Tessera caerulea — commentariolum. Tessera riubcunda — notae textuales Tessera viridis — translatio.

ACTUS II, SCENA i blue
R
EPARATUS

Reparatus non iuventis cibis sibi aperire venam statuit, ut iuveni opem ferat. Non reperto vero corpore, et seipsum interfecturus duorum latronum adventu impeditur.

REP. Inhospitalis huius in silvae loca
Deserta nimium et cincta perpetua fame
Male ominato videor ingressus pede. spacer 680
Non hoc ferarum signa torpescens solum
Impressa servat, sed humus inamoeno situ
Deformis horret. Sentibus crebris via
Silvescit omnis. Arbore cupresso tremens blue
Funerea surgit umbra, et maestat locum. red spacer 685
Digna Reparati mansio! Digni lares!
Hic bubo nidum posuit, et raucae striges
Ferale carmen omine infausto occinunt. red
Isto salubres exulant herbae loco,
Frequens ubi Hydra pullulat, ubi angues virent, spacer 690
Ubi triste gramen mortis horrorem imbibit.
Fugit innocentes, convenit sedes dolo.
Pius esse quando satagis, hoc decet in loco,
Occasio fuerat ut pius quondam forem.
Deerat voluntas. Nunc volo, occasio fugit. spacer 695
Age, Reparate, cum cibos misero dare
Negatur, aequum est reddere teipsum in cibum.
Hac silice venam protinus aperiam, ut famem
Sitimque iuveni sistam. At haut pietas virum
Decet homicidam. Fateor, insolitum est opus,spacer 700
Meisque dispar moribus, vita, indole.
Sed rapior, a quo daemone incertum aut deo,
Iuvenique cogor ferre moribundo manum.
Sed destitutum corpore quid ipsum locum,
Tactumque video gramen impressu novo?
Quo fugit? Aut quo rapitur? Aut a qua fera? spacer 705
Quibus e cavernis prodiit tantum nefas
Factura pestis? Quove se fugiens procul
Antro reposuit, sivi pilatis aper
Stetit ille setis horridus, sive improbo spacer 710
Metuendus ungue rector Erimanthi leo. blue
Quaecunque nostris invidens factis fera
Silvis in istis sanguini humano incubas,
Avidem cruento mitigans tabo famem,
Relinque praedam. Spolia deposcit sibispacer 715
Reparatus ista. Qui scelus fecit, ferat
Sceleris trophaum. Vester haud potuit furor
Patrare tantum. Poscit authorem hoc opus
Magis nocentem. Auditis? An nostro mora
Datur cruori? Proinde, ne pius hic forem, spacer 720
Iuvenem abstulis? Misera proh pietas mea,
Cuius vel ipsas puduit in silvas feras!
Quid nunc agendum est? Quod medium sequor?
Iam nec cruorem fundere alienum haec manus,
Nec pro salute reddere aliena suum spacer 725
Poterit. Quid ultra est? Tertia instetur via.
Meus Oriano flure cum nequeat cruor,
Mihi fluat ipsi, et cuius insontem manus
Perdere timebat, perdere nocentem audeat.
Age, dextra, munus perage quod coelum horreat, spacer 730
Cuius gravavi sidera aspectu meo,
Terra execretur, cuius implevi loca
Rumore scelerum. Sola tenebrosi poli
Illunis aula, et turba furiarum approbet.
Levetur orbis onere, et humanum genus spacer 735
Ultra timere desinat pestem suam,
Cuius ruinae et causa terroris feror.
Acheronte qualis missa vel Stygio lues
Ruit profundo cladem, et exitium ultimis
Sparsura terris, talis incubui Asiae spacer 740
Mundi per omnes scelere spatiatus plagas.
Haec una solum ratio moriturum gravat,
Quod ante mortem scelera maiora exequi,
Pluresque caedes nostra non potuit manus.
Illa proinde ex parte, qua minus es nocens, spacer 745
Reparate, morere. Sed quis hoc strepitus loco?
Quid hic tumultus pectori instantem manum
Revocat ab ictu? Audire nam videor duces
Tumultuantes. Ille Poliandri est sonus,
Apistii ille. Utriusque vox nota et furor. spacer 750
His namque post me mundus haud novit pares
Sceleribus unquam. Occasio mortis perit,
Aliud morabor tempus. Accedunt manus
Post se revinctum numquid Orianum trahunt
Iunctum Phileno? Monstra vel sensum gravant, spacer 755
Vel arte ludor magica. At huc cede et sile.

