Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER ALTER

Capita i et ij
De aequatate et aequo, deque recta sententia et recte sentiente.

ECUNDUS hic liber Matnorum Moralium magnas virtutum gemmas et thesauros legentibus offert, quippe non solum a terso et polito speculo virtutum formas et ideas reflectit, sed ipsas virtutes veluti optimis gemmariis tradit, ut easdem in animis mortalium tanquam in aureis annulis figant, moveantque infinitos ad emendas hac gemmas, sine quibus humana vita mors est et quasi in sepulchris latens oblivio vitae. Quid enim prodest hominem esse, si non prudens, si non sit iustus homo. Imo quid aliud est homo nisi immanis bellua, si sit iniustus, si sit iniquus homo?
spacer 2. Hic primum de aequitate agit philosophus, eandemque definit iustitiae ancillam, habenam legis, correctricem veritatis, iurisque extremi leni9ntem quasi medicinam. Induta est haec virtus purpura, et una cum iustitia pro tribunali sedet et sine sanguine, sine severitate, causas exaudit, discutit, concludit. Verum si aliquando in gravissimis causis reipublicae inexorabilis existit iustitia, eandem dominam agnoscit suam, necnon imperio cedit ad tempus, sed interim dum reos gladio percutit iusticia, illa veluti sensu plagarum afflicta, se in lacunas convertit. Tota enim misericors est haec insignis virtus. Sed ludo. Vos tamen non ludo, cum aequitas vere definitur virtus, quae secundum rectam rationem et benevolam interpretationem iusticiae et legum, in eis severitatem moderatur. Est enim aequitatis non solum speciatim explicare defectus particulares legis eosdemque corrigere, sed etiam magistratuum affectus quantum in se est moderari.
spacer 3. Hoc autem constat manifesto in secundo huius libri capite, ubi quaeritur an recta sententia de lege, eadem sit cum aequitate, et an recte sentiens idem sit cum bono viro. Respondet philosophus simpliciter haec eadem non esse, in eo tamen maxime convenire quod recta sententia recteque sentiens eadem obiecta habeant cum aequitate. Nam qui recte iudicat de iis quae a legumlatoribus sunt omissa, ut in ipsis legibus sunt obscura, is recte sentiens dicitur, sed quoniam in textu desunt exempla, explicationis et perspicuitatis causa proponantur ista. Si fuerit lex lata noctivagum quemlibet in carcerem coniiciendum fore, forte aliquis servus a domino (repente febri correpto) intempestiva nocte missus est ad accersendum medicum, hic servus deprehenditur et secundum legem traheretur ad carcerem. Caeterum recte sentiens interveniens iudicat et decernit hunc servum non violasse legem, quippe quae solum de illis intelligendam est qui citra ullam necessitatem male agendi causa in tenebris ambulant, lucem fugiunt. Aliud exemplum hoc esse potest. Sit lex data cuilibet qui in alterum stringit gladium, dextram manum detruncandam esse. Filius autem ubi unus forte patrem in maximo periculo vitae positum destricto ense contra capitalem hostem defendit. Accusatur filius, sed ab aequo viro recteque sentiente liberatur, quia lex solum de sicariis intelligitur qui distringunt gladium ut aliis iniuriam inferant, et haec est, ni fallor, vera et genuina interpretatio huius quaestionis.

4. QUAESTIO 1
An minuere vim iustitiae sit contra iustitiam?

spacerOPPOSITIO Vis iusticiae eiusdem forma et perfectio est. Ergo iusticiae vim diminuere est contra iusticiam. Antecedens probatur quia vita iustitiae est vis legis, vis legis est executio iusticiae. Quibus positis, sequitur aequitatem, cuius est (ut hic docet Aristoteles) diminuere vim iusticiae, esse rem plane contra iustitiam.
spacerRESPONSIO Respondetur ut ante, aequitatem esse habitum electivum, animum iudicis inclinantem magis ad lenitatem poenae quam severitatem legis. Sed in hoc aequitas non sic diminuit vim iusticiae ut tollat formam. Nam forma iustitiae est ut cuique tribuatur suum, at fortasse ubi severa vox legis iubet occidi, sensum tamen legis aequitatis lance ponderatus iubet liberari. Hic retusa iusticiae aciei non est iniusta quae aliquando contra vocem legis mandantis crucem, secundum aequitatem concedit vitam.

5. QUAESTIO 2
An mente legislatoris incognita, sequenda sunt verba legis, rebus imposita a forma?

spacerOPPOSITIO Verba sunt signa mentis ut libro Interpretationum docet philosophus. Ergo, mente legislatoris incognita, sequenda sunt verba legis.
spacerRESPONSIO Verba quidem sunt signa mentis, eademque imposita a formis rerum. Sed quoniam magna verborum, maiore formarum laboramus penuria, verba aequivoca et multiplicia saepissime occurrunt, quae multiplicem sensum et interpretationem habent, et in hoc casu, mente legislatoris ignota, iniustum erit si sonum verbi, non sensum et interpretationem boni viri, sequaris. Praeterea si legumlator in particulari rerum eventu erret, haud tutum est nudis verbis inhaerere. Admittitur ego vir aequus et bonus qui sensum et sententiam tum legis tum legislatoris possit et debeat expiscari.

6. QUAESTIO 3
An mali mores sint causae bonarum legum?

spacerOPPOSITIO Qualis causa, est talis effectus in bonis et malis, ut docet philosphus in 2 Topicorum. Ergo mali mores non possunt esse causae bonarum legum, sed malarum potius.
spacerRESPONSIO Causam loc loco non vere effectricem, sed causam sine qua non intelligit Aristotles. At in Topicis de vera causa efficiente agit, vel, si placet, dicendum est quod mali mores sunt verae causae, et tamen non sequitur ratio, quia tenet haec maxima solum in illis quae sunt eiusdem generis.

7. QUAESTIO 4 red
An defectio legis sit magis ex parte materiae quam lex tractat quam ex parte actionum humanarum quae infinitis modis variari solent?

spacerOPPOSITIO Materia legis est res quae in consultationem cadit, ut docet Aristoteles. Sed haec varia et incerta est. Ergo legis defectio ex parte materiae quam lex tractat videtur contingere.
spacerRESPONSIO Materia legis est quidem illa res quae sub consultationem cadit, eademque multiplex, varia, et contingens. Legis tamen error non ex parte materiae, sed ex parte actionum humanarum contingit. Ratio est quia materia legis multiplex, varia, et contingens non dicitur respectu suae ipsius naturae (nam simplex et constans est natura cuiusque rei), sed quia variis modis et mediis tractatur ab homine, cuius actiones mille modis mutari et variari solent.
spacerOPPOSITIO Ignorantia et improvidentia legislatoris defectionem legis gignit. Ergo defectio legis non semper est ex parte vel materiae, vel actionum humanarum. Antecedens patet quia legislator ignorans futura eventa rerum acta hominum facile errat, milleque errandi occasiones praebet.
spacerRESPONSIO Male tu quidem oraculis civitatis ignorantiam obiicis. Nam ut sapientissima natura aliquando in particulari errare dicitur, cum vel ex defectu vel ex abundantia [...]

bar

Caput iij
De consultaitone bona, deque connexione virtutum cum prudentia.

T vita hominis in corde est, et vitales spiritus er arterias, quasi per canales, in omnes partes et regiones corporis devehuntur, ita vis tota virtutis in acitone consistit, quae veluti per manus prudentiae et consultationis pulsum motumque vitae iustissimae singulis reipublicae partibus et membris offert. Hinc est quod iterum atque iterum de consultatione, prudentia, ac iustitia in his libris agatur, ut per consultationem vera electio, per prudentiam studiosa actio, per iustitiam ipsa vitae humanae perfectio habeatur. Ordo nexusque istarum rerum constabit si hoc tertium caput perlegamus, in quo philosophus consultationem bonam ita cum iustitia et prudentia connectit ut auream omnium in illius virtutum catena videas.
spacer 2. Definitur ergo hic consultatio ut sit gnomon in horologio prudentiae, qui motus virtutum et vitiorum umbras indicat; vel, si placet, definitur prudentiae pars illa quae inter agenda ab homine optima et utilissima semper ostendit. Optima dico, quia bona consultatio (de qua hic agitur) fuscata et fortunae subiecta bona non tractat, potissimum autem illa quae inopinato et praeter spem hominibus eveniunt. Eum etenim cui tale quippiam citra propositum et expectationem evenerit nequaquam consultum dicere solemus, sed fortuna tum resque hic contingentes, secundas et prosperas appellamus. Concludam hanc partem verbo. Consultatio bona non est sine prudentia vera. Nam hae geminae sunt quasi sorores se invicem in speculo virtutis semper intuentes. Nam simul hae vivunt aut pereunt, quippe consultatio iudex prudentiae, prudentia iudex consultationis dicitur. Relatio utriusque necessaria, et una per alteram definitur. Quid opus est verbis? Quae in textu sequuntur dubia sunt de iustitia, per quam, ut ante docuimus, stat omnis perfectio civilis vitae. red Est enim iustitia ipsissima, ut ita dicam, omnium virtutum vitae. Nam ut sine prudentia in illis nulla est moralium actionum directio, ita sine iustitia in illis nulla est earundem perfecto. Sed dubia brevitatis causa in hac analysi capitis omitto, quoniam propositum est quaestionum more eodem sub fine expositiones proponere, et ultro citroque adhibitis argumentis reserare. Hoc interim dico, quod Aristoteles consultationem, prudentiam, et iustitiam hoc loco copulavit, quia sine illis aliae virtutes morales earumque actiones constare non possunt. Hic circa finem huius capitis auream illam catenam virtutum demonstrat, quam veluti manibus prudentiae tradit ut ipsa singula vinculis quasi connexas ad rectam rationem et iustitiam trahat. Nam sic ait: inter prudentiam et virtutes morales tanta necessitudo et connexio est ut facile in acitonibus suis errent si prudentiae quasi digito et consilio non dirigantur. Digitus autem et consilium prudentiae est, vel recta ratio vel consultatio bona, quae iustitiam in omni actione producenda respicit. Sic prudentia est veluti centrum circa quod virtutum moralium caelum volvitur, et in quo a circumferentia lineae rectissime deductae cohaerent. Sunt enim virtutes quasi stellae, animus in quo insunt caelum dici potest, centrum circa quod hoc caelum volvitur recta ratio vel prudentia est. Motus huius caeli honesta actio vitae humanae dicitur. Sol in hoc caelo Deus est, finis beatitudo. Foelix est qui hunc motum sequitur. Sed ad dubia huius capitis ordine explicanda nunc venio,

4. QUAESTIO 1
Utrum cunsultatio et prudentia versentur circa eadem obiecta?

spacerOPPOSITIO Consultatio (ut ante docuit philosophus) de incertis est, prudentia autem de certis, cum ipsa sit virtus. Ergo circa eadem non versantur obiecta.
spacerRESPONSIO Circa eadem versantur, sed non eodem modo, quippe agenda vel agibilia (ut aiunt) quae in actionem et electionem cadunt, sunt obiecta utriusque consultationis, scilicet ut sunt incerta, prudentiae autem, ut certa adhibitis circumstantiis fiant, certumque ad finem referantur.

5. QUAESTIO 2
An fortuita in consultationem cadant?

spacerOPPOSITIO In Ethicis docet philosophus cadere. Ergo male hocloco idipsum negat.

RESPONSIO

Fortuita sumuntur:

Vel pro rebus incertis quae in nostram electionem cadunt, et sic sunt obiecta consultationis.
Vel pro ipsius casus ac fortunae eventis, et sic non sunt obiecta, quippe casus et fortuna ad consilium non admittuntur.

6. QUAESTIO 3
Utrum iusti vel assentatoris sit magis cuivis aequale in mutio sermone et consuetudine vitae reddere?

spacerOPPOSITIO Iustitiae solius munus est aequale in omni actione reddere. Ergo potius ad iustum virum quam assentatorem spectat, in sermone mutuaque consuetudine vitae aequale cuivis reddere.
spacerRESPONSIO Iusti viri est in omni actione aequale cuivis reddere, distinctione habita personarum. Verum si, exempli gratia, vir malus iusto sermone blando insidiatur, viri iusti non est verba blanda rependere, sed, distinctione facta inter bonum et malum, dignum et indignum, illius insidias reprehendere. Nam pari modo et sermone resalutare assentatoris est, non iusti viri.

7. QUAESTIO 4
An vir iniustus vere unquam dicatur prudens?

spacerOPPOSITIO Vir iniustus morali et civili scientia praeditus potest verissime circumstantias recte agendi vivendique praescribere, sed qui verissime circumstantias recte agendi et vivendi praescribit vere prudens est. Ergo iniustus vere prudens esse et appellari potest. Maior et minor ex Aristotele constant.
spacerRESPONSIO Iniustus nequaquam consilio aut recta ratione disquirit quod bonum est ut illud amplectatur, neque corruptus suo iudicio simpliciter et abolute quod bonum est potest discernere. Nam ut corruptus sensus circa proprium obiectum fallitur, ita turpiter errat iniustus in discerneno bono, quia est depravatus homo. Similitudo in textu pulchra est qua philosophus utitur in resolvendo hoc argumento. Quemadmodum, inquit, fere omnes norunt helleborum, elaterium, sectionesque membrorum et ustulationes esse salutaria sanitatis instrumenta, et inde tamen vere medici non dicuntur nisi eis recte utantur, ita iniustus generatim cognoscit ille quidem circumstantias bene agendi esse media et instrumenta virtutis, hic inde tamen vere prudens dici non debet, quia ad usum vitae suae non accommodat.

8. QUAESTIO 5 red
An viro iniusto connivendum est ut supra modum ditescat?

spacerOPPOSITIO Nimia rerum copia in possessione iniusti viri est quasi ferrum in manu furentis viri quo seipsum iugulat. Ergo connivendum est viro iniusto si supra modum ditescat, quippe immoderate accumulatis divitiis tanquam asinus onistus aut depressus cadit.
spacerRESPONSIO Opum affluentia et dominatus, ut hic docet philosophus, in genere simpliciter bona sunt, at viro iniusto mala, quia iisdem ad iniuriam inferendam aliis utitur. Quare, ut in flore herba agrestis est evellenda ne succrescens alias herbas salubres toxico suo veneno laedat, ita iniusto viro rapinis alienis saginato supra modum parcendum non est, ne iniusticia plantas et fructus suffocet.

9. QUAESTIO 6 red
An malo vel iniusto viro ulla fiat iniuria cum bonis suis spolietur?

spacerOPPOSITIO Vir malus et iniustus est sentina civitatis et ruina virtutis. Ergo ei nulla fieri potest iniuria. Nam omnis paena debetur ei. Praeterea omnis iniuria in laesione alterius consistit, at nemo malum et iniustum laedit illius bona tollendo, quia bona fortunae sunt viro iniusto mala. Viro ergo iniusto qui bona fortunae tollit, mala tollit. At qui mala alicui tollit, iniuriam ei non facit. Ergo malo et iniusto viro non fit iniuria quum bonis fortunae spoliatur.
spacerRESPONSIO Etsi vir iniustus est sentina civitatis et ruina virtutis, is tamen illius fortunis vi sublatis iniuriam patitur. Nam quamvis iniuste acquisierit bona, iniuste tamen et contra legem nihil agere debet respublica, quae semper iure voceque legis regitur. Ubi dicis haec bona fortunae esse mala, respondeo solum sic esse respectu abusus, qui ea mala fecit. Caeterum non sunt vi auferenda malis, sed iure et aequitate subtrahenda. Nam ut prudentes medici diu putrida febri aut plenitudine humorum laborantibus alimenta sensim et pedetentim subtrahunt, victusque rationem tenuiorem praescribunt, ita sapientes magistratus viris iniustis qui abundant divitiis non vi iure, non uno impetu sed paulatim et successive, ut aiunt, aureos rivulos diminuerent, eisque pro nectare aquam ad hydropicam sitim divitiarum exugendam propinarent. Sic iusti fortassis ex iniustis fient, et hoc quidem est quod magistratus in omni scelere et flagitio puniendo maxime debet prospicere. Quod si respexit medicus, non tyrannus, vir bonus, non iniquus, erit. Verumenimvero si, quovis humore parum turgente, helleborum cuivis dederit, patientes occidit, non sanabit. Consilium poetae in hac re audiendum est: blue

Tunc opus helleboro est, cum tam cutis aegra tumescit.

At hodie politici novum aphorismum sequuntur et non tam tumidis et opulentis quam tabidis et miseris omniumque rerum indigentibus helleborum propinant.

10. QUAESTIO 7 red
An unius virtutis actio sit repugnans alteri?

spacerOPPOSITIO Fortitudinis actio non est sine ira (quae est aculeus fortiter agentis), at mansuetudinis actio omn iira caret. Ergo una virtutis actio est repugnans alteri. Praeterea appetitio seu inclinatio ad probe agendum est necessaria ut aliquis bonus fiat. Sed haec inclinatio est sine ratione, virtutis autem actio est semper cum ratione coniuncta. Ergo non solum unius virtutis actio est contraria alteri, sed unius virtutis videtur est contraria sibi cum ex ratione et non ratione constat.
spacerRESPONSIO Ira in acitone fortis ut aculeus non virtus movet, sed non extinguit virtutem, et sic non est fortitudinis actio actioni mansuetudinis contraria, quia utraque sceptrum rationis tenet. Ad alteram partem argumenti dico appetetionem seu inclinationem ad agendum probe non esse contrariam actioni virtutis. Nam quamvis illa sit sine ratione, haec autem cum ratione coniuncta, naturalis tamen illa inclinatio rationis imperio cedit, et sic per participationem facta est rationis compos, ut ipse appetitus qui semper deflectitur et fevergit, quo illam rationis et virtutis habena trahit.

