Tessera caerulea — commentariolum. Tessera riubcunda — notae textuales Tessera viridis — translatio.  

 

REPARATUS SIVE DEPOSITUM

Tragicomoedia

PRIMA PARS SEU REPARATUS DESPERABUNDUS

DRAMATIS PERSONAE

ANGELUS custos Reparati
AMARANTHUS senex peregrinus
PHILENUS pastor
REPARATUS princeps latronum
DAEMON cum spectris
ORIANUS iuvenis
POLIANDER, APISTIUS latrones
CACUS Gnosticae sectae professor
EPISCOPUS SARDENSIS
BEATRIX mater Reparati
CARINUS iuvenis
POLYPUS senex politicus
AIO parasitus, servus Polypi
SOPHRONIA uxor Polypi
LICTOR cum sociis
Milites



PROLOGUS blue
ANGELUS

Angelus custos Reparati apertis quibusdam velis ostendit angelos et sanctos in caelo et daemones in terra expectantes quid de Reparato futurum sit. Huius anteactam vitam narrat, deinde ut melius ei succurrat Echonis personam induit, ut daemonis idem facere meditantis artificium eludat.

ANG. Res agitur hodie magna. Laxantur fores
Stygis hinc profundae, et daemonum innumerae latent
Has inter umbras myriades. Fontes, lacus,
Amnes, fluenta, terram, et aeriam plagam
Implevit Acheron. Inde stellanti throno spacer5
Sedet angelorum fulta sideribus cohors,
Et signat istud turba caelicorum nemus.
Spectaculi instar stat theatralis globus blue
Mundi minoris. Asia dat scenae locum.
Mons iste Tmolus, vitibus quondam ferax spacer10
Iugum ferendis, nunc latrocinii domus
Effectus infinita latronum agmina
Cavis sub antris rupium et nemorum tegit,
Duce Reparato. Iuvenis hic animo ferox
Melioris aevi flore pietatis viam spacer15
Deseruit, omni scelere pollutus, comes
Factus malorum, deinde dux, caede et stupris
Faedavit Asiam. Nunc sub his umbris furit,
Patiturque conscientiae aerumnas suae.
Urbs illa Sardes dicitur, Christo prius blue spacer20
Ubi militavit, et ubi suscepit puer
Fidei rudimenta et salutares aquas.
Episcopo instruendus istius loci
Apostoli Ioannis hic fuerat manu
Mandatus olim. Mater hic vidua ingemit spacer25
Nati miserias, atque egestatem suam.
Ego, cui salutis huius a caelo data
Custodia est fidelis, heu quoties pio
Volui dolore flectere, atque animum sacris
Revocare monitis! Morte et inferni lacu spacer30
Quoties retraxi prope relabentem pedem!
Nequicquam. Inanis hactenus cessit labor.
Nunc ultimum instat tempus. Hunc illi diem
Aut mortis aut salutis aeternae modum
Proposuit, orbem qui supercilio movet, spacer35
Et torquet astra volubili gyro Deus.
Uterque polus attendit eventum rei.
Sancti laborant precibus, infernus dolis
Hanc vincere animam. Dispari affectu labor.
Ego porro nymphae verba reddentis sono spacer40
Ultima fideli corpus aerium induam,
Nec deero iuveni fidus interpres boni,
Oracula istis vera referendo locis,
Ut daemoni obstem, valle qui adversa sedet
Sub latice tectus fontis, ut verba occinat spacer45
Falsa peregrino, et voce Reparatum incitet, blue
Deliberata ut fata maturet nece,
Seseque desperando praecipitet Stige.
Quis sit futurus huius historiae exitus
Caliginosa nocte celavit Deus. spacer50
Amaranthus exit vulnere recenti trahens
Imbelle corpus. Maius ast animo malum
Ob liberorum et coniugis iacturam alit.
Pastor Philenus it pari comitans gradu.
Animis adeste, dabitur hic vobis dies. spacer55

bar

ACTUS I, SCENA i blue
AMARANTHUS, PHILENUS

Amaranthus senex peregrinus a Phileno pastore vulneribus, quae a latronibus nuper acceperat, sanatis eidem Phileno historiam vitae suae red narrat: quomodo uxorem et filium ante naufragio, filiam vero virginem cum alio comite in silvis recenter amiserat. Philenus, cui licebat aliquando latrones invisere, quid virgini acciderat exploraturus Reparatum cum quibusdam muneribus adire statuit.