bar

ACTUS II, SCENA ij
POLIANDER, APISTIUS, PHILENUS, red ORIANUS, REPARATUS

Poliander et Apistius latrones, captis Phileno et Oriano, de praeda litigantes se invicem contumeliis lacerant. Apistius sublato occulte Poliandri gladio eumque interfecturus terretur inexpectata prolatione ensis quem Poliander baculo, quem manu tenebat, inclusum habuit. Tandem ad tollendam litem utrumque captivum interficere decernunt. Sene prius pro iuvene, iuvene deinde pro sene servando frustra perorantibus, Reparatus utriusque se morti offert, seipsum pietatis apud eos accusans. Poliander eum interfecturus ab Apistio prohibitur eo consilio ut a Caco quodam haeretico inter latrones militante se instruendum committeret Reparatus, quo doctore omnem in posterum pietatem et conscientiae, quibus afflictabatur, scrupulos deponeret.

POL. Recede, Apisti, utrumque captivum volo. spacer
AP. Neutrum impetrabis.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHos mihi negas?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nego.
POL. Ergo Poliandrum non satis nosti?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Satis
Superque. Nempe tu ille Poliander soli spacer 760
Caelique pestis, hominum odium, et hostis Dei.
Assertor olim numinum et bruti Iovis
Cultor nefandus, victimatorum boum
Tabo cruentus, et sacrificatis madens
Stercoribus (horret animus effari nefas). spacer 765
Nunc praedo turpis, nec minus stolidus latro
Quam tunc superstitiosus idioli assecla.
Poliander ille es omnium scelerum caput,
Sentina plebis, fex fori, populi lues.
Homicida summus, infimae sortis tamen spacer770
Vilisque scurra, nausea culinae, et gravis
Foetor popinae. Porro Poliander magus,
Fur, et conoedus, lenoque, vel omni magis spacer
Sue lutulentus. Iam vides si re satis,
Poliandre, novi. Plura, si cupias, loquar. spacer 775
POL. Os impudens compesce. Nunc laudes tuas
Celebrare par est, mutuum officium monet.
Apistius es. Haec facinorum summa est nota.
Paganum ut esse te negas, simili modo
Nego Christianum. Nomen hoc fructu caret. spacer 780
Titulum hunc inanem sumis ut fraudem tegas.
Quid ergo? Nullum credis aut numen colis.
Atheus, Apistiusve (quod maius) tibi est blue
Comnune nomen, indices morum notas
Titulus fatetur. Quis parens fuit, accipe. 785
Meretrice natum te incubus adulter creatspacer
Et luce donat. Manibus infantem suis
Furiae levantes lacte vipereo fovent.
Sibi excidisse tale, nec frustra, horruit
Natura monstrum, et stupuit errorem parens. spacer 790
Hic ortus. At quae vita, qui mores tui,
Et qualis animi candor, inferno satis
Superisque notum est. Taceo fraudes, funera,
Caedes, rapinas, furta, et incestus tuos.
Temerasse matrem, deinde furiosa manu spacer 795
Secuisse ventrum, quid scelus? Ducis ioco.
Sororibus tulisse violentam necem
Leve crimen. Urbes igne subiecto integras
Cremasse et homines, ludus ingenii tui est.
Spoliasse templa, et ense aperuisse impio spacer 800
Monimenta fidei sacra, legitimum lucrum.
Mutua dedisse in arma fraternas manus,
Materia risus. Ore sacrilego Deum
Lacerasse, et omnes caelites, culti sales.
Nulli fidem servasse, consilium status. spacer 805
Vertisse Protei instar et vultum et fidem
Formas in omnes domini ad arbitrium levis.
Festi lepores et adolescentes probos
Sermone corrupisse, consiliis, ope.
Sparsisse famam labe virgineam, dolisspacer 810
Cepisse tacitis lubricam animorum indolem,
Nihilque non fecisse crudele, impium,
Turpe, execrandum, laus, fides, pietas tua est.
Quid plura?
AP. spacerspacerspacerspacerSatis est, ore latrasti satis.
Comprime flagellum, Cerbere, trifaucis molae, spacer 815
Et siste linguam, vel per infernum Iovem
Manesque iuro Tartari, et turpes deas,
Animam sacrabo hoc ense Plutoni tuam,
Ferisque corpus pabulum atque avibus dabo.
Apistium urges? Melius irato polo spacer 820
Iactoque citius fulmini occurres Iovis,
Latere nostras quam fuga poteris manus.
Ingrate praedo, sic mihi rependis vices,
Quod te volutum stercore in summo loco
Posui?