11. QUAESTIO 8 red
An virtus ullo modo deteriores faciat?

spacerOPPOSITIO Virtutis proprium laus est, quae quidem accessione nobilioris virtutis insignior facta, non aliter quam risus fortunae, mortales insolentiores et deteriores reddit. Ergo virtus aliquo modo deteriores facit.
spacerRESPONSIO Virtus non est aut bonum fortunae aut corporis quo quisquam uti aut abuti potest. Virtus enim nunquam est mater aut effectrix mali. Quo ergo insignior virtus, quo laus sonantior, eo vir bonus melior, non deterior, redditur. Applausus enim populi et sonorus aer aurem implet, non mentem inflat. At, si placet, in hoc tibi concedo, quod virtus deteriores faciat, quia virtutis dentata comes invidia est, quae semper studiosos et candidatos virtutis mordet.

bar

Capita iiij et v
De continentia et incontinentia, deque feritate et virtute eidem opposita.

AEC duo capita sequentia de continentia, incontinentia, et feritate sunt quasi brevissima argumenta eorum quae postea a philosopho de iisdem disseruntur. Notantum hic est continentiam et incontinentiam non pro habitibus sed pro effectibus ad bonum vel malum motivis accipi, quod vero hoc loco dicatur virtus, similitudo et cognatio virtutis effecit, quod denique non sit virtus haec ratio probat, quia in omni actione virtutis ratio et appetitus rationis expers conspirant, at in continentia haec duo sibi invicem acerrime adversantur, siquidem ratio ad honestem impellit, appetitus contra nitens ad titillantem et insidiosam voluptatem allicit. Continentia ergo definiri potest optimus affectus animi, quo praediti ad castam integritatem et innocentiam vitae movemur, tametsi serpens ille appetitus esca et hamo voluptati insidiatur nobis. Ultimum quod in hoc capite occurrit est graduum in bono et malo explicatio. Hic affectus, hic continentia bonum, virtus melius, heroica virtus, sui foelicitas, optimum. Hic incontinentia malum, vicium peius, feritas omnium pessimum nominatur.
spacer 2. Sed sequitur proximum iam caput in quo de ista feritate agitur. Quid multis? Feritas est quasi furor Hercules, fax Erynnis, monstrum et portentum extremae pravitatis. Modum nullum habet, sed supra modum vires humanas superat. Hinc definitur ipsa (ut ita dicam) vitiositas quae omni vitium immunditate, turpitudine, et malitia vincit. Si quisquam ergo hoc vitio infectus, illum diutius non hominem sed truculentam feram nominamus. At divinus is est dicendus quo contrariam virtutem habet: contraria enim virtus divina est, Deoque dignissima, si ulla Deo inesset virtus. At Deo virtus non inest, quia Deus (ut hic dicit philosophus) est omni virtute melior, quod quidem non esset verum si inhaereret red virtus, quippe si Deus a virtute inhaerente bonus dicatur, virtus melior Deo concluderetur esse, quod plane falsum et absurdum est, ut hic concludit Aristoteles. Ratio est, quia, ut in Metaphysicis docet, nullum accidens aut causa mutationis in Deo esse potest. Quicquid est, essentia est, subsistentia est, virtusque in Deo ipse Deus est. Sed quod demum nomen haec virtus habet, quae hic divina per excellentiam dicitur? Nullum vere nomen habet: rationem aliam non reddit philosophus quam quod sit divina quae in heroica excellentia sua, ut feritas in malitia humanas vires superat. Sed quae haec sunt tempora, in quibus tot ferae furiaeque gentium ubique vivunt, dii vero, aut divi propemodum apparent nulli. Addam vocem emphaticam: omnino apparent nulli aut, si ulli dii sunt, terrae sunt non coeli.

3. QUAESTIO 1
Utrum raito et appetitus in actionibus continentiae pugnent?

spacerOPPOSITIO Continentia est affectus impetum prosternens voluptatis, quam semper captivam habet. Ergo ratio et appetitus in illis actionibus non pugnant.
spacerRESPONSIO Etsi continentia voluptatem, dulcissimam escam appetitutus, captivam in triumpho ducit, continens tamen appetitum seu concupiscentiam aculeum perpetuum sentit, hostemque habet capitalem.

QUAESTIO 2
Utrum bona et mala triplici gradu comparationis differant?

spacerOPPOSITIO Bono nil melius, ut in Ethicis docet philosophus. Ergo malo nil peius, et proinde non recte hic docet Aristoteles quod bona et mala triplici gradu comparationis differant.
spacerRESPONSIO Intelligendus est locus Aristotelis ubi dicit bono nil melius de essentia boni, quae una et et simplex est, non de existentia, quae gradum comparationis habet.

4. QUAESTIO 3
An feritas sigt vitium exuperans humanam conditionem?

spacerOPPOSITIO Est in homine feritas. Ergo humanam conditionem non superat. red Antecedens est in textu, ubi probat per hoc vitium homines in feras transmutari.
spacerRESPONSIO Dicit Aristoteles quod feritas humanam conditionem superat, quia tantopere hominem a seipso differre facit ut potius immanis bellua quam homo verus dicatur. Est enim feritas hominis quasi in belluam commutatio.

QUAESTIO 4
Utrum in Deo sit virtus?

spacerOPPOSITIO Laus, honor, et virtus attribuuntur Deo. Ergo videtur virtus inesse Deo.
spacerRESPONSIO Solvitur hoc argumentum superius, nempe quod virtus nulla accidentalis insit Deo. Nam in Deo nullus accidens inest. Nam sic in Deo mutatio esset, quod est absurdum. Deus enim bonus non dicitur adventitia virtute, sed sua ipsius essentia. virtus enim in Deo Deus est.

bar

Caput vj
De incontinentia et continentia.

HILOSOPHUS iam dicturus de continentia et incontinentia primum aliorum dogmata repugnantia veritati discutit et refellit, ut inde rei veritas magis elucescat. Si quaeras hoc loco cur iterum Aristoteles de continentia et incontinentia disserat, vel quia antea easdem solum obiter attigit, vel quia alio hic sensu quam alibi easdem definit, vel quia uberior consideratio utriusque sanctiores reddit. Sed ut rem ipsam aggrediamur, primum Aristoteles hic Socratem refellit, qui negabat omnino incontinentiam esse, tum illorum opinionem disputat qui docuerunt incontinentes agere sine scientia mali quod agunt. Tertio contra illos agit qui putabant continentes non acutioribus stimulis cupiditatum atque voluptatum moveri quam temperantes. Quarto infestus est illis qui incontinentiam laudabilem esse somniarunt. Quinto probat contra alios quod continentia et incontinentia non proprie versantur circa obiecta aliarum virtutum. Sexto adversus nonnullos demonstrat incontinentiam circa voluptates corporis magis culpandam esse quam circa aliud quodcunque obiectum animi versatur. Septimo dubium quorundam resolvit utrum continentia sit nihil aliud quam tolerantia, et incontinentia nihil aliud quam mollities. Octavo contra intentibus manifeste ostendit quod idem non sit intemperans et incontinens, tametsi uterque circa voluptates corporis versatur. Nono concludit quod intemperans difficulius curetur quam incontinens, tametsi permulti contrarium sequuntur iudicium et opinionem. Decimo et postremo hallucinari eos arguit qui incontinentibus non solum scientiam mali quod agunt, sed etiam prudentiam bene agendi concedunt. Haec inquam omnia proponit in textu dubia philosophus et resolvit, sed ut horum omnium rectus habeatur usus, more disputantium in academicis spaciis singula suo ordine accuratius pertractabo: sic textus planior, sic usus melior erit.

2. QUAESTIO 1
Utrum melius sit nescire quam definire incontinentiam?

spacerOPPOSITIO Mollis sermo nonnunquam animum fortis et sapientis frangit. Periculosum ergo est meretricem istam, nimirum incontinentiam, definire, ne lascivis oculis mamillis, verbis allicat ad malum. Cognitum enim dulce malum aciem sapori et palato addit, imo incitat et rapit ad malum. Nam malum visum et cognitum primos nostros fascinavit parentes, infecit naturam, reliquit aculeum mali.
spacerRESPONSIO Effaeminatio animi non ex cognitione mali sed ex cognitione voluntatis propensae ad malum nascitur. Definitur ergo incontinentia accuratiusque a philosopho tractatur ut infinitum et multiplex in ea evitetur malum. Malum enim cognitum, ut est in proverbio, facilius evitatur. Praeterea ne duplex in vita humana contingat offensio (una ex crassa ignorantia quae auget peccatum, altera ex ipsa incontinentia, quae incognita non minus quam cognita depravat hominem), Aristoteles recte detegit et definit hanc meretricem, ut definita minus quam latens insidiose noceat.

3. QUAESTIO 2
Utrum incontinentia realiter dicatur esse?

spacerOPPOSITIO Socrates oraculo sapiens negavit esse, ut es in textu. Ergo Aristoteles, aetate et sapientia minor, non affirmaret. Syllogismus Socratis quo haec confirmat talis esse potest. Nemo est qui mala diligit et operatur, sciens eadem esse mala. Sed incontinens eligit mala et agit cognoscens esse mala. Nullus ergo est incontinens.
spacerRESPONSIO Sapientis non est dubitare de re qua constat, sed nimis constat ubique incontinentes esse. Ratiocinatio Socratis fallax est, et in ea minor propositio falsa, quia incontinens nec diliget nec scit mala ut prudens, quia incontinens vere prudens aut sapiens esse non potest, sicut ante probavimus.

QUAESTIO 3
Utrum incontinens ullam scientiam mali intenti habeat, et, si habeat, utrum illa scientia sit vera scientia an opinio?

spacerOPPOSITIOScientia (omnium notionum quae sunt in animo) est certissima, quae per vim in oppositum flecti non potest. Incontinens ergo non habet scientiam, quippe per vim et impetum appetitus ad scelus contra notitiam rapitur. Videtur ergo potius dubia anceps opinio quam indubitata certaque quam habet incontinens.
spacerRESPONSIO Si esset scientia habitu actuque formata, antecedens iustius enthymematis esset verum. At infirma est incontinentis scientia, velo furiosae voluptatis caeca, curruque furentis appetitus ad insaniam vecta. Attamen haec scientia non est solum vacillans et ventosa opinio. Nam tum incontinens venia dignus est. Est ergo certa sceientia intenti mali, at retusa malo affectu voluptatis. Certa est si pugnantem rationem, incerta si superantem appetitum spectes.

4. QUAESTIO 4
Utrum temperans non minorem vim et impetum cupiditatis sentiat quam incontinens?

spacerOPPOSITIO Omnis temperans est continens, ut docet Aristoteles. Ergo minorem vim et cupiditatis impetum temperans non sentit. Ratio tenet, quia idem a seipso non differt.
spacerRESPONSIO Omnis temperans est continens, sed non ex adverso. Nam continens, praeter cupiditates gustus et tactus, omnes etiam sensuum voluptates sua quodammodo red obiecta habet. Maiora ergo vim et impetum hic quam ille insidiantium voluptatum sustinet.

QUAESTIO 5
An incontinens sit unquam laude dignus?

spacerOPPOSITIO Incontinens aliquando fallaci et sophistica ratione illusus bona quae sunt credit esse mala, quem sic persuasum ad his contraria furens appetitus rapit. Quae sunt revera bona, haec si fecerit incontinens meretur laudem, quia opus virtutis fecit. Ergo incontinens est aliquando laude dignus.
spacerREPLY Epicurus fortasse hoc argumentum in textu contra philosophum et philosophiam finxit. Solus enim Epucurus a deliciis Veneris et voluptatis suas laudes quaerit. Sed discat hoc unum: non esse laude dignum qui invita Minerva opus virtutis facit. Quare etsi sophismate deceptus et appetitu impulsus quod bonum est agit, bene tamen hoc bonum non fecit. Non est ergo bonus, nec laude dignus.

5. QUAESTIO 6
An scientia intenti mali depereat cum incontinens sequatur affectum?

spacerOPPOSITIO Passio furiosa animi insidiosa voluptate tollit scientam mali. Ergo non manet cum incontinens se prave et flagitiose gerit. Antecedens constat quia appetitus et voluptas ignorantiam contrariam scientiae in animo incontinentis gignunt.
spacerRESPONSIO Non tollunt haec scientiam mali, neque contrarium omnino habitum inducunt, sed, ut dormientes qui scientiam et boni et mali habent, agunt et patiuntur illi quidem nonnunquam in somno perhorrenda mala, carentes tum usu scientiae quem vigilantes habent, ita incontinentes quasi somno aut sopore capti non admittunt scientiam mali, sed committentes malum usu scientiae carent. Non ergo scientiae habitum, sed usum perdunt.

6. QUAESTIO 7
Utrum lapsus inacontinentis sit magis contra naturam quam aliorum omnium vitiorum?

spacerspacerOPPOSITIO Appetitus actusque procreandi sunt omni animanti naturales, ut hoc modo in specie conservetur. blue Sed lapsus incontinentis nihil aliud est quam appetitus actusque procreandi. Eergo lapsus incontinentis est naturalis et per consequens non magis contra naturam quam aliorum vitiorum, imo magis cum natura, quia magis naturam et civitatem procreando et multiplicando conservat.
spacerRESPONSIO Actus procreandi est naturalis, sed eiusdem immanis abusus est naturae error et monstrum. Lapsus autem incontinentis hic monstrum est, et hoc monstro quiddam peius. Nam incontinens peccat non solum contra naturam, sed etiam contra naturae ordinem, contra rationem, contra propriam scientiam, iudicium, et conscientiam, contra societatem humanam et vitae civilis legem. Contra naturam dico, quia illam destruit; contra ordinem naturae, quia modun non servat; contra rationem, quia insidias appetitus sequitur; contra scientiam, quia sciens, prudens impudenter peccat; contra iudicium et conscientiam, quia iudex suae vitae seipsum condemnat; contra societatem humanam, quia illam violat. Postremo contra vitae civilis legem, et quia alteri iniuriam infert et multis exemplum peccandi praebet. Deforme ergo hoc monstrum est, cuius initium obcaecatio, motus presumptio, finis plerumque desperatio dicitur.

7. QUAESTIO 8
Utrum error et scientia in incontinenti simul inesse possint?

spacerOPPOSITIO Contraria simul esse in eodem subiecto non possunt. Sed error et scientia sunt contraria. Ergo simul in incontinente esse non possunt.
spacerRESPONSIO Quamvis error et scientia sunt contraria, possunt tamen inesse in eodem subiecto diverso respectu. Sic respectu mentis et rationis scientia, respectu appetitus et voluptatis error incontinenti inest. Vel, si placet, respondendum est quod scientia et error non sunt vera contrariae. Nam error est solum lapsus scientis, non scientiae, cui solum vi sua opponitur ignorantia.

QUAESTIO 9

spacerOPPOSITIO Incontinentis hoc dictum est, video meliora, deteriora sequor. blue Sed videre meliora non potest incontinens, si usus rationis penitus tollatur. Ergo in actu voluptatis omnis usus rationis non tollitur.
spacerRESPONSIO Usus rationis est non solum videre meliora, sed visa meliora sequi. Quid multa? Persimilis est ebriosi, et incontinentis conditionem, sicut in ebriis cum vino obruti et sepulti sunt, impedita est ratio. Cum vero inter quieverit et resederit passio, ad actum et usum redit. Ita, extincta facula libidinosa voluptatis, incontinens ad priorem mentis statum et rectum rationis iudicium venit. Caerterum in hoc turpissime gravissimeque peccat incontinens, quod ictus piscatur non caveat, suosque (cum medico) errores periculosos esse non sentiat.

8. QUAESTIO 10
An incontinentia homines tandem insanos faciat?

spacerOPPOSITIO Nube passionis remota et discussa, incontinens, ut hic docet philosophus, ad rectum usum rationis rediit. Ergo incontinentia non insanos facit.
spacerRESPONSIO Incontinens redit ad usum rationis ut ebriosus ad sobrietatem, sed relabitur, et, ut in morbo relapsus gravius discrimen adfert, ita reditus ad vomitum in hoc scelere insaniam gignit. Ratio est quia ista pestilentialis febris (incontinentiam intelligo) semper vapores putridos libidinis sursum in caput et praecordia mittit. Hinc mille passionibus quasi fluctibus iactatus incontinens tandem insanus redditur. Omitto hic curas, dolores, vigilias, furiasque Veneris quibus infiniti contabuere. Sed redeant Sardanapali ad usum et clavum rationis. Aliter eorum scelera (ut medicorum errata) non teget terra, non tegent sepulchra in quibus, si non scriptum, auditum tamen erit hoc epitaphium:

SARDANAPALOS HAEC MONUMENTA TEGUNT,
GEHENNA CAPIT, ILLORUM INSANIA VIVIT.