AMAR. Philene dulcis hospes et nivei gregis
Pastor fidelis, o tuis quantum bonis
Mea vita distat! Tu sub arborea canens
Securus umbra ducis insontes dies,
Vacuumque curis tempus immiscens iocis spacer60
Aestatem in umbris transigis, et hyemem focis.
Nos fugimus arva dulcia paterni soli.
Ignota tracti in maria fugitiva rate,
Patriumque littus atque amicorum greges
Linquere coacti sequimur arbitrium Noti, spacer65
Et orbe in alio petimus exilii moras.
Tu nunc sub orno, nunc sub hospitio iacens
Virentis hederae provocas cantu nemus,
Nunc flexuosi fluminis ripam sequens
Ad laeta ducis pascua sequaces oves, spacer70
Aut sub salicto lentus umbrifero sedens
Lachrymosa dulci regna solaris sono.
Quam vita patrio est aurea senescens agro!
PHIL. Amaranthe, nimium quisque quod proprium est fugit,
Aliena laudans, et fit humano modo spacer75
Ut nullus abeat sorte contentus sua,
Quanquam haud negabo maximam in agresti sitam
Loco quietem, si quis hac animo frui
Norit sereno. Nullus hic sceleri locus,
Ambitio nulla cordis extendit fibras, spacer80
Tumidaque rumpit laude ventosum iecur.
Non hic avaras concitat mentes fames
Pretiosa lucri, et currere per undas docet
Tumultuosae Thetidos audacem ratem. blue
Sollicita nulla corda contristat metus spacer85
Dolorve adurit sceleris ultrici face,
Sed nuda virtus protegit agrestes viros,
Securitasque servat innocuos lares.
Sed, quoniam in istum modo remigramus locum
Ubi te latrones nuper exanimem et prope spacer90
Vulneribus expirantem in herbosi toro
Posuere campi, cladis historiam tuae,
Causasque durae ab origine arumnae doce.
AMAR. Quanquam horror animum turbat et refugit suos
Iterare casus lingua, vocemque impedit spacer95
Singultus erumpentem, et invitus loquor,
Praestabo tamen hoc precibus obsequium tuis,
Pietate cuius inter aetherios moror
Aurae recessus. Cum Domitiani manu blue
Moderandus iret orbis, extincto Tito, spacer100
Vivebam Athenis nobili natus loco,
Clarisque fultus opibus, uxore, et bonis,
Et prole gemina. Sex huic dispar fuit,
Par forma et aetas. Gravidus autumnus novis
Exuerat agrum fructibus, et herbam comis, spacer105
Natalis illis sextus, atque idem fuit
Fatalis annus. Rumor ignoti Dei blue
(Athenienses ante coluerunt fide
Hunc nescientes) orbis intrarat plagas,
Et, qua patebat, fama penetrarat domos spacer110
Utriusque mundi, diditum spargens sonum, blue
Venisse terris virgine oriundum deum
Hominemque dictum, morte damnatum ut scelus
Mundi amoveret, credulis vitam daret,
Regem esse terra, non fore imperii modum, spacer115
Sed isse in astra post triumphatam Stygem.
Haec voce Pauli saepe testata altius
Susceperam animo. Non tulit Caesar Iovi
Detractum honorem, nec sibi imperium soli.
Se virgine ortum fingit in terris deum, bluespacer120
Et hoc fateri subditos verbo imperat,
Quod si negassent, comprimi exilio aut nece.
Hinc mihi malorum fons et earumnae et fugae.
Nam Christianis nondum initiatus sacris,
Tamen in tyranni verba iurare horrui, spacer125
Vultuque et ipsa voce damnavi nefas.
Flammatus ira praeses haud motum prece
Minisve postquam cernit, exilio iubet
Procul amoveri ab urbe spoliatum bonis.
PHIL. Heu quam rapaces sunt tyrannorum manus, spacer130
Dum subditorum corpus et vita et bona
Potentis argumenta saevitiae putant,
Non aequitatis! Liberos nolunt viros,
Sed esse servos, nec magis corpus petunt
Quam regere corda et rapere dominatum Deo. spacer135
Sed perge seriem sortis effari asperae.
AMAR. Miserandus exul urbe, cognatis, domo,
Uxorem et una parvulos natos trahens
Orbem in remotum mittor. Excepit ratis
Cariosa et orba remige, antennis, duce. spacer140
Octavus aderat tristis erroris dies,
Placidoque ventus murmure carinam vehit,
Multusque circum lusibus piscis natat,
Quasi provocarer cursibus euntem trabem
Declinis ibat Phaebus Hesperium premens spacer145
Iam propior amnem defatigatis equis.
Excepit illum declor nubes nigro
Velata nimbo, solis aspectus fugit,
Noctisque caecae picea tempestas comes
Umbras figurat horribiliores Styge. spacer150
Quid multa? Ventus, fulmina, micantes globi,
Nox, unda, caelum, infernus incumbit mari.
Quae mens, quis horror, quid mihi sensus fuit?
Imago mortis quanta sub oculis stetit!
Dum lacera ferret puppis incertum gradum, spacer155
Et qua trahebat Thetidos aut venti furor,
Temulenta rueret. Planctus uxoris dein,
Et liberorum clamor heu quantos mihi
Movere gemitus! Tunc per invitas genas