POL. spacerPuta patibulo.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt inermes manus spacer 825
Quod roboravi?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerCaedibus.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt animum?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Dolis.
AP. Teque Reparato comitem adornavi?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Stupris.
AP. Docui cruorem fundere?
POL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHumanum.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDedi
Artem.
POL. spacerNocendi.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Et arma?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAd homicidia.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVirum
Feci?
POL. spacerLatronem.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDenique animavi?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer In Deum. spacer 830
AP. Pugnare iussi?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIn patriam.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAudere?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Scelera.
AP. Quo merita recidunt nostra?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn infernum reor.
AP. Quomodo rependes graciam tantam?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCruce.
AP. Quis dabit honores debitos?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Daemon.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMeis
Proque benefactis munerabit?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCarnifex. spacer 835
AP. An exciderunt omnia memoriae tuae?
POL. Utinam incidissent nulla!
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn oblitus taces?
POL. Age, Poliandrum ne tui immemorem putes,
Audi fatentem, et merita celebrantem tua.
Te mihi magistrum agnosco furandi unicum, spacer 840
Palmamque tribuo sceleris. Hoc nunquam excidet,
Quod me excitaris pulvere, ut possem cruce
Tolli facilius. Credulum fraude et dolis
Imbueris animum, armaris ad caedem manus,
Dederis sodalem in scelere Reparato. Modum spacer 845
Artemque, quibus humanus effundi cruor
Posset docueris, denique in patriam et Deum
Pugnare, scelera audere, meditari nefas,
Sacra rapere manu, omnesque nequitiae modos
Excogitare iusseris, quibus et Deus, spacer 850
Natura, et homines gravius offendi solent.
A te quod ista didicerim, nunquam excidet.
Nunc merita quoniam tanta solvendo parem
Me nequeo facere, reddet infernus vicem
Quae te refundat gratiam, expecta crucem, spacer 855
Qui dabit honores daemonem, et, quoniam deest
Carnificis opera, nostra supplebit manus.
AP. Promissa perage, carnifex. Haeres?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Malum!
Quis rapuit ensem?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Stolide, non monui prius
Tibi excidisse cerebrum? An hunc vultum et manum spacer 860
Fugere aestimabas, teque subduci meo
Vivum furore? Iam invoca fulmen Iovis,
Iunonis iras, et tridentiferi dei
Tibi posce tela. His adde Plutonem et Styga,
Et si quid error coluit antiquus sacro spacer 865
Honore numen non minus terris potens
Quam fuerat astris, ense ne nostro cadas
Hodie cadaver putre et exangui feras,
Avesque trnvco et vermium pascas gulam,
Nunquam impetrabunt. Fata luctentur licet, spacer 870
Et mille tendant vota, morieris.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Scio.
Num serio ista loqueris? An inermem opprimes?
AP. Putas iocari Apistium, aut hosti dare
Spatium tuendi sese?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer At insidiis viros
Petere indecorum est.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTangit haud furem decus. spacer 875
POL. Tibi cape praedam.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSero, Poliander, sapis. blue
Hoc ante factum oportuit.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid iam amplius
A me reposcis?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSanguinem.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQualis sitis!
Quis ardor iste?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Vindicis animi sitis,
Et caedis ardor.
POL. spacerspacerspacerspacerspacer Cuius ulcisci reum spacer 880
Facinoris instas?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Omnium.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ast unum cita.
AP. Iniuriosis quod meum nomen probris
Consperseris.
POL. spacerspacerspacerspacerAge, indicta profiteor omnia.
Te nec latronem, nec etiam dico atheum,
Te nec homicidam. Caedibus nunquam manus spacer 885
Apistiana rubuit. Immunis dolo
Tibi semper animus sordidum abiecit lucrum.
Magis innocenti nunquam amicitiam fide
Te coluit ullus. Vincis etiamnum deos
Pietate, et ipsum credo iustitia Numam. bluespacer 890
Pudica genuit mater ex sancto patre.
Daemone creatum te nego, vel etiam viro.
Venisse coelo affirmo progeniem tuam,
Seu Marte mavis esse, seu natus Iove.
Vel si necesse est dicere human genus spacer 895
Tibi extitisse, regis alicuius nepos
Utero exiisti, Caesarum ex latere fluis.
Nam talis animus, indoles tanta haut potest
Vili creari semine. Ex asino leo,
Aquila ex columba, vel pigro nasci ex bove spacer 900
Equus horret. Indignatur haud aliter fore
Apistius degeneris opprobrium tori.