9. QUAESTIO 11 red
Utrum incontinens et mollis idem sint?

spacerOPPOSITIO Incontinentia nihil aliud est quam mollities. Ergo sunt incontinens et mollis idem. Antecedens probatur quia incontinentia est motus animi ineffrenatus ad illicitas voluptates, quae definitio mollities convenit. Ratio tenet a coniugatis, quia si incontinentia sit mollities, incontinens erit mollis necessario.

RESPONSIO

Mollities sumitur bifariam:

Aut pro motu animi ad liicitas voluptates, et sic re non differt ab incontinentia.
Vel pro impatientia laborum atque molestiarum, et sic differt. Sequitur ergo quod incontinens et mollis non sunt idem. Agnosco tamen sumi nonnquam nomen mollitiei pro immani et non nominando scelere contra natura, contra naturae ordinem, contra sexum, a quo sagax instinctus naturae in brutis animantibus penitus abhorret, ac caecus, mollis, et iniustus homo hoc saepe committere non erubescit. Divus Thomas ait incontinentem et mollem consentire in hoc quod uterque eligant. Illictas voluptates differere autem, quia incontinens est circa voluptates, mollis autem circa tristitias oriundas ex defectum vel privatione voluptatum. Et iterum quia voluptas fortius movet incontinentem attrahendo ad malum quam deprivatio vel defectio voluptatis mollem retrahendo a bono. Et denique quia incontinens magis proprie vinci et superari dicitur, ratione sua pugnans contra passiones. Mollis magis dicitur deficere, quia sine ullo conatu inescanti voluptati cedat.

.

10. Utrum mollis et delicatus idem?

spacerOPPOSITIO Delicatus in Ethicis definitur qui molliter et effoeminate vivit. Ergo mollis et delicatus sunt iidem.
spacerRESPONSIO Differunt secundum magis et minus, ut aiunt, solum. Nam mollis est qui incontinenter omnes tristitias et dolores, delicatus vero qui tristitiam et molestiam laborum refugit, ut in illo patet qui suum pallium post se in pulvere et luto trahit quia humeris suis miscere aut sustinere magis molestum sibi videtur. Stultos hic accuso parentes qui tam molliter et delicatule suos liberos educare contendunt, ut illos vix in aerem prorepere et prodire sinant, omniumque dolorum impatientes reddant. Imo magis accuso illos qui ita deperiunt et delirant caeco animi affectu in filios ut iisdem veluti ubera illictae voluptatis exugenda praebeant, necnon permittent ludere et volutare cum scortis, unde non solum delicati, sed molles et incontinentes fiunt.

11. Utrum incontinens facilius quam intemperans curetur?

spacerOPPOSITIO Incontinens immergit se in omnes voluptates singulorum sensuum, intemperans autem solum versatur in voluptatibus gustus tactusque, ut antea probatur. Ergo intemperans facilius curatur quam incontinens, licet huius contrarium in textu defendat Aristoteles.
 spacerRESPONSIO Intemperans graviore laborat morbo quam incontinens quia, ut incontinens, non sentit morbum. Nam quamvis in utroque ratio insit, non tamen eodem modo si curam morbi spectes, quippe in incontinenti ratio medicina esse potest; quia, ut modo docuimus, contra voluptates, contra appetitum, contra cupiditatem pugnat, tametsi pugnans impetu aut insidiis voluptatis vincitur. Caeterum in intemperante ratio medicina esse non potest, quia capta et captiva est, totaque effectix mali. Praeterea ratio in incontinente oculos apertos habet, et videt suum maluum, quamvis deterius sequatur. At ratio in intemperante caeca est et, malum non videns, concludit esse bonum. Quare intemperans difficilius curatur quam incontinens. Hoc addunt multi quod intemperans habitu, incontinens solo affectu sit malus, at habitus malus difficilius curatur quam affectus, quia altiores radiees agit.

12. Quaestio est, an ad sanam mentem facilius incontinens quam intemperans reduci possit?

spacer<OPPOSITIO> Ubi maior pugna, ibi difficilior victoria, est autem maior pugna rationis cum voluptate in incontinente quam in intemperante, ut doces, ergo difficilior est victoria, et proinde difficilior cura. Ratio tenet, quia in hac pugna incontinens graviora vulnera quam intemperans inflicta sustinet, cum intemperans omnino bellum non gerit. red
spacer
RESPONSIO Incontinentem facilius reduci posse contendit philosophus. Ratio est quia rationem et videntem mala et pugnantem cum malo habet, eandemque patitur aliquo modo vincere, si possit. At intemperans hanc rationem velo malitiae suae obcaecat, videre et reluctari non permittit, proditorque sui et intellectum et voluntantem tyranni appetitus et voluptatis subiicit, atque ita morbum non sentiens sine spe ulla furentis more parit. Uterque vero malus, uterque monstrum. At, facta comparatione, vulnus in hoc quam in illo facilius curari et sanari potest.

An concupiscentia vulneratus appetitus statim incontinentem rapiat ad prosequendum malum?

spacerOPPOSITIO Non videtur vulneratus appetitus statim vincere, quia incontinentis ratio et scientia vivunt et quasi syllogismos contra insidias et impetus voluptatis texunt.
spacerRESPONSIO Quamprimum appetitus delectabile apprehendit, statim flexibilem incontinentem rapit, et quamvis incontinentis ratio et scientia contra voluptates disputent, syllogismos tamen rationis nec audiens nec sequens appetitus incontinentem propensum ad malum corripere ad malum dicitur. Nam ratio furore quasi in illo victa, aut nectare voluptatis delinita, captiva ad tempus redditur, ducitur ad malum dormiens, ebriosa, caeca.

13. An motionibus incontinentiae una complexio magis subiecta sit quam altera?

spacerOPPOSITIO Voluptas, ut docet philosophus (Circe illa humanae naturae) aequaliter omnibus convenit. Nam est mala qualitas et nobiscum ad incunabilis enutrita. Praeterea appetitus procreandi similiter omnibus a natura inest. Ergo faculae istae utriusque, id est motiones incontinentiae, non magis hanc quam illam complexionem extimulant.
spacerRESPONSIO Duae assignantur incontinentiae species: una quidem anticipans et praeveniens iudicium et rationem, subitoque erumpens, ut cum mulier formosa conspicitur a quopiam, statim is afficitur in eam passione, pelliturque ad malum. Altero vero est tanquam imbecillitas quaedam ad resistendum malo, quae semper emergit, non sine ratione repugnante et animum revocante ad bonum. Istarum prior, ut in textu docet philosophus, cholericis, sanguineis, et ingeniosis saepius contingit. Posterior vero magis frigidis et melancholicis convenit, qui longius tempus deliberandi seseque muniendi ab insidiis et impetu voluptatis habent. Magis ergo hos quam illos culpandos concludit philosophus, qiua hi sunt quodammodo propter frigiditatem naturae praemuniti, illi vero propter celeritatem spirituum et, ut ita dicam, propter vivacitatem complexionis subito capti et captivi fiunt.

14. Utrum rtemperantia sit melior continentia?

spacerOPPOSITIO Intemperantia est difficilior curatu et deterior affectus quam incontinentia. Ergo e contraro temperantia non est melior quam continentia.
spacerRESPONSIO Continentia consideratur duobus modis, vel pro affectu subiecto imperio rationis, illecebris voluptatis renitente, et sic non est melior temperantia, eius enim affectus non est melior virtute, vel pro studioso habitu non solum refragante voluptatibus, sed earum impetus refringente, et sic est melior sancitorque virtus, quia nos castos sanctosque facit.

An continentior sit qui iram quam qui voluptatem reprimit?

spacerOPPOSITIO Ut fortior est habendus qui subito exorta pericula quam qui praevisa vulnera repellit, et a simili continentior habendus est qui iram affectum subitaneam red quam qui voluptatem lento, ut aiunt, pede invadentem reprimit.
 spacerRESPONSIO Voluptas innata insidiosa est, ira autem subita animi affectio exorta. Non tamen continentior est qui iram quam qui voluptatem superat. Ratio est quia ira lenior et apertior hostis naturae est quam voluptas, quae ut lentum venenum sensim, sed sine sensu, ad praecordia repit. Simile ergo in hoc argumento non valet, quia hostis apertus citius quam insidiosus vincitur.

15. Utrum libido in belluas effusa sit incontinentia?

spacerOPPOSITIO Horrendum hoc factum excedit modum vitii. Ergo incontinentia dici non debet. Antecedens probatur, quia non solum ratio, sed ipsa natura hoc facto obstupescit et in stuporis signum, prodigiosum plerunque monstrum producit, quo omnes attoniti admirentur et detestentur factum. Argumentum tenet, quia incontinentia vitium est, si consuetudine confirmetur.
spacerRESPONSIO Recte tu quidem disputas, qui probas istam libidinem non esse vitium, et tamen horrendum vitiorum et caecitatis monstrum esse concludis. Respondeo ad rationem tuam tamen et dico libidinem istam incontinentiam esse, quia ad illicitas et foedas voluptates impetu passionis fertur. Concludam vero tecum horrendum dictu, factu horrendum esse, et monstra hominum, qui id monstri contra Deum, contra naturam, contra rationem, scientiam, et conscientiam alunt. Sed exterritus ab his monstris resilio et dico vix minus monstrosos illos esse qui virgines vi ad libidinem et voluptatem rapiunt, aut qui incestuosas spumas in matres, sorores, affines et cognatas foeminas ebulliunt, nedum illos qui cum istis nuptias contra legem Dei et naturae ineunt. Nam quid aliud hoc est quam aut redire in uturum qui nos concepit aut Deum contemnere qui hoc prohibuit?

bar

Caput vij
De voluptate.

UONIAM voluptas est materia et seges in qua continentia aliaeque animi affectiones versantur, peropportune nunc de illa agitur. Est enim voluptas dulcis passio natiurae quae, rationis imperio subiecta, virtutis ancilla, et foelicitatis (ut ita dicam) Musa vel philomusa dicitur. At, laxatis habenis liberaque facta, meretrix est fomesque malorum omnium. Vinum est si sumas moderate, venenum si dominari sinas. Quid multis? Voluptas est insita affectio animi, qua homo delectabiliter motus et incitatus est ad agendum been vel male; vel, si placet, voluptas est delectabilis motus et quasi animae pulus, quo movetur homo ad prosequendum bonum iucundum et fugiendum illud quod est aut videtur triste et molestum.
spacer2. Si physice definire velis, est quidem nihil aliud quam dilatio cordis sprituumque vitalium ex gaudio conceptio alicuius veri aut apparentis boni, eiusdemque vel praesentis in usu aut spe futuri. Hae definitiones voluptatis propriae sunt, solumque spectant ad hominem. Generatim autem definitur voluptas ut sit instinctus vel concentur naturae quo res omnes moventur ad generationem similis et ad conservationem sui. Hinc quidam philosphi (quos primum refellit in hoc capite Aristoteles) dixerunt voluptatem esse nihil aliud quam ortum et generationem rerum, quod non sit ortum rerum, sed, quoniam sine occulta qualitate aequivalente delectatoni, res nulla ad ortum perducitur.
spacer 3. Delectatio et voluptas differunt ut causa et effectus. est enim delectatio aut immanens aut transiens actio voluptatis. De utraque, ut hoc in loco docet philosphus, agendum est necessario, tum quia circa voluptatem et dolorem virtutes (de quibus diximus) versantur, tum quia nonnulli inter philosophos voluptatem ipsam, ipsam foelicitatem esse somniarunt, tum denique quia de voluptate nullam omnino disputationem habendam esse voluerunt, opinantes eandem virtutum actionumque humanarum bonarum comitem non esse, sed in malis semper esse reponendam. Verum, ut inprimis refutetur eorum error, dividenda est voluptas in universalem et singularem motum naturae. Universalis voluptas est vel infinita et essentialis in prima causa, vel finita in effectis eiusdem causae. Particiularis voluptas est vel externa vel interna: interna, ut placidus quasi motus et instructus, quo res quaelibet naturalis ad bene esse movetur suum; externam, ut delectabilis affectus, quo ad obiectum aliquod externum, veluti ad amicum sociumque naturae, non invita Minerva trahitur, ut ferrum ad adamantem. Sic per priorem voluptatis motum res quaelibet ad formam terminum perfectionis; per posteriorem affectum, res quaelibet vel ad locum, vel ad finem, vel ad obiectum aliquod terminum conservationis et delectationis pellicitur. Particularis iterum haec voluptas partita est in sensitivam, ut aiunt, et intellectivam. Illa corporis est, et nobis cum belluis communis, haec propria mentis et virtutis. Hinc denique emergit illa voluptatis divisio in bonam et malam, necnon in meliorem, optimam, et peiorem, pessimam, secundum comparationis gradum. Est enim, ut in textu docetur, aliqua voluptas optima, eademque vel coniuncta cum bono suo, ut illa quae foelicitatem humanum sequitur, vel separata, ut illa quae in contemplatione primae causae cernitur. Sic mens humana centrum primae essentiae, lineas infinitas perennis voluptatis, a circumferentia infinita deductas, in se veluti in puncto unitas habet. Beata quidem est mens illa, quae metaphysicas has lineas capit, et rectis virtutum lineis suam vitam ad hanc causam dirigit. blue Sed ut haec omnia ex textu constant, manifestum est universalem voluptatem esse. Nam sic sunt verba philosophi: quid sicut bonum est in omnibus praedicamentis, ita boni pedissequa ipsa voluptas. Immo etiam, ut bonum et unum transcendunt omnia, ita est quaedam summa voluptas quae hoc bonum unumque sequitur.
spacer 4. Quod denique sit particularis voluptas, ut antea divisimus, hinc etiam patet, quia apertis verbis dicit Aristoteles, diversas esse species voluptatis, easdemque subiectis, obiectis, et praedicamentis distingui. Postremo sparsim easdem penitus distinctiones voluptatis tradit, quas nos perspicuitatis causa in unam tabulam cogere conatti sumus, quam rem eo multo lubentius fecimus ut usus huius doctrinae ad fructum humanae vitae destinetur, quae tamen res factu difficilis est tyronibus hoc loco, quia in hoc capite totus est philosophus in refutatione errorum circa voluptatem, et quidem in ista refutatione, ut solet, oracula obscura et abdita mysteria loquitur. Ne ergo sophistica errata veritatis pallio veloque tecta veritatem sordidam pro honesta, et scortum veluti pro virgine adolescentulis obtrudant, operaepretium red esse putavi idipsum faciendum esse quod feci, ut distinctione voluptatis tradita et tractata, vera voluptas a falsa, casta ab iniusta accurate red cognoscatur. Aliter sane periculum est ne iuvenes (qui sunt minus idonei auditores moralis philosophiae) dulce venenum turpis voluptatis potiusquam alexipharmacum aut antidotum castissimae virtutis eligant.
spacer 5. Caeterum ut summatim quae aguntur ab Aristotele in hoc captie, et quo ordine discutiuntur, singula intelligas, observandum est quod primo refellit opinionem eorum qui voluptatem definiunt ortum seu generationem esse. Deinceps illos errare docet qui dixerunt voluptatem nullam esse in bonis. Hinc non minus falli illos ostendit qui voluptatem idcirco malam docuerunt esse, quia malis hominibus et ipsis belluis convenit, quasi vero eadem bonis et malis convenit. Postea resolvit obiectiones eorum qui nullam voluptatem optimam esse censuerunt. Postremo illos insanire et delirare concludit qui voluptatem virtutum actionibus impedimento esse somniarunt. Argumenta sophismata sunt et nullius fere usus, omitto igitur et ad magis necessaria veniam. Obiter et cursorie tamen hoc dicam, quod voluptas non sit generatio, quia non est a non ente ad ens naturalis motus. Secundo, quod aliqua voluptas sit in bonus constat, quia virtutis actionem sequitur. Ad tertiam obiectionem respondeo argumentum non tenere, quia eadem voluptas bonis et malis non convenit, sed specie diversa. Quarto, manifestum est aliquam voluptatem esse optimam, quia sine voluptate beate non vivunt. Postremo, cum voluptas bona sit adiutrix actionis studiosae, stulte obiicitur impedimento esse. Haec summa est eorum quae in hoc capite tractantur. Nunc si quae dubia occurant, breviter absolvam.

6. An voluptas sit ens per se?

spacerOPPOSITIO Voluptas est in omni praedicamento, ut hic docet philosophus. Ergo est in substantia, et ex consequenti est ens per se.
spacerRESPONSIO Voluptas est in omni praedicamento, sed per se in nullo nisi in qualitate, ut pro animi aut corporis passione sumitur. Est ergo voluptas ens per se in qualitate, neutiquam autem ens per se subsistens, ut substantia, ad quam tanquam accidens ad subiectum, et effectus ad causam reducitur.