Fluxere lacrymae, tunc meas flevi vices, spacer160
Oculosque coelum versus et tendens manus
Quae non rogavi numina? Quid astra et Deum
Non sum precatus? Irritas rapiunt preces
Venti procaces. Ultimum exitium imminet.
Violentus etenim turbo contorquens fretum spacer165
Ferienda saxo latera commisit ratis.
Compage rupta, lignea fatiscit domus,
Et dissoluta pinus in multas fluit
Numerosa partes. Navis in prora sedens
Strinxi tenaci virginem parvam manu. spacer170
Disiuncta prora est, nosque convulsos rapit
Praeceps in undas gurges. Haud solvo manum
Nexu implicatam, sed super fluctus feror
Semianimis, atque affixus ingenti trabi,
Natamque mecum pectori haerentem traho. spacer175
Proh dolor! Ab isto coniugem et puerum die
Amisi, et oculis signa nequaquam meis
Sunt visa, seu quod pontus inhumatos vehat,
Seu quod sepultis littoris arena incubet.
PHIL. Miseranda clades! Sed quibus vitam modis spacer180
Servastis animus scire festinat.
AMAR. spacer Satis,
Satis, ah Philene, est. Dicere quid ultra iuvat
Servatam ab undis virginis vitam aut meam,
Quando duobus constat ex natis mihi,
Hunc inter undas perditum, hanc inter feras? spacer185
Periisse silvis namque te natam queror,
Seu praeda facta es perfidis latronibus,
Sive avibus esca, meque potior mei
Vivere peremptum parte vitalem necem.
PHIL. Vanas querelas mitte pietatis memor, spacer190
Et cepta rupti fila sermonis brevi
Constringe gyro. Caetera repone in Deo.
AMAR. Tabulata super, et pelagus avectos procul
Volucer arenis turbo Cretaei maris
Constituit algas inter, et viridi obsitos spacer195
Musco lapillos, forte sub ripae specu,
Rupe ex cavata quem laborato manus
Artificis arcu extruxerat ad antri modum,
Duo residebant laris arenosi incolae
Soliti marinas arte veneri feras, spacer200
Civesque ponti. Littori ut praedam vident
Sensim admoveri, concito excurrunt gradu,
Siccaque truncum puppis in terra locant.
Tum rigida molli membra refoventes manu
Prope fugientem spiritum in vitae loca spacer205
Remeare cogunt, pristinus donec vigor
Utrique fulsit. Iam verecundo diem
Aurora vultu induerat, ut Phoebi facem
Nostro propinquam praevia moneret polo.
Vicina mitto ad littoris curvi loca spacer210
Viros peritos, naufraga ut truncae ratis
Monimenta, comites forte si casus ferat,
Oculis requirant. Rediit incassum labor.
Quid plura? Vitam paupere tugurio latens,
Laboriosa dum paro victum manu, spacer215
Cretensi in agro quindecim aestates ago
Dulci puellae comitis alloquio fruens.
Rumore tandem motus Asianae rei,
Et Christiani nominis famam sequens,
Creta relicta, vela Myrtoo mari blue spacer220
Committo, et auras trabe cavernosa sequor.
Minoris Asiae tandem in Ionia pedem
Defigo arena fessus aurarum et maris.
Sardes profectus deinde cum nata et fide
Iuvene probata (natus is fuerat sene, spacer225
Qui nos profundo pene submersos mari
Restituit auris) inter has silvas feror.
Sed noctis ipso in limine latrones (fugam
Capiente socio et virgine) exanimem metu,
Meque exeuntem carne per apertum latus spacer230
Liquere in isto cespitis agrestis loco,
Ubi tu iacentem et vulneribus aegrum sinu
Fovisti, et aurae lumine dedisti frui
PHIL. Acerba memoras fata, sortisque horridos
Calamitosae lacrymososque exitus. red spacer235
Non esse desperanda fortunae bona.
Si nil scias sperare, te ratio docet.
Proinde mentem ne abiice capacem spei,
Sed sempiterno pendulum arbitrio Dei
Animum resume, et crede redituras vices spacer240
Meliore fato. Hinc disce quid facto est opus.
Silvis in istis bellicoso sub duce
Ingens in armis copia latronum sedet,
Numeroque tanto crescit, ut arenae modo
Insideat arvis, robore virorum, et manu spacer245
Exercitum aequet, caedibus vincat feras.
Complevit Asiam terror ingentis mali
Furto et rapinis omnia replentis loca,
Ut tot facinorum stupeat audito fides,
Et fama tantum dicere laboret nefas. spacer250
Solamen inter ista mihi solum est mala,
Fortuna competente quod dederit manu
Non invidendam pauperiem, et humiles opes.
Accessus inde liber et reditus mihi
Per lustra nemoris et latebrosas domus. spacer255
Quinetiam adire munere exiguo ducem
Datur aliquando, et visere penates cavo
Saxo insidentes. Ergo fecundo ex grege
Formoso agnellum corpore capessens feram
Iuveni feroci munus, et vigili loca spacer260
Speculabor oculo, et aure sermones legam.
Hac arte discam si quid acciderit grave
Durumque sociis, quos tibi eripuit fuga.
AMAR. Pietate superos vincis, obsequio viros.

