam aliendum. Fuerat hic opibus potens,
Censuque magno, non tamen magna fide. spacer 1390
Nam post recessum ab urbe venerandi senis
Recessit illa cura depositi, et fides
Promissa amico. Postquam enim adolevit puer
Aetate quovis cerea flecti malo
Periculosas currere solutum vias spacer 1395
Permisit indulgentia aut peccans mala,
Aut taedio oneris, atque amicitiae integro
Lassatus usu, scelere inaudito simul
Non magis amici quam viri sensum exuit.
Sub nocte tacita turba latronum domum spacer 1400
Patris familiae intrarat. Occurrit manu
Promptus adolescens, proque communi lare
Bonisque certaturus imparibus ruens
Aetate, et armis hoste numeroso cadit.
Tunc rebus aliquam poscit extremis opem. spacer 1405
Hanc ille alumno plus sibi metuens negat,
Clausaque fures arcet, et iuvenem fore
Vulneribus expirantis exanimem modo.
Repulsa ab aede turba circunstat nimis
Pavidum adolescentem, et nisi exolvat suae spacer 1410
Pretium salutis, mortem et exitium intonat.
Quid faceret? Aegrum viribus corpus iacet,
Suique pretium sanguinis nullum tenet
Quod det homicidis. Itur ad dominum prece
Lacrymisque avarum. Durus immoto magis spacer 1415
Stat ille saxo, quod procelloso Aeolus
Verbere flagellat, postquam inaequali mari
Agitatum ab Euro in astra Neptunum rapit.
Animae ille parvas iam laboranti moras
Auri redimere pondere exiguo negat. spacer 1420
Quinetiam amaris vocibus iuvenem increpat
Temerarium appellando, praecipitem, suaeque
Audaciae referre mercedem parem,
Facinoris etiam conscium alieni, et doli
Totius authorem, et latrocinii ducem. spacer 1425
Miser adolescens! Quis tuam poterit satis
Deflere fortunam? Aut quibus mater locis
Extrema amoris oscula et gemitus ferens
Tua tumulabit ossa, et exanimes rogo
Deponet artus? Quid traho fando moras? spacer 1430
Manibus ligatum post se inhumano trahunt
Spectaculo homines sola avaritia truces.
Quo porro mortis genere sublatum gemat,
Quibusque paenis, nescit infelix parens.
Inopina tantum fata et excisos spei spacer 1435
Melioris annos, iuvenis et duras vices,
Suasque amaro prosequi planctu moras
Vivaci in aevo nimium, et in sterili loco
Male seminatam gratiam, et atrocem fidem
Plorare matri semper infaustae datur. spacer 1440
EP. Quis ille Scythiae horrentis aut crudae accola blue
Caucasius orae, cuius Hircana magis
Tigride rigescunt viscera, et surda aspide
Magis obstupescit pectus humano malo?
BEAT. Quid tibi iuvabit nosse crudelem virum, spacer 1445
Quovis amico quem magis charum aestimas?
EP. Quin hoste quovis esse graviorem puto.
Proinde fare nomen.
BEAT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIndictum voles.
Novisse taedet saepe quod notum gravat.
EP. Gravabit ignorasse, quod timeas, malum. spacer 1450
BEAT. Mala revocari nescia incassum times.
EP. Ventura timeo. Nam mala creantur malis.
BEAT. Famae obsequendum est.
EP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFama scelerati est scelus.
BEAT. Quid si potens sit?
EP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVeritas nullum timet.
BEAT. Si Christianus?
EP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCrimen accrescit magis. spacer 1455
BEAT. Quid si teiopso iudice aut foret haec reo
Causa peragenda?
EP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIudicis ferrem et rei
Sententiam in me, meque damnarem.
BEAT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
Permitte posito supplicem matrem genu
Te iudicem appellare, te facti reum. spacer 1460
EP. Quid dubia texens verba me sontem vocas?
BEAT. Dignosce causam, ut ipse sis iudex tui.
Quindenus orbem lustrat Hyperion rota,
Vernam caducis vestiens terram rosis,
Ex quo Ioannis apostoli parvus manu spacer 1465
Tibi nutriendus creditur quondam puer,
Sacro exeuntem fonte, Reparatum novo
Quem consecrasti nomine. Hic miseram puer
Me matrem habebat. Plebs Beatricem vocat,
Sed casus infelicem. An ex matris magis spacer 1470
Dicendus infortunio infelix puer,
An ex miseria prolis infelix parens,
Dicere operosam est. Huius historiam mali
Ambage dubiae vocis et sensum rei
Condens doloso aenigmatis caeci sono spacer 1475
Materna aperui vulnera, et raptas opes,
Custode te, quas perdidi. Amissas gemo.
Transigere molles otio ac ludis dies
Iuvenem videbas, nec retraxisti pedem
In scelera iturum. Cumque latronum modo spacer 1480
Irrueret agmen, nocte vitiorum satum,
Et vulnerarent undique infestae Stygis
Animam cohortes, ferre medicinam malis
Crudis negabas. Balsami atque olei loco
Maledicta et animi face tumescentes minas spacer 1485
Misero ingerebas, donec exclusus fore,
Salute desperata, et abiecto spei
Fideique clypeo, praeda latronum, et comes,
Et mox futurus praeda Tartarei canis
Genetricis eheu rapitur amplexu puer. spacer 1490
Peracta causa est. Iudicis posco fidem.
EP. Qualis viator, angue conspecto, fugit,
Quem pressit imprudenter haerentem rubo,
Per senticeta, perque maeandros loci
Discurrit omnes, nec satis tuto gradu spacer 1495
Consistere usquam visus, ubi serpens caput
Tumidum veneno attolit et gyro rotat
Volubili orbes sibilo intentans minas,
Talis doloso vocis ambiguae sono,
Velut implicatur advena in laqueum fera, spacer 1500
Partes in omnes alitem versat aciem
Deprensus animus, ut locum efugii paret,
Sed expeditam nescit e tantis fugam
Ferre labyrinthis. Vincor arbitrio meo.
Quod ergo iudex facere, quid debeo reus? spacer 1505
Utrumque munus urget, et dicti fides.
Utrumque mater urget, et maior Deus. red
Me iudicem illa, et ille me poscit reum.
Prolem parenti debeo, atque animam Deo,
Proinde tantis quis coarctatum malis spacer 1510
Daedalus extricabit invento senem? red
Iudex mei, reusque constituor Dei.
Sententiam in me cogor et ferre et pati.
Fugio meipsum, ut iudicem facti reus.
Facio meipsum pariter ut iudex reum. spacer 1515
Attendite, o vos, cura quos similis premit,
Munusque pastorale, si vestra excidat
Incuria commisa de Christi grege
Anima fidelis; credite a vestra manu
Omnia reposcent iura terrarum et poli.spacer 1520
Discite parentes, et qui cura est vagam
Regere iuventutem naud nimis dura manu
Fraenare adultos. Frangitur duris vigor.
Nimium nec indulgete, ne luxi fluant.
Vim temperatam provehit melius Deus.spacer 1525
Tuque in dolores nimis et aerumnas graves
Fecunda mater prolis homicidam tuae,
Dominumque tristem respice, et durum senem,
Sui fidelem iudicem factum, et tibi
Reum, sibique, et orbi, et hominibus, et Deo.spacer 1530
A me quid ultra exposcis? Agnosco scelus,
Quod iuvenis indulgendo currentem impetum
Nimis incitavi. Deinde peccantem minis
Exterrui inconsultus et pepuli domo,
Spe donec aegra rueret in peius malum, spacer 1535
Audacia crescente, iuvenilis furor,
Tandem in latronum praeda corrueret manus.
Si liceat excusare delictum grave,
Pietatis error, non voluntatis fuit.
Episcopalem sed quid excuset virum? spacer 1540
Qui factus aliis rector errorem facit,
Sua peribit arte. Quid porro eloquar?
BEAT. Misera Beatrix, quid facis? Quo te furor
Amorque rapuit prolis, ut animum senis
Clamoris importuna turbares sono, spacer 1545
Novumque faceres crimen, urgendo vetus?
Quid si vacavit crimine, et sancto dolo
Suscepit in se facinus, ut nostro daret
Hanc veniam amori, seque materni dolor
Fraenaret animi? Agnosco pietatem viri, spacer 1550
Crimenque matris. En solo aequatum genu
Nunquam levandum pono, nisi veniam prius
Miserae parenti indulgeas, cuius furor
Temerario in te et in tuam pariter fidem
Peccavit ausu. Deinde, si lacrymae queunt spacer 1555
Tantum mereri, sique maternus valet
Singultus impetrare pro nato preces
Publicaque vota, cum salutari hostiae
Coelestis usu, quae sacro altaris loco
Deo offeratur per sacerdotum manus, spacer 1560
Hanc lacrymae a te gratiam et gemitus rogant.
EP. Surge, impetrasti publicas laudes Deo,
Et pro salute prolis indicam preces
Populo fideli. Numen etiamnum et sacras
Venerabor aras hodie, et aequaevo patri spacer 1565
Natum immolabo unigentum Deo Deum
Ritu incruento, et plebi adorandum dabo,
Christum precatus, reducem ut efficiat suo
Reparatum ovili, et sistat errantem pedem,
Soletur ut te meque peccato exuat. spacer 1570

