Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

REFLEXUS SPECULI MORALIS
Qui Commentarii vice esse poterit
in Magna Moralia Aristotelis
Auctore Johanne Caso,
in Medicina Doctore,
Collegii divi
Johannis Praecursoris
Oxon. olim socio

DIGNISSIMO VIRO BONARUM LITERARUM INPRIMIS STUDIOSO
RICHARDO PHETIPLACIO ARMIGERO AMICO SUO SINGULARI S. P. blue

ULTUM ac saepe mecum cogitans (vir amicissime) quodnam tandem symbolum veri amoris gratique animi pro tuis in me beneficiis iam senex apud te relinquam, aliud sane te dignius nullum invenio quam aliquod monumenti ingenii, quo maxime tu quidem delectaris. Recte quidem ille, blue

Quam libri faciunt, fama perennis erit.

Ut ergo aeterna tui nominis tuaeque illustris et antiquae familiae memoria habeatur, monumentum parvum ingenii de magnis moribus conscripsi, quod Phetiplaciorum nomine et patrocinio iam primum in lucem edo. De magnis moribus dico, quia magnus Aristoteles, quem interpretor, Magnorum Moralium hos libros nominavi, et recte sane, nam in iis veluti in thesauris maximorum hominum verissimae opes, arma, et insignia fortunae insunt (mentis morumque virtutes intelligo) ex quibus vera nobilitas et honor constat. Accipe ergo (vir insignis) tesseram senectutis et voluntatis meae. Accipiat etiam parvulus Phetiplacius tuus, familiae flos, spes magna posteritatis tuae. Meminerit olim hoc adolescens senem patri et sibi dedisse speculum, in quo reflexum virtutum videat. Et fortasse, ut reflexi radii solares in vitro opposito soli maiorem flammam et calorem excitant, ita quidem virtutum imagines in hoc speculo ab illo conspectae ardentius desiderium et sitim bonarum literarum efficient: hoc saltem docebunt illum pluris aestimare virtutis studia quam insignia honoris, tametsi illa a multis, magnis, et antiquis familiis duxerit. Nam si me audias minorem laudem meritus non est Gulielmus Phetiplacius armiger ille atavus tuus qui Reginae collegio Oxonii, litteris et literatis iam florenetissimo, benefactor fuit, quam alii tui nominis et domus qui vitam pro patria oppignorarunt. O quam pauci hodie armigeri benefactores literis et literatis sunt! Sed tu optimum exemplum habes quod imiteris. Quid urgeo? Currenti non addam calcar. Novi enim hac re consilium tuum, animum propensum novi. Pergam. Donum quod tibi nunc offero (vir generose) veluti granum est, parvi fortasse ponderis, magni amoris tamen. Qui amor parem amorem postulat: si ergo me ames, mihi satisfactum est. Nam praeter amorem nihil quaero. Vale 20 Septembris 1596 ab aedibus meis Oxonii.

Tui studiossimus,
IOANNES CASE

bar

AD LECTOREM BENEVOLUM

NNO abhinc undecimo (perbenigne lector) in Ethica Aristotelis librum conscripsi, quem idcirco Morale Speculum tum nominavi, quoniam in eo expressae formae et imagines virtutum facile conspiciuntur. Ab illo equidem tempore, promissi memor, otiosus non fui. Sed quantum in me erat operam dedi ut (oraculis universae philosophiae editis) tibi (cui omnes lucubrationes meas et studia destinavi) tandem pro viribus satisfacerem. Sed spe penitus fallebar mea. Nam postquam perfeci opus, typgraphus negavit praelum. Causa iusta, ut ait, negandi fuit ne volumine alibi forte impresso ipse suarum rerum magnam iacturam faceret, ut in Politicis bis terve impressis fecit. blue Admisi causam, opus occului, et oportune quidem, tum quia meis ipsius sumptibus rem tantam non potui perficere, tum quia nova sidera philosophiae exorta sunt, Pererium, Zarabellam, Pacium, Collegium Conimbricense, aliosque doctissimos viros intelligo, qui de eadem materia disserentes omnes huius aetatis interpretes facile superarunt. Ne ergo lucernam, ut aiunt, in sole accenderem, aut noctuas ducerem Athenas, libenter mihimet imperavi iustum silentium. Caeterum contra spem, amicorum tandem assiduis et importunis precibus devictus, necnon propemodum coactus iterum in luce prodeo, et ut agricola novos fundos iam colo, quos alii, ut ita dicam, agricolae hactenus non coluerunt. Per hos fundos libros Oeconomicorum blue et Magnorum Moralium intelligo, in quibus exponendis perpauci aut nulli omnino interpretes desudarunt. Maior hinc mihi certe labor et sudor fuit, sed uberior, uti spero, tibi fructus erit. Opusculum autem hoc novum (studiose lector) Speculi Moralis mei Reflexum nomino: Reflexum dico, quia eaedem imagines et form ae virtutum in his libris intuentibus offeruntur quae in libris Ethicorum olim apparuerunt. At mentis tuae radiis in centro speculi quasi collectis, maiorem fortasse vim et aestum virtutis ex reflexu senseris quam ex primo Speculi intuitu antea percepisti, Contendo etenim in hac epitome flammulas in animis adolescentum accendere, et non tam ornatas ipsas proponere virtutes quam ad illarum osculum et amplexum exemplis pertrahere. Hoc equidem idcirco iam ago, quia ubique has castas virgines, id est virtutes, languentes video. Sed quid mens sine virtute? Poeta te docet: blue

Mens virtutis inops, mare piscibus, alite coelum
spacerSideribus mundus, gramine terra carens.

Quid ergo moraris? Cur pedem a limine virtutis retrahis? Tempora quidem luctuosa sunt, vulnera vitiorum lethalia, morandum ergo non est. Audi alium poetam: blue

Vidi ego quod fuerat primo sanabile vulnus
spacerDilatum, longae damna tulisse morae.

spacer 2. Si hic urgeas non opus esse omnino isto reflexu speculi cum ipsum speculum virtutum intuearis, erras sane. Nam ut ex reflexu naturali species rerum multiplicatae sunt, altiusque in sensibus impressae et infixae manent, ita imagines virtutum vi huius reflexionis et numerosiores et efficaciores factae multo vehementius animos humanos movent. Multae enim in hoc quasi medio multiplicantur species, id est, multae leges, multa praecepta virtutum, quae in Ethics a philosopho omituntur. Sit ergo haec morum tractatio media inter Ethica et Politica quasi Thebis Athenas via. Quid multis? red Si me audias, iter hoc morum suscipe, viam hanc morum, si placet, sequere. Si delecteris praeceptis, praecepta imitare. Praecepta optimarum virtutum sunt, te ergo decet imitari. Vale 26 Novembris Oxonii ab aedibus meis 1596.

Tui semper studiosus,
I. C.

bar

DE SPECULO ET REFLEXU SPECULI blue

Non sum adeo informis, vidi me nuper in illo
Quod Casus effinxit speculo, speculique reflexi,
Clara repercusso dum reddit lumina vitro.
spacerNamque hanc materiam Stagiritae ex arce petitam
Docti loqui manus alma Casi, calamusque disertus spacer5
In speculum hoc morum retulit, speculique refluxum.
Seu novus Architas, speculo qui misit ab uno blue
Multiplices radios Phoebi rutilantis ad ortum,
Quorum quisque novam lucem genuisse refertur,
Corpore in adverso quod lumen reddere nosset. spacer10
spacerAt dum me miseram speculo contemplor in illo
Montem quod in Sinae bis quina ad verba recussum est, red
Quod resonante tuba,  σεισμῷ, quod et igne recoctum est,
Sum nimium informis, coeno deformior ipso.
Innati mihi namque mali faciem hoc mihi monstrat, spacer15
Et quae commisi teneris ego crimina ab annis.
At dum respicio in speculum quod Christus Iesus
Ex evangelico conflavit codice, sordes
Deletas video quas Moses misit ab aere.
Hoc speculum aspiciens formoso pulchrior ipse spacer20
Daphnide conspiciar, si me non fallat imago.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTH. HOLLAND S. THEOLOGIAE PROFESSOR REGIUS

 

In speculo, speculi reflexu, Case, videbit
spacerSe bonus ut surgat, se malus unde cadat.
Te petit, infesto ut perdat basiliscus ocello?
spacerAt perit ille suis fraudibus, arte tua.
Obiicitur speculum, speculo iniicit ille venenum, spacer5
spacerReflexu speculi se videt, inde perit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerM. G. M. D. IOANNENSIS bluespacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer

 

Mores, Case, doces, discant haec tempora mores,
spacerSed mores discant tempora nostra bonos,
Quos tu, Case, doces speculo speculique reflexu.
spacerDisplicet huic speculum cui mala vita placet.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerB. WARNER MED. D. blue

 

Ecce ad principium suum repulsi
Feruntur radii, recensque mores
Reflexus speculi refert priores.
spacerNon sunt hic nova. Nam reflexionis
Idem est angulus, incidentiaeque spacer5
Idem visus, idem manente eodem
Et lumen medio, nec haec ab illa
Lux differt, nisi quod sit incidente
Virtus fortior ipsius reflexi.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRIC. LATE-WARR IOANNENSIS blue

 

IN REFLEXUM SPECULI MORALIS IOHANNIS CASE OXONIENSIS ΕΞΑΣΤΙΧΟΝ blue

Visa prius speculum studioso obiecit ocello,
spacerSed fluere ex oculo, velo modo visa solet. blue
Reflexus speciem, quam obiecerit, usque tuetur,
spacerNec fluere ex oculo visa remota sinit.
Se tibi iam duplici constrinxit nomine Casus,
spacerPer quem visa vides, haecque remota tenes.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerH. PRICE IOANNENSIS

bar

 

LIBER I

Caput i

An tractatus Magnorum Moralium sit opus Aristotelis?
An sit pars magna civilis quam moralis scientiae?

UM Aristoteles sit brevitatis magister, et oraculum totius philosophiae, mirum fortasse alicui videbitur cur, decadi librorum De moribus in lucem iam editorum, aliud tandem opus de eandem omnino materia eodem fere ordine et methodo tractata adiecerit. Agnosco equitem nonnullos, eosdem eruditos, vehementer de hac re dubitare, necnon ob hanc solummodo causam hoc opus tanquam aopcryphum et spurium e canone librorum Aristotelis penitus dispungere. Sed da veniam (studiose lector) si ab istorum iudicio et opinione dissiliam, praesertum cum calculos sine numero, umbras rationum sine pondere, nudas assertiones et argumenta sine conclusione animadvertam esse. Nam ut arietem, cuius vi et impetu maxime contendunt hoc nobile morum aedificium diruere, verbo repellam, nihil quidem hoc est quod tantopere et saepe urgent, nimirum Aristotelem centris non circulis orationis et probationis uti.
spacer 2. Is enim, ut aiunt, solum aphorismos loquitur, et in utraque philosophia rerum et morum axiomata tradit, longas lineas non trahit, admirabili ingenii vi conclusiones praecipitat, omnem prolixitatem sermonis, omneque taedium, ut monstra philosophis et philosophiae infesta fugit. Cur ergo ex culice elephantem hinc fingit? Cur idem saxum millies volvit, principiumque petit? Cur idem subiectum, eadem praecepta morum, easdem leges virtutum et vitiorum tractat, cum satis iam satis in decem libris Ethicorum haec omnia demonstravit? Aristoteles philosophus et medicus fuit, ideoque nec idem bis diceret, nec cramben (ut aiunt) blue bis coctam nobis apponeret: deleatur ergo hic liber Magnorum Moralium, quippe magni Aristotelis maximum ingenium non omnino sapit.
spacer 3. Falso accusas philosophum in eo, in quo tu ipse es iure condemnandus. Nam is semel, tu centies idem verbis mutatis loqueris. Summa omium haec est: Ethica scripsit Aristoteles, ergo Magna Moralia non scripsit. Argumentum nego, qui id probas? Quia idem est subiectum, idem ordo utriusque. Si probe attenderis, non est. Nam etsi vita humana mentis et moris ornamentis dotanda, sit ipsa in utroque volumine materia et subiectum, ut ais, in illo tamen strictius, in hoc fusius sumitur. Quippe in Ethicis philosophus respectum singularem, in Magnis vero Moralibus respectum communem seu unversalem tractandi virtutem habet. Illic te, hunc etiam et illum bonum; hic autem hominem in specie studiosum et sapientem efficere contendit. Sic ut est alia virtus boni viri, alia boni civis, et tamen non semper alia, si essentiam virtutis spectes, cum solum in existentia et modo saepe discrimen insit, ita alia aliaque materia est utriusque tractationis, nimirum huius et illius, non tamen natura penitus diversa, si vitam humanam vi sua subsistentem non variis modis existentem consideres.
spacer 4. Apertius agam. Una eademque est materia dialecticae et rhetoricae (ut docent philosophus et orator), blue scilicet quaestio probabilis, diversa tamen fit et non eadem cum diversus tractandi respectus additur. Ita virtus, seu vita humana virtute colenda, eadem est et tamen diversa, si hic et illic alio alioque modo consideretur.
spacer5. Levissimum ergo est quod de eodem subiecto eademque materia obiicis, et sane (si fieri potest) levissimo id levius est, quod de eodem ordine et methodo tractandi virtutem urges. Apello ad scientiam et conscientiam tuam cum utrumque volumen legeris: invenies certe magnum discrimen. Nam ut faber ferrarius et miles eundem gladium uterque tractant, quem quidem ipse respectus in manu utriusque positum diversum subiectum facit, ita moralis philosophus in ethicis et politicus seu civilis philosophus hoc in loco eandem segetem virtutis vitaeque humanae tractantes diversos tractandi modos et fines habent. Praeterea in illis libris ordo disciplinae, in his vero ordo naturae observatur. Illic enim particularia instituta morum, hic generalia praecepta vitae civilis philosophus tradit. Civilis dico, quia hic philosophus, quasi in porta civitatis sedens, ingressuris in civitatem axiomata vitae civilis sapienter legit. Vitae civilis iterum dico, quoniam hic tractatus Magnorum Moralium ad politicam scientiam et civilem spectat. Si urgeas ut probem, respondeo Aristotelem in fronte huius operis disertis verbis hoc ipsum probare. Sic enim sunt ipsius in textu verba. bluePostquam de moribus dicere elegimus, operaeprecium fuerit scrutari primum cuiusnam facultatis pars mos ipse est. Ut igitur paucis perstringam, nullius praeterquam civilis facultatis pars esse videtur.”
spacer 6. Rationes addit: unam, quoniam in civili gubernatione nihil recte geri potest a quopiam nisi is sit bonus. Alteram, quia vere prudens et politicus nemo est qui virtutes morum neglexerit. Hinc conclusionem infert his verbis: “Quocirca quod circa mores est negotium et pertractatio, civilis facultatis pars est,” et iterum, “universa haec tractatio appellationem iure sortita est non moralem sed civilem.”
spacer7. Quorsum, fortasse dices, haec omnia ex Aristotele? Certe ut intelligas hanc partem philosophiae partim ex ethica partim ex politica scientia constare, et tamen ab utraque subiecto, natura, ordine plurimum differre. Nam ut ut oratio species illa quantitatis discretae coalescit ex tempore et numero, et tamen nec tempus nec numerus est, sed quiddam disiunctum ab utroque, ita quidem haec tractatio seu doctrina Magnorum Moralium constat tum ethicis tum politicis praeceptis, cum tamen nec haec nec illa scientia dicitur. Intelligo nec hanc hec illam scientiam absoute nominari, respectu tamen magis civilem (cuius pars est) quam moralem, cum Aristotele nominandum censeo.
spacer 8. Caeterum, ut pars quoque considerari potest duobus modis, vel comparate ad totum, vel absolute per se in proprio officio et facultate sua. Ita haec disciplina Magnorum Moralium, si ut pars ad politicam scientiam refertur, recte civilis, si vero in se et vi sua consideretur, novam formam, nomen, materiam, et officium habet, Magnaque Moralis Scientia dicitur. Magna quidem non mole et quantitate voluminis (sunt enim in eo duo solum libri, duoque et quinquaginta capita), sed magna ut gemma pretiosa (tametsi est parva) virtute dicitur. Plus (inquit philosophus) caloris et salis est in mari quam frigoris et humoris, id est, caloris et salis virtute quam frigoris et humoris pondere. Sic in hoc opusculo moles parva, virtus magna inest. Quare in eo non magnitudinem operis sed magnam materiae virtutis pertractatae ubertatem, magnumque red auctoris ingenium considerare oportet.
spacer9. Quid restat? Certe ut ostendam non esse absurdum a magistro brevitatis eadem nomina saepius repeti, imo easdem res rerumque themata saepius tractari, si utriusque hic et illic eadem omnino non habeatur ratio. Et ne longius abeam, quis ignorat decem praedicamenta a philosopho inter elementa Dialecticis, iterum in Topicis, iterum ac tertio in Metaphysicis pertractari? Quis ignorat elementa semel in libris De Coelo, iterum in libris Meteorum, et iterum tandem in libro De Elementis definiri? Sed exemplis supersedebo, ne locis et exemplis ambitiosus videar. Ratio ergo haec nulla est, qua conantur nonnulli probare hoc opus non fuisse Aristotelis, quia in eodem et libris Ethicorum crebra earundem rerum et virtutum facta est demonstratio.
spacer 10. Mihi crede (perhumane lector), facta non est inanis aut otiosa repetitio. Primum, quia est rerum optimarum, nempe virtutum, quae in animis hominum satis imprimi et inculcari non possunt. Tum quia hic tractatulus est quasi epitome et compendiaria quaedam tabula seu collectio omnium quae in Ethicis copiosius traduntur. Tum, quia nonnulla hic sunt addita et discussa quae illic non sunt tractata. Tum denique quia hic (ut supra ostendimus) non eodem modo, ordine et sensu traduntur omnia. Nam Ethica singulos, haec epitome multitudinem, politca scientia totam civitatem respicit. Rescinditur ergo error opinioque eorum qui ideo hoc opus Aristoteli reiiciunt, quia veluti speculum est a quo imagines omnium quae sunt in Ethicis reflectuntur. Quid addam? Synodus patriarcharum in philosophie, ab aetate in qua philosophus vixit approbavit hoc opus, omnes translatores et omnes fere interpretes agnoscunt vocem, stilum, acumen in eo Aristotelis. Magnae ergo ignorantiae et perversitatis est idipsum negare.
spacer 11. Hactenus de prima conclusione huius capitis, in qua philosophus docet hanc tractationem Magnorum Moralium ad civilem disciplinam pertinere. Cui opportune attexui paucula argumenta, quibus revincitur eorum opinio qui velint hos libros a catalogo illius operum obliterari.
spacer12. Analysis eorum quae in hoc capite sequuntur haec est. Probat philosophus inprimis virtutem non esse definiendam ut solum agnoscatur, sed ut illius definitae vires, operae et exempla in animis mortalium altius impressa vivant. Hinc refellit Pythagoram, qui virutes numeros, Socrtatem, qui virtutes scientias, Platonem, qui virtutes idaeas definierunt esse. Postea suum ipsius propositum et ordinem demonstrat, nempe quod incepturus sit a definitione et divisione boni, in quo finis huius scientiae ponitur. Deinceps hoc ipsum bonum in absolutum et comparatum distinguit. Postremo Pythagorae, Socratis et Platonis errata de numeris, scientiis et idaeis accuratius discutit et refigit, recteque urget quod virtus non sit numerus, ut somniavit Pythagoras, quia omnis iniustitia non est par aut impar; quod non sit scientia, quia virtus in actione, scientia in theoria et contemplatione ponitur; quod non sit idaea, quia inhaerens animi perfectio est, idaea autem forma metaphysica et a rebus ipsis seiuncta ac separata.