bar

ACTUS I, SCENA ij
REPARATUS

Reparatus suorum scelerum memoria affligitur.

REP. Umbrae loquaces, vosque silvarum domus spacer265
Beata quondam dulcis hospitia otii,
Sed nunc meorum conscia facinorum loca
Testesque scelerum, audite Reparati preces
Se devoventis et suum Stygio caput
Dirum profundo, ob facta quae feci nocens, spacer270
Et quae videre durius vobis fuit
Quam mihi patrare. Ad scelera proh quoties mea
Per vestra diro gramina fluento cruor
Humanus iret, quando superavi feras
Crudelitate, et trucibus infernum dolis. spacer275
Dicite ferarum lustra et immanes specus,
Si quae tulistis monstra Reparato magis
Formidolosa? Si qua terrarum incubat
Magis execranda pestis, et nemorum fera?
Et, si qua surdis gutta pietatis locis spacer280
Saxisque manet, ad verba siccetur mea,
Et flere nullus audeat in antris lapis.
Et vos, timenda nomina, leones, lupi,
Tigridesque faetae, discite exemplo meo
Solito feroces esse et immites magis. spacer285
Quis me Procustes aut vaporoso insidens blue
Cacus sub antro superet audaci dolo?
Pavit cruentos carne Diomedes equos
Humana, et atrox imbuit tabo hospitum
Busiris aras, levia prae nostris mala. spacer290
Quin ego cruoris Asiam inundavi freto,
Orbem replevi scelere, proieci fidem,
Deum incitavi, iura calcavi, exui
Naturam, et ipsas indui sensu feras,
Et saxa, et ignes, quin et infernum et Styga. spacer295
O caeca Averni numina profundi! Incolae
Tenebrarum et atri turba inhabitatrix poli!
Adeste, adeste daemonum et terris cohors
Odiosa et agtris, meque devotum inferis
Vestraeque socium noctis et caelo exulem spacer300
Suscipite, et orbe, sique meministis scelus
Crudele et atrox quod meas fugit manus,
Monete. Fiet. Sed scio nullum est. Silent.
Aptate currus iam triumphales mihi.
Novus ecce Caesar mortis intrabo domos. spacer305
Nullo indigentem facinore excepiet virum
Piceo redundans vortice Acherontis plaga,
Latronem, avarum, adulterum, homicidam leve est, red
Apostatam nihil. Ergo Reparatum satis.
Peragitur isto summa vitiorum sono, spacer310
Unaque patefit voce Reparati scelus red
Quodcunque tellus, aether, aut pontus ferat.

bar

ACTUS I, SCENA iij blue
REPARATUS, ANGELUS, DAEMON

Desparabundis a diabolo ad sui ipsius interfectionem impellitur, ab angelo revocatur.

<REP.> Ergo salutis ratio perpetuo tibi est,
Reparate, desperspaceranda?
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSperanda.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAh, iubes red
Sperare miserum?
DAEM. spacerspacerspacerspacerspacer Serum.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdeo serum est malis spacer315
His expedire? Possit hoc credi?
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRedi.
REP. Redire cupio, sed vetant superi.
DAEM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPeri.
REP. Melius precate. Arcete, vos superi, nefas.
DAEM. Nefas.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerLiceat ut eximi inferno reum,
Liceat reverti.
DAEM. spacerspacerspacerEverti.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn haec caelo rata est spacer315
Sors mea?
DAEM. spacerEa.
REP. spacerspacerspacerspacerAn omnis spes in hoc sita est?
DAEM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIta est.
REP. Quod ergo restat quin via sceleris iuvet
Haec semper ire.
DAEM. spacerspacerspacerspacerPerire.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo peream loco?
Dic.
DAEM. Hic.
REP. spacerspacerspacerspacerPeribo. At quando dicito.
DAEM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cito.
REP. Cito pereundum est? Sed quibus narra modis. red spacer325
Loco hoc agresti?
DAEM. spacerspacerspacerspacerspacerResti.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInhumanum est nefas
Et labis immensae.
DAEM. spacerspacerspacerspacerspacer Ense.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon alia est via
Magis secunda?
DAEM. spacerspacerspacerHaec unda.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMergenda est aquis
Mea vita?
DAEM.spacer Ita.
REP. spacerspacerspacerspacerMoriamur. En mergo scelera!
DAEM. Celera.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerValete res modo humanae.
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMane. spacer330
REP. Quo revocor? Ergo misero in his vitae malis
Adhuc morandum?
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerOrandum.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAge, cui preces ferar,
Coelum tueri quando non audeo? red
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Deo.
REP. Quid dicam, humatum scelere cum constat nimis
Haerere?
ANG. spacerMiserere.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAh nequeo. Inanis labor spacer335
Mihi poenitere.
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerNitere.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIncassum mones.
Facilius astra mihi remoliri foret
Hoc quam peragere. Fata bene novi mea.
Proinde scelera sceleribus iungam nova,
Meque ipse vincam, qui tamen vico feras spacer340
Immanitate, donec, emota Styge,
Tellus dehiscat, meque devolvat sinu
Orcus capaci supera gravitantem loca.
Sed incitato ferri in has umbras gradu
Quem video iuvenem? Quid pavet? Magnum malum spacer345
Sibi imminere, nec tamen frustra, timet.
Praesente me, quodcunque metuendum est malum.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
ORIANUS, REPARATUS