bar

ACTUS III, SCENA iij
BEATRIX

Beatrix, exposito somnio quod praecedente nocte habuerat, ad natum in silvas festinat.

BEAT. Votum secundet numine benigno Deus.
Nescio quid animo laetius solito insonat
Coelestis aura, meque deposito iubet
Dolore, mentem gaudio et festis dare.
Iam quoque recordor noctis oblatam ultimae spacer 1575
Speciem sub umbra. Stabat ante oculos senex
Multo decorus lumine. Ioannis Deo
Dilecta imago, veraque effigies fuit?
Hic apprehensa iuvenis indomiti manu
Posito vocavit ad preces numen genu. spacer 1580
Res mira! dextra, quae cruentatis notis
Foedata fuerat, albuit, et ortus senis
Ex lacrymosis imber assiduus genis
Maculas curoris tersit, intacta quoque
Nive puriorem reddidit. Tum sic loqui spacer 1585
Mihi visa imago. “Respice ut candet manus.
Debetur iste lacrymis tantis color
Tuoque amore.” Gaudio his dictis feror
Exanimis instar. Tandem in amplexus ruens
Osculaque nati, nube destituor cava spacer 1590
Fallacis aurae, et Phoebus alatus fugat
Soporis umbras. Unde in antiquos metus
Revoluta rursus Morphei accuso levis
Vana simulacra, et perfidam noctis fidem.
Quid moror? Ad ipsos nemoris horrendi specus spacer 1595
Et structa rupe saxa, latronum domos
Mihi properandum est. Lustra inhabitabo invia,
Nec dimovebor inde, nisi nat feram
Vitam recepto, aut mortem ab ipsius manu.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
CARINUS