7. An voluptas definiri possit, et an bene definiatur?

spacerOPPOSITIO Voluptas est aequivocum. Ergo definiri non potest. Antecedens probatur quia est, ut hic ait Aristoteles, in omni praedicamento.
spacerRESPONSIO Voluptas sumitur aut confuse, et sic est aequivocum, aut distincte, et sic ut univocum hoc modo definitur, ut sit delectabilis passio rei, consequens actionem non impeditam, per quam potentia activa coniungitur suo obiecto in quo delectatur.
spacerOPPOSITIO Actio adolescentis in dispositione ad virtutem non est iipedita quominus voluntas, quae est activa potentia, coniungatur suo obiecto, nempe virtuti. Sed hanc actionem semper non sequitur voluptas. Ergo recte voluptas non definitur. Quod non sit impedita actio probatur quia est actio voluntatis, quae secundum philosophos est libera. Quod vero eam non sequatur voluptas etiam probatur quia appetitus vehementer resistit molestiamque infert.
spacerRESPONSIO Actio in dispositione ad virtutem non est simpliciter impedita, ut ais. Quare illam potius delectatio quam dolor sequitur. Ratio est quia, etsi appetitus fortiter resistit, voluntas tamen et ratio multo fortius impetum repellit, unde victoria, unde etiam delectatio nascitur.

8. An voluptas sit in omni ente?

spacerOPPOSITIO Dolor ens erst. Sed voluptas non est in dolore. Ergo voluptas non est in omni ente.
spacerRESPONSIO Cum dicitur voluptas esse in omni ente, intelligitur quoad esse et bene esse, non quoad interitum et non esse rerum. Est autem dolor seu tristitia voluptatis privatio. Vel, si placet, dico quod, sicut omnia appetunt suum bonum, malo non excepto, quod sui conservationem, hoc est bonum expetit, ita omnia desiderant suum iucundum, non excepto dolore, qui suum bonum et iucundum habet. Nam si ens et bonum convertuntur, ipsaque voluptas perpetua et individua comes sit boni, necessario sequitur quod voluptas sit in omni ente per se, non autem in privatione entis. Sed animadvertendum hic est quod, sicut in appetendo bono appetitus, ita in alacriter sequendo bono voluptas universaliter hoc loco sumatur. Nam ut est in rebus omnibus naturalis appetitus (omnia enim appetunt suum bonum), ita in omni ente est naturalis voluptas, qua acuitur hoic appetitus and hoc bonum persequendum.

An voluptas ulla per se sit eligenda?

spacerOPPOSITIO Nihil per se est eligendum nisi virtus, ut in libris Ethicorum et Topicorum docuit Aristoteles. Sed voluptas non est virtus. Ergo per se non est eligenda.
spacerRESPONSIO Neque in Ethicis neque in Topicis electionem per se ad solam virtutem revocat, sed ad bonum animi. At aliqua voluptas, ut illa quae virtutem et beatudinem sequitur, est bonum animi. Quare aliqua voluptas est per se eligenda. Alii respondent voluptatem mentis per se eligendam respectu voluptatis quae sensibus percipitur. In textu vero Aristoteles per se aliquam voluptatem, et optimam et per se eligendam, esse concludit.

9. An voluptas sensitiva magis ex defectum quam usu boni percipiatur?

spacerOPPOSITIO Usum et actum voluptatis plerunque tristitia sequitur, ut habet Aristotles in libro Problematum ubi quaerit cur omni animal tristatur post coitus. Ergo voluptas magis ex defectu quam ex usu cognoscitur. Praeterea vetus est illud, quod carendo magis quam fruendo rerum usum percipiamus, et, ne sim molestus in hac re, hoc quidem constat, quod libertas vincts, sanitas aegrotis, esurientibus cibus, moseris voluptas longe gratior sit quam illis qui haec mala non sentiunt. Voluptas ergo magis ex defectu quam ex usu percipitur.
spacerRESPONSIO Sin intelligas per magis percipi, magis cognosci aliquo modo, concedimus haec omnia vera esse quae obiicis. Sed per magis percipi hoc loco magis sentiri intelligimus, quippe de sensitiva solum voluptate movetur quaestio, quae quidem voluptas in usu et actu nullam tristitiam aut dolorem secum coniunctum habet. At illa in defectu posita spe, metu, et dolore plena est, magisque doloris quam voluptatis habet. Sitienti ergo potus gratior est, non propter defectum qui dolorem genuit, sed propter praesentem usum quam tam siticulosus percipit. Idem dicendum est de caeteris exemplis quae adducuntur.

10. An melancholici sint dedissimi voluptati?

spacerOPPOSITIO Melancholici sunt brevissimae vitae maximeque infirmi, ut docet philosophus in libro De longitudine et brevitate vitae. Ergo non sunt omnium deditissimi voluptati. Praeterea in superiore capite melancholicos frigidos appellavit philosophus minusque incontinentes.
spacerRESPONSIO Melancholici instar terrae sunt, lentoque pede trahuntur ad voluptatem. At semel tracti captique illecebris voluptatis diutissime flammam conceptam sentiunt, formamque Veneris semper ad sepulchrum impressam tenent. O Sophocles male audis, quod senex, philosophus, mortuus, in Veneris deliciis vixeris, puella super genu tuum bubo super sepulchrum fuit! blue Pergam. Melancholici quidem infirmi sunt, sed eo magis devoti voluptati, tum quia illorum phantasia corrupta est, tum quia hostis facilius vincit ubi infirmitatem languidam repugnantem, vel potius consentientem, habet. Quod melancholici magis frigidi et minus incontinentes dicantur, hoc dictum est respectu primi motus ad libidinem, non respectu consuetudinis qua melancholici omnium in omni scelere, maxime in luxuria vitae, flagitiosissimi. Ingeniosissimi autem et studiosissimi, si se religioni et pietati dederint. Hinc illud dii aut daemones sunt melancholici.

11. An voluptas sit generatio?

spacerOPPOSITIO Voluptas est prima delectabilis actio naturae. Sed haec est generatio. Ergo voluptas est generatio. Maior constat quia nihil in constitutione rerum praecedit voluptatem agendi. Probatur minor quia, si haec actio non sit generatio, nihil est, propterea quod hoc primum intendit natura.
spacerRESPONSIO Maior fallax est. Nam voluptas non est actio, sed agentis coadiutrix qualitas et causa. Minor etiam non est vera, quia generatio non est proprie actio. Abunde hoc ipsum exemplis in textu a sensibus et intellectu petitis demonstratur. Nam quae a visione rei pulchrae, aut quae ab auditione dulcis harmoniae nascitur voluptas, non est generatio, quia ex indigentia non est procreata. Similiter de aliis exemplis dicendum est quae ab Aristotele adducuntur.

Utrum voluptas sit bonum?

spacerOPPOSITIO Voluptas malis et feris convenit. Ergo non est voluptas bonum. Ratio tenet quia bonum cum malo nullam affinitatem, nullum consortium habet.
spacerRESPONSIO Fallax est argumentum in textu a secundum quid ad simipliciter, ut aiunt. Non enim sequitur, quia aliqua voluptas malis et feris convenit, ergo nulla voluptas bonis convenire potest, quippe est voluptas et bona et mala, ut multis exemplis artificum et artium ostenditur in textu.

spacer12. An voluptas sit impedimento actionibus virtutis?

spacerOPPOSITIO Voluptas avocat animum a virtute, ut est in septimo libro Ethicorum. Ergo est impedimento actionibus virtutis.
spacerRESPONSIO Mala seu foeda voluptas est impedimento actionibus virtutis. Honesta autem et moderata cusa coadiutrix est, ut ante ostendimus, quia ad bonarum actionum consuetudinem movet, incitat, et impellit hominem.

Utrum dolor sit simpliciter et semper contrarius voluptati?

spacerOPPOSITIO Dolor est causa voluptatis aliquando. ergo non est semper contrarius voluptati. Antecedens probatur quia in tormentis nonnunquam iusti et patientes viri gaudent. Iustis enim et bonis viris mors ipsa ludus est.
spacerRESPONSIO Respondeo patientiam, iustitiam, et conscientiam studiosi viri esse fortissima quasi moenia contra omnes tyrannum impetus et procellas. Non tamen haec probant quod dolor non sit contrarius voluptati. Nam etsi vi mentis et confidentia causae fortasse doloris vulnera non sentiant patiens, est tamen dolor contrarius simpliciter voluptati respectu eius partis in qua utrunque inest. At si dividas subiectum, et voluptatem in mente contemplantis, dolorem autem in appetitu corporis patientis ponas, argumentum hoc tuum insidiosum est, a bene divisis ad male coniuncta, quia eandem partem subiecti non respicis in qua dolorem et voluptatem ponis.

13. An sit voluptas in Deo?

spacerOPPOSITIO Voluptas est accidens. Ergo non est in Deo. Nam secundum philosophum nullum accidens est in Deo.
spacerRESPONSIO Voluptas divina in Deo est, non humana, eademque non accidens sed per se subsistens Deus. O dulcis voluptas! Quid addam? Nihil addam, quia tantae voluptati addi potest nihil.

bar

Caput viij
De prospera fortuna.

RAETER voluptatem mentis et virtutis, de qua nunc diximus, alia quaedam bona ad foelicitatem requiruntur, nimirum illa ornamenta fortunae. Ornamenta dico, quia non sunt principia. Vestiunt tamen et plurimum adornant foelicem, quippe ad existentiam foelicitatis, non ad essentiam spectant. Cum ergo habetur hic sermo de prospera fortuna, tum quia foelicitatem ornat, tum quia foelicem fortunatum facit. Et ut ordine haec omnia fiant, primum quaerit philosophus quid sit fortuna: an ipsa natura, an mens humana, an Dei providentia? Naturam negat esse, quia est incerta. Mentem humanam negat esse, quia rationis imperio non est subiecta. Dei providentiam negat esse, quia est plane inconstans et saepe iniusta. Deus autem (ut utar verbis philosophi) est dignus omni honore, et quoniam omnium quae in hoc mundi ambitu continentur est dominus, et quoniam cuique pro merito distribuit ea quibus dignus est, bonis scilicet praemia et malis supplicia. blue At caeca fortuna saepissime contraria facit, non est ergo fortuna Dei cura aut providentia.
spacer 2. Quid ergo est? Unum certe istorum est, ut ait Aristotles, nempe natura, non tamen absoluta illa, quae est principium motus et quietis, quaeque semper propter finem indubitatum agit, sed occulta vis quaedam rationis expers, quae oculatos et sapientes fugit, et apud caecos minusque prudentes regnat. Hinc illiud in textu, ibi esse rarissime fortunam ubi ratio, prudentia, et providentia vincunt. Qoud sit vis quaedam naturae ostendit philosophus, quia huiusmodi rebus inest quae in nostra potestate sita non sunt, quaeque raro et praeter expectationem nobis contingunt, ut si fodiens terram aut miser in serpentem aut fortunatus in aurum incidat, si motum fodientis spectis, vis quaedam natura est; si eventa consideres, ipsa fortuna dicitur. Natura motum, fortuna casum dedit. blue At si attendas, non sine vi naturae operantis utrumque. Natura enim est per se causa et agit opus, fortuna autem est causa per accidens et agit nihil. Ignorantibus causas hoc nihil aliquid, sapientibus autem aliquid nihil planissime videtur. Non est ergo fortuna natura per se, sed natura aliqua ex perte et modo dici potest fortuna, at tum maxime cum contingentium rerum ignorentur causae. Latentibus enim causis, saepe naturae opera fortunae eventa dicimus. Sed plura de hac re in Physicis, si Deus mihi vitam indulserit, ut ipse iisdem edendis fortunatus fiam. blue Sed de fortuna nunc agens, cum mea ipsius fortune et casu, nomine Casus, ludo.
spacer
3. Exempla Aristotles in textu de prospera fortuna multa sunt, quae ut satis nota et perspicua penitus ommito, venioque ad problemata et dubia resolvenda quae ex verbis Aristotelis elicuntur.

4. Utrum ignorantia sit causa fortunae?

spacerOPPOSITIO Fortuna in textu naturae nomine definitur. Ergo ignorantia illius causa non est. Ratio tenet, quia ignorantia incerta est, et cum certa actione naturae coniungi non potest. Praeterea ignorantia privatio est. Ergo per se causa rei nullius est. Argumentum tenet, quia privatio est non ens, quod causa esse non potest. Nam ex non ente nihil fit.
spacerRESPONSIO Ut ipsa fortuna est ens solum per accidens, ita causam non absolutam sed per accidens habet, nempe ignorantiam. At in fortuna considerantur duo, incertitudo rei et contingens res ipsa. Si incertitudinem spectes, ignorantia causa est; si rem contingentem aut eventum consideres, causa vis quaedam occulta naturae dicitur.

5. Utrum fortuna repugnet divinae providentiae?

spacerOPPOSITIO Apertissime Aristoteles in textu fortunam divinae providentiae opponit, cum hanc certam, necessariam etiustam, illam incertam, contingentem, et iniquam appellat. ergo una alteri repugnat.
spacerRESPONSIO Parum attendis et observas sensum philosophi, qui opponit utramque quoad nos solum et respectu ignorantiae, cui (cum causas, vires, motus rerum omnium nof percipit) multa praeter expectationem contingunt, eademque videntur mira et dicuntur fortuita. Caeterum Deo (ut praeclare et sapienter hic docet) omnia praesentia sunt, omnia certa, explorata omnia. Illius ergo providentia facta sunt omnia. Quod dicat in textu philosophus autorem et causam Deum non esse rerum contingentium, sed fortunam, nec omnino illum habere curam malorum, quibus maxime fortuna favet, intelligendum est jpenitus eodem modo qou diximus, nimirum nec causam esse nec curam habere quiad nos ignorantes causam et curam. Quod vero secundum Aristotelem sit Deus causa omnium, haec verba in text manifeste docent: est, inquit, Deus omnium quae in hoc mundi ambitu continenter dominus. Quod malorum curam gerat, liquido hinc constat, cum dicat nihil sine divina providentia fieri, nihil evenire posse. Qjuod denique hoc loco dicat, non mabere malorum curam, intelligendum est (si penitus velis considerare textum) non eo respectu habere curam ut pro malis actionibus et scelerate vita iisdem bona fortunae donet. Sic, inquit, iniquus et iniustus haberetur Deus. At inquit a Deo iniquitas omnis, omnisque iustitia est prorsus aliena. blue

6. Utrum foelicitas quicquam commercii habeat cum fortuna?

spacerOPPOSITIO Ubi sapientia praevalet, ibi fortuna locum tenet. Sed in foelicitate sapientia praevalet. Ergo in foelicitate fortuna locum non tenet. Maior et minor sunt Aristotelis.
spacerRESPONSIO Foelix hoc loco uti fortuna dicitur, non ut domina, sed ut captiva et serva suarum actionum, idque non quoad essentiam et internum habitum, sed quoad existentiam et externum ornatum. Sic licet foelix sit sapiens, aliquid tamen commercii cum fortuna habere potest, non ut trahatur ad incerta eventa rerum, sed ut, ipsa inserviente fortuna, ornatior fiat. Foelix enim videntem fortunam admittit, insolentem spernit.

7. Utrum fortuna prospera magis sapientibus quam stultis conveniat?

spacerOPPOSITIO Sapientes vere fortunati, stulti amentes et insani dicuntur. Ergo fortuna magis sapientibus quam stultis convenit.
 spacerRESPONSIO Vetus est illud fortuna favet fatuis. blue Ratio est ipsa definitio prosperae fortunae quae hic ab Aristotle in textu traditur. Est, inquit, prospera fortuna quodammodo natura rationis expers, id est (si interpreteris) causa sine ratione, varia, inconstans, caeca, quae luscos et caecos, id est stultos et ignorantes, suos amicos ad opes, dignitates, et honores trahit. Doctos vero, iustos, et sapientes tanquam hostes semper repellit, nisi veluti in bello capta sit et cogatur ad tempora eorum usibus inservire. At sic capta insolens, perfida, et proterva manet donec ab illis ad suos amicos redeat. Quod urges in argumento, sapientes vere fortunatos esse, verum est quod ais in hoc sensu, quod sint fortunatis, vel quia recte utuntur fortuna prospera, vel quia adversam facile contemnunt. At dicti, iusti, sapientes raro priore modo fortunati sunt. Ratio est quia non a fortuna, sed a divina providentia pendent.

8. Utrum omnes incertae actiones naturae dicantur fortuitae?

spacerOPPOSITIO Omnes incertae actiones naturae sunt praeter intentionem naturae. Ergo sunt fortuitae. Antecedens probatur quia natura semper intendit finem propter bonum. Argumentum tenet a definitione fortunae, quae est causain raro contingentibus praeter intentionem rei quae evenit.

RESPONSIO

Actiones incertae duplicem respectum habent, vel:

Causae suae. Hoc modo nullae actiones naturales omnino dici possunt fortuitae.
Ignorantiae nostrae. Isto autem modo acceptae dici possunt fortuitae, quia sunt nobis (ignorantibus causas) incognitae. Quod vero dicis actiones incertas fieri praeter intentionem naturae, ut verbi causa cum monstrum fiat, respondeo in particulari natura, non universali hoc erratum contingere.

9. An aliquis sit forte foelix?

spacerOPPOSITIO Naturali propensione ad virtutem aliquis forte fit bonus. Ergo eadem ratione fieri potest foelix. Antecedens est Aristotelis in textu, ubi docet nativa anima generositate et aliis dotibus vel pueros aliquando ad virtutem amplexandam moveri. Quos, inquit, si interroges unde hanc propensionem habent, respondent se nescire. Si ulterius petas cur ergo hoc agunt, respondent quia placet. Concludit philosophus hos forte bonos et studiosos fieri. Eodem modo de foelici liceat disputare.
spacerRESPONSIO Nec forte bonus nec forte foelix nascitur. Respondeo ergo ad locum Aristotelis quod forte fiat bonus, non quod fortuna bonum efficiat, sed quod sic affecto ad virtutem, sui affectus causa adhuc non pateat. At causa vi sua certa est, tametsi fortasse bene affecto beneque ex inclinatione naturae agenti non sit satis nota.