Orianus iuvenis, qui amissis comitibus diu in silvis latuerat, occurrit Reparato. Uterque mortem a se invicem expetut. Oriano tandem prae fame et dolore deficiente, Reparatus ad cibos quaerendos exit.

OR. Quae me procella volucri anhelantem fuga
Rapiat per auras, hisque disiunctum locis
Sythico sub axe ponat, Arctoa nive spacer350
Ubi pigra torpent arva, et aeterno gelu
Glaciatus horret pontus, adituris viam
Prohibens carinis, terra ubi colonis vacat?
Miser Oriane, quid fugis? Mortem? Ferunt
Mortem latrones. Si feras; ast hoc nemus spacer355
Peiora servat monstra, inhumanos viros.
Utinam leoni praeda iacuissem, aut truci
Rapuisset ore membra spirantis lupus!
Non hos timores paterer. Haec nondum mala spacer360
Vivus tulissem. Nunc amicorum vices
Deflere cogor, scire sed nequeo meas.
Miseris negantur fata, felices premunt.
O mors levamen unum in extremis, ubi es?
Quave te Orianus voce fugientem petat?
Sunt hic latrones, fateor. Hi mortem dabunt, spacer365
Sed miseram et infamem. Huius in ligni trabe
Suspensus auras fugere vitales potes.
Pietas retardat. Montis en surgit iugum
Astris propinquum, cuius ex summo trahas
Praeceps ruinam vertice. At prohibet Deus. spacer370
Sunt undae, et ignes, et venenati obviae
Saporis herbae, et mille moriendi viae.
Secura nulla est. Mortis o duras vices!
Tot tibi ministros video, sed nullum pium.
REP. Pium videbis. Spectat ad nostram manum spacer375
Pietatis istud munus. Ut dicar pius
Iuvat recentem fundere cruorem manu,
Qui tot cruentis impius factis prius
Merui vocari. Sanguinem sanguis novus
Veterem expiabit, scelere redimetur scelus. spacer380
Non est quod ignem devocet coelo miser
Undamque, et herbas in sui exitium, aut minas
Saxorum, et avium poscat arboreas domos,
Montesque summos levibus equitatos Notis.
Reparatus unus omnium explebit voces. spacer385
Ego instar undae, montis, herbarum, arborum
Mortem vocatus et pium obseqium feram.
OR. Servasse toties quid iuvat vitam fuga,
Peiora morte ferre si cogor mala?
Nunc, quo revertar, nullus erranti est locus, spacer390
Viaeque nullus est comes. Nullus domo
Qui me recipiat, et vagum hospitio tegat.
Omnibus amicis excidi, auxilio, bonis.
Has inter umbras mense iam toto feror
Hospitia nemorum sola et obscuros lares spacer395
Deserta gressu limina ferarum terens.
Cubile terra praebet, arborei famem
Foetus et unda facilis expellit sitim.
Cumque inter ipsas versor et vivo feras,
Crudelis adeo nulla vel mitis fera est, spacer400
Quae me lacessat dente cupientem mori.
O vota nimium lenta! Quo mortem loco
Quaeram fidelem, quae meos tollat metus?
REP. Resiste, iuvenis, vota complebo tua.
En tibi minister fidus optatae necis. spacer405
Quid refugis? Horres hanc cruentatam manum?
Non ora et oculos ferre crudeles potes?
Mortem recusas? Quemque quaesieras, pium
Fugis homicidam? Crede, carnificem tibi
Magis fidelum, vel sibi, ube caede est opus, spacer410
Nunquam extitisse. Ne fuge. Haec etenim manus,
Nisi obsequendo, non tibi futura est pia.
Ab hac proinde morere, dum melius nocet.
OR. Quisquis misericors consciam advertis meis
Aurem querelis, et pia extremum manu spacer415
Afferre misero fatum, et exequias paras,
Ne rere mortis esse, quo teneor, metum.
Mors vita miseris. Sed tuo in vultu sedet
Nescio quis horror, qui meos sensus gravat,
Ipsamque mortem reddit horribilem magis spacer420
Quam vita fuerat. Ambio, fatendum est, mori.
Per te expavesco, vel quod aspectus tuus
Terroris argumenta, vel amoris ferat.
REP. Ne crede in isto pectore aut vultu pium
Sedisse amorem. Iura pietatis procul, spacer425
Procul hinc recessit et Dei atque hominum fides.
Sed, si quis in te rumor ingentis mali
Sensum excitavit, si quod auditu ferum,