AP. Dixisti?
POL. spacerspacerspacerspacerAd haec vel pauca, at indubie licet spacer
Proferre. Te adeo sanguinis vacuum siti,
Ut nec molestam interfici muscam velis, spacer 905
Nec tangere pulicem audeas, aut vindici
Pediculum ungue frangere, armato tuam
Sive ore carnem roserit, sive insolens
Obambularit pedibus imparibus cutem.
AP. Tace, impudens.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi verba te nequeunt bona, spacer 910
Mala nec movere, quid manet?
AP.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUt isto expuas
Animam sub ictu.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste, ne doleas cave.
Praecipitis animi serus est monitor dolor.
AP. Tollere scelestum qui dolet, stulte facit.
POL. Non est nocentis sceleris arguere alterum. spacer 915
AP. Facit innocentes, scelera qui punit, manus.
POL. Perdes amicum?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerdere ingratum volo.
POL. Comitem?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSed hostem.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDiscipulum?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn ipsum caput
Domini rebellem.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSupplicem?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ex tumido modo
Carnifice.
POL. spacerspacerInermem?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerScilicet id hostis cavet. spacer 920
POL. Obduruisti?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerApistium adamantem puta.
Cruore solum mollis efficiar tuo,
Proinde morere.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerAccede. Cur retrahis gradum?
Terrere baculo? Fer manum, praedo.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid hoc?
Num daemon oculos ludit? An truncum brevi spacer 925
Crevisse in ensem conspicor? Aculeo necem
Longo minari stipitem ferro undique
Acuminatum?
POL. spacerspacerspacer spacerQuid times? Confer manum.
AP. Poliandre, iam te maximum agnosco magum.
Propitium Avernum et daemonas amicos habes. spacer 930
POL. Deum negasti, et esse daemonium putas?
AP. Quicquid timetur daemonis habetur loco.
POL. Stolidum latronem quid fugis?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fugio nefas.
Mutata baculi forma me timidum facit.
Quis credat ensem ex arida nasci trabe? spacer 935
POL. Ex arte factum non vides?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Magica scio.
POL. Hoc furis instrumenta sub baculo tegi,
Ensemque ligno, stolide, celatum stupes?
AP. Superas magistrum, fateor. Inventum placet.
Age, dividamus spolia. Tu capies senem, spacer 940
Ego iuvenem. Aequa sorte tolletur dolus.
POL. Iniqua sors est. Postulo iuvenem.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fore
Unum hoc remedium video discordis mali,
Hinc si auferatur causa. Sit litis modus.
Uterque ferro iuvenis occidat et senex. spacer 945
POL. Sententia animo arridet. A iuvene hanc prius
Caedem inchoabo.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Perge.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerFuriosam manum
Suspende ab ictu, donec in causa loquar
Pauca iuvenili.
POL. spacerspacerspacerspacerLoquere.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerSi iustum est mori
Quicunque vestras mutuum armavit manus spacer 950
In funus, in me vertere furorem decet.
Ego causa tanti solus erroris fui,
Subire debeo solus ego paenae modum.
Vivere dolentem, iamque periturum fame
Quod suscitavi iuvenem, et insontem dedi spacer 955
Vestri cruoris pene fatalem moram,
Meum esse fateor crimen. Invito diem
Obtrusi, et aura rursus aetheria frui
Iussi, inque vestras obtuli invitum manus.
Peccavit in vos, et in eum, pietas mea. spacer 960
Meus error ah non sufficit insontes duos. red
Tollat nocentem, parcet innocuo furor.
POL. Quid ais, Apisti?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerPrimus occumbat senex.
OR. Crudele flectat parva dicentis mora,
Sistatque facinus. Precibus hoc spatium breve spacer 965
Date lachrymisque.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Breviter absolve, aut tace.
OR. Reus facinoris creditur nostri senex?
Pietatis in me facta meruerunt necem?
Prohibite superi, vosque tam dirum nefas
Animo amovete. Sum nocens, merui mori. spacer 970
Nil meruit ille, qui peregrinum et vagum
Servavit imprudenter, et vetuit fame
Perire, vestra melius ut posset manu
Mea vita tolli. Iudici quisquis reum
Produxit, omni meruit absolvi nota, spacer 975
Et, siquis hostem tradidit vinctum duci,
Laudem mereri ratio, non poenam docet.
Haud aliter hic evenit: authorem mali
Vobis et hostem fidus adduxit senex,
Et sustinetis hunc mori, absolvi reum?spacer 980
Ego prope vestram siccus aspexi necem, blue
Animisque pugnae mutuam accendi facem.