Carinus iuvenis, qui cum filia Amaranthi inter fugiendum vestem mutarat, amissa deinde virgine, in habitum Caci inciderat, eo indutus urbem Sardensem ingreditur, ubi deliberat quid sibi factu opus sit.

CAR. Fortuna magn is solita momento vices spacer 1600
Afferre rebus, celsa resupinans solo
Monimenta regum, et aemulas coeli domos
Fulminibus afflans, temporum senio, et situ
Omnia coaequans vallibus montes, fretis
Ripas, ligoni sceptra, pastori duces, spacer 1605
Me quoque nec alto stemmate, nec ortum domo
Illustri, at humilis pauperem haeredem casae
Deiecit infra sortis angustae chaos,
Nimium severa, et omnibus miserum modis
Effecit, ut beata prae nostris malis spacer 1610
Cuncta videantur maxima aliorum mala.
Ultra miseriae terminum invenit locum
Quo saeviat fortuna, totaque opprimat
Miserum Carinum mole curarum et metus.
Quod ante, quod deinde plorabo malum? spacer 1615
Exitum Amaranthi flebo, et innocui senis
Casus acerbos? Quodque perierit dolis
Victus latronum? Virginis amaro fugam
Planctu dolebo? Incognitis solam locis,
Pavidam relictam errasse, iuvenili abditam spacer 1620
Sub veste referam? Proh nimis duram rei
Tristemque memoriam! Aut modo expirat fame,
Aut praeda saevis facta suspirat viris.
Et vivis, o Carine, monimentum mali
Tanti futurus? Virginis casum doles, spacer 1625
Et adhuc moraris vitam, et insidias fugis?
Retro abi, et avaras repete latronum manus.
Restitue vestem fraude furatum mala
Habitumque domino redde sacrilego suum.
Quod post puellam perditam et mortem senis spacer 1630
Tibi dulce remanet? Melius Amaranthi comes
Ultima tulisses fata quam sortem fuga
Degenerem et infelicem inexperto malis
Animo secutus profugus aliena, et miser
Morerere terra. Morere latronum manu, spacer 1635
Morere tua, Carine, vitamque exue.
spacerSed quid ago? Quo me insania furentem rapit?
Christi relicta sic fidem patria sequor,
Ut Christiano facinus indignum viro
Deliberatae mortis exemplo ordiar? spacer 1640
Resipisce tandem, quamque monstravit Deus
Spei et salutis ne fuge aeternae viam.
Hac orthodoxam in urbe profiteri fidem
Fert fama multos. Hic rudimenta fidei
Mihi facienda. His sacra suscipiam locis spacer 1645
Pignora salutis. Proinde qui mores viris
Utantur, et qua lege vivendi aut modo
Speculabor. Huius vestis auxilio dolos
Fugi latronum nominis ficta Caci
Tectus sub umbra. Furis eiusdem lubet spacer 1650
Personam et ipsam Gnostici formam viri
Simulare, donec omnia in tuto locem
Negotia. Ausis Christus aspiret meis.
Secede cautus. Aliquis hac exit fore.

bar

ACTUS III, SCENA v
POLYPUS, CARINUS

Polypus senex politicus de vitae suae instituto multa narrans (subauscultante Carino) uxorem suam, quia Christiana erat, e domo pellere eique natos auferre proponit.