Utrum fatum et fortuna simiul constent in naturalibus eventis rerum?

spacerOPPOSITIO Fatum es inevitabilis necessitas in rebus, causaque per se. Ergo una cum fortuna constare non potest.
spacerRESPONSIO Fatum et fortuna simul constare possunt, sed diverso modo. Nam fatum necessarium causarum ordinem et nexum ad producendum effectum, fortuna autem ignorantiam causarum ordinis et nexus spectat.

10. Utrum phanatici mirabilia loquentes id forte agant?

spacerOPPOSITIO Phanatici, ut est in textu, lunatici et furentes forte sunt. Multo ergo magis forte mirabilia loquuntur, quippe neque intentionem sic loquendi nec sagacitatem intelligendi habent.
spacerRESPONSIO Phanatici et forte sunt, et forte loquuntur mira, si ignorantiam causarum et aversam intentionem spectes. At neutrum fortuitum est si causas ipsas consideres. Nam certa intemperies humorum causa morbi est. Certa possessio daemonum aut divina agitatio mentis est causa loquendi mira. Saepe enim homines morbis afflicti mortique proximi loquuntur mira. Ratio est quia animus tum proximus est libertati suae. Divinitatem enim mens humana habet, et vi sua arcana sapit, at dum est sub hoc mole corporis raro splendescit, donec ad morbem proprium suae libertatis evolet. Hunc est quod in ipso articulo mortis saepe homines prophetae fiant, necnon etiam in vita aliquando per elevationem animi ad primam causam, in qua omnia mirabiia vident. Tales plerunque sunt melancholici, dii aut daemones, moribus, ingenio, vita, ut ante docuimus. Istiusmodi enim (ut docet philosophus in textu) saepe numine afflantur, et citra rationem, quandam habent appetitionem ad agendum aliquid. Dicuntur autem numine afflati, qui ob numinis quasi praesentiam furore perciti in raptum mentis (quam extasin vocant) adiguntur, et ita alienata vel elevata mente nihil vi rationis, sed potestate numinis impellentis agunt. Saepe enim mens divinitus instincta mirabilia loquitur.

11. An sit divinum quiddam in omni fortuna?

spacerOPPOSITIO Omne divinum, constans et excellens bonum est sed in omni fortuna non est constans et excellens bonum. Ergo in omni fortuna quiddam divinum non est. Maior patet quia omne divinum providentiam Dei causam sui habet. Minor constat quia fortuna cum ignorantia et temeritate coniungitur.
spacerRESPONSIO Ut respondeam huic argumento, sit haec castrophe huius disceptationis de fortuna quod nulla omnino sit fortuna si coelum, si naturam, si Deum spectes. Nam fortuna illic solum esse dicitur ubi causa rerum contingentium ignoratur. At Deum nulla causa latet aut latere potest, cum sit prima coeli, naturae, omniumque causarum et rerum causa. Est tamen divinum et, si placet, numen aliquod in fortuna omni, non ut Iuvenalis cecinit, blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerSed te
Nos facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus
,

sed ut olim Hippocrates dixit in omni morbo divinum quiddam esse, quasi diceret aliquid semper in morbo est Deo notum, ignotum homini. Sic in fortuna quiddam divinum est respectu hominis ignorantis illius causam fortuitum, respectu autem Dei disponentis omnia certum et necessarium dicitur. O Deus, da verae sapientiae lumen intellectus et numen nomenque fortuna cedet!

bar

Capita viiij et x
De perfecta probitate rectaque ratione.

ISTOTELES hoc loco id facit quod olim Apelles fecit, qui postquam singulas Veneris partes et membra in distinctis tabellis graphice depinxerit, omnes in unam tabulam coegit. Sic cum de unaquaque virtute particulatim egerit philosophus, nunc omnes virtutes in unum quasi corpus colligit, unoque nomine communi appellat honestam probitatem. Est ergo probitas quasi speculum omnium virtutum, omniumque iustarum actionum veluti reflexio. In hac enim officia studentium virtuti non aliter quam praecepta artium in synopsi aut epitome continentur. Recte ergo definitur probitas collectus habitus omnium virtutum, vel potius habitus recte agendi secundum omnem virtutem recteque iudicandi de officiis actionibusque virtutum. Hinc probus is quidem habetur qui est perfecte studiosus, quique vera bona a falsis, solida a fucatis, externa corporis et fortunae ab internis animi opibus bonisque accurate distinguit, qui denique non (ut hodie parisiti) placentia canit, non verba dat auribus, non cicutam pro medicina, non (ut utar verbis Aristotelis) insalubria pro salubribus unquam propinat, febricitanti non vinum sed aquam, indignis non honoris praemium sed ignominiam tribuit. Quare, ut is non habetur santus qui vere salubria refugit eligitque venena, sicunt plerunque febribus laborantes faciunt, ita is vir probus et honestus non est habendus qui ea indicat sequiturque bona, quae saepe in ruinam et offensionem utentis tendunt. Talia sunt illa fortunae bona, ut principatus, honor, divitiae, quae ardenti quasi febri accensi mortales in suam ipsorum perniciem frequenter expetunt, suamque sitim eousque non explent donec miseri in sepulchrum et Gehennam ruant. Is vero cui quaecunque suapte nature sunt bona (sive animae, sive corporis, sive fortunae) etiam bona sunt et salutaria, neque vanis fortunae aut corporis bonis depravatur trahiturque in scelera, is inquam verissime vir probus dicitur, ut ille verissime sanus qui salubribus medicinis acceptis sospes est et sanitatem red quaerit.
spacer 2. In sequenti capite disserit philosophus de recta ratione, de qua antea obiter in ultimo primi libri egerat. Ratio cur de recta ratione agit est quia secundum virtutem vivere est nihl aliud quam secundam rectam rationem vivere. Necesse ergo est ut quid sit recta ratio et quid sit secundam rectam rationem vivere hic demonstratur. Quid multis? Recta ratio est quasi lex, gnomon, aut vox iusta prudentis vir, vel accuratius sic, si placet, recta ratio est habitus mentis qiu suo imperio sensum, appetitum, affectum subdit et semper in officio virtutis continet. Hinc secundum rectam rationem vivere est nihil aliud quam animae partem sensibilem et rationis expertem, omnesque in ea affectus subigere, adeoque non pati omnino ut sensus, appetitus, aut affectus praedominetur aut triumphent animo, quippe hanc tyrannidem non fert natura, quae sensus inferioresque omnes potentias animae, menti, et rationi subiecit, rationem autem et mentem subiecit nulli nisi primae causae a qua lumen habet. Pulcherrimum illud est quod de hac re in textu dicitur, nempe quod corpus animae causa omnisque inferior potentia in rerum natura superioris gratia fiat.
spacer 3. At si quaeras hic quomodo hoc fiat ut sensus, appetitus, et affectus, natura sua procaces et petulentes servi, iugo rationis coerceantur, respondet philosophus facilius hoc sensu considerantis secum quam philosophantis arte et praeceptis percipi. Nam ut medicus non tenetur omnia scire, aut respondere ad omnia de quibus infirmus otiose dubitat, ita philosophus omnia non resolvit quae sunt vel cuivis obvia vel minus necessaria. Oportet enim hominem aliquod suo ipsius sensu et animo considerare compertumque habere, nec omnia ex aliis quaerere. Tu tecum ergo revolve et resolve mihi hoc dubium, an sensus, appetitus, aliaeque inferiores potentiae animae cum suis affectibus subserviant rationi? Tu quidem ipse melius hoc nosti quam ipse Plato, nam in teipso aut pugna aut victoria latet. Hoc solum te docet philosophus, si sensibus des palmam, o miser, cadis; si recta rato vincat, ter foelix vivis, et ut sic vivas diu vitae auctorem precor, id ipsum quaeso repreceris.

4. Utrum probitas sit omnium virtutum unio?

spacerOPPOSITIO Distinctarum specierum unio fieri non potest. Sed virtutes sunt distinctae species. Ergo earum unio fieri non potest, et per consequens probitas omnium virtutum unio et collectio definiri non debet. Maior est Porphyrii in communitatibus et differentiis praedicabilium. Minor constat quia virtutes sunt species distinctae qualitatis.
spacerRESPONSIO Probitas hoc loco pro habitu communiore ipsa virtute sumitur, et sic species natura distinctae uniri et copulari possunt, quippe omne magis commune minus communia continet. Alii respondent hanc propositionem solum intelligendam esse in formis substantiae, quae nunquam commisceri possunt, ut tertia species inde creatur.

5. Utrum aliquis praeter foelicem possit esse perfecte studiosus?

spacerOPPOSITIO Nemo est perfecte studiosus nisi perfecte agat secundum omnem virtutem. Sed perfecte secundum omnem virtutem agit, praeter foelicem, nemo. Ergo solum foelix est perfecte studiosus. Maior est Aristotelis in definitione virtutus, minor in definitione foelicitatis.

RESPONSIO

Perfecte studiosus considerari potest bifariam, vel quoad:

Vitam activam. In hac nemo potest esse perfecte studiosus nisi perfecte etiam agat secundum virtutem.
Vitam contemplativam, at in hac potest.

Sed attendendum est quod vir probus hoc loco perfecte studiosus appelletur aequivoce, non quod perfecte semper agat secundum omnem virtutem, sed quod rectisime bona perfecta, ut sciens medicus pharmaca salubria, eligit.

6. Utrum recta ratio sit semper norma virtutus?

spacerOPPOSITIO Virtus nonnunquam affectum animi in opere et actione sequitur. Ergo recta ratio non est semper norma virtutis. Antecedens patet in fortitudine, quae iram, in aequitate, quae misericordiam, in modestia, quae verecundiam sequitur. Ratio tenet, quia affectus definitur quaedam animi a recta ratione deflexio.
spacerRESPONSIO Omnis declinatio a summo gradu virtutis non est, ut docet philosophus in Ethicis, culpanda, si ad maius bonum et non ad vitium tendat. Exempli causa, si compassio alienae miseriae et spes futurae innocentiae iudicem a severitate legis et extremo iustitiae avocent. Insuper hoc dico, quod omni ex parte vera non sit haec affectus definitio. Nam solum vehemens animi passio nos a virtute et recta ratione flectit.

7. An inferior pars animae sit naturaliter subiecta superiori?

spacerOPPOSITIO Animus incorporea substantia est, eiusdemque partes alienae sunt a motu naturae. ergo naturaliter una pars alteri non est subiecta. Praeterea anima est substantia natura sua indivisibilis. Ergo in partem priorem et posteriorem dividi non potest. Postremo quod naturaliter fit aliter fieri non potest. Ergo si naturaliter una pars animae sit subiecta alteri, aliter fieri non potest. At contrarium experientia constat, cum saepius sensus et appetitus rationem vincunt quam ab illa vincuntur.

RESPONSIO

Animus consideratur bifariam, vel:

Absolute, ut est spiritus, et sic est cum suis partibus ab omni motu naturae et divisione alienus.
Comparate, ut est actus corporis, et sic naturaliter moveri, dividi, et mutari potest, sed per accidens solum respectu existentiae suae in corpore, non respectu essentiae, quam semper inanem ab omni motu, divisione, et mutatione tenet, ut Aristoteles in tertio libro De Anima aperte docet. Usus huius loci est ut intelligas corpus fieri propter animam, sensum et appetitum propter rationem, rationem autem propter Deum.

8. Utrum ulla sit lex certa subiiciendi affectus rectae rationis imperio?

spacerOPPOSITIO Affectus vehementes sunt naturales motiones animi a recta ratione, ut in textu docet philosophus. Ergo non est lex ulla subiiciendi illos imperio rationis. Argumentum probo quia quae naturaliter insunt aliter se habere non possunt.
spacerRESPONSIO Affectus quidem sunt naturales, sed inchoate, non absolute, et proinde lege rectae rationis et usus mutari et coerceri possunt, ut rationis imperio obsequantur. Lex quidem haec certa est, quia ratio certa est quae iubet, virtus certa est quae regit, actio certa est quae perficit rationis et virtutis opus. Scire tamen hoc ipsum in quovis homine res quidem difficillima est, quia multi sunt recessus animi, multae latebrae, quas nemo melius intelligit quam is qui aut vulnus affectuum aut victoriam virtutum sentit.

9. An notione vel recta ratione aliquis fiat foelix?

spacerOPPOSITIO Notio instruit animum quid sit agendum, recta ratio dirigit. Fieri ergo potest ut aliquis notione rectaque ratione fiat beatus. Praeterea, ut ante docuit philosophus, aliquis propensione naturae ad virtutem fieri potest bonus. Ergo multo magis notione rectaque ratione praditus fieri potest foelix.
spacerRESPONSIO Recta ratio hoc loco pro intentione aut sola instructione animi, non pro executione vel actione virtutis sumitur, et hoc modo in malo recta ratio inesse potest, ut in aegroto medico medendi scientia. Sed ut ager medicus seipsum non semper sanat, ita qui rectam rationem habet ex necessitate ad virtutem semper non tendit. Aliis enim multi recte praescribunt qui tamen ipse scelerate et flagitiose vivunt. Alteri parti argumentationis tuae dico quod non teneat ratio, quia ad propensionem naturae, de qua Aristoteles superius loquitur, adiectus est usus actusque virtutis, qui foelicem et foelicitatem efficit.
spacerOPPOSITIO Contemplatione, ut docet philosophus in decimo Ethicorum, aliquis sit foelix. Sed notio animi cum recta ratione coniuncta, est contemplatio. Ergo notione animi aliquis fiat foelix.
spacerRESPONSIO Contemplatio praeter notionem animi est immanens actio mentis, tota in virutute primaque causa defixa. Si talem ergo notionem intelligas, facile concedimus omnia. At hic notio pro scientia tantem aut intentione animi sumitur.

bar

Caput xj
De amicita et eius partibus.

HOENIX iam inter mortales in theatrum volat, avis rara, avis una, avis pulchra, amicitia. Pylades olim et Orestes ceperunt hanc avem, sed cito ab illis in coelum avolavit. Recepta illic est, ad terram non rediit. Dicam tamen de illa, ut si forte a coelo in terram cadat, signis notata, firmius teneatur. Salve, sanctissima amicitia, gratissima est praesentia tua. Fallor certe. Ubinamque es, quam sanctam, quam gratam nominavi? Tui umbra apparuit, tui umbram sequar. O dulcis amicitia, cuius umbra tantopere delectamur!
spacer2. Sed ludo, et tamen non ludo, quia solum nomen amicitiae vivit, res ipsa non vivit. Nam si viveret, tanta caritas charitatis non esset. blue Amicitia enim omnes charos et dilectos reddit, immo reddit beatos, ut hic docet philosophus. Nam hinc prima huius capitis petita est conclusion, ideo scilicet agendum esse de amicitia, quoniam in omni vitae statu, summo, infimo, in omni fortuna, secunda, misera, in omni tempore, primo, ultimo, necessaria est ad virtutem et foelicitatem amicitia. Iustus enim non est si desit concordia. Foelix non est, si desit amicitia. Verum ut hoc ipsum dilucidius patefiat, multa hic Aristoteles praecepta tradit, multa etiam dubia et difficultates de amicitia movet. Praecepta quae tradit consistunt maxime in duobus, nempe in distinctione et definitione amicitiae. Distinctio ust, ut alia sit innata amicitia, alia acquisita. Innata duplex, una communis, quae est concordia et quasi harmonia omnium. Alia minus communis, quae in sensu et ratione utentibus manifeste cernitur. Sic graculi cum graculis, columbi cum columbis facile coniunguntur, et sic inter patrem et filium, virum et uxorem, dominum et servum, vi quadam naturae insita est dilectio, quae naturalis amicitia dicitur.
spacer 3. Acquisitae amicitiae tres hoc loco species a philosopho assignantur, utilis, iucunda, et per se honesta: utilis spe lucri, iucunda spe voluptatis, honesta anchora solius virtutis fulcita est. Duae priores species amicitae tam bonis quam malis convenire possunt, frequentius autem malis, quia avidius quaestum et voluptatem mali quam boni aucupantur. Boni autem probique viri et suos utiles aliquandos amicos et iucundos habent, non tamen sordidos illos qui e sterquiliniis opes effodiunt aut libidinose ut lenones vel parasiti vivunt, sed qui divitias iuste acquirunt et qui salibus ingenii honesti capiuntur. Boni enim et iusti viri (mortales cum sint) tam opes ad usum quam voluptates ad oblectamentum animi moderate quaerunt. Verum cum duae illae priores species amicitiae sunt in bonis saepius fluentibus ad malum quam bonum. Bonorum est cavere sibi ne navigantes ad portum in syrtes incidant, quippe in divitiis et deliciis esca dulcis sed plena veneno latet. Utilis ergo amicitia et delectabilis illa, ambae, inquam saepiuscule meretrices sunt, fronte sua picta in amplexum suum viros incautos trahunt. Eccho solum virtutis in illis est, non vox ipsa virtutis. Non enem nesciunt avari et parasiti sub pallio amicitiae nomineque amici dissimulare mala, quippe ad unguem illud didicere poetae, blue

Tuta frequensque via est per amici fallere nomen.