13. UTRUM OPUSCULUM HOC MAGNORUM MORALIUM SIT AB ARISTOTELE CONSCRIPTUM

Confirmant hoc opus ab Aristotele scriptum fuisse:

Consensus aetatum a quo Aristoteles vixit.
Iudicium optimorum translatorum, qui verbum ex verbo transferentes germanum Aristotelis stilum agnoscunt.
Opinio doctissimorum interpretum, qui in hoc opere magnum et acre Aristotelis ingenium, acumen, iudicium inveniunt.
Sententia ipsius Aristotelis, qui in Politicis alia moralia praecepta praeter Ethica insinuat.

spacerOPPOSITIO Idem est subiectum horum librorum et Ethicorum, idem tractandi ordo, eadem enumeratio virtutum, affectuum et vitiorum, eadem demonstratio et conclusio omnium. Probabile ergo est hos Aristotelem non scripsisse, aut saltem nugas egisse in principio petendo. Antecedens constat de subiecto, quia vita humana excolenda est subiectum utriusque. Constat etiam de ordine, quia philosophus et hic et illic a summo bono definiendo et distinguento incipit; tum in qua parte animi collocantur virtutes et affectus ostendit. Constat de enumeratione virtutum et vitiorum, quia hic eodem ordine ac numero singulas recenset virtutes et affectus ut in libris Ethicorum. Postremo constat de conclusione, quia non alias hic et illic virtutum definitiones, non alia praecepta tradit. Concludo ergo aut nugatorium et otiosum esse hoc opus, aut Aristotelem non scripsisse.
spacergreen 14. RESPONSIO Aguntur quidem haec omnia et his et illis Ethicorum, sed eodem modo et sensu non aguntur, ut supra ostendimus. Nam etsi sunt eadem nomina subiecti, virtutum, vitiorum et affectuum in utroque opere, respectus tamen alius aliusque est, qui in accidentibus rebusque fortuitis aut saepe forma est, aut formam et essentiam mutat, si ipse mutetur. Mutato ergo respectu horum omnium mutatur sensus. Idem est subiectum nomine, sed re non idem. Quod de subiecto iam dico, de caeteris idipsum dico. Nam subiectum, ordo, demonstratio virtutum in his libris speciem non individua, multitudinem non singularia, vitae civilis communia praecepta, actus et officia, non vitae moralis privata ornamenta et instituta spectant. Quantum ergo universale a singulari, quantum multitudo a paucitate, quantum commune a proprio et privato differunt, tantum haec inter se distinguuntur.
spacer 15. OPPOSITIO Si maximum discrimen inter haec duo opera sit, quia in hoc communis, in illo singiularis sit usus omnium, satis fuisset Aristoteli in conclusione Ethicorum dixisse lectori, “Muta respectum ab individuo ad speciem, ab uno ad multitudinem, a privato ornatu animi ad publicum virtutis usum, a vita propria ad civilem, a paucitate ad civitatem, et tum invenies ex his parvis moralibus magna praecepta morum.” Nam aliter sane nihil mutari video. Ridiculum ergo est opus tam superfluum et otiosum principi philosophorum adscribere.
spacerRESPONSIO Ridiculum est quod urges. Nam si hoc satis esset, cur in Dialectica, muta respectum rerum istarum in idaeas, et invenies ex his parvis initiis metaphysica arcana rerum. Otiose not satis non est, nisi ad rem subiectam de qua agitur accommodentur omnia. In Ethicis Aristoteles te et quemlibet singularem hominem bonum efficere solum contendit, in his vero libris miultitudinem et vitam civilem subiectam habet, ad eam praecepta dirigit, vocem non mutat, respectum mutat: enumerat easdem virtutes, affectus, vitia, sed aliter accomodat. Bonos in Ethicis solum vita, hic vero et vita et officio studiosos conatur reddere. Sed alia est virtus viri, alia officii: in Ethicis unam, nempe virtutem viri, hic autem utramque eligit.
spacer 16. OPPOSITIO Virtutes, affectus, vitia definiuntur in utroque opere, ergo eodem modo tractantur. Nam una et simplex est natura omnium, una ergo definitio et una red a causis demonstratio.
spacerRESPONSIO Rerum singularum una est natura, una definitio, unaque demonstratio absoluta, at istorum omnium duplex est natura, una absoluta, altera respectiva. Nam aliter definitur virtus in praedicamento qualitatis, aliter in praedicamento relationis. Agnosco in utroque opere definitiones et demonstrationes virtutum, vitiorum et affecuum haberi, sed (ut saepe dixi) mutatur respectus.
spacerOPPOSITIO Nulli fere interpretes unquam fuerunt istorum librorum, ergo et fallax est tua probatio in distinctione ab opinione doctissimorum interpretum, qua armatus urges hoc opus fuisse Aristotelis. Et absurdum est in illis, quod nemo opus a se ipsis tantopere laudatum non explanarit.
spacerRESPONSIO Agnosco paucissimos aut fere nullos esse (ut ais) interpretes huius operis. Ratio est quia Ethicis in lucem editis apertior videtur in his libris philosophus quam ut egeat interpretatione. Sed ubi urges me interpretum opinione armatum probare hoc opus fuisse Aristotelis, male me interpretaris. Nam per interpretes, non expositores huius solius operis, sed illos intelligo qui, diligenti et matura deliberatione habita, hos libros inter opera Aristotelis annumerarunt. Adde etiam quod Faber Stapulensis et Georgius Valla (viri non indocti) scholia in hos libros quoque scripserint, quorum armatus authoritate idipsum assero qoud dixi. Sic sive interpretes aliorum operum, sive horum librorum translatores et expositores intelligas, opinione omnium fere interpretum dico hoc opus fuisse Aristotelis.

17. ARGUMENTA IN SECUNDAM PARTEM DUBITATIONIS

UTRUM TRACTATUS MAGNORUM MORALIUM SIT PARS CIVILIS
SCIENTIAE ET NON MORALIS

spacerOPPOSITIO Tractatus iste est de moribus, ut ipsum nomen indicat, ergo potius ad moralem quam civilem scientiam pertinet. Argumentum tenet, quia forma (ut aiunt) dat nomen et esse, ergo si nomen a moribus sortiatur, probabile est rectius partem moralis quam civilis scientiae nominari.
spacerRESPONSIO Attendendum est non a moribus solum sed a Magnis Moralibus denominari hoc opus. At magna moralia communem non privatum, universalem non singularem, politicum et civilem, non moralem usum virtutis docent. Hinc recte in textu Aristoteles partem civilis scientiae non moralis hunc tractatum esse conclusit.
spacer
spacer 18. OPPOSITIO Sive virtutes moris aut mentis, sive virtutes et affectus viri aut officii spectes, proculdubio huc tendunt omnia, ut boni viri et civies fiant. Sed hoc opus et officium moralis philosophia non civilis sibi ut proprium vendicat, ergo haec disciplina quae praeter ista aliud non quaerit, potius ad moralem quam ad civilem scientiam spectat.
spacerRESPONSIO Assumptio non est vera simpliciter, sed respectu singularis subiecti. Nam moralis philosophus et philosophia, individua non speciem, non multitudinem, non civitatem spectant. Praeterea, virtutes mentis (ut aiunt) per accidens et virtutes officii non omnino tractant. At haec doctrina magnorum moralium, quasi medium quiddam inter ethicam et politicam disciplinam, viri et officii definit, easdemque non ad privatum sed ad publicum usum accommodant. Unde potius civilis quam moralis scientia dicitur.

bar

Caput ij

An recte bonum et finis dividantur?

UONIAM decretum mihi non est omnia et singula longiore orationis filo aut accuratiore lima disceptationis in his libris persequi, satis me fecisse officio (studiose lector) putabo, si tui causa brevi argumento et analysi singula capita illustrem, et in illis ea fusius obiter pertractem quae in Ethicis omittuntur. Pergam igitur cum philosopho, qui in hoc capite triplicem boni divisionem et unam finem red ponit.
spacer2. Prima divisio boni est ut aliud sit honorabile, aliud laudabile, aliud potestatis, aliud salubre. Honorabile et quod etiam divinum in textu dicitur, ut mens, principium, et id genus alia. Laudabile, ut virtus. Bonum potentiae, ut dominatus, opulentia, robur. Salubre denique, ut firma constitutio et causa externa sanitatis, ipsum exercitium.
spacer3. Secunda divisio boni, vel potius mea quidem opinione superioris quadripartitae divisionis in bimembrem reductio, est ut bonorum aliud fit per se eliigible, aliud vero non: sic honorabilia et laudabilia bona per se, bona vero potentiae et salubria (per quae bona corporis et fortunae intelligimus) non vi sua, sed per accidens (ut aiunt) sunt eligenda.
spacer4. Tertia et postrema divisio boni est ut bonorum alia sint fines, alio vero non: fines, ut sanitas, non fines, ut victus ratio, exercitatio corporis, medicina, quae sunt media sanitatis.
spacer 5. Sequitur ut nunc distinctio finis, ut alius sit perfectus, alius imperfectus. Perfectus, cuius accessu, nullo amplius nobis opus est, ut foelicitas. Imperfectus, quo acqiusito aliud quaerimus et desideramus.
spacer6. Quid multis? Hunc certe haec tendunt omnia u,t comparatione facta, quae de bono et fine in Ethicis dicuntur rectius intelligas. Quippe omnia bona sunt aut interna aut externa. blue Interna sunt aut absoluta, ut foelicitas et aeterna primae causae contemplatio, aut imperfecta seu media, ut virtutes morales, quibus sitis humanae voluntatis in appetendo non extinguitur et sedatur. Externa autem sunt ut illa fortunae quae fluunt et refluunt cum Euripo, si illis virtus non dominetur, et haec corporis quae umbrae sunt, si iisdem animus ratione et prudentia non praesit.
spacer7. Summa haec est totius capitis. Pauca nunc addam de scholastico et academico usu, et sic ad alia discutienda veniam.
spacer 8. OPPOSITIO Frustra fit per plura quod fieri potest per pauciora. Ergo male dividitur hoc loco bonum per quatuor membra, cum in Ethicis solum duobus rectissime distinguitur. blue
spacerRESPONSIO Frusta fit per plura quod fieri potest per pauciora nisi, ut hoc in loco, explicationis causa hoc ipsum fiat.
spacerOPPOSITIO Res divinae, ut Deus, spiritus, anima, hic inter bona honorabilia inprimis enumerantur, sed ad hoc institutum nihil pertinet de rebus divinis agere, ergo non recte et apposite de bono his egit philosophus.
spacerRESPONSIO Cum honor sit in excellentis boni signum exhibita alicui reverentia, impium est res divinas ab honore excudere. Sed aliquid est quod urges, nempe res humanas, non divinas, hic demonstrari. Dico igitur (quod saepe dixi) Aristotelem nos exemplis semper ad altiora trahere. Nam etsi in Ethicis, his libris, et Politicis moralia solum et civilia praecepta ac instituta vitae tradit, digito tamen saepe coelum et stellas, et supra haec Deum et spiritus ostendit. Quibus non mutabilem sed essentialem (ut ita dicam) honorem attribuendum existimat, sicut in Metaphysicis blue aperte docet. Cum ergo hoc loco divisit philosphus bonum honorabile in divinum vi sua, per quod proculdubio Deum, et in divinum per participationem, quo verbo spiritus coelestes animosque humanos intelligit, eo tendit ut omnia nostra offica studiaque virtutum ad divinum principium, nempe Deum, et ad divinum subiectum, nempe animum humanum (verissimi honoris sedes et specula), referamus.
spacer 9. OPPOSITIO Omne ens melius et antiquius est bonum honorabile, ut docet Aristoteles in textu, rationem ergo non video cur virtutem inter bona honorabilia non enumeret. Imo iniustus est qui excludit.
spacerRESPONSIO Omne ens melius aut per se, ut Deus, aut respectu alterius deterioris, ut anima respectu corporis, bonum honorable dicitur, et sic hoc loco non excludit virtutem. Virtuti autem honorem non attribuit philosophus, ut cum foelicitate comparetur, quippe laus virtuti, honor foelicitati debetur ut proprium. blue
spacerOPPOSITIO Finis cuiuslibet rei perfectio dicitur, ergo male dividitur finis in perfectum et imperfectum, quasi finis aliquis sit imperfectio rerum.
spacerRESPONSIO Finis omnis est perfectus et perfectio quoque rei cuius est (si cum re sola cuius est finis comparetur), at si ad ulteriorem referatur finem, recte medius finis et imperfectus dicatur.

bar

Caput iij

An bona animi recte in prudentiam, virtutem, et voluptatem divisa sint?

N tertio hoc capite alia bonorum divisio traditur, eademque vulgaris, nempe quod bonorum alia sint animae ut virtutes, alia corporis, ut sanitas et pulchritudo, alia fortunae, ut divitiae, amici, honor (honorem externum non internum illum foelicitatis proprium intelligit). Horum bonorum optima sunt illa animae, quia divina, proxime his accedunt naturae bona, quia fortuitis sunt firmiora. Fortuita vero bona bonorum nomen vix bene merentur, cum sole virtutis absente cadant, suaque vi potius ad malum quam ad bonum, ad perniciem quam ad salutem trahunt.
spacer2. Emergit hinc prima bonorum in anima positorum luculenta divisio, nimirum in prudentiam, virtutem et voluptatem, quibus ut praemium et scopus bene agendi in hac vita annectitur beatudo. Prudentia dirigit et definit quid sit agendum, virtus exequitur quod dictavit prudentia, voluptas recte agentibus spiritus quasi novos viresque addit, ne taedio itineris defatigati mortales firtutis relinquant opus. foelicitas laboris et virtutis praemium, nempe perpetuum honorem pollicetur.
spacer 3. Per prudentiam rectam rationem, per virtutem tum moralem tum civilem habitum et ornatum animi, per voluptatem veram in actionibus virtutum delectationem intellige. Huc adde quod Aristoteles in textu addit, nimirum foelicitatam non esse otiosum finem, sed esse ipsam virtutis vitam et actionem. blue Nam ita est in ea quies ut in visu somnus, ita est in ea perpetua et delectabilis actio ut in visu perpetua et activa videndi potentia. Quare ut nemo appetit oculos ad connivendum aut dormiendum solum, sed ut etiam rerum obiecta videat, ita domo, ut sit otiosus, expetit foelicitatem, sed ut bene agendo foeliciter vivat et foeliciter vivendo perpetuo conquescant. Quies enim non in otio, ut in domo extructa, sed in honestae vitae actione, ut in usu domus extructae cernitur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Ad vitam tam moralem quam civilem requiruntur quatuor:

Directio, ad quam requiruntur:

Praemeditatio seu consilium.
Recta ratio et moderatio, quae omnia nobis suppeditat prudentia.

Actio, quae in operis executione cernitur, et hoc proprie virtus praestat.
Actio
nis constantia, cuius sola nutrix est vera virtutis dilectio, et in ea delectatio.

Remuneratio, quae aut

Inhaeret et possidetur, ut foelicitas.
Influit et attribuitur, ut honor internus qui foelicitatem sequitur.

spacer 4. OPPOSITIO Deficit haec divisio, ergo male traditur. Antecedens probo, quia inter bona animi, bona potentiae, in quibus virtutes moris mentisque sunt, annumerantur in Ethicis, de quibus hoc loco nulla facta est mentio.
spacerRESPONSIO Erras, nam potentia inter ea quae sunt in animo feruntur, at neque bona neque mala animi dicuntur, quia neque ab illis neque ab affectibus boni aut mali denominamur, ut illic docet philosophus. blue Si urgeas eo sensu dici bona quo anima ipsa in superiore capite dicatur bonum, cum potentiae primae animae sunt eadem cum anima, ut docet philosophus in libris De anima, respondeo tum quidem bona esse eademque interna, sed non externa, de quibus solum hoc loco agitur.
spacerOPPOSITIO Virtus et prudentia natura non differunt, cum prudentia sit virtutis species, sed membra dividentia debent esse opposita. ergo non recte in virtutem et prudentiam haec bonorum in animo facta est divisio.
spacerRESPONSIO Prudentia est species virtutis in mente, non in appetitu et voluntate positae, et sic diversa est et distincta a morali virtute, quam hic intelligit philosophus. Vel, si placet, respondeo in accidentium divisionibus non semper requiri hanc maximam oppositionem rerum, modo in officio, usu et fine differant, ut haec inter se distincte differunt, cum eorum singula ad diversa et distincta officia destinantur.
spacer 5. OPPOSITIO Voluptas non est bonum omnino, ergo non est bonum animi. Antecedens est Aristotelis in 2 et 7 Ethicorum, blue ubi probat nullum affectum, et nominatim voluptatem, esse bonum. Praeterea voluptas, cum sit affectus, est in appetitu, non in ea parte animi cuius bona hoc loco dividuntur.
spacerRESPONSIO Voluptas capitur duobus modis, vel intrinsecus, et sic est affectio animi nata cum virtute eiusdemque actionibus enutrita, vel extrinsecus, et sic est sensibilis passio sensibus et appetitu terminata. Illa virtutis semper comes est, haec bellua et socia vitiorum, quae, nisi habenis virtutis refrenetur, prorumpit semper in malum, et ad contagionem vitiorum rapit. Quid multis? Illa voluptas bonum quiddam est, causaque boni, recteque inter animi bona hic reponitur.

bar

Caput iiij

An foelicitatis subiectum debeat esse perpetuum?

IVISIONEM boni et finis sequigtur quaedam de optimo bono et fine, scilicet de foelicitate, disceptatio auditoribus moralis philosophiae non ignota, neme quod foelicitas in actione sola virtutis consistat, et ideo dignissima in parte animi tanquam in arce excelsa et fortunae scopulis non obiecta sedeat. Rem totam verbo perstringam.
spacer2. Animus (ut hic docet philosophus) est tanquam artifex, virtus autem in eo tanquam opus. sed ut artifex potest se ad plura quam ad opus quod fecerit accommodare, ita animus non solum ad virtutem sed ad contraria et repugnantia virtuti se vertere. Vivere quidem per se potest, vegetare, movere, intelligere, at bene vivere absque virtute non omnino potest. Caeterum cum bene vivere et bene agere nihil aliud dicimus quam beatum esse, constat foelicitatem in sola actione virtutis et non in otioso habitu aut contemplatione mentis vivere. Infantes ergo, pueri, et inexperti iuvines, qui adhuc vix limina virtutis attigerint, vere beate esse non possunt. Est enim foelicitas perfectio virtutis, et se solum perfectis aetate, iudicio, vita offert.
spacer 3. Postremo non solum est actio perfecta, sed perpetua actio, idque in vita perfecta. Perpetua, ergo requiritur ut eiusdem subiectum non dormiat, sed semper se veluti cum coelo circa firmissimum virtutis centrum in gyros vertat. Hoc subiectum quasi stella coeli est, nempe mens humana, quae natura sua existens divina, nunquam est otiosa, nunquam dormit. Anima vero nutrix, aliaeque facultates animae sine somno requieque alterna pereunt, perinde ut in textu hic concludit philosophus, beatae non sunt nec ipsae beatos faciunt. His positis de foelicite, virtutibus subiectum, non aliter quam in Ethicis, insinuat appetitum esse. Se per appetitum hic, ut illic, voluntatem intelligimus. Nam virtus moralis inchoate in appetitu, perfecte in voluntate inest. Gemma enim rationis, qualis est virtus, in arce mentis, non in spelunca appetitus sedet.
spacer 4. OPPOSITIO Inter foelicitatem theoricam et practicam hoc interest, quod illa semper, haec non semper maneat. Ergo ad hanc frustra requiritur ut sit perpetua, sitque in immortali subiecto.
spacerRESPONSIO Foelicitas activa et contemplativa non in essentia, sed in modo existentiae, differunt. Quare, etsi activa desinit quoad transeuntem actionem (cum homo beatus moritur), quoad immanentem tamen actionem perpetuo manet.
spacerOPPOSITIO Dormiens non desinit esse felix. Nam somnus non est ligatio aut privatio virtutis, sed sensus. Ergo male docet philosophus dormientes non posse beatos esse.
spacerRESPONSIO Male tu quidem interpretaris textum, quippe nec hic nec in Ethicis negat dormientibus foelicitatem. Sed hoc ostendit quod foelicitas non possit in illis animi facultatibus latere quas mors et somnus opprimere et occupare possunt, quales sunt irrationales omnes potentiae animae, quae somno reficiuntur, at pars illa, in qua foelicitas vivit, semper vigilat.

bar

Caput v

An sapiens iure laudetur? Vel an sit laudabilis?