POLY. Applaudo pariter genio et ingenio meo, bluespacer 1655
Cuius beneficio omnibus vitae malis
Occurro prudens. Vela, quocunque est iter,
Secundat aura, et monstrat haud fallax viam red
Cynosura tutam per procellosum mare.
Dissentientes de Deo sententias spacer 1660
Audio libenter, quas philosophorum loquax
Passim inquieto ventilat hiatu schola.
Ascribit unus principem laudem Iovi,
Apollini alter, tertius Christum colit red
Divino honore, quod, triumphatis deis spacer 1665
Stygioque regno. solus astrorum vices
Rerumque habenas rite moderetur Deus.
Sed ego nec hunc nec alterum agnosco deum,
Omnes adoro. Occasio quid si ferat,
Nullos. At unum, qui regit terras, loco spacer 1670
Numinis adoro Caesarem. Caesar deus
Mihi sit deorum. Quem colit Caesar colo,
Quem Caesar aversatur, aversor deum.
CAR. Monstrosa pietas!
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImperet coelo libet,
Quicunque maior omnibus et unus viget spacer 1675
(Ratione Christum quem magis certa aestimo),
Terras relinquat Caesari. At quoniam iubet
Christum negare Caesar, abiuro et nego.
Et, quoniam adorat, adoro Dictaeum Iovem. note
CAR. Et quoniam adorat daemonium, adoras quoque. spacer 1680
POLY. Est aliud etiam numen. At timeo loqui,
Ne fama ad aures Caesaris et aurae ferant.
Hoc ego remotis arbitris ritu colo
Secretiori. Vereor aucupium hoc loco
Ne fiat aliquod Caesare hic maior deus, spacer 1685
Potiorque cordi. Sed tamen fari horreo.
CAR. Quodnam illud est numen infandum potest?
POLY. Nunc dico breviter. Ipse sum numen mihi.
Tace, audit aliquis.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Nullus, audivi nihil.
POLY. Aurae, silete. Casare, vel omni deo spacer 1690
Ego ipse maior. Commodo quisquis meo
Favet deorum, numen illius colam.
A me secundus ille adoretur deus.
Quid sonuit aura?
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPerge, nil etenim audio.
POLY. Ratione Christum, Caesarem cogor metu spacer 1695
Deum fateri. Commodum sed si ferat,
Utrumque, neutrum admitto. Praepono utile
Cuivis honesto. Praefero lucrum Deo,
Lucro meipsum, et omnibus vitam bonis.
Me septies mutata religio notat. spacer1700
Iudaeus ex pagano, et exosor feror
Carnis suillae. Mox fidem Christi colo.
Tunc Gnosticorum transfuga ascribor sacris
Nimis execrandis. Moxque paganus. Iterum red
Sum Christianus, deinde Caesarius. Fere spacer1705
Nunc stultus atheus nil credo nisi certa foret
Ratione notum. Hanc orbis alicuius dei
Ab arte fieri machinam, et coeli rotam.
Verum hoc coactus fateor. Obnitor Deo,
Qua possum. At omni pervium occurrit loco spacer1710
Visceribus haerens numen, et corde intimo
Excutere tento incassum. At hoc unum assequor,
Quem cogor animo credere, ut factis negem.
CAR. O quale portentum! Inter umbrosos specus
Nil huic latronum simile conspexi nefas. spacer1715
Malefida nimium tecta nobilium virum,
Quae multiformes Proteos tales vomunt!
Deo infidelis num potest homini fidem
Praestare? Citius crederem arctoum mare
Mediis sub undis ferri flammiferas faces, spacer1720
Aetnamve Scythico posse crustari gelu,
Ardente vel sub Syrio arctari nives.
POLY. Nil scrupuloso stultius habendum est viro,
Qui, corde quam concepit arcano, fidem
Ore profitetur, tempori aptari, aut loco spacer1725
Nimium expavescens publicae talem rei
Moderari habenis politici haud factum putat. red
Simulare sed qui novit, nulla fide
Tenet obligatus ad damnum sui,
Frequenter aulas principum, ignotas petat spacer1730
Quascunque terras, quolibet vivat loco,
Securis ibit. Imperatorum comes
Dicetur, assumetur in munus aliquod
Legationis, urbis, aut provinciae, aut
Alicuius obtinebit imperii vicem. spacer1735
Secreta porro ad principum accedit, nihil
Non fingere, attentare, vel facere potens.
Atque huius ego nunc fluminis cursum sequor.
CAR. Periculoso navigas, miser, in salo.
POLY. Age, Polype, vive. Potius abiura fidem spacer1740
Quam lucrum, honores, commodum, et vitae bona.
Obieciet aliquis, “Forte morieris brevi.
Quid tecum agetur?” “Forte (respondeo) bene.
Nam poenitere quolibet dabitur loco,
Qualibet et hora, quaeque differtur, salus spacer1745
Non auferetur, dummodo extremo Deum
Quis confitetur halitu. Vitam bonis
Cumulabo. Vivam Caesar, moriar Deo.
Peccare in isto desinam puncto.”
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Miser!
Peccare quando non potes, vives Deo. spacer1750
Sed cum suprema mortis instabit dies,
Peccata non tu, te illa destituent magis,
Et tu priora Caesari, Deo ultima
Tempora reservans omnibus simul excides
Praesentis ac futuri in aeternum bonis spacer1755
Periturus aevi.
POLY. spacerspacerspacerSed subiit animum modo
Nova difficultas. Taedium uxoris vocant
Huius politici aetatis, ubi nimium Deo
Devota mulier commodo obsistit viri.
Calamitatis fundus hic nostrae patet. spacer1760
Nam Christiane faeminae iunctus toro
Plenos timore duco et aerumnis dies,
Dum Christianus vulgo ab ipsius feror
Pietate.
CAR. spacerSceleri iniuria fit ingens tuo.
POLY. Me Christiano deinde ut asciscat gregi, spacer1765
Mille artibus laborat.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAethiopem lavat. blue
POLY. Accedit aetas pignorum facilis trahi,
Exempla matrum quae sequi potius solent.
Sed ira terret Caesaris animum magis
Omni periclo.
CAR. spacerspacerspacerspacerAt ira nil terret Dei. spacer1770
POLY. Non patiar ultra. Proinde Caesareum iuvat
Prorsus furorum furere et uxorem domo,
Nisi resipiscat, pellere. Avulsos sinu
Abstrahere natos cogito, atque aliis dare
Ritu imbuendos, unde dediscant Deum. spacer1775
CAR. Facere laborat liberos similes patri.
POLY. Fiantque grati Caesari.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc est impii.
POLY. Ratione, iam, qua fiat hoc, dubium est opus.
Quid si hac vel illa? Iam subit.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMagnum scelus.
POLY. Reperi.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacer Quid istud monstri?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdinveni modum spacer1780
Uxoris amovendae.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAb hac vita reor.
POLY. Fiet.
CAR. spacerspacerspacer Necabit forsitan.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProbe!
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImprobe!
POLY. Possum veneno tollere.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTeipsum potes.
POLY. Ferrove.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacer Eundem.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAut fluctibus.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMelius cruce.
POLY. Suspendiove.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPolitice.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaec Caesar probat spacer1785
In Christianos facta.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sive in te fluant.
POLY. Possum. Sed ista non placet ferri via.
Meditabor aliam.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerForte peiorem.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis
Haec attrita methodus politicum infamat virum.
Vulgo obviandum est. Gratiam invento lubet spacer1790
Aliquo mereri Caesaris. Nostrae hic scopus
Industriae esto. Confer huc aciem tui,
Polype, furoris.
CAR. spacerspacerspacerspacerPoliticus nempe hic furor
Plusquam poetae, insania est mentis mera.
POLY. Occurrit, euge!
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNunc adulatur sibi, spacer1795
Mox Caesari.
POLY. spacerspacer Hoc arridet.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc est, excitat
Risum. Audiamus.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerIbo —
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ad infernum.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer— statim —
CAR. Perge, haud morabor.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer— ad magistratum.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Stygis.
POLY. Docebo —
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNempe daemones.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer— causam viae.
CAR. Fuisse scelera.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerTum fidem uxoris —
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTuam et spacer1800
Perfidiam.
POLY. — spacerut illam puniant.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIustum est.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPetam,
Paenisque damnent legis.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAeterna face.
POLY. Forte impetrabo.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCertius certo est. red blue
POLY.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdest
Quem miseram Philadelphiam servus meus, blue
Advenit opportune. Hic Echonis loco spacer1805
Ultima fideli verba reciprocat sono,
Mihi placitura quae putat. Noto satis
Nomine vocatur Aio. Mihi summe placet, blue
Quippe est Latinus genere, sed Graecus fide.
CAR. Laus digna famulo! Dignus est famulus hero! spacer1810
POLY. Sed tristiores oris observo notas.
Huic aliquid accidisse coniicio mali.
Aio, quid istud, fronte quod moesta geris?