At virtutis vocem non audiunt, aut si audiunt, recte quidem non intelligunt,

Tuta frequensque licet via, crimen habet.

Quid restat? Nisi ut concludam cum philosopho neque commune neque minus communein concentu rerum, neque insitam neque acquisitam, eam scilicet quae in utilitate aut voluptate ponitur, esse veram amidiciam, sed eam solam quae inter bonos est et virtutis nomine definitur. Haec enim sola constans, stabilis, et firma est, quia virtus ex qua coalescit firma et inconcussa manet. Haec (si definire velis) est duorum hominum in unum veluti metamorphosis et transmutatio, vel, ut quidam recte dixit, est unitas duorum, quia ex duobus unum fide et consensu facit. Vis ergo magna, vis mira est verae amicitiae, quippe, ut fomes et magnes virtutis, incedit et trahit ad unitatem omnia. Quare, ut sol oculus coeli, ita amicitia anima mundi dicitur. Sed martalis haec anima fuit, qua mundus privatus et in discordiam nunc lapsus non aliter quam corpus sine vita iacet.
spacer 4. Sed quid opus est verbis? Haec anima, haec vera amicitia definitur a philosopho mutua, firma, et studiosa benevolentia inter duos virtutis causa suscepta, morum et studiorum similitudine corroborata, aequalitate iusta, foelicitate sancta. Brevius sic: amicitia est virtus vel affectio virtuti simillima, quae solum bonos reciproco amore beatos facit. Brevissime autem hoc modo: amicitia est bonorum affectio in consensu virtutis et foedere veri amoris posita. Huius obiectum est amabile bonum per se, non utile, non iucundum, non voluptuosum illud de quo modo diximus. Brevis ero. Pater huius virtutis est reciprocus amor, mater similtudo morum, filia una dulcedo vitae, altera vitae perfectio, nempe beatitudo. Nam nihil magis in hac vita beatos facit quam vera amicitia, sit illa vel cum aliis contracta vel in teipsum convers. Quid? An potest quispiam esse amicus sibi? Qui noc constet cum definitione amicitiae, in qua ad minimum requirit duos? Interroga Aristotelem, et docebit te quomodo duo unus fiant, cum amicus sit alter ego, et etiam quomodo tibi amicus fias cum animae partes in consensu virtutum uniantur, qualiter inimice et discordes naturae sunt. Vis esse? Vis bene esse? Affectasne bona? Maxime teipsum diligis? Amicus certe es ipse tibi, nam haec sunt officia verae amicitiae. si ergo voluntatem et mentem virtutis imperio subiicias, si secundam rectam rationem et virtutem vixeris, si quae vere sint bona vere dilexeris, amicitia in teipsum conversa est, et si desit tibi Laelius, Laelius tamen in teipso vivit. blue Sed o misera aetas mundi in qua nec aliis nec nobismetipsis vere amici sumus! blue Postremum quod requirit Aristoteles in hoc capite est us amici sint aequales, hinc illud solum insinuans, quod dispar amicitia, qualis est inter regem et subditum, inter dominum et servum, inter patrem et filium, inter virum et uxorem, non sit perfecta per se nominanda amicitia. Nauralis enim vel civilis amor potius quam fidelis amicitia dicitur.

5. Utrum amicitia sit necessaria in omni statu vitae?

spacerOPPOSITIO Est solitarius quidam status vitae, idemque alienus ab omni societate, ut docet philosophus in primo Politicorum. Ergo est aliquis status vitae in quo non est necessaria amicitia. Ratio tenet, quia omni amicitiae est societas. Nam aliter non potest esse reflexio et reciprocatio amoris.
spacerRESPONSIO Vita duplex est: theorica, quae illic, activa, quae hic intelligitur. In theorica vita aliquando contingit ut exurgat Deus aut daemon inter mortales qui omnem societatem et communionem diffugit. Deus, si alta mente defixus in Deum vivat, daemon, si conscientia suorum celerum confixus lucem et societatem fugiat. Caeterum in statu activae vitae, de quo hic agitur, pars nulla carere amicitia et societate potest. Praeterea dico quod theophili istiusmodi qui eremitica vita delectantur usum amicitiae in consensu appetitus et rationis, voluptatis et mentis, corporis iam victi, et animi triumphantis sentiunt.

6. An sit naturalis aliqua amicitia eademque inter similia vel dissimilia?

spacerOPPOSITIO In omni amicitia debet esse reciprocus amor. Sed in naturali amicitia non est reciprocus amor. Ergo non est naturalis amicitia. Maior est Aristotelis in hac capite. Minor probatur quia in rebus naturalibus non est usus rationis aut sensus, quae solum hunc reciprocum amorem gignunt.
spacerRESPONSIO Etsi Aristoteles in primo Physicorum amicitiam negat fuisse causam et principium rerum, res tamen naturales sine amicitia esse non dicit, red quo illic concludit ex contrariis principiis oriri veluti incredibilem concentum et harmoniam in effectis, ut constat in cantu optimo qui ex sonis discordibus vocibusque diversis constat. Quod urges, hoc posito, reflexum amoris requiri, respondeo quidem in rebus sensu et ratione carentibus esse muttum quasi motum amoris. Instinctu enim naturae veluti gratae res inimatae fiunt, non autem est mutuus hic amor perfecte nisi in solo homine, in quo proprie et per se amicitia ponitur.
spacerOPPOSITIO Naturalis amicitia est nihil aliud quam unio rerum diversarum, non similium. Ergo amicitia naturalis potius est inter contraria et diversa quam cognata et similia. Antecedens constat quia ipsa principia quae sunt contraria amica fiunt in omni affectu. Ratio tenet, quia contrarium magis contrario eget quam sui simili. Amat enim terra pluviam (ut ait Euripides) blue cum exaruit.

RESPONSIO

Principia rerum naturaliam considerantur duobus modis:

In se, et sic sunt contraria.
In effectis suis, et sic sunt amica, et vinculis quasi amicitiae inter se unita. Male igitur urges quod naturalis amicitia sit ex contrariis, quia principia in se considerata sunt diversa. Aliquid esset quod urges, si in ipsis compositis probares disiuncta. Quod denique urges poetam et ex illo exemplum, dico hoc non probare propositum, quia in unione pluviae cum terra non est contradictio, sed singularis consensio, quae naturalis amicitia dicitur.

7. An nihil in hac vita sit factu difficilius quam amicum fieri?

spacerOPPOSITIO Quod vel a natura inest, vel naturam sequitur, non est factu difficile. Sed amicum fieri est a natura, vel naturam sequitur. Ergo amicum fieri non est difficile. Maior constat. Minor probatur, quia amicitia est naturalis affectus, eiusque causa amor. Amicum ergo fieri est naturale, eiusque causa nasci ad societatm. Praeterea difficilius est foelicem quam amicum fieri.

RESPONSIO

Amicitia consideratur duobus modis, vel pro:

Naturali amore, similitudine morum incaepto, et consuetudine vitae corroborato, et sic est affectus naturalis, factuque facilis.
Interno habitu voluntatis, ratione incaepto, et virtute confirmato, et sic quia difficile est studiosum esse, difficilius est factu amicum fieri. Tot enim sunt insidiae et illecebrae tum naturae tum fortunae, ut voluptates, divitiae, honores, quibus a fide et foedere amicitiae avocantur mortales. Quod addis difficilius esse foelicem quam amicum fieri nego, quia satis est ad foelicem ut vere studiosus virtutis fiat. At hoc satis non est ut verus amicus fiat. Praeterea foelix in seipso unus et singularis est, amicus vero alterius fidem observandam habet. At nihil difficilius est quam unum animum ex duobus fieri. Nihil difficilius quam omnes latebras et recessus in animo alterius observare, aliumque sic vincere officioque tibi vincire ut is tibi, tu illi unus idemque fias.

8. Utrum reciprocus amor amantis in amatum sit propria causa amicitiae?

spacerOPPOSITIO Similitudo morum et societas vitae sunt proximae causae amicitiae. Amor autem est prima, communis, et remota causa. Ergo propria non est. Amor prima est causa, quia primum movet. Remota, quia prima. Communis, quia ipsis belluis etiam est accommodata.

RESPONSIO

Amor reciprocus sumitur trifariam, vel pro:

Naturali instinctu in omni ente, quo res quaelibet ad sui simile generandum et quasi diligendum movetur.
Sensibili quodam motu et appetitu, ut in brutis animantibus, quae gratum veluti animi officium sui amantibus reddunt.
Benigno affectu appetitus in homine, qui ratione ad amicitiam et ad constantiam in ea nos trahit. Et hic amor est proxima, propria, et coniuncta causa verae amicitiae. Est enim hic amor individuus comes amicorum, qui omnia amicorum communia facit, redditque amicos ingenio, moribus, fide, benevolentia pares.

9. Utrum amabile et amandum sit idem?

spacerOPPOSITIO Amabile et amandum sunt coniugata. Ergo reipsa sunt eadem. Ratio tenet, quia coniugata sola ratione differunt.
spacerRESPONSIO Hoc loco ad idem non referuntur ab Aristotele haec duo. Nam amabile bonum dicitur quod est per se bonum, amandum autem quod respectu huius vel illius occasionis bonum appellatur, ut opes respecto liberalitatis, respect magnanimitatis honor. Amabile igitur est per se obiectum verae amicitiae, non semper amandum. Nam id saepe amatur quod per se amabile non est. Sola enim amabilis virtus est, aliaque amanda propter virtutem Respondeo ergo hac non esse vera coniugata, cum ad idem non sunt relata.

Utrum ulla sit inter virum probum et improbum amicitia?

spacerOPPOSITIO Improbus potest esse utilis et iucundus viro studioso. ergo potest esse amicus, et ex consequenti potest esse inter virum probum et improbum amicitia. Nam dividitur amicitia in utilem, iucundam, et honestam.
spacerRESPONSIO Id solum utile et iucundum est quod est amabile et honestum. Improbus autem nec amabilis nec honestus est, et ideo nec utulis nec iucundus amicus haberi debet. Illo tamen uti licet probo et sapienti vro, sed uti licet ut servo, non amico, ut instrumento, non ut socio vitae. Nam ut scoria cum auro, palea cum grano, ita utilis et iucunda improbi societas cum vera amicitia iungitur.

10. Utrum amor Dei erga mortales dicatur amicitia?

spacerOPPOSITIO Si id quod magis convenire videtur conveniat, et id quod minus. Sed nobilissimum et divinissimum bonum in amicitia Deo convenit. Ergo etiam ipsa amicitia convenit. Minor probatur quia maximum bonum in amicitia est alium diligere propter se, suumque amicum bonum sibique virtute similem efficere. Sed hoc maxime Deo convenit, qui hominem propter se diligit, eumque sibi sola virtute iungit.
spacerRESPONSIO Deus hominibus plusquam amicus est, quia Deus est. Amor ergo Dei plusquam amicitia est, quia amor Dei est. Ad argumentum igitur dico verissimum illud axioma esse in illis quo comparari possunt. Sed infiniti cum finito, aterni cum caduco, divini cum humano, ipsius Dei cum homine nulla fieri potest comparatio, reciprocatio aequi amoris nulla. Quod vero nos diligat Deus, voluntatis est. Quod nos ad se trahat, potentiae est. Quod nos sibi similes virtute efficiat, ut amici Dei vocemur, solius bene placiti et benignitatis est. Meremur nihil, nihil tanto amore dignum rependimus. blue

11. Utrum amicitia in utilem, ucundam, honestam, ut genius in species dividatur?

spacerOPPOSITIO Aristoteles in textu dicit amicitiam esse genus, et tres istas species enumerat. Ergo est divisio generis in suas species.
spacerRESPONSIO Nomen generis hoc loco analogice, non proprie, sumitur. Sunt enim hae aequivoce species amicitiae. Caeterum attende, si verissime nomen utilis et iucundae amicitiae intelligas, nimirum ut nihil sit utile sine virtute, nihl iucundum sine affabilitate aut comitate. Recte quidem haec species dici possunt, quia virtutes distinctas suas causas et fundamenta habent.

Utrum aequalitas personarum, proportio rerum, similitudo morum, semper et necessario ad veram amicitiam requirantur?

spacerOPPOSITIO Vera et essentialis forma amicitiae est sine ista proportione personarum, rerum, et morum. Ergo haec tria ad veram amicitiam non requiruntur. Antecedens probatur quia vera et essentialis forma amicitiae est mutua et (ut ita dicam) identica dilectio amicorum. Praeterea si haec tria essent ad amicitiam necessaria, ut pauper nullus magnificus, ita pauper nullus amicus esset, quippe inter potentem et pauperum nulla est aequalitas personarum, nulla proportio rerum.
spacerRESPONSIO Uno verbo respondetur huic ratione quid hic aequalitas personarum, rerum, morum, non ad pondus, sed ad iustitiam intelligatur. Iustitia autem non aequilibrium arithmeticae, sed geometricae proportionis observat, et sic magnis viris honesti et studiosi pauperes possunt aequivalere. Et certe rationem non video cur in illis nobilitas generis, ornamenta virtutis in his contemneret. Raro nobilium aut amor aut amicitia in egentes studiosos fluunt. blue O utinam saepius fluerent, ut hi ab illis occiduas opes, ab his illi perennes virtutes et honores capiant!

12. Utrum amare sit melius quam amari in vera amicitia?

spacerOPPOSITIO Amari est perfectio amoris, amare autem eiusdem motus et quasi transitus amantis in amatum. Ergo amari est melius quam amare. Antecedens constat quia amare est actio transiens ipsius amantis, at actio est quidam motus adhuc non fixus. Cum vero ad terminum aut subiectum amatum pervenerit, tum fixus amor et perfectus est. Hic autem amor non actio sed passio, non amare sed amari dicitur.
spacerRESPONSIO Ut melius est dare quam accipere in liberalitate, ita melius est amare quam amari in vera amicitia. Quod vero urges amari esse perfectionem activam amoris, libenter concedo perfectionem esse. Sed respondeo hic respectum non haberi operis facti, sed melioris meriti. At, comparatione facta, nemo philosophorum inficias ibit quin is qui amat quam qui amatur plus longe mereatur.

spacer13. Utrum, deficientibus fortunis, mutuus amor sufficiat in amicitia?

spacerOPPOSITIO Deficientibus amicis, ut docet philosophus, non est beatus. Ergo, deficientibus fortunis, muilto minus est amicus, et ex consequenti, deficientibus rebus, mutuus amor non sufficit. Argumentum hoc tenet a maiore ad minus. Nam magis videtur posse constare foelix sine amicis quam amicus sine fortunis, cum in amicitia rerum proportio requiratur.

RESPONSIO

Foelix et amicus considerari possunt duobus modis, vel:

Quoad esse, et sic foelix sine amicis, et amicus sine fortunis esse potest.
Quoad bene esse, et sic non potest. Nam ut magnus ardor mentis in foelicitate quoad suum esse, ita mutuus amor voluntatis in amicitia sufficit.

An idem velle et nolle in omnibus sint amicorum propria?

spacerOPPOSITIO De amicis veris verum hoc est, quod unam mentem et voluntatem habeant. Ergo idem velle et nolle amicorum propria videre esse. Pone, si placet, in volendo et nolendo dissentire amicos. Divortium proculdubio amicitiae erit.
spacerRESPONSIO Breviter respondeo idem velle et nolle in actionibus virtutis propria quidem esse amicorum. Caeterum inter amicos veros aliquando fieri potest dissensio de rebus minus necessariis, imo aliquando etiam de suspectis moribus, si detur occasio. At levis et brevis debet esse omnis inter amicos altercatio. Nam gravis et longa relinquit vulnus, cuius cicatrix melle amicitiae vix unquam sanari potest.

14. An amicus pro omni scelere commiso sit deserendus?

spacerOPPOSITIO Vera amicitia nulla est cum improbo. Sed scelere commisso amicus sit improbus. Ergo pro scelere commisso est deserendus.
spacerRESPONSIO Amictia vera dissolvenda est pro scelere commisso, si amicus sponte et ex malitia offenderit. At si infirmus aut incautus in committendo fuerit, et in commisso non pertinax, sanato quasi vulnere manere debet amictia. Sic vir bonus fidelis medicus et amicus erit. Nam ut bonus medicus infirmum, vulnere accepto, non deserit, sed curato vulnere eundem ad sanitatem restituit, ita amicus verus poenitentem amicum non debet relinquere, sed, quantum in se est, eundem consolari.

bar

Capita xij, xiij, et xiiij
De amicitia inter consanguineos et de amicitia erga se.