UM mentio facta est de anima, in cuius potentiis et partibus, virtutes earumque perfectio foelitas, sedent, hic opportune eandem in duas partes dividit philosophus, nimirum in rationalem et rationis expertem. In illa virtutes mentis, in hac virtutes moris collocat. Virtutibus mentis per se nullam laudem, virtutibus autem moris laudem tanquam propriam mercedem tribuit. Hinc, ne ista laus et praemium virtutis a nobis amittatur, cautionem et consilium adhibet ne semel adepti virtutem ad hanc vel ad illam declinemus partem. Nam ut nimio, inquit, exercitio aut eiusdem defectu corporis vires languent, et iterum ut crapula et nimia ingurgitatione (qua hodie multi) aut longa abstinentia (qua hodie perpauci delinquunt) sanitas labefactatur, ita virtutes moris excessu et defectu corrumpuntur, mediocri autem conservantur usu. Exempli causa, si quispiam sit ita interritus ut Deum non timeat, non fortis sed insantus, se vero sit ita meticulosus ut extimescat omnia, non fortis sed pusillanimus et abiectus dicitur.
spacer 2. OPPOSITIO In primi libri Ethicorum blue haec habet verba philosophus: laudemus, inquit, sapientem. Et iterum sub finem huius libri, laudandos esse prudentes concludit, quia prudentia est virtus. Ergo haud sapienter et prudenter hoc loco idipsum negat.
spacerRESPONSIO Virtutes mentis, quibus hoc loco negat laudem philosophus, considerantur bifariam, aut pro viribus et potentiis animi, quibus homo disponitur magis ad usum rationis, et sic non sunt laudabiles, vel pro habitibus mentis non vi naturae sed studio acquisitis, et sic iure laudantur suo, non autem per se, sed quatenus cum virtutibus morum copulantur, quae solum bonos et laudabiles per se efficiunt.
spacer 3. OPPOSITIO Omnes et singulae virtutes mentis in textu enumerantur, nempe ars, scientia, solertia, prudentia, et fapientia. Probabile ergo est per illos habitus animi non potentias intelligi.
spacerRESPONSIO Attende quod non iisdem nominibus appellentur in textu quibus tu uteris. Nomina enim illic potentiae magis quam actus, magis dispositionis quam habitus adhibentur, ut prudentia, sapientia, ingenium, docilitas, et memora. Sed neque hoc vel illo modo per se et vi sua virtutes mentis dilaudantur.
spacer 4. OPPOSITIO Sapientia, prudentia, aliaeque virtutes mentis in diviniore animi parte insunt, et circa diviniorem materiam seu obiectum versantur, et ad nobiliorem referuntur finem quam morales virtutes. Ergo absurdissimum est quod ais, nullam has virtutes per se et vi sua mereri laudem. Antecedens constat in comparatione virtutum utriusque generis. Nam virtutes mentis partem animi rationis compotem, virutes moris partem animi penitus rationis expertem suum subiectum habent. Iterum, virtutes mentis aeternam veritatem, virtutes moris instabile fortunae bonum obiectum proprium vendicant, ut fortitudo periculum, liberalitas pecuniam, magnificentia imperium, quae omnia con citius eminent fortunatis quam cum infortunatis pereunt. Posteremo, virtutes mentis ad theoricam foelicitatem (quae nunquam), virtutes autem moris ad activam foelicitatem (quae cito labitur) referuntur.
spacer  5. RESPONSIO Laus duplex est, divina et humana. Illa virtutibus mentis (se perfectae et absolutae alicui insunt) iure debetur, humana vero, de qua hoc loco solum agitur (quae nihil aliud est quam debita populi reverentia alicui bene viventi attributa), per se et vi sua non debetur. Nam populus non laudat viros quia multa sapiunt, sed quia recte vivunt. Divinitas ergo subiecti, obiecti, aut finis, circa quae versantur virtutes mentis, non prudentes aut sapientes bonos facit, sed solummodo actio virtutis moralis hoc ipsum praestat. Atque ut concludam paucis, quamvis verum sit quod obiicis, nempe partem illam animi in qua virturtes moris insunt ratione carere, ita tamen caret ut tanquam obediens filia rationi obtemperet, et mandata prudentiae exequatur. Quod addis de mutabilibus fortunae bonis nihil est et contra teipsum facit. Nam maioris laudis est refraenare fortunam quam neminem repugnantem vincere. At virtutes mentis nihil cum scopulis fortunae et affectibus commercii habent, mortales vero bellum semper cum illis gerunt.
spacer 6. OPPOSITIO Prudentia laudem singulis virtutum actionibus tribuit, et quantum laudis unusquisque meretur, ipsa solum diiudicat. Iniustus ergo videtur philosophus, qui prudentes laudibus non exornat.
spacerRESPONSIO Prudentia consideratur duobus modis, vel pro habitu praescribendi circumstantias in actionibus virtutum, moderationeque affectum, et sic mortalis est necnon meretur laudem, vel solum pro recta ratione in disquisitione veri a falso, et sic est simpliciter virtus mentis, et per se laudem non vendicat.

bar

Caput vj

An virtus versatur circa voluptates et dolores?

RIA in hoc capite docet philosophus, quae satis in Ethicis demonstrantur, nimrum virtutem morum circa voluptatem et dolorem versari, eandem non facile sed difficulter acquiri, et proinde nullo modo nobis a natura inesse aut concedi. Primum constat quia nihil magis aut vehementius castra virtutis invadit quam affectus. Necesse est ergo ut se strenue muniat virtus, quo omnes animi affectus repellat, eosque sibi subigat ad usum vitae et civitatis. Alterum confirmat Aristoteles ab ipso huius scientiae nomine. Nam mores a mora Graeci deduxerint, blue quia longam moram et summam industriam acquisitio virtutis postulat. Postremum concludid philosophus ratione et exemplis, quia natura quae insunt nobis non possunt aliter assuescere, ut lapides nunquam vi sua sursum volare doceas, nec flammas deorsum, quia contrarium utrique natura in ortu utriusque dedit, at virtutes aliter possunt se habere, et saepe commutari in contraria vitia. Ergo virtutes non insunt a natura.
spacer 2. OPPOSITIO Volputas et dolor nec principia, nec subiecta, nec obiecta, nec fines viruttum sunt. ergo circa illa non versantur. Antecedens probatur, quia principia virtutum sunt animae potentiae, subiecta mens et voluntas, obiecta res externae corporis et fortunae, fines perpetua actio aut perennis contemplatio virtutis.
spacerRESPONSIO Voluptas et dolor obiecta virtutum sunt non propria sed communia, sub quibus alii affectus, ut spes et metus, continentur. Nominantur autem hi duo solum quia voluptas aut dolor omnem mortalem actionem sequitur.
spacerOPPOSITIO Voluptas est proprium obiectum continentiae. blue Ergo non est commune obiectum omnium virtutum. Praeterea voluptas vitium est, quia homines vitiosos facit, sed vitium est oppositum virtuti. Ergo non est obiectum virtutis.
spacerRESPONSIO Voluptas formaliter sumpta pro effusione animi vel in fruitione vel in expectatione boni, non est obiectum continentiae. Materialiter autem capta ex rebus iucundis tactu apprehensis, proprium obiectum dicitur. Ad alteram partem argumenti dico voluptatem pro libidine sumptam vitium esse, pro affectu autem et stimulo ad malum acceptam vitium non esse, nec vitiosos efficere.

bar

Caput vij

An affectus, potentiae, habitus recte assignentur?

D certiorem viam et rationem recte definiendi virtutem, operaeprecium est quae sunt in animo paucis perstringere, ut ex illis aliqua decerpantur quibus accuratius definiatur virtus. In animo ergo, ut hic docet philosophus, tria sunt, affectus, potentiae, habitus. Affectus naturales seu passiones animi definiri possunt, quibus veluti aculeis ad bonum vel malum incitemur: ad bonum si moderationem rationis, ad malum si delectationem sensus sequamur. Tales sunt spes, metus, voluptas, dolor, odium, amor, verecundia, impudentia et his similia. Potentiae sunt naturales facultates animi, quibus tanquam igniculis facti propensi sumus et dociles ad bonum vel malum. Magis autem ad bonum, quia hae potentiae sunt virtutum semina, et quia ipsum bonum est proprium obiectum voluntatis ad quod vi suae ipsius naturae fertur. Corrupta tamen saepe inclinat ad malum, malique gustu inficitur, et immoderato eiusdem appetitu suffocatur. Habitus denique sunt dotes et qualitates animi multis actionibus acquisitae. Comparatione iam facta, virtus non est affectus, non est potentia. Ergo virtus habitus esse definitur. Non est affectus vel potentia, quia a natura non datur. Est ergo habitus, quia acquiritur.
spacer 2. OPPOSITIO Affectus in hoc capite laudabiles dicuntur. Ergo virtus per affectum definiri potest.
spacerRESPONSIO Affectus quidam propter imitationem et similitudinem virtutis dicuntur laudabiles, non quod sic sint per se, sed quod ratione virtutis (cui velut pedissequae ancillantur) umbram laudis consequuntur, ut verecundia, amicitia, aliique mediocres affectus his cognati, quibus alii affectus quasi vitia virtutibus opponuntur.
spacerOPPOSITIO Affectus et potentia veluti aculei et stimuli sunt vel ad bonum vel malum. Ergo non videntur definitionibus suis satis distingui et separari.
spacerRESPONSIO Affectus per motum, potentia per inclinationem vocemque potentiae definitur. In affectu flamma est, in potentia fomes. Est enim affectus actus quidam, potentia vero dispositio (et ut cum veteribus loquar) habilitas ad actum dicitur .Cum actum dico, actum inchoatum intelligo, non perfectum. Nam sic motum Aristoteles in Physicis definivit. blue

bar

Caput viij

An affectuum extremorum ulla sit in excessu et defectu moderatio?

T adhuc melius definiatur virtus, habitum in bonum et malum distinguit philosophus. Bonus habitus definitur, qui neque ad exuperationem neque ad defectionem in affectibus moderandis se omnino deflectit. Hinc nata est mediocritas, aurea illa regula et forma virtutis, unde recte definiri potest nunc virtus, habitus bonus voluntatis in mediocritate consistens, cuius individua comes laus est et finis beatitudo. Huic addit philosophus quod sint quidam affectus tam atroces et truculenti ut excessum aut defectum mali in illis quaerere nemo inter sapientes debet. Tales sunt inveteratum odium, furor, impudentia. Sed Aristotelis exemplum in textu est foedissima labes vitae et famae, nempe adulterium, cuius, ut hic ait, nulla esse aut inventiri potest moderatio. Nam sive adulter nobilem sive infimae conditionis foeminam compressit, non magis aut minus cum hac quam cum illa adulter dicitur. Utrinque monstrum est, qui naturae vinculum, unitatem et foedus violaverit. Oratio adulteri nulla est, excusatio adulterii nulla, nulla moderatio sceleris. Foeda voluptas infecit mundum, libido flammas auxit, licentia vitae incendium fecit. Nihil ergo iam superest nisi incendium. Sec hic me reprimam, ne forsan incendium Gehennae nominem.

2. DISTINCTIO AFFECTUUM

Affectus sunt aut:

Moderati, in quibus est excessus vel defectus.

Extremi, qui considerantur bifariam, aut:

Quoad dispositionem seu motum in illis, et sic suum excessum et defectum habere possunt.
Quoad actum illorum vi partum, et sic in illis excessus et defectus est nulla moderatio, ut in adulterio, furto, et homicidio cernitur.

spacerOPPOSITIO Peccata sunt aequalia secundum Aristotelem. blue Ergo extremi affectus materialiter pro adulterio, furto, homicidio aliisque malefactis sumpti excessum et defectum habere possunt.
spacerRESPONSIO Facta, in quae extremi affectus prorumpunt, ad adulterium, quod immanis libido parit, et homicidium, in quod atrox invidia desinit, haec, inquam, facta considerari possunt duobus modis, vel per se in natura mali quod committitur, et sic nullam excessus aut defectus moderationem habent, vel per accidens respectu loci, personae, aliarumque circumstantiarum, et sic trutina iustitiae ponderata intentionem et remissionem sortiuntur.
spacer 3. OPPOSITIO Adulterium aliaque permulta vitia sunt ipsi excessus. Ergo excessum habere non possunt. Nam extrema in eodem genere alia extremitate non superantur.
spacerRESPONSIO Verum est in eodem genere superari non posse. At si cum aliis conferantur, red magis et minus possunt suscipere.

bar

Caput viiij

An virtus magis uni extremorum opponatur quam alteri?

N Ethicis res satis nota est virtutem utrinque duobus extremis concludi, et eorum uni magis quam alteri eandem opponi. Sic fortitudo inter timorem et audaciam, sic liberalitas inter prodigalitatem et avaritiam, sic aliae omnes virtutes inter sua extrema veluti circulorum puncta in medio pendent. At huic medio nunc excessus nunc defectus magis vel ngtura sua vel respectu consuetudinis et infirmitatis nostrae opponitur. Natura sua sic avaritia magis opponitur liberalitati quam prodigilitas, cum illius quam huius sit difficilior ad medium reductio respectu red consuetudinis aut infirmitatis nostrae. Sic illud vitium semper habendum est magis infestum virtuti, ad quod vel consuetudine vitae vel infirmitate naturae nostrae magis propensi sumus, et sic aliquando id vitium quod natura minus repugnat virtuti, eidem magis opponitur respectu nostri. Hinc infert philosophus illud, quod difficilimum sit studiosum esse, tum comparatione habita propensionis nostrae ad malum, tum etiam ratione posita extremorum malorumque affectuum, quibus iter ad virtutem longum et arduum redditur, tum denique quia medium seu scopum in omni arte invenire solum sapientibus contingit. Quod similitudine cenri et circuli in geometria demonstrat philosphus. Caeterum non obstantibus his impedimentis, virtutes earumque actiones positas esse in nostra potestate hic contra Socratem defendit. Nam aliter, ut docet, iniqui essent legumlatores qui multos poena plectunt, et ad virtutem praemiis alliciunt cives.
spacer 2. OPPOSITIO Virtus medium et aequale dicitur respectu vitiorum. Ergo unum extremorum non magis ei opponitur quam alterum. Antecedens est Aristotelis, 2 et 5 Ethicorum.
spacer
RESPONSIO Virtus est medium seu aequale proportionis, non ponderis, geometricum, ut aiunt, non arithmeticum, ut in Ethicis docuimus. blue
spacer
OPPOSITIO Respectus naturam rerum oppositarum non mutat. Ergo respectus consuetudinis aut infirmitatis nostrae res inter se vi sua oppositas secundum magis et minus differre non facit. Antecedens constat, quia respectus essentiam solum mutat in relatis, non in absolutis, qualia sunt extrema virtutibus opposita.
spacerRESPONSIO Respectus quic quidem non mutat essentiam extremarum, sed rationem et modum in declinatione mali et acquisitione boni. Sic in essentia rerum non est mutatio, sed maior aut minor oppositio pro consuetudine aut infirmitate vitae, quae nobis nunc haec, nunc illa vitia familiaria reddit.

bar

Capita x et xj

An homo sit principium suarum actionum?

UABUS de causis haec duo capita coniungo. Una est quia illorum prius sine posteriore recte intelligi non potest, altera quia res quae in utroque attingitur, in calce praecedentis capitis contra Socratem tractata fuerit. Materia utriusque axioma illud est Peripateticorum, in nostra potestate positum est ut simus boni vel mali. Res haec tota physice et mathematice in capite priore agitur, idque hoc modo: omnis substantia physica sui similis eiusdemque speciei causa produtrix est, ut in plantis et animantibus constat. Nam vis quaedam est innata seminibus mandatis terrae, consimilem specie procreandi plantam, leoque leonem, homo hominem inter animalia gignit. Huic axiomati hoc addit philosophus, quod res physica non solum rem similem specie, sed etiam omnium suarum proprietarum participem sociamque progignit. Natura enim magnifica est et gravida, non solum filias, id est effecta, parit, sed etiam iisdem suas dotes, vires, et proprietates libenter concedit. Sic mater omnibus, noverca nullis habetur natura. Probat hoc ipsum philosophus exemplis geometricis, in quibus alia se habent ut principia, alia ut effecta. Principium est, exempli causa, triangulus, quadrangulus effectus. Ut vero triangulos angulos suos omnes habet duobus rectis aequales, ita quadrangulus suos etiam angulos rectis quatuor habebit aequales. Quorsum haec omnia? Ut intelligas ea quae in undecimo capite per comparationem rerum naturalium et moralium dicuntur. Nam hactenus de his quae capite decimo aguntur diximus. Vides probatum iam esse hunc aphorismum philosophorum, quod res quaelibet nata est ad rem sibi cognatam et affinem specie producendam. Esto igitur, homo hominem producit, hic homo (excellens naturae opus) animal rationis capax definitur. Sic definitus homo otiosus non dormit, quippe natus est ut agat.
spacer 2. Quare ut naturaliter est aptus ex certis principiis et causis ad procreandam essentialem sui imaginem in substantia, ita moraliter necesse est ut auctor et principium sit suarum actionum quae delectu et consilio producuntur. Aliter, quorsum data est mens homini? Quorsum voluntas? Quorsum aliae divinae facultates viresque activae seminibus actionum quasi refertae? Quid? An causae sunt et non producunt? An matres et non pariunt? Fieri certe non potest. Sunt ergo mens et voluntas prinicpia agendi in homine, esque ipse homo suarum actionum, ut loquar cum Aristotele, auctor et causa. Quare concludit philosophus situm esse in homine, ut actionibus suis fiat vel bonus vel malus, quippe sedet ad puppim navis. Liberum ergo est vel ad scopulum allidere, vel in portum foelicitatis navigare.

3. DISTINCTIO QUAESTIONIS

Principium actionum moralium est duplex, vel:

 

 

 

 

Divinum, et hoc solum Deus est, a quo aliae omnes secundae causae et rerum et actionum pendent.