Dictu nefandum fama vulgavit nefas,
Hoc, hoc repostum est corde. In hoc posuit loco spacer430
Scelus officinam, mille ubi Cyclopes manent, blue
Versantque telis maius Aetnaeis opus.
OR. Miranda narras, quaeque vix faciunt fidem.
REP. Princeps latronum, si minus credis, feror.
OR. Nomen requiro.
REP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFama Reparatum vocat. spacer435
OR. Bene est. Paratae cupidus occurro neci.
Quos habui amicos orbe dilectos magis
Mihi rapuisti, tolle quod reliquum est mei.
Tuis peractum est manibus, ut fierem miser,
Tuis beatum redde. Depositis solo spacer440
En genibus a te, et supplici mortem prece,
Morte ore suspirante, et his lacrymis peto.
REP. Nunquam peperci qui recusaret mori.
Mortem roganti me negaturum putas?
Nil metue, mortem quam cupis votis feres, spacer445
Et si beatum terminum vitae dare
Tam dirus author poterit, hac dabitur manu.
Quis retinet horror dexteram? Antiquus vigor
Ubi? Quo recessit? Languet, et nervis manus
Torpet solutis. Unius caedem times, spacer450
Qui tot patrasti? Dextera, ubi segnis iaces?
Anime, quid haeres? Excita homicidam impetum.
Sed nequeo. Totum corpus invasit tremor.
Quis me deus vel daemon horrore impulit?
Quae mihi Medaea carmine stupentes mago spacer455
Ligavit artus? Iam scio sanctum est opus
Quod perago. Dira nec decet sacrum manu
Fundi cruorem. Surge iam liber solo,
Speciose iuvenis. Ire per silvas potes,
Et per ferarum lustra inoffenso pede. spacer460
Non tibi nocebit ignis excussus polo,
Non unda merget, non cruentabunt ferae,
Non refugus Indus, nec vagum poterit Cyclops
Gressum morari. Cuncta te fugient mala
Ventura post me. Fata Reparati manu spacer465
Quibus negantur, quolibet tuto ruant.
OR. Ad quae reservor fata? Cui potius malo
Miser relinquor? Ecce qua perdo omnia.
Me perdere horret, et ferox refugit manus
Peragere votis ultimum obsequium meis. spacer470
In quem, negata morte, iam fugies locum?
Aut quod comitibus vivere extinctis iuvat?
Nisi ut subires morte graviores metus,
Non tibi negassent fata tam facili manu
Subire funus. Hunc scio in fatis modum: spacer475
Quos morte nolunt perdere, hos vita gravant.
REP. Age nunc, triumpho ut cumulus accedat tuo,
Meque superato mundus horrescat minus,
Cape, iuvenis, arma. Percute hoc pectus ferum.
Qui te ferire renuit, authorem induat spacer480
Fatale telum. Munus hoc posito genu
Posco supremum, nec minus poscit tuis
Hoc manibus orbis. Vota cunctorum aspice.
Sic te triumphus longus et currus agant
Ad astra ovantem. Sic tibi applaudat polus, spacer485
Defensa honores Asia, et indigites tuo
Aeternet aras nomini. Excipiat frequens
Plaudente risu populus. Occurrant senes,
Iuvenes, puellae facta celebrantes tua,
Quos ego propinquis, patribus, natis, viris spacer490
Orbavi, et odiis in meum aeternis caput
Flagrare toties ob scelera, caedes, stupra
Feci. Quid horres? Quid pia lachrymas gena
Perdis? Cruorem hic poscit, haud larcymas, locus. red
Per te tuorum fata, et horrentes macro spacer495
Pallore vultus, per tibi charos magis
Quam vita, comites quos meus rapuit furor
Letho immerentes, vota per mundi precor
Miserere, et animae expelle retinentes moras.
OR. Qualis Caistri fluminis in herba iacens, blue spacer500
Vocante fato, cygnus operoso ultimas
Animat querelas gutture, et viva melos
Quod voce nunquam prompsit obeundo intonat,
Suave murmur halitu extremo ciens, red
Miratur unda, et aether accentus †vagor† spacer505
Et flent sonoris garrulae singultibus,
Utrinque ripae et ventus insolitum aggemit,
Talis vocantis fatum et exitium ultimum
Tuus ecce sermo pectus et stupidos ferit
Pietate sensus, ut minus dignus mori spacer510
Videare, quanto precibus exposcis magis.