bar

ACTUS III, SCENA vj
AIO, POLYPUS, CARINUS

Aio parasitus, servus Polypi, narrat hero quomodo Cacus, corrupta sua uxore, cum ea in silvas profugerat. Polypus eidem communicat consilium de sua etiam uxore exturbanda, et filiis Gnostico alicui praeceptori tradendis. Adventu et ficta narratione Carini in magnos metus coniicitur. Et iam in silvas fugiturus ab eodem revocatur. Hunc ratus esse Gnosticum ad suam uxorem et liberos corrumpendos domum secum adducit.

AIO Cornutus, here, sum, non vides?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVideo nihil.
AIO Ego senti tamen.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid novi apportas?
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRogas? spacer1815
In fronte scriptum est, hic lege.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid istic legam?
AIO In fronte dico.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIn fronte quid habes?
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cornua.
POLY. Ubi?
AIO. spacerspacerspacer Non rogasti fronte quid gererem?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRogo.
AIO Respondeo iterum cornua.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Illudis.
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vide.
POLY. Nihil video dixi saepius.
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMirum est, tamen spacer1820
Quidquid ais, aio.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacer Quid ais?
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Aio quod nihil
In fronte videas, idque dixisti haud semel.
Nega me habere cornua, negabo quoque.
POLY. Iam mihi places. Ego Caesari, tu sis mihi
Morigerus, Aio. Politice et caute facis. spacer1825
Ego nolo ut habeas cornua.
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbierunt, here,
Quia noluisti. Cornua et frontem nega,
Habebo neutra.
POLY. spacerspacerspacerspacerAt esto frons, non cornua.
AIO Sum frons, heroque cornua relinquo.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlaces.
CAR. Scabit asinus asinum. Ille herum cornu ferit, spacer1830
Hic fronte famulum, atque invicem occurrunt sibi.
POLY. Dic, Aio, cur te existimas cornugerulum?
AIO Uxoris istud gratia factum est meae.
POLY. Quod fecit uxor?
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbiit in silvas.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEat,
Quid perdis? Utinam et uxor abiisset mea! spacer1835
AIO Idem precor, utinam uxor abiisset tua,
Mea remaneret!
POLY. spacerspacerspacerspacerQuid ais?
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHabuisses meam,
Hoc aio.
POLY. spacerSatis est. Perspicio amorem tuum.
AIO Utinam, here, haberem coniugem pro te alteram!
Sed habeo nullam.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerNe dole, quoniam meam, spacer1840
Si cupis, habebis.
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerHabebo, si placeat hero.
CAR. Communitas est ista amicorum fide
Longe superior, quoniam et uxores capit.
POLY. Quis auferebat casus uxorem tuam? blue
AIO Genitivus et dativus imprimis eam spacer1845
Corrupit. Ablativus eruipuit domo,
Deinde ad latrones cum vocativo exiit.
POLY. Interpretare aenigma, non intelligo.
AIO Philadelphiam, uxor ubi morabatur mea,
Sectae minister Gnosticae quidam appulit, spacer1850
Absente me. Vocatur huic nomen Cacus,
Vir impudicus, moribus fictis tamen
Ad sanctitatem, dogma inauditum docens,
Quascunque posse faeminas, quando sopor
Tenuit maritos, operam adulterio dare, spacer1855
Deo approbante. Cupida novitatis virum
Suscepit uxor in domum noctu, et die
Foras remisit. Tandem in ipsius torum
Se dedicavit perdita. Dativum vides
Casum hunc fuisse. Porro gentivium alterum, spacer1860
Utrique reditus iam timebatur meus.
Alio abeundum est. Candida sed uxor Cacum
Sequitur vocantem. Uterque latrones petunt,
Silvasque. Casum nunc vocativum vides
Praecedere ablativum, et uxorem sequi spacer1865
Cacum magistrum, et linquere maritum suum.
CAR. Casum vocaret hunc Cacativum a Caco.
POLY. Rem totam acute et arte mirifica docet.
Mihi casus accusandi ad uxorem est opus
Domo amovendam. Nunc magistratum peto spacer1870
Causa rei huius. Quid putas?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSicut putat
Meus herus.
POLY. spacer Audi. Cogito uxorem domo,
Quia Christiana est, pellere. Quid ais?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc probo.
Sed ubi habitabit postea?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerinde est.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Parum est,
Uxore quoniam careo, si capio tuam, spacer1875
Si placet domino. red
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCave, periculosum est.
POLY. Quid? Christianam?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi meretricis loco,
Here, Christianam suscipio, leges probant.
POLY. Verum est. Fit istud politice, et quoniam mones,
Quid si ante populo in aede prostituam mea?
AIOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Aut spacer1880
Mea. Perinde est.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerCaesari hoc gratum foret.
AIO Non dubito.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerDeinde liberos illi auferam.
AIO Cui traditurus?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Cui putas.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPutet hoc prius,
Putabo deinde post herum.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAlicui volo
Dare instruendos Gnostico.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc etiam puto. spacer1885
Quid si latrones, sicut uxorem meam,
Facturus ille est?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerFaciat. Hoc omni magis
Re cupio fieri.
AIO spacerspacerspacerspacer Nonne ego putavi hoc prius?