Humana, idemque vel:

Internum, quod est vel:

Remotum, ut ipsa anima in sua substantia.
Proximum, ut voluntas et intellectus, quae sunt partes animae.

Externum, idemque vel:

Commune, ut consultatio quid agendum.
Proprium, ut electio melioris.

spacerOPPOSITIO Nulla facta est mentio hominis in hac distinctione. Ergo nihil spectat ad quaestionem in qua quaeritur an homo sit principium suorum actionum.
spacerRESPONSIO Etsi expressa non est hominis mentio, tamen sub his omnibus homo necessario intelligitur, maxime sub nomine animae humanae, quae est forma hominis. Nam homo dicitur principium actionum suarum secundum animam.
spacer 4. OPPOSITIO Aristoteles nunquam Deum nostrarum actionum causam et authorem posuit. Ergo otiose in hac distinctione haec causa fingitur.
spacerRESPONSIO Erras, nam saepissime agit, ut in 8 Physicorum, blue ubi primum aeternum et infinitum motorem Deum appellat, quia omnia semper facile et potenter movit, et in Metaphysicorum tribus illis postremis libris, ubi Deum unum, immensum, infinitum, ens entium appellat, a quo omnes rerum omnium essentiae pendent, et in quo, ut illic ait, moventur omnia. Nihil hic dico ex libro De mundo, in quo philosophus religiose de Deo loquitur.
spacerOPPOSITIO Si homo sit liberum suarum actionum principium, tum unusquisquie potest verissime hoc dicere, “In mea potestate est ut sim iustus, ergo volo esse iustissimus, similiter volo esse prudentissimus, volo esse optimus.” Sie hoc absurdum est dicere, ut ait in textu Aristoteles, quia sic esse cuivis non datur. Ergo fieri non potest ut sit liberum principium suarum actionum.
spacerRESPONSIO Respondet Aristotles huic obiectioni in textu quadam similitudine hoc modo: ut alicui datur pulchra constitutio corporis, quam ad tempus recta exercitatione potest conservare, eandem tamen pulcherrimam semper, cum velit, efficere non potest, quia a principio constitutionis aliquid defuerit quominus talis esset, ita quakvis aliquis apud se proposuerit iustissimum aut prudentissimum fieri, saepe tamen de spe, opinione, et proposito decidit suo, quia aliquid in ipso exortu fortasse defuit quominus tantam perfectionem consequeretur. Nam ut ad fertilissimum agrum aut ingenium faciendum non solum opera et industria hominis requiritur, sed etiam fertilitas soli feracitasque ingenii, ita praeter studium nostrum ad virtutem propensio naturalis requiritur, ut in iustitia aut prudentia excellentes simus.
spacer 5. OPPOSITIO Hoc simile non tenet in textu. Nam optimae constitutionis, sanitatis aut pulchritudinis principia et proprietates in nostra potestate non sunt, sed principia virtutum et actionum nostrarum in nostra potestate sunt, ut hoc probat philosophus. Ergo hoc responsum non valet. Antecedens probatur quia principia constitutionis humanae, sanitatis et pulchritudinis sunt naturalia, nutumque voluntatis aut imperium mentis non sequuntur. At principia moralium actionum sunt mens, voluntas, consultatio, et electio, ut supra docuimus, quae omnia hominis sceptro et imperio subsunt.
spacerRESPONSIO Aliquid est quod urges. Sed attende, quod hic per impedimenta, quibus a perfectione virtutis et voluntatis nostrae saepissime retardemur, Aristoteles intelligat naturales quasdam corporis impotentias et infirmitates, quas veteres indispositiones solent appellare. Hae, inquam, in multis quasi tricae sunt et nubes, quibus mens et voluntas impediuntur quominus votis in optimo statu virtutis perfruantur, perfectionemque illam attingant, ad quam ambabus (ut aiunt) alis enixe fuerunt convolare.

bar

Capita xij et xiij

An sponte fiant quae cupiditate, ira, aliove affectu a nobis fiunt?

OHAERENT haec duo capita ut alia duo quae praecesserunt, unamque segetem et materiam habent. Quae uberius tractata plurimum certe lucis modo disputatae quaestioni (de actionibus in nostra potestate sitis) adfert. In priore enim capite de actionibus cupiditatibus, in posteriore de actionibus irae et furoris quaeritur, an hae et illae sint spontaneae, ut actiones virtutum antea definiuntur esse. Spontaneas quidem esse confirmat philosphus actiones non solum istorum affectuum, sed omnium meo quidem iudicio, quoniam affectus et passiones animi imperio mentis et voluntatis subiiciuntur. Sic nemo mortalium se suaque scelera et flagitia iure potest defendere quod fato et necessitate malum impulsus fecerit, cum serpentes corruptae naturae veluti in ovo suffocari, et fomites peccati, ne in flammam prorumpant, supprimi ratione possunt.
spacer 2. Spontaneum hoc loco definitur id totum, quod nec vi coacti nec ignorantes agimus. Sed apertior de hac re habendus est nunc sermo. Certum est ad omnia quae agimus quosdam nos ferri appetitu. Appetitus autem in tres species dividutur, cupiditatem, iram, voluntatem. Primum consideranda est actio quae fit per cupidtatem, an illa sit de numero eorum quae sponte aguntur. Concludit esse philosophus, et causam addit: siquidem quae a nobis sponte non funt sed invite, ea omnia vi coacti facimus, sed quae a nobis vi aut necessitate fiunt animo reluctante, dolor et tristitia sequuntur. Cupiditate autem quae fiunt, comitem indivisam voluptatem habent. Quae ergo cupiditate agimus, non vi sed sponte, non fatali necessitate sed libera voluntate agimus. Concludit igitur hoc caput philosophus, et ait quod incontinentes et intemperantes nullam excusationem habeant, quantumvis cupiditatibus suis se victos et impulsos dulce malum fecisse putant. Praeterea, inquit, incontinentes iniusti sunt, iniuriamque naturae, civitati, et coniugali unitati inferunt. At iniuria spontanea laesio definitur. Incontinentes ergo non vi et necessitate sed sponte peccant. O magnam infirmitatem et caecam ignorantiam humanae naturae, cum tot Aegisthi, tot Phaedrae ubique taedis istius cupiditatis accensae vivunt! Non hoc Medeae excusat: blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVideo meliora proboque,
Deteriora sequor.

Nec illud Phaedrae Thesei uxoris insano Hippolyti flagrantis amore ad suam nutricem responsum:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuae memoras, scio,
Vera esse, nutrix, sed furor cogit sequi
Peiora, redit animus in praeceps sciens
Remeatque frustra sana consilia appetens.

Non ita est, Phaedra, non ita est. Nam naturae praeceptor te hic docet penes te esse cupiditatem tuam tuosque illicitos et foedos amores, non impetu aut necessitate, sed corrupta voluntate provenire.
spacer 3. Sequitur alterum caput in quo primum occurritur obiectioni quorundam philosophorum contra hanc opinionem de actionibus incontinentis. Obiectio haec est. Continentes sponte agunt, quia laus eorum actiones sequitur. ergo incontinentes sponte non agunt. Nam contrariorum contraria est ratio Atque iterum principia in acitonibus continenti et incontinentis sunt contraria, nempe recta ratio et concupiscentias. Ergo si continens sponte, incontinens invito agit. Postremo, nemo sciens malum nisi invitus facit, sciens incontinens malum agit, iuxta illud comici: blue

Sciens volensque manum in flammam mitto.

Ergo incontinens invite, non sponte, agit. Similia iniquit Aristoteles de ira et voluptati dici possunt, quocirca alia de illis praecepta omittit, et nos quoque illius imitati exemplum omittimus, addentes hoc solum, quod per cupiditatem, iram et voluntatem non solum hos animi affectus, sed etiam potentias omnes interiores intelligimus, maxime vero appetitus, qui in concupiscibilem, irasicibilem, et rationalem vim ac potentiam dividitur, sub quibus, mea quidem opinione, omnes illae passiones et motus continentur.

4. DISTINCTIO QUAESTIONIS

Actiones quae impetu affectionis fiunt probantur spontaneae, vel ab:

Interna causa omnium actionum, humana nempe anima, cuius imperio caeterae potentiae et earum actiones subiiciuntur.
Effectis, quia istiusmodi actiones poena aut praemio remunerantur, quod certe non fieret si spontaneae non essent.
Exemplis incontinentis et furentis qui iniuriam aliis facit, quae iniuria est spontanea laesio aliorum.
Absurdo, quia aliter fatalis esset necessitas peccandi, quoties furiosa animi passio nos ad flagitium pellit.

spacer 5. OPPOSITIO Appetitus est irrationalis pars animi. Ergo male hic inconcupiscibilem, irascibilem, et rationalem partem dividitur, quippe sic membra cum divisio non convertentur.
spacerRESPONSIO Appetitus est quidem essentia sua rationis expers. At in homine per participationem rationis capax efficitur, et sic sensitiva voluntas dicitur, quae ab intellectu lumen et rationem habet.
spacerOPPOSITIO Concedit philosophus blue quod saepe divinae animae partes, nempe mens et intellectiva illa voluntas, ab appetitu irrationabili parte eiusdemque furiis et affectibus superentur. Ergo si tum quid sceleris mortales commiserint, vi et necessitate, non sponte et libera voluntate, se fecisse dicant. Nam quicquid superati agimus, idipsum inviti et coacti agimus.
spacerRESPONSIO Hoc ipsum non concedit philosophus, nec ratio nec philosophia docent. Nam mens et voluntas superari et prosterni non possunt nisi velint. Sunt enim vi et natura sua incorporeae, divinae, immortales animae partes, quae impetus et malleolos omnium affectuum facile retundant. Caeterum ut sunt in hoc mortali puncto corporis, saepe contingit ut se permittant veneno et aculeis istorum serpentium infici et vulnerari, ruuntque sic infectae et vulneratae in Scyllam red et Charybdim malorum, idque non vi, non fato, sed placida et corrupta voluntate.
spacer 6. OPPOSITIO Nemo sciens malum agit, ut nemo sciens malum appetit, sed incontinens scienter utrumque agit. ergo est aliqua ratio cupiditatis violentia non voluntaria.
spacerRESPONSIO Cupiditatem semper (si eidem indulgeas) voluptas sequitur. Cupiditatis ergo actio, ut respondet philosophus, est voluntaria. Propterea sciens potest aliquando malum agere, quia experientia docet permultos cognoscere quidem voluptatibus non esse indulgendum, non inferendas esse iniurias, et tamen quot sunt doctores qui voluptuose et iniuste vivunt? Imo quot sunt quo in scelere et iniquitate gloriantur sua, haud memores illius, quod qui sciunt voluntatem domini et non faciunt, multis flagellis vapulabunt. blue
spacerOPPOSITIO Continentes sponte argunt. Ergo incontinentes invite agunt. Praeterea continens et incontinens contraria principia agendi sequuntur, rationem et cupiditatem. Ergo si continens sponte agat, incontinens invite agit, quia contrariorum contraria est ratio.
spacerRESPONSIO Utrique argumento desumpto a textu simul et semel respondeo, nempe quod contrariorum contraria sit ratio non semper in omnibus. Nam sic probari potest, virtutum rationes eodem modo spontaneas non esse, quia scilicet ipsa inter se sunt vera contaria. Contrariorum ergo contraria est ratio quoad naturam, non autem semper contraria quoad disciplinas. Et ut plenius satisfiat huic rationi, negamus continentiam et incontinentiam earumque principia esse vera contraria, nempe adversa, in quibus hoc axioma Topicum per se summum locum habet.

bar

Capita xiiij et xv

An violenta actio opponatur naturali et voluntaria?

UO etiam haec capita recte coniunxi, et quia brevia sunt, et quia unam materiam tractant, quippe in utroque (ad exactiorem spontanei rationem intelligendam) de violento et necessario agitur. Vis seu voluentum, ut hic docet philosophus, tum in rebus anima carentibus tum in animatis locum habet. Sic ignis aliquando impetu deorsum, sic lapis sursum rapitur, sic flectitur equus fraeno manuque insessoris a cursu suo retardatur. Quicunque igitur mortalium contra naturam suam contraque voluntatem agunt, hi quidem violento motu impulsi non sponte aguntur. Violentum enim est, si definias, nihil aliud quam impetus exterioris causae, quo res mobiles contra naturam suam aut appetitum naturalem ad agendum impelluntur. Quaecunque igitur interiorem in seipsis causam motricem suarumque actionum effectricem habent, violento motu non cientur. Imo qui agunt partim vi externa coacti, partim interna causa motrice persuasi et allecti, hi quidem sponte non invite agere dicuntur, sicunt nautae qui metu navis periturae in tempestate suorum bonorum iacturam non inviti faciunt. Huc addo non esse violentas actiones illas quae externa causa coadiuvante naturam aut cooperante cum naturali et interna causa fiunt, ut si quis puerulum sustentet manu doceatque progredi, aut si quis impedimentum motus naturalis removeat.
spacer 2. Pergam ad alterum caput, in quo de necessario agitur, verbo persolvam omnia. Necessitas duplex est: absoluta et cum conditione. Illa simplex, haec autem ex parte et secundum quid dicitur. Illa a causa externa impellente vim suam habet, haec causam internam et externam actionis respicit, ipsamque actionem nec simpliciter violentam, nec simpliciter voluntariam, sed mixtam facit, quam multi invitam nominant.
spacerOPPOSITIO Naturales actiones sunt aliquando violentae. Ergo violenta actio non semper opponitur naturalis. Antecedens probatur 7 Physicorum, blue ubi docet philosophus res omnes naturales extrinsecus ab alto movente cieri, at motus rerum naturalis actio definitur.
spacerRESPONSIO Satisfactum est huic argumento cum diximus non esse violentum motum aut actionem, si externa causa coadiuvent internam rei causam. At res omnis naturalis internam causam sui motus habet, quae ab externo movente, vel principio vel medio, vel insita qualitate adiuvatur.
spacer 3.OPPOSITIO Vertigo seu conversio coeli est et violenta et naturalis. Ergo una harum actionum alteri non opponitur. Est violenta, quia quaelibet inferior sphaera impetu superioris contra naturam rapitur. Est quoque naturalis, quia tali figura conversio seu devolutio circa centrum a natura convenit.
spacerRESPONSIO Idem volvis saxum et parum attendis in coelo esse internam causam movendi, quae ab externa causa movente adiuvatur. Praeterea, ut verius satisfaciam tibi, non est hic idem respectus, cum motus coeli non sit proprie actio coeli, et quoniam vis externa moventis internae facultati rei motae non opponitur.
spacerOPPOSITIO Veneris formae et Martis voluptati resistere est difficillimum. Non ergo mirum est si multi vere dicant se necessitate aliquando peccare, cum alienum thorum voluptate victi violant, ut habetur in textu.
spacerRESPONSIO Ludis, aut non vides quod difficultas necessitatem non ponit. Nam etsi difficillimum sit studiosum esse aut voluptati resistere, volentibus tamen haec difficultas in magna laudem et victoriam cedit.

bar

Caput xvj

An invita actio hominem semper innoxium reddat?

ULCHERRIMA in hoc capite inviti traditur distinctio, eiusdemque verbi facillima per exempla demonstratio. Recte quidem (ut omnia) hoc facit philosophus, ut actionum omnium humanarum (in quibus cardo huius vitae vertitur) tabula ante oculos nostros graphice depicta pendeat, in qua, veluti in speculo, liceat sapientibus intueri theatrum mundi, et in eo varias actiones mortalium, quorum ali tragoediis, alii comoediis delectantur. Sed ut verbis diutius non inhaeream, invitum tribus modis dicitur: secundum necessitatem, cum aliquid necessitate impellente ad actionem fiat, quo maius malum devitetur (sic invitus nauta devolvit merces in mare); secundum violentiam, cum aliquis vi impulsus aliquid agit (sic latro ad carcerem, vincula, crucem invitus trahitur); secundum ignorantiam, cum quis aliquid agendo id agit quod praemeditatus agere non decrevit (sic saepe mittens iaculum ad scopum forte occidit hominem). Sed exemplum aliud est in textu huius postremi generis, de foemina quadam quae poculum amatorium suo amico dederit, quo illum ad sui amorem vehementius pelliceret. Sed cum eodem exhausto suum amicum cum lethali veneno accepto extinctum senserit, ad Areopagum confugit, quam ibi comprehensam et examinatam Areopagitae sapientes viri mortis sententia iudicio et metu liberarunt.
spacer 2. Sed hic suboritur quaestio, an invita actio hominem semper innoxium reddat? Reddit certe, si vel ex necessitate cum conditione, vel ex vi et coactione fiat. Nam in istis duobus generibus aut dura aut nulla est electio aliter agendi. Caeterum in hoc postremo genere actionis invitae quae sit per ignorantium, innoxius homo non efficitur, quia praemeditatio deliberatioque praecessissent, an talis eventus sequeretur. Non enim sapientis est commisso errato dicere “non putarem,” potissimum cum ipse sit causa et auctor suae ipsius ignorantiae, quae inde non simplex a natura, sed crassa et supina dicitur.
spacer3. Hos positis, definitionem spontanei infert philosophus, nempe quod sit id totum quod ex animi proposito et praemeditatione fit, quales sunt omnes actiones sapientum, qui nec ad diem vivunt, nec ea solum considerant quae ante pedes iacent.

3. DISTINCTIO QUAESTIONIS

Omnes actiones humanae sunt vel:

 

Necessariae, eaedem vel:

Simpliciter, quae pulsu externae causae moventis fiunt.
Cum conditione, quae tam a sausa interna quam externa cooperantibus pendent.

Violentae, quae ternam causam violenter moventem semper habent, interna causa renitente.

Invitae, quae fiunt aut secundum:

Necessitatem, ut devolvere merces in mare.
Violentiam, ut impusus ire ad crucem seu carcerem.
Ignorantiam, ut si missa sagitta ad scopum hominem transfoderet, et haec actio proprie invita dicitur, aliae vero duae per accidens.

Spontaneae, quae sunt aut:

Simpliciter voluntariae, utpote quae voluntatem suum solum principium habent, quales sunt omnes actiones morales.
Ex parte, magis tamen voluntariae, ut puta illae quae partim externam causam impulsoriam, partim voluntatem maxime motricem habent.

spacer 4. OPPOSITIO Fatales quaedam actiones sunt de quibus et in Physicis et in aliis partibus philosophiae agit Aristoteles, eaedemque duplices: vel quae a divina providentia praeter aut contra naturam fiunt, vel quae ab ipsa natura pendent, et hae quoque necessariae dicuntur, de quibus hoc loco nulla facta est mentio. Ergo completa et absoluta haec non est de actionibus demonstratio.
spacerRESPONSIO Certum est et negari non potest esse quidem fatales actiones easdemque necessarias, quia a potentibus et necessariis causis immediate pendent, Deo et natura. Caeterum ut respondeam argumento, ideo hoc loco nulla earum facta est mentio, quia hic solum de moralibus humanis agitur; vel, si placet, dico quod haec quoque genera actionum ad necessarias actiones analogice reducantur, quippe illae actiones ex nexu et ordine causarum naturalium fiunt, internam causam motricem habent, et hae etiam quae divina potentia efficiuntur, naturam movendi non perdunt suam, ut in actionibus monstrorum et in prodigiis cernitur.
spacer 5. OPPOSITIO Invitae actiones (de quibus potissimum hoc loco agitur) confundi videntur cum violentis et necessariis, quippe aut secundum vim aut secundum necessitatem fiunt. Ergo male datur haec divisio.
spacerRESPONSIO Quaedam actiones necessariae et violentae sunt: illae quidem invitae, sed omnes invitae actiones non sunt aut necessariae aut violentae. Nam propriae illae dicuntur invitae, quae prater intentionem et propositum nobis contingunt.
spacerOPPOSITIO Invita actio nulla habet intentionem mali, ut est in textu. Ergo hominem semper innoxium reddit. Ratio tenet, quia intentio et praemeditatio mali flagitium facit, reosque reddit sceleris.
spacerRESPONSIO Quamvis non sit intentio mali in actione invita, est tamen neglectio boni, nempe consilii, seu praemeditationis utrum hoc malum ex hac vel illa actione possit evenire. Quare propter omissionem boni non propter intentionem mali, propter ignoratiam non propter malitiam, invitae actionis saepe ponitur author. Sic qui forte occidit hominem non vitae, quam alteri invite sustulit, sed suarum rerum et facultatum naufragium facit.

bar

Caput xvij

An electio recte assignetur?