Ego Reparati manibus excussi suum
Qui foderet ensem pectus, abiectum meis
Pedibus, ad arma inutilem et fractum metu, spacer 985
Morique nostra non recusantem manu
Vidi.
AP. spacerDiabolum credo vidisti magis.
OR. Pro morte dextram deprecaticrem tulit
Vitae perosus.
POL. spacerspacerspacerspacer Forsan oravit Deum.
Quid facinus? Ecce iuvenis insanit.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMori spacer 990
Utrumque par est. Senem ego, tu iuvenem feri.
REP. Cohibite ferrum. Vertite in nostrum caput
Furoris arma. Credite immane est scelus
Ad quod piandum venio. Peccavi nimis.
Sum pius, et horum miseret. Exposco mori. spacer 995
Complectitur facinoris hoc summam ultimi:
Sum pius. Apud vos nil perorandum est super.
Quodcunque iuvenis retulit hoc feci loco.
Mortem poposcit a mea incassum manu,
Suaque renuit mihi reposcenti dare. spacer 1000
Fame deinde pene morituro cibus
Dum ferre satago, medius occurrit senex,
Fieretque manibus tale ne nostris opus.
Pietate cavit. Mente quod factum est decet
Vos vindicare, sit licet frustra, bonum. spacer 1005
Latrocinandi iura violavit, pio
Quisquis dolore rebus afflictis opem
Afferre voluit. Hoc tamen feci, manu
Infructuosa licet. Ad hoc gravius malum
Accessit: huius sanguinem ut inhabilis foret spacer 1010
Ad hauriendum dextera, et tremeret metu.
Levia putatis ista? Quo stabit loco
Res nostra, talis a malo si ipsos duces
Froenabit error.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCredo in inferno aut cruce.
POL. Age, Reparate, quod tuum agnoscas scelus, spacer 1015
Fuisse doleas te quoque ex animo pium,
Ne simiile huic in posterum attentes malum,
Te daemonis ego nomine, latronum dei,
Cuius secundas hoc gero partes loco,
Hoc ense trado, et liberum absolvo Stygi. spacer 1020
AP. Siste impetum, furiose. Quo ratio fugit?
Vidisne quanto nostra praecipites malo
Negotia, hunc si tollis? Exacto duce,
Cui militabat tanta congeries virum?
Cuius sequetur dissona imperium phalanx? spacer 1025
Tuumne? Cuius stolida consilia improbant?
Meumve? Cuius mobilem oderunt fidem?
Tibi exciderunt ista?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid facerem? Dare
Mortem expetenti num recusarem duci?
AP. Adverte stolidam Apistio mentem. Dabo spacer 1030
Remedia dubio certa Reparati malo.
Inter latrones militat quidam Cacus, blue
Vir aestuosae mentis, ingenii vafri,
Linguae insolentis. Vetera Iudaeae sacra spacer
Post se relinquens profugus ad gentes abit,spacer 1035
Numerosiores deinde pertaesus deos
Se applicuit uni, Christianosque induit
De more ritus fonte susceptus sacro.
Nec haesit isto limite, sed aliam viam
Sectatus arbitrario errore avius spacer 1040
Quicquid scelesto Carpocras vomuit sono, blue
Vel Gnosticorum quicquid infandum stupris
Devota turba protulit more ebrii
Ructavit ille, et veteribus iungens nova
Vastam entheatus doctor excoxit fidem. spacer 1045
Ius praedicandi faeminis, spurcit quoque
Fecit cinoidis, liberum arbitrium viris
Sustulit, et omnes sceleris et poenae modos. red
Velut incitantem docuit operari Deum,
Peccasse desperando quem voluit cruce. spacer 1050
Bonum negat opus ab homine, aut fieri malum,
Nisi imputetur hoc, nisi illud a Deo
Totum creetur, proinde qui stuprum facit
Caedemve, nunquam peccat. In sancto statu est,
Modo credat esse scelera patientem Deum, spacer 1055
Et ordinetur prius ab aeterno Stygi red blue
Damnandus, ultra merita, consilio Dei.
Factum latronem se Dei exemplo docet,
Qui inter latrones non recusavit mori,
Servare se testatus in mundum pios spacer 1060
Non exiisse, sed quibus magnum scelus
Celebre excitasset nomen, et textu sacro
Corroborat quodcunque dictavit nefas,
Assuetus adeo sensibus eundem novis
Adulterare, sceleris ut nullum modum spacer 1065
Non approbatum ostendat historia sacra,
Ubi hanc Hebraea reddit aut Graeca fide.