POLY. Nam multa veniunt ex latrocinio bona.
AIO Credo.
POLY. spacerspacerRecedunt scrupuli, timor et Dei, spacer1890
Qui infatuat homines. Tollitur operibus tumor,
Spesque meritorum, sanctitas, pietas, pudor,
Relligio, et omnis coeli et inferni fides,
Et mille similes nugae, at ipsorum loco
Magistra vitae audacia et prudens dolus spacer1895
Dicta politia et cura succedit sui.
Quo iure, quave iniuria acquiras lucrum,
Nil est morandum. Melior est hominis status
Rem possidentis, fiat hoc quavis via,
Quam nihil habentis. Omnia in mundo Deus spacer1900
Proposuit omnibus, estque capientis prius
Res quaeque, ab alio si quoque hanc capias, tua est.
AIO Sic capere, rapere, clepere, furari, et frui
Cunctis licebit, here, quibuscunque et modis? red
POLY. Licebit absque dubio.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Et hoc etiam puto. spacer1905
CAR. Si nil putare certa stultitiae nota est,
Nimis ille sapiens qui omnia ex aequo putat.
Sed stultus aeque est qui sapit nimium, ac nihil.
POLY. Plus dico. Nostro hoc seculo primos
Tenent in orbe honores qui latrocinio magis spacer1910
Et fraude pollent. Pauca latronum licet
Percurrere instituta. Latrones viros
Spoliant inermes, utque potiantur bonis
Passim trucidant divites, simili modo
Provinciae operam qui gubernandae locant, spacer1915
Tu quoque homicidas iudices nostros voces,
Qui quos potentes opibus et censu vident
Laqueo implicatos legis, excutiunt bonis,
Deinde mactant, publici specie boni,
Privata tamen ut commoda accumulent magis. spacer1920
Noctu latrones obvii exiplant viros
Plerumque honestos, sed magistratus die
Authoritate publica fulti ruunt
Furiosi in omnes, vita quos melior notat.
Vel invidendae maior accrescit rei spacer1925
Fortuna in arca, ut divites, si non dolos
Callent latronum, non satis tuto in loco
Stare videantur. Latro latroni favet,
Sed nemo iusto. Proinde, si iustus forem,
Mihi moriendum, vel brevi abeundum foret spacer1930
Quaesitum in alio, quae quidem nostro exulat
Orbe, pietatem. Iam vides cur liberos
Fieri latrones cupio.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIam video, et puto
Nullum latronis esse meliorem statum.
Uxoris etiam Candidae ingenium probo spacer1935
Cacum secutae, meque latronum choro
Ascribere volo in posterum, ut hero serviam,
Utrumque propius politico accedens viro.
POLY. Sapienter, Aio, iam ista meditaris. Locus
Non hic bonorum est. Omnia replentur malis. spacer1940
Homo lupus homini est. Arte vulpina est opus, blue
Ut vivere inter perfidos possis lupos.
CAR. Aggrediar homines antequam excedant loco.
Habitu retento, nomen abiiciam Caci,
Recenter advenisse simulabo.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMoras spacer1945
Quid trahimus, Aio? Quin magistratum via
Veloce petimus? Taedio uxoris gravor.
Periculosum est foeminam nostrae piam
Domi tenere. Occasio dabitur lupis
Praedandi ovile. Iam opibus insidias meis spacer1950
Sentio parari. Eamus.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Advenit novus
En hospes, here.
POLY. spacerspacerspacerspacerNum Gnosticum video virum?
CAR. Vobis salutem in domino, et aetatem precor
Hilarem.
AIO spacerVidetur hic loqui Venerem et sales.
POLY. Eadem precamur. Unde, quo, quid, cui venis? spacer1955
CAR. Epheso huc tibique nuntius venio celer.
POLY. Quid nuntias?
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStupenda.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Declara.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMagus
Thyranaeus ille, plebs Apollonium vocat, blue
Raptus per auras hoc stetit tecum loco
Sub nube tectus, ut oculo nusquam foret spacer1950
Videndus ulli. Hic cordis arcana omnia
Quae protulisti ab ore suscepit tuo,
Mihique retulit.
POLY. spacerspacerspacerspacerAliquid hinc timeo mali.
Ubi magus ille est?
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLevibus avectus Notis
Refugit Ephesum, deinde Caesareos lares spacer1955
Romamque petere statuit.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUt me Caesari
Accuset, heu me! Quid tibi adaperuit refer.
CAR. Te dixit ipso Caesare teipsum magis
Colere et amare.
POLY. spacerspacer spacer spacerMira proditio! Peri.
CAR. Statuisse tibi te numen etiamnum Iove red spacer1960
Caesareve maius.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerOmnibus perii modis.
CAR. Quod Caesarem coactus agnoscas deum
Referebat etiam.
POLY. spacerspacerspacerspacerMe quoque coactum mori
Deinde referet.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerQuod lucrum facias deum
Te uno minorem, Caesare aut quivis deo spacer1965
Sed superiorem.
POLY. spacerspacerspacerspacerPerge. Non moriar semel,
Sed millies.
CAR. spacerspacer Quod esse latrones putes
Omnes ministros Caesaris et Asiae duces,
Provinciaeque qui tenent nostrae vices.
Quinetiam eodem quod senatores stylo spacer1970
Sardensis urbis et magistratum voces.
Aliaque retulit.
POLY. spacerspacerspacerAio, quid faciam miser?
Ab arte prodor magica.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHero quicquid loqui
Placebit, aio.
POLY. spacerspacerProdor, annihilor.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ita est.
POLY. Suspendio vel ense pereundum est.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIta est. spacer1975
POLY. Sum perditus.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIta est.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStultus.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ita.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerStupidus.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIta est.
POLY. Politicus excors.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAio.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSine cerebro caput.