ECEPTISSIMUM est et ab omnibus approbatum, virtutis actionem ex delectu et proposito fieri debere. De proposito ergo et delectu proxime hic agit philosophus, ut quid sit utrumque rectius intelligatur, meliusque dirigantur vestigia nostra in hoc studio vitae, in quo unusquisque ad scopum virtutis et foelicitatis tenderet, aliosque exemplo currendi, beneque cum monstris vitiorum pugnandi in eundum scopum et metam traheret. Sed heu quam pauca hodie exemplaria vivunt! Nubibus obductum est coelum, in Orcum ruimus. Sed curro.
spacer 2. Propositum hoc loco definiri potest fixa et certa quaedam determinatio mentis ut hoc vel illud a motu fiat. Huius comes electio est, quae in hoc capite contra appetitum, voluntatem et opinionem distinguitur. Nam, ut paucissimis absolvam omnia, electio non est appetitus, quia solum hominibus convenit, appetitus etiam in belluis inest. Non est voluntas, quae haec saepe est impossibilium. exempli causa, athei et Epicurei immortales se esse velint in hac vita, sed electio est solum eorum quae sunt in nostra potestate. Praeterea voluntas est finis, sed electio eorum solummodo quae ad finem tendunt. Electio ergo non est voluntas. Postremo non est opinio aut cogitatio, quia haec saepe sunt eorum quae electione prosequi non omnino possumus, exemplum in textu hoc est, quia ferquentius ea quae apud Indos existunt (intellige, si placet, aurum et gemmas) animis nostris volutamus et agitamus, et de illis multos effingimus in nobis cogitatus, nullum tamen istorum delectu persequimur, quoniam non sunt sita in nostra potestate. Non est igitur electio mentis cogitatio, non est opinio.
spacer 3. Age ergo, cum electio nihil est horum quae dicta et discussa sunt, appetitus, voluntas, cogitatio, relinquitur ut sit apprehensio quaedam mediorum ad finem, quae recte circumstantiae rerum ac personarum dicuntur, quales sunt, quid, quantum, gratia cuius, quale, quis, quo, in quo, quando, ubi, et quomodo, quae circunstantiae in textu concingentia et coambientia quasi media ab Aristotele appellantur. Cum enim his animo discussis et agitatis, id ex consilio tandem constiterit quod melius et optabilius est, tunc quidem ad illud agendum excitatur in nobis quadam voluntas et appetitio, et id denique facientes ex antecedente consilio et voluntate, rectissime dicimur agere ex delectu seu electione. Est enim elecito interior voluntatis actio ex animi cogitatione et consilio perfecta, quae mediis congruentibus in nostra potestate positis et discussis, voluntatem ad finem dirigit. Sed hic animadvertendum et observandum est, quod semper id totum quod sub voluntatem cadit non est eligendum. Siquidem permulta sponte agimus, antequam de illis agendis consultamus. Quemadmodum sedemus, surgimus, obabulamus, verum (ut ita loquar) quicquid est eligibile, idem quoque spontaneum et voluntarium sit oportet. Hoc etiam demonstrant legumlatores, qui graviores poenas delinquentibus ex electione infligunt quam iis qui passionibus alicuius impetu facinus committunt.
spacer 4. Quid multis? In his solum versatur electio quae agi possunt, quae agere et non agere in nobis situm est, quae itidem sic agi possunt aut alio modo, et denique in quibus contingit assignare finem et causam propter quam fiunt. Cum finem nomino, aut causam propter quam (non indubitatas causas aut res leviores inelligo, ut, utrum quadrangulum suos angulos rectis aequales habeat, aut utrum nomen Archichlis recte exaretur), sed res illas intelligo quae ancipitem deliberationem habent, in quibus non solum error mentis, sed etiam voluntatis inesse potest.
spacerOPPOSITIO Dicit Aritoteles in primoEthicorum foelicitatem esse eligiblem. Ergo electio non est solum mediorum, sed etiam finis.

RESPONSIO

Electio capitur duobus modis:

Communiter, set sic est et mediorum et finis.
Stricte, et sic est solum mediorum tendenium ad finem.

spacer 5. OPPOSITIO De rebus apertissime disiunctis nulla an sint eaedem a philosopho deberet fieri dubitatio. Sed electio, appetitus, voluntas, opinio sunt res apertisisime disunctae. Ergo de illis an sint eaedem nulla deberet fieri dubitato.
spacerRESPONSIO Minor huius syllogismi falsa est. Nam si formaliter (ut aiunt) appetitum pro appetitione rerum et voluntatem pro mentis intentione, et opinionem pro assensione animi intelligas, magna istorum similitudo erit. Nam in omni elecitone est appetitio rei, intentio mentis, assensio tandem animi ad iullud quod sub electionem cadit.
spacerOPPOSITO Minus considerate in Ethicis Aristoteles dubitionem de ira et concupiscentiae fecit, utrum electio haec vel illa est. Quare aut illic numis superflue, aut hic nimis frigide de hac causa agit.
spacerRESPONSIO Inconsiderate nec hic nec illic agit. Illic enim non so;um generatim ipsum appteitum, sed speciatim illius partes describit, probatque electionem omnino non esse appetitum, quia nulla species sub appetitu, scilicet nec cupiditas, nec ira, nec voluntas electio dicatur.

bar

Capita xviij et xviiij

An error in electione et consultatione ex voluptate et dolore contingat?

NUM adhuc superest medum seu instrumentum discutiendum, quo actiones humanae studiosae fiajnt, nempe consilium seu deliberatio. Nam praeter appetitum et voluntatem agendi, requiritur consilium quid agendum, iudiciumque eiusdem quod agitur, ne erroribus implicati operam et oleum in agendo perdere videamur. Horum primum, nempe consilium, deliberatio vel consultatio. Alterum, nempe iudicium, sententia vel conclusion actionum dicitur. Morum enim syllogismus ex consilio maiore, ex delectu minore, et ex iudicio conclusione constat. Primum enim deliberare oportet, tum ex deliberatis quam de electis iudicare. Nam ut in dialectica, iudicium est rerum inventarum approbatio. Sic hic loco consultantis et eligentis ultima sententia de rebus utrique obiectis dicitur.
spacer 2. Quid moror? Consilium, ut in hoc loco et in Ethicis docet philosophus, non est de nugis, non de necessariis, non de certis, ,non de naturalibus, non de rebus extra nostram potestatem positis, non de sensibus, non de conclusionibus artium principiisque rerum, sed de mediis contingentibus et spectanrtibus finem, qui primum consultantibus proponitur, et in ultimo loco per electa media comparatur. Non urgeo illud unicum exemplum quod habetur in textu, nimirum quod consilium non sit ideo ut sensus, quia sensus liber non est ad operandum hoc vel illud. Consultio autem est libera, estque eorum quae sunt ad finem, non ipsius finem, et proinde errata consultationis sunt circa ea quae destinantur ad finem, non de fine. Errandi autem plerumque causa in consultatione sunt voluptas et dolor, quae spem aut metum in consultantium animos iniiciunt.
spacer 3. His praeceptis de consultatione traditis, additur annexum seu adiunctum de virtute et honesto, partim in fine huius capitis, partim altero capitulo sequente tractatum. Adiunctum hoc est quod virtus sit ipsius finis, et eorum quae ad finem tendunt. Nihil ergo, hic inquit philosophus, est virtute melius, non simpliciter, sed ad optimum consequentum (intelligit foelicitatem). Verumenimvero, ut in architectura, non solum ipsa scientia aedificandi domum quaerenda est, sed alia etiam paranda sunt instrumenta, ita in morali philosophia non solum acquirenda est virtus, qua nihil melius, sed alia etiam media et ornamenta (bona corporis et fortunae intelligit) quibus facilius quod est in arte maximum consequaris. Alterum adiunctum est de honesto, quod non solum in genere omni virtuti honestum sit finis, sed quod quaelibet singularis virtus sum particulare bonum et honestum habeat, idemque maxime respiciat. At obiiciet aliquis quod sic se res habeat in virtute ac in pingendi arte, in qua laus insistentem optimis mediis sequitur. Laudabilis ergo est virtus magis respectu mediorum ad finem quam respectu finis, ad quem solum intentione studiosus fertur. Praetera si honestum in habitu et animo delitescens sit finis cuiusque virtutis, tum sane id falsum erit quod actio virtutis sit melior ipsa virtute, quae animi intentionem cuivis obviam et manifestam reddit. Istarum obiectionum primae respondetur, quod similitudo inter virtutem et pingendi artem omnino non teneat. Alteri, quod fallax et falsa insinuetur conclusio. Nam et actio virtutis potest esse melior virtute, si sit continua, et virtus ipsa potest esse laudabilis in habitu, si illam optima honesti praecessit electio.
spacer 4. OPPOSITIO Causae errandi in electione aut consultatione sunt ignorantia et varietas mediorum, quae consultantium animos in ancipitem cogitationem distrahunt. Ergo voluptas et dolor recte hic non assignantur causae.
spacerRESPONSIO Ignorantia et varietas mediorum sunt quidem proximae causae errandi, remotae autem et communes sunt voluptas et dolor, sub quibus alios etiam affectus hic comprehendimus. Affectibus enim variis mens dubia huc et illuc trahitur, cum media sint incerta et continentia quibus finis acquiritur. At media consultationis incerta sunt, non certa, contingentia, non necessaria, quippe de certis et necessariis nulla omnino est consultatio.

An virtus sit magis solicita circa finem quam media ad finem?

spacer 5. OPPOSITIO Prudentia est habitus recte praescribendi medius. Sed prudentia est virtus. Ergo virtus magis solicita est circa media quam finem.
spacerRESPONSIO Etsi prudentia praescribit medio, ut studiosorum dirigantur vestigia ad assequendum finem, magis tamen finem ipsum considerat, a quo fixo et definito primum incipit, et ad quem per media rationis discursu ac consultatione tendit.
spacerOPPOSITIO Sic se res habet in virtute ut in arte, sed ars magis est solicita circa media et instrumenta sua quam circa finem, ut constat in architechtura. Ergo etiam virtus est potius mediorum quam finis.
spacerRESPONSIO Primum respondeo similitudinem non tenere. Tum etiam dico artem magis finem quam media spectare, quia in fine non in mediis laudem et perfectionem habet.
spacerOPPOSITIO Negat philosophus ullam omnino de finibus esse consultationem. Ergo et ars et virtus magis solicitae esse debent de mediis quam de fine.
spacerRESPONSIO Quamvis fines res certa est, ut domus in architectura, foelicitas in morali philosophia, et quamvis de fine et re certa non sit omnino consultatio, finis tamen, ut perfectio vitae vel artis, est ad quam solicite res quaelibet natura fertur. Ratio est, quia in fine, non in mediis, ad finem est rerum conservatio.

An honestum sit finis cuiusque virtus?

spacer 6. OPPOSITIO Honestum est ipsa virtus. Ergo non est finis virtutis. Et iterum, honestum est habitus, sed finis virtutis est actio. Ergo honestum non est finis virtutis.
spacerRESPONSIO Omnis virtus est honestum, sed omne honestum non est virtus, ut in dispositionibus bonis et actionibus quae non sunt ipsae virtutes patet. Respondeo ergo per honestum hoc loco, vel obiectum, vel usum, vel circa utrumque actionem propriam virtutis intelligi, quae actio generatim accepta beatitudo est, et finis omnium virtutum; particulatim accepta, cuiusque virrtutis bonum est finis dicitur, et sic etiam resolvitur altera pars argumenti, in quam per honestum habitum, non actionem, fallaciter intelligas.

An omnis actio, inquisitio, et cognitio virtutis a fine ut a principio incipiant, et in eundum resolvantur?

spacer 7. OPPOSITIO Finis et principium distinguuntur. Ergo omnis actio, inquisitio, cognitio, et consultatio virtutis a fine, ut a principio, non incipiunt.
spacerRESPONSIO Finis et principium distinguuntur quoad constitutionem rerum et executionem actionum, sed quoad intentionem finis, primum principium dicitur. Primum enim ad actionem trahit.
spacerOPPOSITIO Modus sciendi res morales et naturales non est diversus. Sed demonstratio et analysis rerum naturalium non est circularis a fine ad finem. Ergo haec ratio et inquisitio virtutis non est approbanda. Minor constat, quia resolutio seu analysis rerum naturalium est a fine seu conclusione ad prima principia et causas, indeque nulla est reciprocato.
spacerRESPONSIO red Eadem ratio res morales et naturales cognoscendi non est, quia principia naturalia sunt (ut aiunt) in esse, a quibus non opus est ut fiat resolutio. Moralia autem principia et fines sunt solum in intentione, a quibus primus motus agendi et inquirendi oritur. Opus ergo est ut in hac analysis fiat recipricatio.

bar

Caput xx

An iactura possessionum sit obiectum fortitudinis?

ACTENUS de virtute in genere, nunc de singulis eisdem partibus et formis agit philosophus, et primum de fortitudine, quae columna civitatis, iustitiae robur, omnium virtutum quasi aenea porta dicitur. De hac et reliquis suo ordine satis in libris Ethicorum diximus. Laconica igitur hic brevitate utar.
spacer2. Primum, inquit Aristoteles, constat fortitudinem versari inter metum et audaciam, est enim utriusque affectus medium. Hinc ostendit non versari circa omnem metum. Nam metus est in iactura et dispendio rerum, cuius moderator fortis non dicitur. Fortis etiam non in metu supra naturam viresque humanas versatur. Res enim quibus resistere non potest fortis timere debet, ut Dei iram, tonitru, impetum maris. Nam qui haec non timet furens, non fortis, habendus est. Relinquitur ergo ut fortis circa metum humanum, qui et sustineri et superari potest, intrepide versetur. Vulgaris igitur et multiplex illa fortitudo quam hoc loco distinguit secundum experientiam, scientiam, ignorantiam et affectum fucata est et, quamvis opinione vulgi videtur esse aliqua, est tamen revera nulla. Nam experientia sola milites non fortes facit. Fortitudo non est periculi scientia, ut Socrates dixit, qui hic refellitur. Ignorantia inexpertos belli pugnaces, non fortes, reddit. Similiter furiosa passio aut infamiae horror cives ad pugnam trahit iuxta illud Homeri, qiu pulchre introducit civem Troanum sic loquentem, si non pugnem,

Polydamas (vereor) me primum in agime carpet. blue

spacergreen 3. Quid restat? Vera est sola fortitudo, virtus inter metum et audaciam posita, quae pericula humana in iusta causa confidenter suscipit mortemque non timet, maxime vero illam quae in iusto bello hoste minitante imminet. Huius solius fortitudinis aculei duo sunt moderati affectus et passiones, ira et indignatio. Ira, quae in bello brevis esse debet furor, blue ut sanguine effervescente diutius non effundantur. Sanguinis enim siticulosa non debet esse ira. blue Indignatio, qua ius in devinctorum possessiones et bona pro poena sceleris exerceatur.
spacer 3. OPPOSITIO Hostis invadit bona et possessiones. Audax est qui non timet. Fortis ergo est qui defendit, et proinde fortitudinis obiectum est ipsum dispendium rerum.
spacerRESPONSIO Est obiectum per accidens, ratione periculi quod e dispendio et iactura rerum potest emergere. Per se autem non est.

An fortitudo circa pericula ultra human sortem viresque posita versetur?

spacerOPPOSITIO Fortis est timere eiusmodi pericula, ut hic docet philosphus. Ergo fortitudo circa illa versatur.
spacerRESPONSIO Versatur ex parte et secundum quid (ut aiunt) circa istiusmodi periciula, non autem absolute et simpliciter. Timet enim fortis illa, sed quia illis non potest resistere, ideo illius propria obiecta non definiuntur esse.

An fortitudo in sola ratione sine ulla passione animi constet?

spacer 4. OPPOSITIO Fortitudo virtus est. Virtus est habitus. Habitus autem sola ratione non passione movetur ad finem. Ergo fortitudo in sola ratione sine ulla passione animi vi sua et natura consistit.
spacerRESPONSIO Fortitudo est habitus activus, nopn infusus, qui ideo requirit motum et affectum ut animus ad pugnam et bellum excitetur.

An subita invasio, nullo bello indicto, sit opus verae fortitudinis?

spacerOPPOSITIO Est opus timoris, ergo non est opus fortitudinis. Antecedens probatur, quia invasio repente facta est propter metum hostis, ne nos offendat.
spacerRESPONSIO Subita invasio non est opus timoris, ed fortitudinis, si iusta sit causa et intentio utriusque belli, neque invaditur solum propter metum hostis, sed ut periculum intentum repellatur. Sic dolus dolo, visque intentata vi illata pellitur.

An stratagemata belli sint acta fortitudinis?

spacer 5. OPPOSITIO Iusta causa in bello semper intenditur. Ergo dolus non permittitur. At stratagemata belli non sunt sine dolo. Ergo opera fortitudinis (quae in omni actione iustitiam observat) non sunt habenda.
spacerRESPONSIO Stratagemata proprie non sunt doli, nec coniuncta cum dolo, quippe stratagematum finis est iustus, ut vitae, parentum, patriae, religionis defensio. Stratagemata ergo, quae sunt ingeniosa sophismata capiendi hostem, non malitiosae insidiae, recte opera verae fortitudinis fortisque acta nominantur.

bar

Caput xxj

An omnis voluptas sit obiectum intemperantiae?