Sororibus duabus aut uxoribus
Conglutinatus (rapta monialis prior,
Secunda coniux, sociaque alternis tori) spacer 1070
Dubium an reliquit seculum an fugit magis.
Fur ex magistro Gnosticae factus tribus,
Ob scelera mundo pulsus, et paenae timens
Nostram migravit usque solitudinem.
Hunc tibi magistrum adopto, Reparate, in fide spacer 1075
Qui te gubernet et suo fraenet modo,
Ut scrupuli omnis pectore exturbet metum,
Suique reddat te similem.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Id est, pessimum.
REP. Huc siste, monstrum. Vivere ulterius iuvat,
Fuisse quando non satis videor nocens. spacer 1080
Scelestiorem sed feret post me virum
Damnatus orbis. Solus ambivi gradum,
Nomenque sceleris ultimum. Ast ultra tulit
Sua victor arma, meque superavit Cacus.
Nil ergo praeter haeresin fuerat nefas spacer 1085
Mihi occupandum. Hoc modo laborandum est malo.
Sed nequeo. Nequeo tollere ex coelo diem,
Negare mundi dominium, et ponti, et poli
Uni subesse fabricatori Deo.
Nequeo fateri numen alienum, fidem spacer 1090
Asserere dubiam, dicere iniustum Deum,
Ecclesiam non esse, speciosam, unicam,
Sponsam Tonantis, fidei inexhaustum iubar,
Veri magistram. Nequeo Phlegethontem aut faces
Post fata sceleris expiatrices magis spacer 1095
Negare quam quod sentio.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sentis nihil.
Negare plura millies istis potes.
POL. Quis dubitat? Et iurare.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerConabor.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlacet. red
De iuvene quid decernis, aut isto sene?
REP. Uterque vivat. Iste quia per me mori spacer 1100
Non potuit, hic quia sine me his quenquam locis
Mori prohibuit.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerEn novam praedam!
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHei mihi!
REP. Quis subitus iste ex faeminae aspectu dolor
Animum Oriani invasit?
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAut video Cacum
Veste muliebri, aut daemonem ipsius loco. spacer 1105
POL. Effaeminatus nebulo scilicet est Cacus.
AP. Ipsum esse certum est. Heus Cace, quid istud novi est?
Quis te eviravit? Faeminam in dorso geris.

bar

ACTUS II, SCENA iij
CACUS, APISTIUS, POLIANDER, REPARATUS, ORIANUS, PHILENUS

Cacus Gnosticae sectae professor amissis, dum flumine lanatur, vestibus, et reperto foeminae habitu, illo indutus Reparato et sociis occurrit. Cuius vestis occasione Orianus, quid filiae Amaranthi eiusque socio acciderat recenset. Reparati curam Cacus suscipit. Oranus vita donas fit comes Reparato, Philenus domum remittitur.

CAC. Mutationem fecit hanc grandem Deus
Ut, mare relicto, faemina haec fierem, et novo spacer 1110
Ego Cacus olim nomine vocarer Caca. blue
AP. Quis te cacavit, quove dic nobis modo?
CAC. Periise, fratres, heu doleo tunicam meam,
Quam num lavabar flumine hesterno die
Gramine relictam perdidi. Amissam diu spacer 1115
Sub nocte nudus, et quodem tota fleo,
Ipsumque me suspendere laqueo in fide
Nil haesitans propono. Sed, facto die,
Dum curiosus arboris quaero trabem,
Quae sustineret corporis pondus sacri — spacer 1120
POL. Nempe execrandi.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerge.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCommentum placet.
CAC. — occurrit habitus iste. Quid verbis opus?
Depono restem et induo vestem, genus
In faeminum mobilem verto marem.
Sic, sero quamvis, me suum servum Deus spacer 1125
Respexit, inque faemina facta est salus.
POL. Loquitur stupendas carnifex sententias.
AP. Mihi, Cace, mentem adverte. Reparatum ducem
Mens timida versat, conscientiam vocant.
CAC. Caret fide fortasse.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuin nimia fide spacer 1130
Laborat. Infidelis est nondum satis,
Deum negare dubitat.
CAC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt nimium timet.
Petrus negavit.
POL. spacerspacerspacerspacerTu negavisti quoque.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTu negavisti quoque.
AP. Colere nec audet daemonem.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerCaute licet. spacer 1135
REP. Ruere in Avernum sic doces?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaute licet.