Egon’ ut cruenta sauciem hoc pectus manu
Animique dignam morte meliori indolem
Mergam profundo noctis aeternae specu?
Hos vulnere artus lacerem? In has mittam genas spacer515
Soporis umbram ferrei, et tenebras graves?
Fac velle. Nequeo. Posse fac. Pietas vetat.
Ah parce saevis precibus. Hoc a me rogas,
Quod animus horret, quodque vel refugit manus
Inimica facere. Saevior quamvis feris, spacer520
Licet adamante durior surdo fores,
Et mihi tulisses plura quam patior mala,
Non te ferirem. Vivere dolentem scelus
Vindicta summa est. Quid meas poscis manus?
Non tibi, sed a te ferre properavi necem. spacer525
Proinde per te si mori nequeo, mori
Per me quid optas? Vive quia misrum vetas
Perire. Misero quod facis, tibimet facis.
Fidelis ecce servus atque humilis tuis ?
Fugit Orianus genibus. Obsequio et fide spacer530
Tibi mancipandus se tuo arbitrio dicat.
Si non amici liceat, at famuli locum
Tenere possum, nulla cui superest domus,
Nullusque in orbe remanet hospitii locus.
REP. Ad me recurris? Sic opem timidus rogat spacer535
Lepus a molosso, sic fero imbellis lupo
Committit agnus vitam, et accipitrem invocat
Mollis columba. Non tibi eripui satis,
Cui nullus orbe patuit in toto locus?
Ad me recurris? Credis effugium malis spacer540
Hoc inveniri, qua mala tulisti, loco?
Ab hac reposci, cuncta qua perdis, manu,
Et me fatigas precibus, et votis cupis
Mihi famulari? Quod genus monstri hoc, Deus? spacer
Qua ludor arte? Cuius interpres malispacer 545
Haec orta pietas? Scilicet ut hunc in locum
Miseri profugiant, ut mihi obsequium ferant
Quos scelere et armis perdidi, ut laesus suum
Petat homicidam, ut nostra refugiat manus
Patrare caedem. Monstra sed mentem fugant. spacer550
Non sibi cohaerent ista, non etiam mihi.
OR. Utinam umbra Stygio missa iam regno forem,
Vitaeque cassus munere hoc starem loco
Erebo regestem imaginem et speciem ferens!
Adhuc sed aura tenuis hos artus regit, spacer555
Quamvis trementes, moxque ruituros solo.
Refugo volatu spiritus anhelans adhuc
Hanc sistit animam, et membra sustentat licet
Vicina morti. Iamque me victum fames
Dolorque subigit. Sentio numen pium. spacer560
Adesse mortem nuntius languor monet,
Et, quem latrones non queunt, properat fames
Finem miseriae imponere. Ruinam parat
Haec misera moles, truncus in terram cadit.
Non te movebant verba, quae vivus habui. spacer565
Crede morienti, quemque perfugii brevem
Vivo negabas, ne nega cineri locum.
REP. Lacryma quid esset, vel quid insontem mori,
Hucusque scire distuli. Hoc tandem loco
Utrimque disco, et esse deflendos pio spacer570
Miseros dolore, et lacrymis homines capi.
Anime, quid hoc est? Flere quis docuit genas?
Saxum moveri aut Caucasum humana prece,
Lacrymisque quis negabit, is fundi meis
Si videat oculis guttulam humoris brevem? spacer575
Quis credat? Aliquam facere pietatis moram
Et flere cogor iuvenis exequias pii,
Quem cum perimere durus haud potui manu,
Fractum doloris pondere, et victum fame
Perire iussi. Digna latrone indoles! spacer580
Dignum pudendo facinus et crimen viro!
Morietur ergo? Nec feram extremis opem
Gemitibus? Ah quo flector? An me etiam mala
Aliena tangunt? Sero me, pietas, mones.
Olim decebat esse, cum licuit, pium. spacer585
Iam quoque decebit. Ratio, quem statuis modum?
Locus ecce desolatus auxilium negat.
Domum revertar, ut cibos queram? Ast iter
Longum est. Manebo? Nil iuvat. Fugiam? Scelus.
Quid scelus? Amasti scelera. Fugiendum est. Mane. spacer590
Ferae nocebunt. Esto, docuisti feras.
Aves vorabunt, hae locum tumuli parant.
Quo mentis, ah quo rapior incerto impetu?
Aliquid agendum est. Proxima invadam loca.
Videbo si quid casus alimenti ferat. spacer595
Licet coactus, colere pietatem volo.