ABENA et invicta moderatrix turpis voluptatis temperantia sequitur, quae hominem in quo est Hercule fortiorem reddit, iuxta illud, dortior est qui se, quam qui fortissima vincit moenia. blue Fortis enim hostem, temperans seipsum vincit, insidiasque serpentis (qui in visceribus naturae nobiscum aliter) facile perdit et prosternit, voluptatem intelligo, cui resistere, ut antea docuit philosphus, est res omnium difficillima. Haec virtus definitur medium inter intemperantiam et stupiditatem, non illam a natura, sed consuetudine et austeritate Stoicae vitae factam, quae hodie in terris nigerrimus cygnus dicitur, aut non ens, si inter mortales talem defectum quaeras. Sed ludo. Voluptas huius praeclarae virtutis obiectum est, non autem voluptas omnium sensuum, quippe idolis, concentibus, flousculis delectati et capti, haud temperantes dicuntur, sed illi solum qui in gustus tactusque voluptatibus et illecebris moderandis impense et solicite occupati sunt. Qui vero immoderatius Veneri et abdomini indulgent (ad nauseam esculentis et poculentis sensus oblectantes), hi verissimi intemperantes definiuntur esse. Est enim intemperantia spuma Venris, sperma voluptatis, venenum sensus, vomitus rationis, stercus plus iusto saginati corporis, et si quid ultra haec dici potest confusio et Gehenna mentis, quippe non solum corpus, sed nomen et animum intemperantia vulnerat. O immunde intemperans, cur immundam ingluviem tantopere in tuam ipsius perniciem sequeris, mannaque et coturnices evomis? Epulo certe tu magnus es. At cave. Nam byssus abyssum, dapes tuae suo vermes conscientiae habent.
spacer 2. De stupiditate et vitio opposito temperantiae in defectu nihil hic dico. Nam multos lapides prater adamantes voluptatis. Quippe dic, sodes, quisnam mortalium sic gustum et tactum abiurat ut ambrosiam et nectar voluptatis nec lambere nec tangere peroptaret? Non ille certe est qui potiusquam molle scortum effoeminate premeret linguam dentibus absciderit. blue Nam paucissimi sunt hodie qui Veneris gypsatissimis manibus retracti, potius pallium corporis quam palmam virtutis perderet.
spacerOPPOSITIO Omnes sensus sunt fenestrae voluptatis per quam intemperantiores vivimus. Ergo omnis voluptas est obiectum intemperantiae. Antecedens probatur quia idola, carmina, unguenta Veneris, visum, auditum, odoratum inficiunt moventque ad Venerem.
spacerRESPONSIO blue Per accidens et secundario, non per se haec ad intemperantiam trahunt. Per se autem voluptas tactus et gustus obiectum est, in quo per se et vi sua versatur haec virtus.

An effugiens malum voluptatis prompter metum incurrendiin morbum, infamiam, aut paupertatem, sit habendus temperans vel intemperans?

spacer 3. OPPOSITIO Diffugere a malo est ad virtutem inclinare. Si ergo quis istis de causis a malo volputatis se continuerit, is potius temperans quam intemperans est habendus. Nam hoc modo per consuetudinem fieri potest bonus, ut quod antea invitus, iam facile, sponte, et secundum voluntatem faciat.
spacerRESPONSIO Intentio, actionis probatio, et gnomon virtutis dicitur. Non est ergo satis declinare a malo ut fias bonus, sed cum intentione boni malum fugere.
spacerOPPOSITIO Qui propter causas praedictas se temperat vere temperata facit. Ergo a coniugatis temperans nominari debet.
spacerRESPONSIO Quemadmodum non satis est iusta agere, sed iuste, ut sis vere iustus, ita non est satis temperata agere ut sis temperans, nisi etiam temperanter vivas. Haec enim sunt voce, non reipsa et sensu, coniugata. Ratio igitur non cohaeret.

An insensibilitas ad voluptatem cadere possit in human naturam?

spacer 4. OPPOSITIO Privatio secundum actum et potentiam non potest existere, quia est non ens. Sed ista insensibilitas est privatio voluptatis secundum actum et potentiam. Ergo cadere in humanam naturam non potest.
spacerRESPONSIO Vitium hoc non est simpliciter privatio, sed secundum quid ex parte usus. Nam non dicitur stupor naturae, quia hominem sic attonitum reddit, ut nihil voluptatis aut sentiat aut sentire possit. Sed sic dicitur, quia tardum, quasi testudinem, in motu ad voluptatem faciat, et hoc modo esse potest.

bar

Caput xxij

An opposita mansuetudinis sint vitia?

E ira sit concitatior in forti flammasque viribus incensis addat, moderatrix irae ipsa mansuetudo recte hoc loco sequitur, quam philosophus definit esse mediocritatem inter iram in excessu et tarditatem ad iram vel irae vacuitatem in defectu. Mediocritatem vel medium esse docet, et a generali propositione, quia omnis virtus est medium, et a speciali inductione, quia nulla non virtus, si percurras singulas, medium definitur. hinc iracundum describit, qui levissimis aut nullis omnino causis commotus sine ulla circumstantiarum consideratione et intuitu cuivis succenset. Cuius filiae furiosae sunt, invidia, odium, contumelia, detrectatio, malitia, aliaeque furiae quibus saepe flegellantur homines. Sed mansuetudo, humanae naturae amicissima, taedas istarum furiarum extinguit, retundit impetus. Est enim mansuetudo iracundiae fraenum, quo usi mortales vere homines ab ipsa humanitate nominantur. Quanto ergo longius ab hac virtute deflectunt et declinant homines, eo minus homines sunt appellandi. Sed o ferream aetatem mundi, in qua Circaeis populis tot homines fascinati in saevissimos lupos, ursos, leones transformantur! Cannibales certe sumus, et humano sanguine saginamur. Vulnera iracundiae et furoris ubique scatent, quae hac sola medicina, nempe mansuetudine curari possunt.
spacer 2. De tarditate ad iram (quae est vitium in defectu oppositum mansuetudini) quid dicerem, cum perpauci aut fere nulli reperiantur inter mortales qui plumbeis pedibus et iram et vindictam veniunt? blue Definitur tamen haec tarditas vacuitas quaedam irae qua lentius quam oportet ad iustam iram provocamur. Raro quidem biceps gladius iracundiae retusus a manu furentis sine vulnere et vindicta cadit.
spacerOPPOSITIO Sunt affectus, ergo sunt vitia. Antecedens constat, quia ira eiusdemque contrarium inter affectus ab ipso Aristotele enumerantur. Argumentum tenet, quia ab affectibus nec laudamur nec reprehendemur.
spacerRESPONSIO Per iram et eiusdem defectionem, non affectus, sed cum affectibus vitia intelliguntur, quibus apta desiderantur nomina.

An vindictam sumens possit dici mansuetus?

spacer 3. OPPOSITIO Vindicta est vulnus et effectus irae. Ergo vindictam sumens dici non potest humanus et mansuetus. red
spacerRESPONSIO Vindicta sine iustitia et aequitate vulnus et effectus irae est. At si ad emendationem vitae cum amore personae sumatur, mansuetudinis red laeva quasi manus dicitur. Nam mansuetudo dextra sua manu vulnera lenit, et sinistra sceleratum red leniter ad virtutem trahit, sic ut propitii parentes, aliquando suos infantes verberant, quos tamen vehementer amant, ita mansueti severiores aliquando videntur esse in vindicando scelere, cum tamen sine odio personarum manent semper perhumani.

bar

Capita xxiij et xxiiij

An liberalis quis dicatur dum accipit?

EHEMENS sitis auri (quae aestuat nunc mundus) requirit certe medicinam, at nulla medicina salubrior dari potest quam liberalitas, de qua in istis duobus capitulis iam sequentibus disputat philosophus. Est enim liberalitas prodigalitatis froenum, avaritiae damnum, solatium paupertatis, civitatis asylum. blue Dat enim saepe, rarissime accipit, aridos et profusos in perpetuum exilium a magnifico suo aspectu et imperio abigit. Quid multis? Cum paucissimis omnia concludit Aristoteles. Est, inquit, liberalitas medium inter prodigalitatem et avaritiam. Prodigalitas non habet fundum, quia effundit omnia. Avaritia sacculos sacuulis, thesauros thesauris accumulat. Est enim prodigalitas profusio rerum, vitiumque oppositum liberalitati in excessu. Est avaritia (ut ita loquar) vorago et Charibdis rerum, vitiumque repugnans liberalitati in defectu. Istius monstri filiae et species quatuor in textu nominantur, quarum filii parci, cumini sectores, lenones, et nugivenduli mercatores dicuntur. Parci sunt aridi et tenaces avari, qui omnia rapiunt sibi, bonique nihil agunt priusquam ipsi vel ad patibulum, vel ad sepulchrum, vel (ne quid gravias dicam) cum Divite ad infernum rapiuntur. Cumini sectores sunt qui vilissima et minutissima sibi asservant, eademque potius in partes dissecant quam in usum aliorum quicquam producent. Lenones et foeneratores, odia Dei et hominum, tertio in loco nominatur, qui prodiga manu turpe lucrum et quaestum capiunt, avari tamen sunt, quia avide et insidiose aliena bona cupiunt capiuntque. Postremo nugivenduli et periuri mercatores avari sunt, quia res viliores pretii magni idcircum pendunt ut incautos emptores penitus decipiant.
spacer 2. His positis, illud notum axioma infert philosophus, quod infinitum sit malum, bonum autem simplex, unum, et solitarium. Nam ut in medicina una est sanitas, mille autem intemperies et morbi qui laedunt actiones naturae, ita in vita humana una est simplex virtus, vitia autem infinita, quibus in studio virtutis impediti sumus. Concludit denique utrumque caput hac quaestione, utrum liceat viro liberali excudere et formare pecunias, in quibus erogandis semper versatur. Respondet non licere, nam ut fortis est non parare arma et instrumenta bellica, sed iisdem paratis uti, ita liberalis non est excudere pecunias, sed easdem ad usum iustum et honestum accommodare.
spacer 3. OPPOSITIO Acceptio pecuniae est actus necessitatis aut avaritiae. Ergo liberalis nemo dicitur dum accipit, quippe nemo accpit nisi necessitate coactus propter defectum, aut cupiditate commotus propter appetitum, qui Nilo divitiarum extingui non potest.
spacer Momentum nullum temporis naturam liberalitatis tollit, ut tamen nocte lux solis aliquando tegitur, ita dum accipit liberalis, usus liberalitatis obscuratur, non autem tollitur, quia actus hoc non est contrarius liberalitati, quippe si nunquam acciperet, fons aridus et siccus fiet.

An cupiditas pecuniarum sit magis obiectum avaritiae quam ipsa pecunia?

spacer 4. OPPOSITIO Magis in cupiditate pecuniarum peccat avarus quam in ipsa acquisita vel servata pecunia. Ergo cupiditas pecuniae est magis illius obiectum quam ipsa pecunia. Antecedens probatur quia vitium non est in pecunia, sed in appetitu avari.
spacerRESPONSIO Quamvis avarus magis peccet cupiditate pecuniae quam in ipsa pecunia servata, minus tamen est illius obiectum, quia obiectum illud proprie dicitur, circa quod extrinsecus aliquid versatur. Ut ergo color externus, non potentia videndi, est proprie obiectum visus, ita pecunia, non pecuniarum cupiditas, est proprium obiectum avaritiae seu illiberalitatis. Alii respondent blue huic obiectioni quod pecunia sit externum et mediatum, cupiditas autem pecuniarum internum et proximum obiectum avaritiae.

An defectio in dando et excessus in accipiendo sint solum species avaritiae?

spacerOPPOSITIO Aliae species traduntur in textu. Ergo hae videntur non esse. Praeterea avaritia est ipse excessus accipiendi. Ergo excessus non est illius species.
spacerRESPONSIO Aliae species in textu had has duas reducuntur, et avaritia verius ipsum vitium in excessu quam excessus dicitur.

bar

Capita xxv et xxvj

An magnanimitas recte definiatur?

EQUUNTUR duae virtutes fortitudini et liberalitati admodum cognatae, nimirum magnanimitas, quae magna fortitudo, et magnificentia, quae magna liberalitas recte nominari possunt Laconica ergo brevitate in utriusque demonstratione utar, et primum de magnanimitate, quae definitur mediocritas inter insolentiam in excessu et pusillanimitatem in defectu, cuius obiectum honor est, non autem omnis, sed is solum qui a studiosis virtutis, dignissimis summa veneratione, demandatur. Probi enim viri recte solum de magnanimi honore diiudicare possunt. Circa hunc honorem sic versatur magnanimus, ut eundem oblatum pro dignitate et meritis non recuset, non illo accepto insolescit, non inflatur animo, contemnit neminem, affabilis, comes, mansuetus omnibus existit, prospera fortuna non effertur, adversa non prosternitur, contumeliis denique improborum hominum non movetur.
spacer 2. Insolens autem est qui cum iure omnibus contemptui esse debet, tum maxime omni applausu et honore aliis se digniorem putat. Hinc perfricta fronte simiae istius mundi irruunt in subsellia honoris, in quibus quo altius scandunt, eo magis suam turpitudinem ostendunt, gravioremque casum et praecipitium sentiunt. Sed o caeca ambitio, quiot ubique comoedias, quot tragaedias facis? Comoedias dico cum truncos, tragaedias cum vulpes aut vultures ranarum reges facis.
spacer 3. Pusillanimitas rara avis est in hac aetate mundi. Nam perpauci gladium magistratus aureumque regis diadema oblatum respuunt. Sed si sit pusillanimitas, est quidem ut hic definit philosophus abiectio et submissio animo vel in non quaerendo vel in repudiando honore, quem homines pro virutibus maxime merentur. Verumenimvero si tales sint homines, aut simplices Homeri sunt aut stulti philosophi (da veniam, Plato) qui vacuis crumenis stant pro foribus dum Grylli et Gnatones blue insolenter irruunt, ac si accepta repulsa expostuletur iniuria, angeli et custodes Paradisi honore dignis obiiciunt moram. Sed o ingrata tempora, in quibus iusti, docti, sapientes, solum post funera in sepulchris vivunt! Iuste ad Deum exclamat Boaetius: blue

Cur tantas lubrica versat
Fortuna vices? Premit insontes
Debita sceleri noxia poena,
At perversi resident celso
Mores solio, sanctaque calcant
Iniusta vice colla nocentes.

 spacer 4. Superest ut verbum de magnificentia addam, quae est mediocritas inter vanam ostentationem seu iactantiam in excessu, et parsimoniam sumptuum in defectu, vel est, ut vero definias, magna liberalitas circa sumptus faciendos, quos a magnifico fieri decet. At si quis ubi non expedit maximos sumptus fecerit, is sane iactabundus est et gloriorus. Exemplum est in textu epulonis, qui vanissime sodales nuptiali convivio excipit. Talis enim est qui quo non opus est tempore suam ostentat opulentiam. Parcus vel parvificus, ut loquar cum veteribus, contrarius est iactatori. Nam is cum nuptias celebraret olera proponit, deliciis contra dignitatem nuptiarum parcit. Relinquitur ergo ut magnificum solum laudabilem esse concludat philosophus, quia is, circumstantisi optimis servatis, heroice ad honorem reipublicae suos sumptus facit.
spacerOPPOSITIO Honor est obiectum magnanimitatis. Ergo non recte definitur magna fortitudo, cuius obiectum res formidolosa dicitur.
spacerRESPONSIO Analogice non simpliciter et absolute magnanimitas fortitudi dicitur.

An in magnifico sit virtutis opus vendicare honorem?

spacer 5. OPPOSITIO Honor est solum praemium foelicitatis. Ergo est opus insolentiae in magnifico eundum vendicare, aut se eodem dignum existimare. Antecedens est Aristotelis in Ethicis, ubi probat foelicitatem solam esse bonum honorabile. Hic tamen honorem debitum magnifico bonum honorabile appellat, et etiam officium magnifici esse docet, eundem honorem vendicare.
spacerRESPONSIO In magnifico virtutis opus est, debitum honerem vendicare, adeoque existimare se dignum eodem honore esse. Sed insolentis est, ut ais, vendicare iniuste. Praeterea ubi dicis quod honor soli foelicitati debeatur, respondeo honorem illic solum i9nternum, non externum intelligi.

An magnanimi officium sit contumelias improborum animo patienti ferre?

spacer 6. OPPOSITIO Officium iusti et fortis viri est animadvertere in malos eorumque scelera vindicare, sed magnanimus est vir iustus et fortis. Ergo potius vindicaret has contumelias quam ferret.
spacerRESPONSIO Magnanimus aquila est et non caput muscas, leo est et murem bestiolam mordentem non occidit, sed spernit. Iustus est si puniat, at iustus et fortis si contemnat. Improborum enim lingua sapientum gloria est. blue

An cultus, incessus, sermo sint obiecta magnificentiae?

spacerOBIECTIO Sumptus honorablis est obiectum magnificentiae, ut est in textu. Ergo haec non sunt.
spacerRESPONSIO Per se sumptus honorabilis est obiectum. Haec autem per accidens obiecta etiam dicuntur. Nam magnifici est maiestatem loci suaeque personae considerare. Illius ergo cultus honorabilis, incessus gravis, sermo sapiens esse debet.

bar

Capita xxvij, xvxiij et xviiij

De indignatione, gravitate, verecundia, et earum oppositis.

E sim molestior verbis quam par est, affectus qui ab Aristotele verbo attinguntur breviter percurram. Sed ut canis ad Nilum currendo aquam puriorem lambit, blue ita equidem red quae sunt notatu digniora transcurrens non praetermittam, Ethica nostra legentibus relinquam caetera. Primus inter hos affectus occurit. Indignatio, quam vulgus pro superciliosa animi passione vitioque hominis superbi et insolentis sumit, sed loquendum est cum vulgo, sentiendum cum philosopho, qui hoc loco eandem definit, laudabilem affectum, mediumque inter invidiam gaudiumque perversum quod malevolentiam appellat. Vel, si placet, sic potest definiri, ut sit iusta tristitia, animo boni expressa et concepta ex rebus prosperis malorum, qui bonis corporis et fortunae ad nequitiam abutuntur. Praeclara est illa Nemesis seu indignatio, omnium iustissimi Iobo patientis viri, cum impii vivunt, sublevatri sunt confortatique divitiis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae, non est virga Dei super eos. blue
spacer 2. Indignanti contrarium est invidus, qui bonum cuiusque opus liventibus et sinistris semper intuetur oculis, iuxta illud, blue

Invidus alterius rebus macrescit opimis.

Est enim invidus qui aegro fert animo bonorum virtuters, opera, et fortunas. Perniciosum hoc monstrum in omni republica, civitate, familia,d omo suos nidos, suos pullos suaque latibula et habet. Ubique sprgit virtus, solique virtuti insidiatur. Hnc praeclarus cecinit Boaetius, blue

Latet in obscuris condita virtus
Clara tenebris
.

spacer3. Invido aliqua ex parte repugnat malevolus. Nam ut invidus benefactis bonorum dolet, ita melevolus malefactis et flagitiis malorum vehementer gaudet, immo sive bonus sive malus, quum malefecerit, malevolo id cordi est, qui solum malis delectatur. Concludo igitur solummodo virtute probatum virum et bonitate spectabilem medium inter invidentiam et malevolentiam tenere.
spacer 4. Alter affectus qui in proximo capitulo tractatur gravitas dicitur, quae meo iudicio solum secundum magis et minus ab affabilitate in Ethicis tractata differt. Gravitas ergo sic definiri potest, ut sit species quaedam affabilitatis magnis et honorificis personis insita, morositati et inani delectatione contraria? Morositas est quaedam species contentionis et inanis delectatio species adulationis. Hinc morosus, perversus moribus, ut nomen indicat. Adulator moribus ineptus dicitur: morosus enim Stoice vivit, nullius vita aut sermone captus; adulator vero, dum omnibus placere vult, bonus offendit. Hic hodie bonus socius vel bon compagnon dicitur, qui nullius vita moribus aut colloquiis offenditur. Si sit cum Platone, philosophatur, si cum Catone, gravitatem dissimulat, si cum Gnathone, parasitus inservit tempori. Factus est quasi Protheus omnibus, seque in omnes colores vertit, novit hic uti foro. Si tales scire desideres, aulici canes sunt, magnorum inserviunt quadris, dant verba, placentia canunt. In secunda fortuna adsunt, in adversa fugiunt, constant solum in hoc, quod in sua semper levitate constent.
spacer 5. Tertius affectus verecundia est, inter impudentiam et stuporem medium. Hic affectus definitur frontis humanae purpura, virtutis color, hedera suspensa sceleris. Frons enim est index mentis, color signum virutus. Sanguis in fronte effusus conscientiam et poenitentiam arguit. blue Hinc illud erubescit, res salva est. blue Si exactius definire velis verecundiam, est illa quidem affectio animi mediocris, eademque persimilis virtuti, quae iuvenesm otu quodam naturali a flagitiis commitendis deterret, et ab iisdem commissis ad tribunal et formum veluti suae conscientiae, et ad poenitentiam vocat. Iuvenes dico, non senes, quia verecundia in iurvenibus laudabilis affectus dicitur, non autem in senibus, quippe in callum obsuruit sclius, si erubescat scenes. Facile est impudentem, eique contrarium stupidum et ignavum definire. Ipudens ergo est qui omnem pudorem fronte defricuit, quique nullo metu rei, personae, loci perculsus omnia ad omnes loquitur quae in buccam venerint. Spes fere nulla impudentium est, nam malis delectati audent omnia mala, maleque semper audient, si tandem verecundi non fiant. Recte Iurvenalis. Nam quis, inquit, blue

Peccandi finem fecit sibi, quando recepit,
Electum semel attrita fronte ruborem.