AP. Pius esse satagit.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ergo peccavit Deo.
Pium esse soli convenit, et homini impium,
REP. Quid daemoni ergo?
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUtrumque.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSanctum daemonum!
AP. Ecclesiam fatetur in mundo unicam. spacer 1140
CAC. Quicunque credit dicitur templum Dei.
POL. Tuum proinde credo sine cerebro caput.
AP. Sub unico pastore vult omnes regi.
CAC. Hic Christus est. Nam terra non alium tenet.
REP. Sic sine magistro cimba, sine domino domus — spacer 1145
POL. Sic sine diabolo infernus, et Cacus Deo.
AP. Sub pane Christum credit et vino tegi. spacer
CAC. Nempe in figura.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Dixit hoc corpus meum est. blue
CAC. Per similitudinem istud expono, velut
Cum se fatetur ianuam aut vitem.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAut Deum. spacer 1150
Per similitudinem istud exponis quoque.
CAC. Adde in parabolis omnia solitum loqui.
POL. Doctor parabolicis est, id est diabolicus.
AP. Aliqua expiari scelera post mortem putat.
CAC. Ubi cadit arbor, permanet eodem loco. spacer 1155
POL. Cadere vel in te, te vel ex illa decet.
AP. Sanctos honorat.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDatur honor soli Deo.
REP. Sic nec parentes colere, nec regem licet? red
AP. Hos invocat.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerVenire praecipimur Deo.
POL. Sic qui carebunt pedibus inferno luent. spacer 1160
AP. Mandata terrent.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Crede, non peccas.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFidem
Tibi quis habebat?
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQui caret operibus.
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCupit
Servare legem.
CAC. spacerspacerspacerspacerPosse non homini datur.
REP. Quo fine dantur iussa, non vires?
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDeus
Ut puniat quos odit.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Imprimis Cacum. spacer 1165
AP. Peccata fugit.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud imputat iusto Deus.
POL. Aut caecus aut iniustus est ergo Deus.
AP. Metuit Gehennam.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt opera non damnat mala.
REP. Quid bona?
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSaluti adversa.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSic daemon docet.
POL. Non potuit ipse Lucifer melius loqui, spacer 1170
AP. Malum horret.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUnus ad malum impellit Deus.
Non est in urbe, quod ego non feci, malum,
Testatur ipse.
REP. spacerspacerspacerspacer Iniuriam fecit Stygi.
Daemon negabit.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacer Damoni, ut fieret malus,
Deus imperavit.
POL. spacerspacerspacerspacerspacer O verecundum et pium spacer 1175
Serpentis animum!
AP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Huiusmodi mille obruunt
Nugae timentem, nec sinunt animum frui
Quiete parva, proinde praeceptis tuis
Imbuere satage.
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerSancta petitio tua est.
Ex conscientiae huius evellam pede spacer 1180
Spinam timoris, liberum ut possit gradum
Per scelera ferre, quibus ad authorem Deum
Iter expeditum est. Opera contemnet bona,
Et sanctitatem futilem pellet procul.
Merita docebo humana vel purum nihil, spacer 1185
Vel esse scelera, et reddere iratum Deum.
Errare posse ecclesiam et falli.
POL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDeum!
AP. En tibi magistrum in arte scripturae nova.
REP. Verum latronem agnosco scripturae sacrae.
Unde didicisti haec?
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSpiritu.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUt vereor, κακῷ, spacer 1190
Audire tamen, atque ista meditari lubet.
Oriane, quoniam in huius aspectu modo
Exhorruisiti, cuius haec vestis, doce,
Quamque referebat tristis historiam rei.
OR. Reparate, breviter scito quod pleno semel spacer 1195
Induerat orbe luna fraternas faces,
Ex quo comitibus solus amissis nemus
Pererro tacitum, rupis habitator cave,
Et fronde tectus hospes arborei laris.
Una capaci nocte condideram specu spacer 1200
Artus labore defatigatos gravi,
Oculosque somno lucis extorres levi
Taciturnus horror merserat opacae domus,
Cum subitus ecce rumor attonitum metu
Animum excitavit. Hospites antrum dico spacer 1205
Petiere cursu: virginis species prior,
Secunda iuvenis.Vix resederunt cavi
Sub fornice antri, lacymabundo sono
Cum solvit ora virgo, moestumque ingemit.
“Heu noctem amaram, et virginem infaustam nimis! spacer 1210
Quas in miserias, quanta deveni mala!
Instant latrones, nulla te condet fuga.