AIO Quis dubitat?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacer Hominum fabula.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFatendum est.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStygis
Incola.
AIO spacerPropheta es.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Praeda carnificis.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPuto.
POLY. Omnis miseriae cumulus.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ipsam rem tenes. spacer1980
POLY. Quid porro agendum est?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuod placet.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSilvas petam.
Inter latrones vivere statum est.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEas.
Ego hic manebo cum tua uxore et bonis.
A me saluta Candidam, et dic ut Cacum
Relinquat et te sumat in sociam tori. spacer1985
POLY. Aio, valere te iubeo, et omnes.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVale.
Quoscunque natos Candida genuerit tibi,
Fac ut latronum politico vivant modo.
CAR. Satis superque exterrui miserum senem.
Revocabo pavidum, et sistam ab incepta fuga. spacer1990
Resiste, Polype. Quid times? Nihil hinc mali.
Meditatur in te, vel tuam vitam magus,
Suam tueri quo potest cupidus modo,
Sibi Caesarem ille infensum, et iratum fugit.
Nec tibi nocere poterit, accuset licet, spacer1995
Cum testimonio egeat et merita fide,
Nisi fateare crimen occultum omnibus.
POLY. Secura res est. Vera commonuit. Nego
Dixisse quae me verba referebat magus.
Appello vestram et Caesaris sanctam fidem, spacer2000
Nunquam excidisse ab ore quae narras meo.
CAR. Laborat alio positus extremo miser.
AIO Non ibis igitur?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Quo igitur?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn silvas, here.
POLY. Quorsum?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacer Ad latrones.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid? Ego?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDixisti modo.
POLY. Nil dixi.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerId aio, sed subaudivi tamen — spacer2005
POLY. Quid?
AIO spacerspacerspacerspacerAliquid.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerErras. Nam subaudisti nihil.
AIO Hoc dico. Solum mihi videbaris loqui,
Sed somniavi forte, contra Caesarem.
Non protulisti verba quae audierat magus?
POLY. Nec verba dixi in Caesarem, nec me magus spacer2010
Audivit ullus. Somnias.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFieri potest.
Non te vocasti perditum et stultum senem,
Miserumque, vulgi fabulam, et civem Stygis,
Et alia plura, quae modo audivi?
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Modo?
Quid modo?
AIO spacerspacerspacerModo in somnis.
.POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIta in somnis sapis. spacer2015
AIO Non iam latrones petere statuebas fuga,
Mihi traditurus bona, domum, uxorem et tuam?
POLY. Fugit memoria. Tale nil memini.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Malum!
Non est pericli, si ista fatearis palam.
Te nulla cogit ratio cur factum neges. spacer2020
Suadere si quid potero, latrones petes.
POLY. Non faciam. At aio audisse te prorsus nihil,
Neque me locutum.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon nisi in somnis, here.
POLY. Bene somniasti.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSomniat famulus hero,
Herusque famulo. Uterque nimirum stupet. spacer2025
POLY. Audi, Aio. Quid si Gnostico huic tradam viro
Uxorem adulterandam, et in larga fide
Natos alendos?
AIO spacerspacerspacerspacerspacerNempe latronum.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTenes.
AIO Dico sapuisti. Si profugisses, magis.
POLY. Tum porro eundum est ad magistratum. Fidem spacer2030
Uxoris illi deferam, ut studium meum
Probem placendi Caesari. Cuius rei
Iuratus aderis testis et facti comes,
Laudisque nostrae particeps.
AIO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHerum sequor
Quocunque lingua, pedibus, ingenio, manu. spacer2035
POLY. Satis est. Amice, num tuam liceat fidem
Negotio explorare difficili.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLicet.
POLY. Mihi Christiana contigit mulier Deo
Devota nimium, Catholicam vulgo vocant.
Prudens, pudica, et sobria est ultra modum,
Nullisque flecti poterit a cultu Dei spacer2040
Precibus vel arte. Proinde vel foribus meis
Removere satago vel fide unius Dei.
Te cum viderem Gnosticae sectae virum,
Quia conscientiae scio capacissimae
Vos aestimari, et esse quasi medio loco spacer2045
Paganaque inter Christianaeque fide
Sacra constitutos, Christianos nomine,
Factisque paganos, reformatam fidem
Dum canitis orbi, scelere quae nullo caret,
Quod sanctitatis titulo, evangelicae insuper spacer2050
Colore libertatis ornetur probe.
Liberum etiam negando rationi locum
Bonum opus ab homine tollitis, bruto nihil
Differre quem docetis imperio sui.
Quae propter opera et dogmata, quibus perfido spacer2055
Sceleratiores estis exemplo viris
Facti profanis, liberam leges viam
Vobis relinquunt omnia patrandi mala,
Ut inde Christiana videatur fides red
Peiore quam pagana constitui loco. spacer2060
Uxoris igitur tibi potestatem mese
Omnem remitto. Corporis et animi bona
Quocunque corrumpenda decernas modo
Mihi fore gratum existima. Natos simul
Tibi instruendos trado quacunque in fide, spacer2065
Quae sanctitate careat et operibus bonis.
CAR. Accepto natos. Me quoque uxori tuae
Operam daturum spondeo, ut honori tuo
Bonoque consulatur.
POLY. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Age, recta via
Ad curiam ibis, Aio, ubi adventum meum spacer2070
Post horulam expectabis. Intremus.
CAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSequor.