Discant hinc imopudentes suas frontes atterere, intusque suas conscientias plenas sanguine resecare.
spacer 6. Stupidus impudenti contrarius est, quia, ut ille fronte carens in defectu nunquam erubescit, ita hic semper omnia reformidans nimio suffusus est pudore, nullaque ratione pudoris. Habit attonitam naturam quae umbris levissimis obstupescit et vulneratur. Suadeo hic severis parentibus et paedagogis, ut filiorum et tyronum suorum mores diligenter observent, et si quos natura meticulosos invenerint, eosdem a stupore et gelida formidine ad verecundiam reflectere et revocare contendant. Caveant autem semper (cum pueritia sit liequefacta cera) ne pro confidentiae imaginibus, impudentiae indola illorum animis imprimant et relinquant, quippe sic hodie multi parentes in educatione suorum filiorum vehementer peccant, cum illos docent et permittunt saepe garrire, iurare, omniaque dicere aut facere prout placet. Nimis saepe vanissimum illud proverbium audio, red ex malo puero bonus senex nascitur. Sed meminerint, blue

Quo semel est inbuta recens servabit odorem
Testa diu.

Malum ovum malus corvus. Malum initium malus finis, quippe malus puer, malus senex erit.

An boni sit viri tristari, cum mali homines secunda aura navigant?

spacer 7. OPPOSITIO Cum mali viri in altum sint vecti, in magnum plerumque naufragium et voraginem malorum cadunt. Illorum ergo prosperitas miseria est. blue Cum igitur mali viri secunda aura fortunae navigant, boni viri non solerent, sed gauderent potius, propterea quodmali tum in miseria sint maxime cum omnibus ad votum potiuntur. Concludo ergo contra Aristotelem quod in hoc indignabundus non sit bonus, quia tum tristatur cum malos fortunatos viderit.
spacerRESPONSIO Res prosperae malorum sunt perniciosae civitati. Hoc ergo respectu indignabundus tristatur ne mali prospera utentes fortuna, vi, vita, et exemplo bonas ad flagitium trahant. Fortunae ergo malis non invidet vir bonus, sed solet quia iisdem potiti flagitiose vivant.
spacerOPPOSITIO Una virtus non est contraria alteri, quippe omnes virtutes unitatis filiae sunt et inter se connexae, sed magnificentia heroica illa virtus istas malorum nugas et umbras contemnit, neque omnino tristatur magnificus si mali ab Indis auro onusti ad portum navigent. Ergo indignabundus nulla afficeretur tristitia, cum malos florentes viderit.
spacerRESPONSIO Idem sensus est huius ac alteirus argumenti. Idem igitur adhibetur responsum, scilicet indignabundum non malorum bona, sed bonorum abusum in illis aegre ferre. Non enim dolet quia habent bona, sed quia iisdem habitis pessime abutuntur.

An invidia et malevolentia sint opposita indignationis.

spacer 8. OPPOSITIO Malevolus et invidus non sunt contrarii. Ergo invidentia et malevolentia non sunt opposita, et per consequens non sunt opposita indignationis. Antecedens probatur, quia invidus est malevolus.
spacerRESPONSIO Invidus non est malitiosus hoc respectu quo Aristoteles nomen invidentiae sumit. Nam invidens tristari ducitur cum bene sint boni, malevolus autem gaudere dicitur cum boni vel mali ruunt.
spacerOPPOSITIO Invidia est vitium. ergo non est oppositum indignationi, quae est affectus. Nam ut habitus habitui, ita affectus affectui opponi et contrariari debet.
spacerRESPONSIO Invidia hic pro invidentia (quae st vitiosus affectus) sumitur. Invidentia enim est motus animi ad tristitiam in malis, cum studiosi virtutis florent.

An gravitas sit virtus mralis distincta ab affabilitate?

spacer 9. OPPOSITIO Affabilitas et gravitas non habent eadem opposita. Ergo una ab altera est distincta. Antecedens constat quia morositas et eius contrarium gravitati, adulatio, et contentatio affabilitati opponuntur.
spacerRESPONSIO Nomine non reipisa utriusque opposita inter se differunt, ipsaeque virtutes modo solum et ratione, non natura differunt. Gravitas enim senibus et magnis viris solum, affabilitas autem summis, mediis, infimis, idque in omni aetate, convenire dicitur.
spacerOPPOSITIO Aristoteles distinctam virtutem facit. Ergo est distincta habenda.
spacerRESPONSIO Non facit. Nam in Ethicis de affabilitate, et non de gravitate, in his libris de gravitate, et non de affabilitate, agit, quod argumento est eandem virtutem esse. Nam aliter in utroque opere distinctam de utraque fecisset mentionem, praesertim cum hic et illic de numero et natura singularum virtutum egit.

An verecundia sit motus naturae?

spacer 10. OPPOSITIO Impudentia est motus naturae. Ergo verecundia non est motura naturae. Argumentum tenet quia contrariorum contraria est ratio, quoad naturam.
spacerRESPONSIO Contrariorum contraria est ratio quoad naturam proximam et propriam in specie, non quoad naturam communem et remotam in genere. At motus naturae est genus in quo omnes affectus conveniunt. Nam omnes affectus motus naturae recte dicuntur.
spacerOPPOSITIO Verecundia est laudabilis. Ergo verecundia non est motus naturae.
spacerRESPONSIO Est laudabilis solum respectu virtutis, cum qua coniungitur, non autem per se, ut in Ethicis docet philosophus.

An praestet impudentiam esse quam stupidum a natura?

spacer 11. Stupor in excessu vitiosus affectus est. Nam stupidus et attonitus semper quavis de causa levissima erubescit. Ergo melius impudentem quam stupidum attonitumque esse. Praeterea stupor magis a natura est quam impudentia. Nam haec plerumque a consuetudine et usu comparatur.
spacerRESPONSIO Etsi stupidus semper quavis de causa erubescit, minus tamen nocet quam impudens qui, effrons cum sit, nullum modum, nullam rationem sequitur, imo intrepide hoc monstrum omne facinus et audet committere, et commissum audet defendere, cum stupidus obiectione sui sceleris perculus facilius ad meliorem vitam revocatur. Postremo, etsi aliquo modo concedi potest stuporem magis insitum esse nobis a natura (natura enim docuit infantulos erubescere), maius tamen malum est impudentia, quia impudens naturae malam consuetudinem peccandi addit. Malum ergo utrumque est, at maius malum impudentia.

bar

Capita xxx, xxxj et xxxij

De comitate, amicitia, veritate et earum oppositis.

N his tribus iam sequenrtibus capitulis tres alii affectus sermonis sequuntur, comitas, amicitia, veritas. Sermonis dico, quia sermo omnibus commune obiectum est, etiamsi alia aliaque sint obiecta, si proprie et per se considerantur.
spacer2. Comitas definitur mediocritas inter scurrilitatem in excessu et rusticitatem in defectu, cuius propria materia iocus est, non omnis, sed is solum qui sale ingenii conditus plurimum delectat. Haec virtus sapientes et divos inter mortales decet, facetiis enim veluti optimis condimentis mens sapientum capitur. blue Sapientes ergo non sunt Aristarchi nostrorum temporum, qui Senecam et Plautum a theatro, qui Roscios a consortio mortalium penitus exulare velint. blue Cato, qui nunquam risit, salem in Appium sparsit, et ipse etiam salibus oratoris coactus est subridere, non ergo iocos contempsit Cato. Imo sapientum contemnit nemo: sunt enim facetiae opportune adhibitae velut languentis animi medicinae. Comitas ergo, quae est sal ingenii, condimentum linguae, iocorum inventrix, consolatrix vitae, et ipsa medicina animae, in catalogum virtutum est admittenda, ut theatris civitatum, aulis principum, novilium mensis, salientum Musis semper inserviat, a quibus scurrilitas et rusticitas, vitia huic opposita perpetuo exulent. Est enim scurra qui in omnes, omni tempore, modo, sine delectu, scommata coniicit, ut stultus tela contorquet sua. Rusticus autem ex adverso is est qui nec ipse unquam iocari velit, nec in se iocos coniici sine furore et iracundia sinit. Quid multis? De hac re audiamus Ciceronem. blue Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora. Ludo autem et ioco uti licet, sed sicut somno et quietibus caeteris, cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum nec immo destum, sed ingenuum et facetum esse debet. Nam sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Haec ille.
spacer 3. Proximus affectus qui occurrit tractandus est amicitia, non (ut ita dicam) realis illa benevolentia, de qua in Ethicis disseruit, et de qua in fine huius operis est dicturus, sed (ut ita loquar) nominalis, quae in actionibus et sermonibus est constituta. Ambagibus non utar; per amicitiam hoc loco proculdubio affabilitatis speciem intelligit, nimirum in dictis et factis humanitatem, et aperte affabilitatem ipsam non nominat, quia, ut antea modestiam sub magnanimitate, quae subiecto, obiecto fine cum illa convenit, recte comprehendit, ita hoc in loco affabilitatem partim sub gravitate, partim sub nomine amicitiae insinuat, quod quidem evidenter apparet cum hic amicitiam definit esse mediocritatem inter contentionem et adulationem in actionibus et sermonibus constitutam. Quae definitio aliqua ex parte affabilitati convenit. In actionibus et sermonibus dicit, quia et dicta et facta respicit haec affabilis (ut ita dicam) amicitia, quae ex gravitate, comitate, et affabilitate constat. Si vero proprie et per se distinguas, non sum immemor quod in Ethicis de his rebus dixerim, nimirum affabilitatem in sermonibus et verbis, comitatem in moribus et factis moderatricem esse.
spacer 4. De contentione et adulatione hoc loco nihil dicam, nisi quod licit, eadem sint nomine, et aliqua ex parte re etiam eadem cum oppositis gravitatis, modo tamen differunt. Quod vero sint eadem ex parte et secundum quid mirum non est, quoniam gravitas, affabilitas, et in usu sermonis hic posita amicitia, solum ratione, non natura, per accidens, non simpliciter et per se differunt. Idem dicendum est de magnanimitate et modestia, quae affines virtutes unum obiectum, nempe honorem, eademque opposita, nempe insolentiam, ambitionem, et pusillanimitatem habent, quae tamen modo, id est secundum magis et minus, in existentia non in essentia discriminantur.
spacergreen 5. Tertius affectus in sermone positus est veritas, quae diu abhinc cum sorore sua conscientia dissimulationis resti suffocatur. De illa tamen ut Aristoteles de vacuo et infinito agam. Veritas ergo est affectio animi media inter dissimulationem et iactantiam, qua homo praeditus neminem inescat verbis, neminem mendacio fallit; vel est virtus, ut hic definit philosphus, qua homo ornatus nec plura nec pauciora de se dicta, sibique in laudem data admittit, quam quae certa sunt et explorata. Veritas primo modo accepta in dictis, in factis, in contractibus et commerciis hominum, oris et operis unam vocem, unam linguam habet, geritque nudum et defossum pectus, ut omnes intelligant non aliud in ore, aliud in corde gerere. Altero modo accepta veritas omnem philautiam et amorem nostri a nobis abigit, non sinit nos esse ambitiosos maioris laudis quam meremur. Huic virtuti opponuntur iactator, mendax, et dissimulator, ille qui se supra modum falso extollit, hic qui se suaque fallaciter extenuat, uterque vanus, uterque gloriorus, uterque laudis iniustae cupidus. Alio sensu definitur mendax, qui pallio veritatis sermonis insidias et fraudes tegit. Dissimulator autem is est qui semper discupit videri iustus, at vulpes est et cum dictis factisque videtur verus. Fallit. Mentiri ergo non licet, non licet dissimulare. Nam et mendacium et dissimuilatio animum et intentionem fallendi habent. Valeat ergo illa vetus distinctio de officio mendacio, valeat etiam illud antiquatum proverbum, qui inescit dissimulare, nescit vivere. Audiatur denique haec aurea sententia, veritas simplex est et angulos non quaerit.
spacer
6. Dubium quod sequitur in hoc est, an omnes mediocritates de quibus hactenus disputavit philosophus sint ipsae virtutes. Respondeo, praeter indignationem et verecundiam, omnes apellari posse virtutes, quia dispositionibus omnes acquiruntur.

An movere iocos et risus sit laudabile?

spacerOPPOSITIO Risus est naturalis potentia, quae neque est laudabilis neque viturabilis, ut antea docet philosophus. ergo virtutis opus non est movere risus, et per consequens comitas non est virtus, quae circa movendos risus et iocos versatur.
spacerRESPONSIO Risus sumitur vel pro facultate animae vel pro actu ridendi, eodem vel moderato ad solatium vel immoderato ad excessum. Primo modo acceptus non est laudabile vel vituperabilis, secundo modo obiectum comitatis est, tertio autem modo obiectum scurrilitatis, de quo sapiens dixit, risum reputavi errorem, huc addo et illud, vae vobis qui ridetis. blue

An ludi scenici et saltationes ad comitatis moderationem spectent? blue

spacer 7. OPPOSITIO Disisimiulat non est opus virtutis, sed in ludis scenis est dissimulatio rerum, morum, persoanrum, et (quod horrendum est) apparens mutatio sexus, cum histriones mentitis foeminarum vestibus amicti in teatro saltant, ludunt, ioculantur. De saltationibus nihil aliud dico nisi illud quod dici solet, nemo saltat sobrius. Postremo finis ludorum et saltationum levis delectatio est. Ergo nec ludi nec saltationes ad comitatem spectant.
spacerRESPONSIO Dissimilatio cum intentione mali non est opus virtutus, cum sit ipsa vitium, neque est proprie in ludis et saltationibus dissimulatio rerum, morium, personarum, sed simulatio vel imitatio potius. Quiod horrendum esse dicis, distriones mentitis foeminarum vestibus amictos in scenam prosilere, verbo intonante et sonoro sine causa iusta uteris. Nam non est mutatio sexus, sed apparens mutatio, neque illa quidem quia cunctis spectantibus nota est non mutatio, sed sola prepresentatio, vel significatio, vel expressio morum, eandemque ad exemoplum vitae vel sequendum, si bonum, vel fugiendum, si malum sit, et sic in Roscio (viro fortasse honestissimo) non est dissimulatio, non est mendacium, quia agenti vel induenti personam Laidis non est illa intentio fallendi homines aut corrumpendi mores, sed illos informandi et reformandi potius, quippe hic finis comaediarum et tragoediarum est, ut vivis exemplis vitali actione Rosciorum expressis, homines deterreantur a vitiis et ad viertutem incitentur. Quare illud falsum est quod in fine argumentationis affers, nimirum levem delectationem esse solum ludorum finem. Nam quamvis in spectaculis est quaedam mentis (studiis aut curis fatigatae) laudabilis delectatio, praeter hanc tamen alium finem habent. Quae addis de saltationibus, blue leviora sunt, si illas saltationes intelligas quae ad expressionem iustae victoriae, honesti gaudii, aut magnae liberatis fiunt. Sic enim David et alii frequenter olim saltaverunt. Addo etiam et illud, quod in nuptiis ad delectationem mentis, et aliis quoque temporibus, ad exercitationem et recreationem corporis usus laudabilis et moderatus saltandi esse possit, modo instrumenta musica et tibicines numeros motusque virtutis, non, ut hodie, numeros motusque Veneris et lasciviae personent.

An amicitia sit hic affectus vel habitus?

spacer 8. OPPOSITIO Amicitia in Ethicis affectus dicitur, ut illic constat. Ergo videtur probabile quod hoc loco non sit habitus.
spacerREPONSIO In Ethicis amicitia amoris filia est, hic vero in sermonis usu et moderatione ponitur. Illic definitur benevolentia, quae est affectus, hic autem quaedam species vel pars affabilitatis est, quae habitus definitur.

An liceat bono viro de virtutibus gloriari?

spacerOPPOSITIO Iactantis est gloriari. Ergo virtutis opus non est, ut hic defendit philosophus. Optimum consilium fuit illud Catonis, blue

Nec ti collaudes nec te culpaveris ipse.

Quare ineptum et absurdum esse videtur quod viro veritate praedito liceat non solum laudes ab aliis datas admittere, sed etiam suas ipsius laudes praedicare.
spacerRESPONSIO Sanctissimus Iobus non discessit a virtute, neque iactator fuit cum, insultantibus amicis, sibi anteactae vitae probitatem et innocentiam aperuit. Laus rarissima tui ipsius esse debet, sed aliquando est valde necessaria, si vera, si iusta, si sine ulla vanitatis ostentatione fiat.

An mendacium sine intentione fallendi sit vitium?

spacer 9. OPPOSITIO Intentio nec forma nec finis est virtutis aut peccati, sed prima quasi species menti oblata, qua tanquam fomite accenso ad agendum movetur. Non ergo vitium aut vitiosum efficit intentio, et per consequens mendacium ob hanc causam vel sine hac causa vitium non dicitur.
spacerRESPONSIO Quaestio non est de simplici intentione, de qua calide hic agis, sed de intentione fallendi, quae recte intentio composita, vel cum adiuncto dicitur, et haec quidem quodammodo forma et formatrix mendacii dicitur. Quare sine hac proprie et per se non est vitium, caeterum per accidens mendacia illa, etiam quae sine intentione fallendi efferuntur, peccata esse possunt, ut otiosa et fabulosa mendacia, si ad malum finem destinentur.

bar

Caput xxxiij

De iustitia, eiusdemque oppositis, partibus, legibus et contrariis.