AMPUS spatiosus admodum disserendi datur cum de amicitia, melliflua virtute, agitur. Sequatur igitur copiosum Aristotelem, et tamen, flosculis collectis eorumque succis veluti expressis, breviter concludam omnia. In his tribus iam sequentibus capitulis emergit duplex quaestio: una, an sit amicitia inter affines, altera, an probus seipsum diligat.
spacer 2. Quod sit amicitia inter affines et consanguineos hinc constat, quia omnibus animantium generibus id a natura insitum est, ut miro quodam amore afficiantur in suos. Quippe nex ferox leaena, nec tigris Indica (quantumvis truculenta fera) hoc affectu caret, nedum homo, qui naturae communi rationem coniunctam habet. Caeterum intelligendum est quod haec amicitia sit naturalis, non moralis illa, dispar, non aequalis, de qua antea egimus. Se definire velis hanc amicitam, nihil aliud est quam humanae naturae affectus quo sanguine inter se coniuncti se invicem vehementer amant. Nam ut quadam occulta ipsius naturae in ipso utero formantur partes et membra corporis quo omnia inter se benigna et amica esse videantur, ita transfusa haec vis naturae est in sanguine coniunctos, ut maiore se invicem amore prosequantur quam alii, nisi ut monstra ab orgine motuque naturae ipsi penitus defecerint. Hinc illud odium Dei et hominum est qui suum sanguinem, id est, sanguine coniunctos, oderit. blue Nam monstrum est pater si suum filium, monstrum est filius si suum patrem oderit. Hos enim amorem non odium, amicitiam non discordiam ipsa natura docuit. O Nero, o vipera, o monstrum naturae, cur matrem nutricem iugulas? Exclamarem potius, o tempora in quibus multi Nerones, viperae, et monstra vivunt, qui magis sanguine suorum parentum et consangiuneorum quam dulcissimo deorum nectare delectantur!
spacer 3. Sed progredior. Moventur in textu dubia. Primum est cur pater magis filium quam filius patrem diligit. Resolvit hoc verbo Aristotles, quia pater filium ut artifex suum opus diligit. Est enim filius imago, spes, opus, et amor patris. blue Alterum dubium est an benevolentia sit amicitia. Respondet proprie quidem non esse, quia benevolentia est communior ipsa amicitia. Nam benevoli saepe sumus in eos quos nunquam vidimus, at nisi intercesserint necessitudo, familiaritas, et consuetudo vitae, amici non sumus. Requiritur enim ad veram amicitiam ut cum amico aliquos modios salis devores. Postremum huius capitis dubium est an concordia sit amicitia. Respondet affinem et cognatam affectionem esse, non tamen reipsa penitus eandem, Latius enim patet, ut exemplis aperte in textu docet.
spacer 4. Sequentium duorum capitum haec summa est, quod vir probus seipsum ut verus amicus diligat. Facta distinctione res aperta erit. Amans ergo sui dicitur duobus modis, vel qui privatam impensius expetit utilitatem aut voluptatem, quarum causa omnia agit, et sic probus nequaquam est amans sui, sed potius improbus, vel qui virtutis solius causa omnia agit bonaque solida moris et et mentis comparat, et sic vere amans sui vel amicus sibi vir probus et honestus dicitur. Imo, ut in decimoquarto capite (quod est ultimum istorum trium quae nunc simul tractantur a nobis) docet philosophus his bonis moris mentisque tanquam veris divitiis accumulatis vir probus maxime omnium seipsum diligit. Nam quamvis (si bona naturae et fortunae respicias) magis amicum quam seipsum amat. In bonis tamen animi (in quibus vera amicitia consistit) seipsum multo magis quam amicum amore amplectitur. Avarus enim est istorum bonorum vir probus, et avide in gaza suipsius animi illa reponit, sed iam,

Tempora mutantur et nos mutamur in illis, blue

quippe longe maior et numerosior est hominum turba qui vehementi affectu ad bona utilia et iucunda feruntur, suosque amicos et seipsos magis illorum causa diligunt quam qui per se honesta quaerunt et illorum gratia seipsos sibi vel aliis vere amicos reddunt. Durum est si dicam id quod Aristoteles dicit, homines esse proditores non amantes sui, hostes capitales non fideles amicos sibi, si, relictis bonis animi, utilitatem et voluoptatem, duo illa maxima mundi idola, exosculentur, et tamen somniant se esse amantes sui. Dulcis fortasse hic est ad tempus amor, at revera odium est, et lethale venenum habet.

5. Utrum pater magis filium quam filius patrem diligat?

spacerOPPOSITIO Uniuntur et accumulantur omnia naturae beneficia in filio. Ergo filius magis patrem quam patrem filius naturae vi diligeret. Antecedens probatur quia filius est imago, spes, amor, et opus patris. Argumentum tenet quia unita vis fortior est quam dispersa amoris. At amor est unitus in filio, in patre vero est quasi movens et transiens ad filium. Praeterea probabile est illum magis diligere qui plura beneficia accipit. At filius plura beneficia quam pater accipit. Ergo filius patrem magis quam pater filiam diligit.
spacerRESPONSIO Pater diligit ut principium filii et amoris sui. Filius autem est quasi reflexa patris imago. Ita amor filii umbra est respectu amoris qui a patre fluit. Quare, etsi unitus est paternus amor in filio omniaque beneficia amoris paterni in illum accumulata, reflexus tamen debilior est, quia actio magis in principio agendi quam in subiecto patiendi cernitur. Est autem pater amandi principium, filius patiendi subiectum. Amat enim pater, amatur filius. Amatus etiam redamat, sed amans pater amatur debilius, ut agens agendo repatitur, sed minorem vim sentit. Ad alteram partem argumenti dico quod filius acceptis pluribus beneficiis teneatur plus moraliter amare patrem, non naturaliter. Deo quo genere amoris solum in comparatione hoc loco agitur.

6. Utrum filius sit magis opus patris quam matris? blue

spacerOPPOSITIO Filius est magis opus matris quam patris. Ergo fallitur hic Aristoteles qiu contrarium docet. Antecedens constat, quia in utero matris ipsa substantia materna fingitur, nutritur, confirmatur. Imo nec sic in matre desistit natura, sed manibus illius partes in membra format infantis, mammillis pascit, lacte hoc suum opus perficit. Magis ergo matris quam patris videtur filius esse. Praeterea pater est remota causa, proxima autem mater. Plus denique filius matrem quam patrem ob hanc solum causam diligit, quia materiam et formam proxime a matre sumpsit.
spacerRESPONSIO Duplex est causa filli, formalis et materialis (ut aiunt): formalis pater est, materialis mater. At a formali causa agente nomen et esse res quaevis habet. Ergo filius, qui formam a patre habet, magis patris opus quam opus matris dicitur. Dico tamen filium efformari, nutriri, et corroborari in utero matris, sed ita ut opus in officina artificis, et, ut artifex dat formam operi suo, ita pater dat formam filio, unde opus nomen et essentiam habet. Praeterea pater non est remota causa, si operis perfectionem spectes. Manet enim activa potentia et efformatrix donec opus perficiatur naturae. Postremo falsam matris amandae causam ascribis filio, quippe non formam a matre sumit, sed materiam. Plus tamen plerumque, ut ais, diligit matrem quam patrem, quia diutius sub illius quasi tecto et claustro non natus habitat, et quoniam iam natus maiorem vim et influentiam materni quam paterni amoris percipit, utpote qui semper ab uberibus, ulnis et amplexibus maternis pendet, quique illus dulcisonas voces, lachrymas, variosque affectus, scintillas amoris veri pro se infante cernet.

7. An benevolentia et concordia sint species amicitiae?

spacerOPPOSITIO Benevoli et concordes dicendi sunt magis amici quam qui utilitatis aut voluptatis causa dicuntur. Ergo a coniugatis et etiam a minore ad maius sequitur quod benevolentia et concordia sunt magis species amicitiae quam utiles et iucundae amicitiae, quas antea species esse confirmavit Aristoteles. Antecedens probatur quia benevoli et concordi dicuntur qui una quasi mente unoque corde inter se conspirant.
spacerRESPONSIO Benevolus est qui bene vult alteri, concors qui animo et voluntate consentit alteri. Uterque amicus esse potest, sed non proprie. Utraque affectio amicitia esse potest, sed non si stricte sumatur nomen amicitiae, quippe haec duo nomina latius patent et generis locum saepissime tenent in definitione amicitiae. Est enim benevolentia benigna affectio animi, cuius vi commoti sumus ad bene optandum aliis, non solum propter interna, sed etiam propter exterana bona, eademque vel illis propria vel nobis communicata. Concordia vero definitur facilis affectio animi qua plures in consultatione aut electione rerum ad unanimem consensum permoventur. Sic, ut vides, tam beneovlentia quam concordia latius se fundunt quam amicitia, quia illa in omni genere bonorum sunt, haec autem per se in animi bonis solum versatur.

8. Utrum amicitia fraterna sit firmior quam quae inter alios contrahitur?

spacerOPPOSITIO Natura multum addit roboris fraternae amicitiae, quo amicitia inter alios contracta caret. Ergo amicitia fraterna est firmior. Antecedens probatur, quia omne tale additum tali facit illud ipsum magis tale.
spacerRESPONSIO Natura nihil roboris addit amicitiae ut fiat firmior, sed aliquid dignitatis ut fiat ornatior. Interna enim bona animi, in quibus solum consistit vera amicitia, robur, constantiam, et firmitatem habent. Bona vero naturae et fortunae solum dignitatem et ornamentum amicitiae induunt. Per se ergo non est firmor fratrum quam aliorum amicitia.

Utrum magis amicus seipsum quam amicum diligat?

spacerOPPOSITIO Ad amicitiam veram Aristoteles requirit aequalitatem amoris. Ergo amicus non magis seipsum quam amicum diligit. Praeterea amicus est alter ego. Ergo seipsum et amicum aequaliter amat. Postremo amicos idem velle idemque nolle debet. Ergo non magis seipsum quam amicum deligeret.
spacerRESPONSIO Aristoteles resolvit hoc argumentum distinguendo, nimirum quod amicus magis seipsum quam amicum diligat in bonis animi, magis autem amicum quam seipsum diligat in bonis corporis et fortunae, quae libentius amico cedit. Cum dicis requiri aequalitatem ad veram amicitiam, respondeo aequalitatem proportionis, non ponderis, intelligi debere. Satis enim est in vera amicitia si unanimis amicorum consensus in virtute constet, quae virtus medium ad iustitiam, non medium ad pondus et centrum aequalitatis dicitur.

9. An maxime vir probus seipsum diligat? green

spacerOPPOSITIO Virtutis est in alios fluere et manare, et non manere in seipsa, iuxta illud bonum quo communius, eo melius. Ergo viri probi non est amorem maximum in suo ipsius pectore quasi sepelire, sed magis amico suo eundem communicare. Praeterea dilectio est transiens actio amantis in amatum, non immanens. Ergo nemo seipsum vere diligit, et ex consequenti vir probus seipsum maxime non diligit. Nam si diligeret, idem esset agens et patiens, eidemque actio et passio, nempe dilectio et diligi inessent simul.
spacerRESPONSIO Virtus in alios fluit, si existentiam, et in seipsum refluit, si mentem et essentiam spectes. Bonum ergo quo communius est, eo melius quoad existentiam, non quoad essentiam boni. Nam sic bono nil melius. Quod urges dilectionem esse transeuntem actionem, respondeo id verum esse respectu obiecti externi in quod transit, non respectu principii interni a quo fluit et in quod refluit aliquando. Sic cum vir probus (qui est principium suarum actionum) maxime seipsum diligit, dilectio haec non transit in alium, sed unita in se est manetque firma in voluntate amantis, nisi ab hac in mentem illam transire dixeris. Ad postremam partem argumenti dico quod actio et passio non sunt simul in eodem subiecto. Nam dilectio in una parte animi est ut in principio, in altera vero ut in subiecto, et sic diverso respectu actio et passio simul idem inesse possunt.

bar

Capita xv et xvj
De beato, an egeat amicis? An expediat multos habere amicos?

LIAM de amicitia hoc loco dubitationem movet philosophus, nempe an qui sibi satis est et ex se sufficiens (id est) an beatus indigeat amicitia? Videtur, inquit, non egere. Nam Deus solum per se sibi satis est et abunde ex se sufficiens. At Deus non eget amicitia. Ergo qui sibi satis est et ex se suffficiens non eget amicitia. Caeterum postquam multa de divina perfectione et contemplatione dixerit philosophus, transit ad considerationem humanae naturae, de qua, ut inquit, hic solum habetur sermo et disceptatio. Quaeritur enim an homo omni genere bonorum abundans subique sufficiens amicis egeat. Respondet quidem egere. Tres rationes in textu addit. Prima est quod bona in hac vita nihil secum apportant solatii, nihil dignitatis, se desint amici quibus illa communicemus. Alter est quod vita humana nulla est societatis expers, et proinde vita perfecta carere non potest optima societate, nempe amicitia. Postrema est quod nemo ex se sufficiens vitam ageret solitariam, sed eminentem, qua alios ad virtutem traheret. Exemplo enim maxime ad virtutem vitamque honestam allectantur.
spacer 2. Addit philosophus aliam rationem (mea quidem opinione) istis non minus validam, nimirum ideo beatum egere amicitia quia melius seipsum in amico cognoscat quam si secum in tenebris et eremis privatam vitam transigeret. Ut enim oculos in speculum nobis obiectum defigimus cum velimus facies et formas intueri nostras, quas in nobismet sine speculi reflexu non possumus contemplari, ita certe nemo (tametsi sit sapiens, tametsi beatus) potest quidem seipsum moresque suos melius cognoscere quam si defixis in amicum oculis attentius consideret, in quo seipsum longe melius quam in seipso videat. Est enim nescio quae naturalis dilectio erga nosmetipsos quae plerunque caeca est et saepe nos in iudicando de nobismetipsis fallit. Opus ergo est speculis, opus amicis, qui naevos et naenias nobis demonstrent nostras. blue Age ergo, omnibus abundas bonis? Eo multo magis opus habes amicis ne ab alta fortunae tuae sede cadas, ne tibi misere et solitarie vivas, ne a natura sociabili deficias, ne denique teipsum minus recte et accurate cognoscas. Cognoscere autem oportet si sis sapiens, si sis beatus. Nemo enim perfecte sapiens, nemo beatus qui seipsum nescit. At nescit, si amicis eget.
spacer 3. Dubium quod in proximo movetur capite (utrum expediat habere multos amicos) brevissime ab Aristotele, distinctione facta, explicatur. Si enim veram amicitiam in bonis animi positam consideres, unus amicus sufficit, unus, inquam, si unum possis capere. Se vero utilem et iucundam amicitiam consideres, plures habere licet, sed non multos. Nam, ut acies externorum sensuum hebescit si in multa sine intermissione ferantur diutius, propter imbecillitatem naturae, ita languescit amicitia si se in multos amicos fundat, quippe omnia humana natura sua finita sunt in hac vita, suamque infirmitatem et occasum habent. blue Praeterea multitudo amicorum causa saepissime magni doloris est. Nam cum sint complures, fere semper alicui eorum aliquid accidet adversi et infortunii, quod ubi acciderit, reliquos amici casum indolere necesse est. Sic semper in turba amicorum aliqua occasio emerget mali, aliqua maeoriis causa. Postremo concludit philosophus quod, ut non multos, ita non valde paucos expediat habere amicos. Nam unus, inquit, aut duo in angustiis rerum fortasse non sufficient.
spacer4. Sed quid de numero amicorum nunc agamus. Nam vix unum — vix unum dixi? — imo non unum in rerum natura amicum reperias. Phoenix est, si sit. Foelix es, si amicum phoeniem habeas. Si vero habeas, tene, et plures non quaeras. Nam satis habere unum, quia foelix est qui habet unum. blue

5. Utrum omnibus bonis affluens amicis egeat?

spacerOPPOSITIO Ultra statum perfectionis non est motus ad ulterius aut excellentius bonum. Sed omnibus bonis affluens est in statu perfectionis. Ergo in illo non est motus ad ulterius et excellentius bonum, et proinde talis non aget amicis. Nam hoc ipsum egere arguit omnibus bonis non abundare.
spacerRESPONSIO Sapienter notat philosophus in hac vita non esse statum sine motu, non esse perfectionem sine declinatione aliqua. Cum vero dicat foelicem affluere et abundare omnibus bonis, intelligit quoad natura humana est bonorum capax, quae respectu virtutum (quibus maxime abundat foelix) in statu perfectionis humanae dicitur. Caeterum si haec ipsa bona communicanda consideres, si infinitos scopulos et pericula quibus objoxii sumus, haud negabis ipsum foelicem egere amicis. Neque hoc ipsum egere imperfectionem aut defectionem bonorum internorum arguit, sed rerum externarum usum et solatium in usu cum ipsis amicis docet. Egere ergo dicitur foelix amicis, non quod egeat bonis, quibus maxime abundat, sed ut illa bona ex voto aliis communicet et in illis seipsum consoletur. Alii respondent huic argumento foelicem activum egere amicis, non contemplativum, qui sola contemplatione primarum causarum atque virtutum contentus, et veluti in se contractus, vivit.