bar

ACTUS III, SCENA vij
AIO

Aio furtum meditatur, deinde fugam.

AIO Quisquis politico famulus inservit viro,
Nec fraudibus animum instruit, furto manus,
Mendaciis linguam, ac ope alarum pedes,
Alio abiturus occasion quando feret, spacer2075
Male collocasse tempus ac operam reor.
Ex quo latronem Candida secuta est Cacum,
Desideravi uxoris exemplum sequi,
Latroque fieri. Quod genus vitae magis
Arridet animo et, sicut asseruit herus, spacer2080
Omnes magis sequuntur a plebe ad patres.
Sed ante, parto quam latrocinio manus
Quis dedicavit, se prius furem domi
Faciat necesse est. Unde meditanda est via
Qua furer aliquid, si potest fieri, ab hero. spacer2085
Ut non latronum frustra in ornando dolos
Sibi videatur modo laborasse, auribus
Quasi cecinisset, utraque vel capto manu.
Non Aio solum nomine, at Facio est opus blue
Aliquando dicar. Facta modos verbis probospacer2090
Aliena: factis verba nunc restat mihi
Probanda veris. Ergo adulandi modum,
Linguae volubilitate quae constat meae,
Mutabo in instrumenta furandi manus.
Occasionem expecto, quae dabitur brevi, spacer2095
Postquam senex expulerit uxorem domo.
Fit illa solum commodae fraudi mora.
Illa remota, facilis ad furtum via est.
Ad curiam festino, mox redeo domum.

Perge ad actum quartum