bar

ACTUS I, SCENA v
ORIANUS

Orianus moriturus mundo veledicit.

OR. Anima, quid haeres? Perge corporeae domus
Exire tecto. Quid times? Dubitas mori?
Non amplius cogere miserias pati.
Non tibi nocebunt frigora Arctoae plagae, spacer600
Nec sole nimio aestivus incendet vapor.
Ponti minaces non perhorrebis minas,
Nec rauca caeli tonitrua aut murmur Noti
Timebis unquam. Pallida morbus gena,
Te nec inhianti fauce consumet fames, spacer605
Te nec latrones perfido invadent dolo.
Mala non videbis, omnis effugiet dolor.
Modo, vox, silere disce. Vos quoque, lumina,
Caeli fenestras claudite, et carnis fores
Aperite morti. Recipe propitio, Deus, spacer610
Tibi venientem numine, et coeli loco
Animam repone post tot aerumnas graves,
Vitaeque dubios defatigatae metus.
Valete curis consciae silvae meis.
Caelum, astra, mundus, aura, vox, sensus, dies spacer 615
Valete, solum mortis adventum moror.

bar

ACTUS I, SCENA vj
PHILENUS, ORIANUS

Philenus pastor vina et cibos Reparato allaturus eisdem Oriano succurrit, et secum in interiorem silvae partem ducit.

PHIL. Difficilis animum ratio nutantem subit,
Sensumque curas inter ancipites tenet.
Fortuna blandiente num gravius manu,
An saeviente pectus humanum premat? spacer 620
Nam si dolendas hospitis cari vices
Animo revolvo, damno fortunae asperam
Partem, nec illa durius quicquam reor.
Sed si latronis vita Reparati et scelus
Cui militat sors laeta successu pari spacer 625
Menti recurrit, solvo fortunam nota
Severiori nubilam, blandam improbo
Cui facilis aura applaudit et felix scelus
Comes insolenti semper accelerat gradu.
Haec ipse iuveni dona et exiguas dapes spacer 630
Venio paratum, mente simul alio feror.
Quid virgini iuvenique dispersis fuga
Acciderit, aure persequor, et omnes vigil
Venor susurros. Omnibus pariter locis
Oculeus adsum. Sed quid hoc? Iuvenem solo spacer 635
Cerno moribundum. Spiritus anhelo quatit
Gemebundus ictu viscera, laborat fame,
Nisi me fefellit oris exanguis color.
Marmoreus ecce pallor obsedit genas,
Sensimque lethi membra stupefecit rigor. spacer 640
Philene, propera. vindica iuvenem nece.
Huc te vocavit numen ut misero dares
Subsidia vitae. Vina gustentur prius.
Ut avidus ore combibit hianti merum!
Quiescat. Animum nimius extinguat liquor. spacer 645
Revixit. Ecce refluit in vultum rubor.
Cibus ingeratur. Faucibus ut avidis vorat!
Celer appetitus peragit officium breve.
Nunc prodigorum more diffundit suos
Sese incitando spiritus largus sui. spacer 650
Nunc ritu avari, quem stimulat ingens opum
Luxuria, mediis patitur in dapibus famem.
Sed cur receptis sensibus abhorret cibos,
Iterum resumit avidus, atque iterum fugit?
Timor hinc repellit, inde luctatur fames.spacer 655
Miranda lis est. Voce quid secum gemit?
OR. Hei mihi, revixi.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRedditam vitam dolet.
OR. Quis me deorum aut hominum in antiquos metus
Iterum redire cogit?
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEvasit metum
Qui morte caruit. Mitte iam curas, fames spacer 660
Hinc retrocessit. Quid times?
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vitam.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMali
Quid tibi ministrat vita?
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMiserias.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBreves.
Mori miseria est.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerUltima.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt paenae manet
Hos longus ordo, qui nimis properant mori.
Cur refugis auras?
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Sum miser.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMiseros Deus spacer 665
Vetat perire sponte.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCompellit timor.
PHIL. Huic fide.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Vetat hic.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFragilis est.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVincit viros.
PHIL. Fuge.
OR. spacerspacerspacerspacerSequitur.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSta.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdit.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbige.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Redit.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Abi.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIt comes.
PHIL. Nihil est.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMinatur.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFer manum.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vincet.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPigros.
OR. Etiam leones.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuos fugit ratio.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerViros. spacer 670
PHIL. Quibus arcta mens est.
OR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVincor, o quisquis domas
Ratione mentem. En Dei arbitrium sequor.
PHIL. Ergo age, tenacem fer meis humeris manum.
Quaeramus istis commodum silvis locum,
Ubi requiescas paululum, et vires novo spacer 675
Vigore repares. Corpori interea fave
Parcus loqueli. Viribus sermo nocet.

Perge ad actum alterum