6. Utrum melius teipsum ex amico quam ex teipso discas cognoscere?

spacerOPPOSITIO Nemo melius te novit quam tu teipsum. Nemo rectius de occultis animi latebris affectibusque iudicat. Nemo erga te maiorem fidem aut conscientiam habet, ut magis alteri quam tibimetipsi credas. Melius ergo teipsum ex teipso quam ex amico discas cognoscere et iudicare.
spacerRESPONSIO Amicus est amico quasi fidele speculum, a quo repercussae imagines morum amici oculis graphice obiiciuntur. Dico tamen certius teipso neminem teipsum cognoscere, si sincerus sit affectus, si mens sit oculata, si omnes facultates animi sint probe affectae. At quoniam in hoc mortali et caduco vitae circulo caeci plerumque erga nosmetipsos sumus, nostrosque naevos aut velo tegimus aut non videmus, Aristoteles amicum fidelem quasi lyncem requirit, qui oculatius inspiciat, congoscat, et discernat quam nos in nosmetipsos affecti possumus. At si sit phoenix aliquis qui, depositis corporis exuviis, in se a sui ipsius nimio amore redeat, talem admittit posse de seipso rectius iudicare.

An expediat multos habere amicos?

spacerOPPOSITIO Quo bonum communius, eo melius. Ergo plures habere amicos melius est quam habere paucos. Antecedens constat quia habere amicos est excellens bonum.
spacerRESPONSIO Ut fons in multos se effundens rivulos debiliore tantem impetu et motu fluit, ita humana amicitia divisa in plures vim suam, robur, et influentiam perdit. Rationi igitur dico consentaneum esse illud axioma quod adfers in bonis solum illis quae communicari possunt multis. At vera et perfecta amicitia communicari non potest, cum sit ipsa unitas duorum in simplicem contracta unitatem. Nam in vera amicitia, quamvis sint amici duo, uterque dtmen dicitur unus idem et alter ego.

7. An senectus sit omnium aetatum aptissima amicitiae?

spacerOPPOSITIO Senectus natura arida et morosa est. Ergo omnium aetatum non est aptissima amicitiae. Antecedens est Aristotelis in Ethicis et probatur ratione, quia haec aetas quodammodo est ipsa melancholia, quae spongia est ipsius naturae et plane perversus humor. Hinc illud sunt senes avari, sunt senes morosi: avari quia deficit natura, morisi quia abundant melancholia.
spacerRESPONSIO Non hic humorem corporis sed honorem mentis considerare oportet. Veneranda enim canities non est arida, non est morosa, imo non est, ut ais, ipsa melancholia, sed mutato nomine ipsa aetas sapientiae. Ad argumentum igitur respondeo senectutum praeceptis philosophiae formatam, vitaeque optimae consuetudine decoratam esse aptissimam amicitiae, quippe quae experientiam rerum, constantiam actionum, moderationem affectuum, totiusque vitae anchoram et scopum virtutem et sapientiam habet. Haec autem singula alia aetas nulla vendicare potest. Si urgeas hic modios salis devorare debere cum amante priusquam amicum facias, quod quidem cum sene unum iam habente veluti pedem in sepulchro fieri non potest, respondeo per modios salis vires ingenii, consilii, experientiae, aliarumque virtutum intelligi, quae in senectute magis quam in alia aetate vigent eminentque. Si has inveneris, et cum sene easdem habente inieris amicitiam, modios salis devorasti, salemque ingenii habes.

8. Utrum viro probo expediat utiles it iucundos plures uno habere amicos?

spacerOPPOSITIO Utilitatis causa amicus bonorum helluo est, iucundus vero amicus fomes malorum est, ut ante Aristoteles. Ergo non expedit istiusmodi habere plures uno, imo ne unum quidem, cum unus plus satis viro probo noceat.
spacerRESPONSIO Lege philosphum in fine huius captis et intelliges sub nomine amicorum familiares intelligi, quasi diceret, si vis beatus esse, multos ne eligas familiares. Nam ut nimia familiaritas parit contemptum, ita mutitudo istiusmodi amicorum comitem dolorem habet, praesertim si quid contigerit infortunii aut miseriae illis quos tibi familiaritate amicos feceeris. Respondeo igitur te non dextre et apposite interpretari Aristotelem. Nam quamvis fortasse loco utiles et iucundos amicos intelligat, non tamen eo sensu utiles et iucundos accipit quo tu hic accipis. Vult enim tot ex illis probo viro asciscendos esse in amicitiam quot usibus viri honesti recte iusteque inservire possunt, ut verba ipsius textus manifeste docent.

bar

Caput xvij
De usu amici et amicitiae.

IGNA philosopho habenda est haec disceptatio de moribus, quae incipit a virtute et in dulcissimam virtutis Musam, amicitam, desinit. Ambagibus omnino non utar. Multa de amicitia, multa de amicis dixit philosophus. Nunc ergo concludit opus, sed ita concludit ut ultimum vale in amici et amicitiae usu ponat. Docet enim quomodo utendum sit amico, quomodo vivendum cum illo. Res quidem haec necessaria est. Nam ut frustra acquiritur thesaurus si eiusdem usum penitus ignores, ita ignoto amicitiae usu vanissime amicus comparatur. Verum cum multa sint amicorum genera, ut alii naturales, alii civiles, alii iterum pares, alii impares dicantur, et his denique alii utiles, alii delectabiles, alii honesti, quaerendum fortasse est quodnam amicorum genus praecipue hoc loco intelligat philosophus. Responseo verbo insinuare potissimum amicos illos qui utilitati et voluptati virtutum animique bona praeferunt et anteponunt. Caeterum non nego quin in quibusdam legibus et conditionibus tradendis alia etiam amicorum genera intelligat, ut cum dicit licere amico suum amicum vehementius increpare, imo etiam corrigere et castigare, si opus fuerit, hic amicos imperas; iterum cum dicit necessarium esse ut amici fide, amore, et beneficiis inter se aequaliter red concertent, proculdubio amicos pares et aequales intelligit. Maxime autem usum verissimae amicitiae artemque vivendi cum verissimis amicis tradit.
spacer 2. Quid multis? Prima lex est ut haec amicitia sit veluti duorum in unum metamorphoseis seu conversio. Secunda ut sit firmissima amicorum in virtutibus moris et mentis consensio. Tertia ut sit studiorum et affectuum maxima similitudo. Quarta ut sit rerum et fortunarum aequalis non ad pondus sed ad iustitiam proportio Quinta ut sit diuturna consuetudo vitae. Sexta ut sit perpetua sine ulla dissimulatione propter virtutem dilectio. Postremo ut vinis seu scopus omnium actionum sit vera beatitudo. Ad hunc etiam finem seu scopum boni viri tendunt. At amici boni sunt, aut amici nulli sunt, blue quippe vera amicitia, de qua nunc agitur, solummodo inter viros bonos et studiosos virtutis regnat. Quid? An tanta sympathia tantaque animorum consensio inter amicos (tutures et gemellos naturae) est ut nulla inter illos contentio, null dissensio fiat? Illum quidem non dico (scio etenim red amicos in hac vita morales esse, non deos, posseque inter de dissidere), sed hoc affirmo quod, sicut in musica vox discors, ita in amicitia contentio levis esse potest, et iterum, ut in musica vox dissona non tollit harmoniam, ita in amicitia levis amicorum dissensio non extinguit aut dirimit concordiam. Si ergo unquam occasio detur, amici est admonere amicum; si vero hoc non sufficit, obiurgare licet; si adhuc non emendetur vita, licebit intonare minisque agere. At si tum etiam male agendo pergat, licebit dissolvere amicitiam, ita tamen licebit dissolvere ut capitalis illi non fias hostis quem olim non minus quam red teipsum dilexeris. Character ergo maneat in te amoris quantumvis imago deleatur red amicitiae. Nam, extincta virtute, fidelis amicitia evanescit, at, manente natura, amor non desinit. Amicitia enim virtutis est filia, amor naturae servus. blue Quem ergo olim unice amasti, ne demum oderis, quippe dum vivit amicus, spes est ut ad se rediens te fidelem amicum agnoscat suum.

3. An solum inter pares amicos sit licita increpatio?

spacerOPPOSITIO Licet civi viciosum increpare magistratum, uxori licet sceleratum increpare virum, imo filio atque servo patrem et dominum flagitii accusare licet. Ergo increpatio in impari amicitia est licita. Nam inter hos omnes hoc loco impar amicitia dicitur. Antecedens constat ex omnibus fere temporis historiis, in quibus audire licet multos Nathanes, multos Elyas audacter increpantes et accusantes reges. Praeter secundum Aristotelem in Politicis blue magistratus et patres accusandi sunt si violent leges, si prodant patriam. Maior enim civium et filiorum amor esse debet in patriam quam in viciosum magistratum aut patrem, si quid sceleris in rempublicam machinentur.
spacerRESPONSIO Cum Aristoteles hoc loco docet esse licitum superioribus in impari amicitia suos inferiores increpare, inferioribus autem non esse licitum accusare potiores, intelligit solum hoc verum esse secundum leges humanae amicitiae. At si superiores non solum leges amicitiae, sed etiam leges patriae et iustitiae violent, dissoluta iam amicitia. Inferioribus etiam suos superiores suorum scelerum admonere licet, sed iuste, prudenter, considerate. Nam licentiam subiditis et inferioribus concedere accusandi meliores est fenestram aperire ad magnam tum audaciam tum perniciem sceleratis, qui levissimas occasiones accusandi et increpandi sument. blue
spacer 4. Uxor par et aequalis amica est viro. Ergo illi maxime licebit virum increpare. Antecedens quia in Politicis et Oconomicis uxor individua socia, non serva, comes, non hospes viri dicitur. Concludo igitur hic in textu plurimum falli Aristotelem, tu quia uxorem inaequalem suo viro amicam nominat, tum quia libertatem obiurgandi illi non concedit.
spacerRESPONSIO Assentaris quidem nunc foeminis, quas forsan non audes offendere. Sed te non accuso, qui munus opponentis iam subis, qui plerunque fuco rationis fallaces et falsas conclusiones texis. Respondeo igitur uxorem esse parem et imparem suo viro: parem, si debitum amorem, imparem, si viri naturale imperium spectes. Quare, etsi socia vitae non serva philosopho in Politicis vocatur, impar tamen et subiecta est imperio viri, ut idem philosophus postmodum exponit. Concludo igitur non falli Aristotelem, neque in hoc quod imparem appellet, neque in illo quod obiurgandi liberatem non dederit. Nam si dedisset fomentum in lingua mulierbri, flammam inextinguibilem et magnum incendium excitaret. blue Si sapias ergo, utere imperio tuo, uxoris faucibus fraenum iniicias. Quod si non feceris, verborum fulmina haud mendicabis necnon cum Socrate sola patientia vinces.

5. Utrum, amicitia deleta, ullus amor personae manere debeat?

spacerOPPOSITIO Causae dissolvendae amicitiae iustum merentur odium. Ergo, dissoluta amicitia, nullius personae amor manere debet. Antecedens probatur quia causae dissendae amicitiae sunt scelera et flagitia amici dissimulantis. Ratio tenet quia vix probus est qui sceleratos et flagitiosos amat. @@@@@
spacerRESPONSIO Causae divellendae amicitiae merentur certe odium, quia peccata sunt, sed non odium personae. Nam aliud est odisse culpam, aliud est odisse personam. Age ergo, scelere commisso, exuitur amictia, non tamen malitia, amicitia deleta, induitur. Ut ergo medicus putridum abscindit membrum et tamen sanat hominem, ita amicus deserit dissimulantem hostem, non tamen odit virum. Deserit hostem qui flagitiosus fuit, non odit virum, quia fieri potest ut amore et amicitia victus fidelem et firmam amicitiam colat.

spacer6. An morte dissolvatur vera amicitia?

spacerOPPOSITIO Omnis affectus humanus morte dissolvitur. Sed vera amicitia est affectus humanus. Ergo vera amicitia morte dissolvitur. Maior constat quia affectus est motus ipius appetitus qui una cum corpore humano concidit. Minor est Aristotelis in his libris et etiam in Ethicis ubi amicitiam affectum nominat. Praterea si amicitia virtus concedatur esse, morte tamen extinguitur, quia non virtus mentis sed moris definitur esse, quippe circa bonum, quod est obiectum voluntatis, non circa verum, quod est obiectum mentis, versatur amicitia.
spacerRESPONSIO Amicitia consideratur duobus modis, vel ut est quidam motus animi ad consensum virtutis, et sic una cum vita humana transit, vel ut est ipsa virtus, et sic superstes fit. Nam etsi moriente homine actus amicitiae desinit, essentia tamen longe excellentior et divinior superest quam antea fuit. Si urgeas manere non posse, quia illius subiectum tollitur. Respondeo subiectum non tolli. Est enim voluntas, voluntas inquam, non illa quae nobis cum belluis est communis sensitiva, ut aiunt, sed intellectiva, quae sua ipsius natura immortalis est semperque mant. Quid ergo vis ut amici se invicem post mortem diligant? Vis ut se mutuo cognoscant et admirentur? Non te referam ad Aristotelem de cura defunctorum disserentem, nec ad Africanum illum maiorum qui de caelo cum suo nepote amice disputat. blue Sed si domesticum exemplum inspectare velis, refero te ad sidus illud foelicis memoriae Philippum Sidnaeum, qui in Arcadia sua nobili ingenii monumenta de hac re acutissime disseruit. blue Hoc solum iam ut philosophus addo, nullum animi bonum corporis morte tolli aut in sepulchro contegi, sed excellentius diviniusque factum in animo post mortem relucere magis, primaeque causae clarissimo fonti et speculo bonorum omnium propius adiungi. Unde concludo quod, sicut in speculo per reflexum a tergo cernuntur multa, ita post mortem nobis primam causam intuentibus veluti per reflexum apparere possunt infinita. Ratio est quia infinita causa causarum et rerum motor est quem intuebimur. Sed plura de hac re disces si illum quem honoris causa modo nominavi attende et diligenter legas, qiu (ut a viris amicis fideque dignis accepe) de re nulla moriens magis solicite magisque sapienter disputavit quam de immortalitate animi, et de ratione qua post mortem sororem suam comitssam Pembrochiae, piulcherrimam virtutum et bonorum gemmam, aliosque amicos hic relictos cognosceret.

bar

PERORATIO OPERIS
AD LECTOREM

MICE et perhumane lector, quioniam tibi tuisque Musis omnia devovi senctutus meae studia, benigne quaeso hoc pignus a me dextera nunc manu tibi porrectum accipe. Opus quidem non magnum est, at non indignum favore tuo, quippe in eo, ut vides, non colores Iridis sed imagines virtutis per reflexum a speculo tibi obiiciuntur. Imagine virtutis dico, non ideae, non umbrae, non falsae et vanae rerum tabella. Huc enim tendit omnis conatus omnisque in hoc opere labor meus ut morales virtutum imagines animo loquantur tuo. Loquantur inquam, nam certe vocem, ingenium, artem loquendi habent. Si viribus naturae preaestas, fortitudo loquitur. Loquitur temperanti si voluptas titillet. Si te afflictet ambitio, modestia loquitur. Loquitur iustitia si iniuria laedat. Quid multis? Caelesti quasi igne inspiratae omnes omnium virtutum imagines loquuntur. Si te unquam adversa fortuna, si te miseria vulneret, fortunatus es si illas loquentes audias. Nam meliora loquuntur haec tibi quam Alexandri olim imago Caesari loquuta suit, quem tamen (ut ferunt historici) ad lachrymas non fictas provocavit. Sed nihil moror.
spacer 2. Cum his imaginibus, studiose lector, meiopsum geniumque meum commendo tibi. Nam senex iam sum, infirmus sum, diuque abesse non possum a sepulchro meo. Quamdiu tamen vivo, loquar tecum imo decurso vitae statio tamen, si placet, loquar tecum. Disputato tecum in scholis, opponam, respondebo. Quid ais? Vis mecum mortuo disputare? Disputabis certe, si rudiora haec mea scripta legas. Nam in illis utcunque vivam, et ex illis, ut licet, tecum disputabo. Quid restat? Nihil certe, nisi te exorem ut hoc opusculum grato animo a me datum benevole volo a te acceptum esse intelligam. Quod si intelligam, plura polliceor quae genius meus, fidelius nuncius a sepulchro (si ipse non vivam) offeret et loquetur tibi. Spero equidem oracula philosphiae et, ut decet, loquuturum. At, perbenigne lector, si philosphus est, et illum aut incaute loquentum aut invite errantem animadverteris, humaniter mone, corrige si placet. Nam homo sum et errare possum, at in errore contumax et perversus esse libenter nolo. blue Si vero discendi causa me legas, audeo hoc dicere, me decies cum interpretibus lectum Aristotelem tibi tuisque studiis non temere commendasse. “Decies lectum ais? Accuso te vanitatis, qui toties idolum philosophorum adorasti.” Excuso meipsum. Bis decem annos necessitate coactus professor philosophiae fui. Proposui tum quidem nec verbis meos (quod docui) auditores fallere, nec tibi, quem amo, lector, umbram et speciem solum philosophiae nunc scriptae commendare. Legere ergo saepius Aristotelem eiusdemque interpretes mihi religio, non superstitio fuit. Nam et ad legendum bene et ad scribendum caute me semper trahebat ratio, movebat conscientia. Vale, studiose lector, et si vitae meae lucernae oleum Christus lux vitae concesserit, lucernam studiorum meorum extingui non sinam donec plura tibi his datis meliora dederim. Interim iterum vale, mei quaeso in tuis precibus ad Deum fusis memor esto (ingeminabo hoc verbum), memor esto.

Vale 20 Septembris anno 1596.

Finis