Quid vana speras? Genitor expirat solo
Vulneribus horrens, et pigro mortis gelu.
Futura praeda trucibus aut silvae feris spacer 1215
Mox eris, adulterabit aut latro tuum
Ferox pudorem.” Hac voce corruerat solo
Exanimis ante iuvenem. Is opportuna ope
Terra cadentem sublevat, donec vaga
Revocatur anima. Virginem affatu dein spacer 1220
Solatiur. “Etiam gravia si pateris mala,
Graviora lacrymis facere quid praestas tuis?
Vitam tueri quam cupis, vana haud queunt
Lamenta. Nostram industriam atque animum Deus
Fortem requirit, deesse qui nolunt sibi, spacer 1225
Numen secundum rebus in dubiis habent.
Recollige animum. Nocte tutatur fuga,
Atque arte vita. Adverte quo medio salus
Constabit. Habitum uterque mutemus. Virum
Te fingere aequuum est, faeminae ego formam geram, spacer 1230
Ut, si latronum forte veniendum in manus,
Melius pudori consulas. Reliquum meae
Permitte curae.” Tum reluctantem diu
Precibus adegit virginem exuvias viri
Ut caperet, ipse faeminae ornatur modo. spacer 1235
Humore fessos vix refecisset brevi
Iam somnus artus, sonuit ingenti nemus
Clamore circum. Turba latronum undique
Silvam obsidebat. Surgit excusso statim
Iuvenis sopore. Virginem hortatur fugam spacer 1240
Secum ut capessat. Nondum erat natus dies.
Antro recedunt, et ego fugientes sequor.
Qua monte Tmolo argenteum flumen rotat blue
Pactolus inter saxa, et auriferas viam
Radens arenas, donec herboso super spacer 1245
Refusus Hermo Thetidos in gremium fluit,
Molli venustus flore stat densis ager
Cinctus nemoribus, cuius aequatam frequens
Planitiem adornat vitis, et refugis latens
Via labyrinthis ludit incautum pedem. spacer 1250
Hac iter ad amnem. Rupe consurgit scabra
Specie theatri silva, et umbrifera vagas blue
Despectat undas fronte, ripamque efficit
Saxosus ordo quasi catenato arborum
Silicumque muro. Ferimur huc celeri fuga. spacer 1255
Dolos viarum, dumque tenebrosas locos
Sectamur, eheu sorte dividimur mala,
Iuvenemque virgo perdit, et ego virginem
Iuvenemque. Forte, sed per oppositas vias,
Idem cacumen montis operoso pede spacer 1260
Ego, iuvenili et sub habitu virgo latens
Ascenderamus. Cum iugo summo prior
Virgo stetisset, meque venientem procul,
Iam mane facto, veste peregrina obvium
Vidisset, amens prae metu retro fugit, spacer 1265
Medumque rupis cum penetrasset latus,
Qua fluere vidit undam inoffenso alveo,
Clamante “frustra,” me revocante, aureo
Insiluit amni, et ille gemebundo sono
Miseratus artus recepit et portans sinu spacer 1270
Lacrymante corpus rapit ab aspectu meo.
Heu qualis isto pectus invasit dolor
Spectaculo! Imo corde singultus graves
Oculisque lacrymae more torrentis fluunt.
Conatum in undas virginem saltu sequi spacer 1275
Bis me retraxit consciae mentis pavor,
Et tacita pietas tempore ex illo ferae
Ritu inter umbras abditus fugi diem.
Quid porro iuveni accederat incertum manet.
Hac veste tamen indutus exierat specu, spacer 1280
Memoria cuius excitat lacrymas pias.
REP. Pietate plenam historiam et eventu feram,
Nostraque facinus melius urgendum manu,
Oriane, narras. Scelera non spectant pios.
Facere latronum est tristia, aliorum pati. spacer 1285
Nunc antra et alta rupe suspensas domus
Repetere tempus. Veniat Orianus comes.
Redeat Philenus, unde digressus, domum.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
PHILENUS

Audita virginis, ut putabatur, morte, Philenus Amaranthum consolaturus domum revertitur.

PHIL. Miser Amaranthe, fata quam duro tibi
Fluunt tenore! Virginem ereptam mari spacer 1290
Servasse frustra est, quam tibi eripuit furor
Minoris undae. Melius ah tecum foret
Si sterilis uxor prole caruisset tua!
Genuisse saevis fluctibus natos duos
Non dicereris. Nuntius adibo senem. spacer 1295
Lenibo curas arte qua potero graves.

Perge ad actum tertium