UONIAM librum Ethicorum quintum de iustitia totum satis alibi interpretati sumus, illa (quae de eadem materia in hoc capita dicuntuur) breviter perstringam. Primum ergo philosophus iustitiae nomen distinguit, ut iustitia sit vel legalis vel naturalis; legalis iterum vel absoluta secundum virtutem, vel comparata secundum usum et consuetudinem loci in quo vivitur. Praeterea iustitia haec partita est in commutantem, quae in commerciis, et in distribuentem, quae in honoribus dividendis cernitur. In utraque specie iustitiae aequalitas observatur, non tamen eandem. Hinc alia aequilitas ponderis, alia proportionis dicitur. Illa ponderis, nunc arithmetica, nunc naturalis; haec proportionis, nunc geometrica, nunc artificialis appellatur. His positis, iustitia in genere definitur medium inter plus et minus, inter nimium et parum, inter iniuriam facere et iniuriam pati. Hoc modo concepta iustitia est virtus heroica et communis, aliasque omnes virtutes morales continet, quoniam nulla omnino virtutis actio sine influentia et sceptro iustitiae vivit, Propria autem definitio haec est, ut iustitia sit virtus seu tribuendi cuique suum, vel, si placet, ut sit medium proportionis inter plus et minus, cuius trutina omnes actiones hominum, omniaque et singula negotia civitatis rectissime ponderantur. Proportionis dico, non ponderis, nam, ut in rebus naturalibus non est aliquid omnino aequaliter sic mixtum quin unum elementorum praedominetur alteri, ita in rebus moralibus non est aliquid aequaliter sic iustum quin ordo prioris et posterioris observetur. Nam sive iustitiam commutantem sive iustitiam distribuentem respicias, concentus optimus et harmonia est, si prudentia et in commutandis rebus et in distribuendis honoribus lancem iustitiae teneat. Hoc est (exempli causa) si praescribat magis laborantibus plus utilitatis, si magis merentibus plus honoris tribuendum esse. Hanc proportionis aequalitatem in sua republica observavit Plato. Exempla in textu sunt agricolae qui cibum, architecti qui domum, textoris qui vestem, sutoris qui calceum parare debet, quorum cuiusque est secundum hanc proportionem alterius necessitati subservire, eaque praestare quae cuique in commutatione desunt. Verumenimvero cum ex indigentia vel pretio rerum ista nec fieri nec observari possit commutatio (ut aliquando contingit non posse) ut in commutatione unusquisque tantum acquirat quantum sibi utile aut necessarium esse putat. Necessitas, ut vides, pecuniam genuit, ratio eandem solam rerum mensuram fecit, usuram autem ex illa sola avaritia facit. O monstri huius temporis in quo abusus pecuniae rectus usus dicitur! blue O utinam sapientes hoc unum considerarent, nunquam diu florere respublicas quae auro sic parto saginantur! Saginantur dixi? Immo contabescunt potius dicerem, quia flammis chymicis (ut ita dicam) aurum sic partum citissime in scoriam quintamque essentiam commutatur.
spacer 2. Sed pergam. Aristoteles, posita distinctione proportionis et ponderis, talionis legem Pythagoricam improbat. Nam si haec lex sit iusta, servo percusso a magistratu liceret magistratum iterum repercutere, sed hoc non licet. Lex ergo talionis non est iusta. Quod non liceat, hinc probat philosophus, quia inter regem et subditum, patrem et filium, dominum et servum non est proportio ad pondus, ut aiunt, sed ad iustitiam, quae cuique suum, praescribente recta ratione et prudentia, tribuit.
spacer3. Definita iam iustitia, resolvuntur dubia quaedam, ut quomodo ius et iustum, quomodo iniustum et iniuria differunt. Quid moror? Ius et iustum differunt quia iustum est iussum et mandatum legis divinae, humanae, vel naturalis (sic enim lex dividitur), ius autem est ipsa actio et executio legis. Iustum est, exempli causa, ut reddere depositum, ius, ut ipsa restitutio. Ad alterum dubitationem respondet philosphus quod iniustum etiam et iniuria differant. Nam iniuria est voluntaria laesio alicuius contra legem Dei, naturae, civitatis, iniustum autem non solum in laesione actioneque mali, sed etiam in omissione boni consistit, ut abnegare despositum cui reddi debet.
spacer 4. Praeter haec, breviter discussa alia adhuc sequuntur in textu dubia, de agentibus et patientibus iniuriam, quae ordine et loco suo ultro citroque adhibitis argumentis solvam. Interim concludam cum Aristotele particulatim iam actum esse de virtutibus moris, de earum subiectis, obiectis, proprietatibus, et propositis ad quae referuntur. Sed ut in medicina frustra salubria praescripta collecta parata<que> sunt, nisi sanandis infirmitatibus corporis accomodentur, ita in morali philosophia inaniter et otioe traduntur virtutum praecepta, si solum in animo impressa et inclusa, veluti in literis obsignatis, lateant. Sequitur ergo ut quid sit ratio, quid sit recta ratio, quid sit prudentia (quae sunt quasi gnomones et directiones humanae vitae in formandis actionibus virtutis) nunc paucis definiamus.

An sit aliqua naturalis iustitia?

spacer 5. OPPOSITIO Semina virtutum nobis solum insunt a natura, ut docet philosophus 2o Ethicorum, blue non ipsae virtutes. Ergo iustitia, quae est virtus, non est naturalis.
spacerRESPONSIO Per iustitiam naturalem hoc loco legem naturae intelligit, quae est fundamentum omnis iustitiae omniumque legum. Exempli causa, quod tibi fieri non vis alteri ne feceris. Praeterea per naturalem iustitiam, propriam et germanam vim cuiusque rei insinuat, ut vim lucis in sole, caloris in igne, quae aliter se habere non potest. Respondeo igitur ad argumentum semina tantum virtutum moralium inesse a natura, non actus. Sunt autem quaedam activae potentiae et habitus naturales rebus insiti, qui saepe a philosopho leges naturales et virtutes dicuntur, et sic hoc loco iustitia naturalis dicitur.

An unquam in iustitia sit aequalitas ponderis?

spacer 6. OPPOSITIO Duo fratres aut amici veri in divisione rerum aut honorum aequalitate ad pondus uti possunt. Ergo aliquando fieri potest ut aequalitas ad pondus in iustitia existat. Antecedens probatur, quia mutua benevolentia et aequalis inter fratres atque amicos amor hoc potest efficere, ut in distributionem rerum et honorum ista ponderis adaequatio fiat.
spacerRESPONSIO Primum quaero ubi sunt tales fratres, ubi sunt amici veri? At si sunt, hoc aequilibrium iustitiae in omnibus dari non potest, quia res ipsae et honores mutabiles sunt, quae tam exacte librari et adaequari non possunt. Praeterea hoc ipsum non convenit, si ius naturae aut humanum spectes, tum quia flexibiles sunt voluntates hominum eorumque merita non aequalia, tum quia rerum ipsarum naturae modum fortunae saepe, non semper statum virtutis spectant.
spacerOPPOSIITO Lex talionis aequalitatem ponderis observat, quam auctor natura Deus ipse iussit Nam quid pondere aequalius esse potest quam oculum pro oculo, animam pro anima, dentem pro dente reddere. Si ergo haec lex sit iusta, ut est quia Moses dedit, sequitur quod aequalitas ponderis in iustitia vivat. Praeterea natura ipsa, mater civilis iustitiae, hoc pondus requirit cum iubeat vim vi repellere. Cum ergo et natura et naturae auctor hanc ponderis aequalitatem requarant, non video rationem cur eandem Aristoteles reiiciat.
spacer7. RESPONSIO Cum lex divina talionem paenae imperat, non negat graviorem paenam nocenti inferri posse, si circumstantiae animum iudicis ad infligendam graviorem trahant, ut non satis est (carnifici qui regis oculum ut evulserit) oculum pro oculo perdere, quia gravius est in magistratum quam in privatum civem secundum legem divinam commissum scelus. Praetgerire hoc pondus iustitiae non requirit natura, quae nullum corpus aequaliter sic mixtum finsit, et quae in iustitia sua gradus rerum et dignitatum inaequales pondere, aequales tamen proportione fecit.

An pati iniuriam sit res voluntaria?

spacer 8. OPPOSITIO Videtur esse, quia pati iniuriam est vitium oppositum iustitiae. Sed omne vitium est voluntarium ut habetur 3 Ethicorum. Ergo pati iniuriam est res voluntaria.
spacerRESPONSIO Pati iniuriam sumi potest bifariam, vel pro affectu, et sic non est vitium, vel pro habitu, cuius nomen hic labet, et sic est oppositum iustitiae et voluntarium. Nam etsi ipsa passio iniuria non sit voluntaria, patiendi tamen habitus voluntarius dicitur.
spacerOPPOSITIO Aliquis cui aequa pars debetur aequam parte non sumit, sed alteri, vel grandiori aetate, vel maiore necessitate laboranti, vel amicitia sibi coniuncto cedit, sed hic quicunque est, iniuriam sibi sponte infert, eandemque illatam non invite patitur. Ergo pati iniuriam videtur esse res voluntaria. Praeterea incontinens sponte et sciens seipsum laedit et offendit, quae laesio et offensio iniuria est.
spacerRESPONSIO Hae duae obiectiones sunt in textu, quarum primae respondet Aristoteles quod mista distributione non sit voluntaria laesio, et proinde non iniuria, sed qui sic cedit aliis plus fundi aut rerum quam ipse sumit, laudem aut amorem ab illis quaerit quibus miorem partem cessit. Alteri argumento respondet quod omnis laesio et offensio non sit iniuria, tametsi omnis iniuria sit voluntaria laesio. Quaere licet incontinens animam et corpus sciens laedat, sibi tamen iniuriam nec infert nec illatam patitur, quia nemo volens sibi iniuriam infert. Ratio est, quoniam sic actio et passio, nempe illatio iniuriae, et vis illata, simul uni tum inessent, quod quidem est contra naturam.

An aequitas moderatrix iustitiae sit pars iustitiae?

spacer 9. OPPOSITIO Aequitas ius (quod est executio iustitiae) impedit, ergo non videtur esse pars iustitiae. Antecedens probatur quia aequitas aciem iustitiae retundit, iudici misericordiam (quae est compassio alieni mali et miseriae) suggerit, vocem severae legis suffocat, extremum ius moderatur, principibus praerogativam convivendi et conservandi concedit.
spacerRESPONSIO Etsi aequitas severitatem legis et iustitiae mitigat, non est tamen contraria, sed amica utrique virtus, quippe pars maxime civitatem conservat, quam perire necesse est si semper ius summum (quod vulgo summa iniuria dicitur) suas vires exerceret, est aequitas ergo, quasi dextra iustitiae manus, severitas autem sinistra haberi potest.

An ignoranter iustum agens sit dicendus iustus?

spacer 10. OPPOSITIO Videtur sic esse, quia ab actione iustitiae unusquisque denominatur iustus. Si ergo iustum egerit, iustus dicendus erit.
spacerRESPONSIO Voluntas, scientia, et constantia ad omnem actionem virtutis requiritur, at hic deficit scientia.
spacerOPPOSITIO Ignoranter nemo potest iustum agere. Ergo inanis est ista dubitatio. Antecedens constat quia ignorantia causa est cuncti sceleris, ut in 3 Ethicorum docet Aristotles. At si causa sit cuncti sceleris, videtur id esse omnino iniustum, non iustum, quod ignorans facit.
spacerRESPONSIO Iustum respectu materiae, iniustum respectu personae, factum aliquando dicitur, ut si malus iudex importunitate victus ius concedat, aut ignoranter invadens hostem patrem defendat. Neutrum ignoranti iustum est si personam, utrumque autem iustum est si materiam subiectam spectes. Nam iustum est hostem invadere et patrem defendere.

An existimans se hostem invadere patrem occiderit sit inde iniustus?

spacer 11. OPPOSITIO Atrocius nihil est quam patrem occidere, crassiorque non est ignorantia quam hostem a patre non distinguere. Ergo, sive patricidum sive ignorantiam spectes, omnium iniustissimus haberi debet.
spacerRESPONSIO Resolvit hunc nodum in textu philosophus, docetque quod hic filius non sit appellandus iniustus, sed potius infoelix et infortunatus homo. Hic ergo de ignorantia distinguendum est quod alia sit simplex, cum nulla deliberandi datur occasio, alia crassa et supina, cum ante actionem fieri potest circumstantiarum consideratio. Si priori modo filius ignoranter patrem mactarit, infortunatus; si posteriori modo ignoranter id pale fecerit, patricida iniustus dicitur.

An homicidia sui sit iniustus?

spacer 12. OPPOSITIO Deperans sibi hoc malum facit, ergo <non> est iniustus.
spacerspacerRESPONSIO Desperatio sumitur vel pro furente affectu animi, et sic non per se, sed ratione vitiorum cum quibus coniuncta est, iniustum facit, vel pro timendi habitu, saepe et vehementer vulnerante conscientias hominum, et sic per se vitium est, et similiciter iniustum facit. Homicida tamen sui ipsius utroque modo iniustus et flagitiosus dicitur. Caeterum ubi hoc loco sui homicida iniustus non dicitur, non approbatur factu, crimen non extenuatur omnino, sed modus solum ostenditur quo fit iniustus. Aliud huic argumento adhibeteu responsum, nimirum quod homicida sui non sit iniustus, id est non sit iniuriam faciens sibi. Nam nemo sibi iniuriam facit, et hoc responsum mihi magis placet, iniuriam autem sibi non facit homicida sui, quia nemo simul agere et pati in eodem instanti potest. Iniuriam tamen facit naturae, cuius opus destruit, et civitati, cuius leges violat.

An iustum secundum naturam sit melius iusto secundum legem?

spacer 13. OPPOSITIO Lex perfectio quaedam naturae est. ergo iustum secundum legem est melius quam iustum secundum naturam. Praeterea iusta secundum legem ratione et virtute nituntur, quae iustum melius faciunt quam quod a solum natura dependet.
spacerRESPONSIO Iustum secundum naturam hoc loco melius iusto secundum legem dicitur quoad diuturnitatem et stabilitatem essentiae suae, quia nunquam mutari potest. Iustum autem legale saepissime mutatur, immo varium et multiplex est. Nam quod in una natione est iustum, idipsum in alia natione habetur iniustum, saepeque etiam in eadem civitate, si status reipublicae commutetur. Caeterum iustum secundum naturam perpetuum et inconcussum, idque ubique manet, ut parentes filios alere eosdemque amore prosequi. Neque verum illud quod addis, scilicet iustum legale a ratione et virtute semper dependere, cum saepissime sanciuntur leges iniustae, quae nec umbram rationis ne speciem virtutis habent.

An sciens falsum de re aliqua iudicem tulisse sententiam iniustus sit, si non exequatur?

spacer 14. OPPOSITIO Sciens et volens nemo malum ageret. Iniustus ergo est qui sciens malam de re aliqua iudicem tulisse sententiam, si eandem exequatur.
spacerRESPONSIO Bonum publicum et privatum hoc loco considerandum est. falsa sententia iudicis a iustis exequenda est si bonum civitatis spectes, quod bonum semper commune conservandum est. Iustus tamen, non ut falsam exequitur, sed ut ex lege iustam. Nam sic saepe contingit, quod sententia iudicis sit re falsa, si persona, vera autem, si legem spectes. Verbi gratia: accusatur Aristides, falsi prosiliunt testes, facinus in rempublicam perpetrasse urgent. Iudex testimoniis informatus innocentum damnat. Damnatum iam innocentem executor legis iniustiae ad securim trahit. Modo quantum in se est, contendat, refutentur testes, melius informetur iudex, revocetur (si fieri hoc potest) sententia, et tandem innocens liberetur. Attende hoc loco de iure civili et legali, non de iure divino disputare, quippe nihil omino (secundum illud) contra scientiam aut contra conscientiam fieret. Multi enim olim carnifices laudantur in ecclesia quod potius martyres quam martyrum carnifices esse voluerunt. blue

bar

Caput xxxiiij

De duplici vi mentis et de utriusque habitibus.

T virtus non solum in mente sine actu et usu delitescat, sed ad laudem hominis cui inest et ad honorem civitagis referatur, post tractationem singularum virtutum, actus, et usus tam subiecta quam instrumenta tradit philosophus. Subiecta virtutum sunt duae partes seu potentiae animae, mens et appetitus. Mens rationis compos, appetitus pars animae rationis expers ante definitur. Iterum mens in consultatricem et in contemplatricem partem dividitur. Hae vero partes subiectis in quibus insunt et obiectis circa quae versantur differunt: subiectis dico quia consultatio in intellectu practico, contemplato in intellectu theorico et speculativo inest. Obiectis dico, quia ut visus, odoratus, auditus colore, odore, sono, ita vis consultandi et vis contemplandi re sensili et re intellectuali distinguuntur. Est enim consultatio tota in rebus singulis sensibus subiectis quae in nostram electionem cadunt, est autem contemplatio tota in rebus universis quae sensum omnino fugiunt. Haec demum pars contemplatrix in quinque virtutes mentis dispartita est, videlicet in artem, scientiam, prudentiam, intelligentiam, et sapientiam, quibus ingenium seu solertia et opinio hic adiiciuntur.
spacer 2. Ars vel est liberalis vel mechanica. Ars liberalis definitur comprehensio multorum praeceptorum tendentium ad utilem finem humani generis, cuius finis est actio. Ars mechanica est quae manu usuque corporis perficitur, cuius finis est opus. Scientia est habitus mentis ex multis demonstrationibus deductis, vel a causis vel ab effectis constans. Prudentia est habitus rectae rationis in praescribendis mediis et circumstantiis virtutum. Intelligentia definitur habitus principiorum, id est, intelligentia ea difinitur virtus qua praediti sine ratione a causis petita, principiis rerum et artium assentimur, ne curiose et semper in quaerendo causas in infinitum progrediamur. Sapientia est amplissima scientia rerum tam divinarum red quam humamarum. Ingenium seu solertia est habitus partim naturalis partim acquisitus cito inveniendi medium unde sagaces et ingeniosi dicuntur homines, non astuti, ut exemplo Mentoris cuiusdam insignis gemmarii in textu ostendit. Opinio est imperfectus mentis habitus, quo non sine formidine contrdictionis propositionibus artium subscribimus et astipulamur.
spacer 3. His positis definitionibus, singularum virtutum, easdem inter se confert et a se invicem distinguit philosophus,, usumque docet earum in disquisitione veritatis, quae est commune obiectum mentis omniumque virtutum quae in illa insunt. Nam ut bonum est obiectum moris, ita verum est obiectum mentis hoc autem verum vel est finitum vel infinitum, illud coniunctum cum rebus est, hoc autem seperatum, quod proprie obiectum sapientiae dicit. Hinc discat caecus ex Aristotle videre Deum optimum et maximum esse, illud infinitum transcendens et incommutabile, tam bonorum quam verum, de quo in ultimis Ethicorum et Metaphysicorum libris egit philosophus. Hinc est quod hoc loco dicat sapientiam esse omnium virtutum nobilissimam et vi sua circa divina, aeterna, et separata mentis obiecta solum versari, maxime autem circa veritatam quae commutari non potest, Deum proculdubio intelligit, in quem nullum accidens, nullam affectionem aut mutationis causam posse cadere in Metaphysicis optime defendit. Quae supersunt in hoc capite quaestiones vel dubia sunt, quorum expositio (paucis adhibitis argumentis) sequetur.
spacer4. Conclusio circa haec est mentem esse longe diviniorem partem animi quam appetitum seu voluntatem, sapientiam etiam esse digniorem virtutem quam prudentiam, vitam denique theoricam et contemplativam esse meliorem quam activam, quia haec omnia ad longe meliora subiecta, media, obiecta, et fines quam illa referuntur.

5. QUAESTIO 1
An mens recte in partem consultatricem et contemoplatricem dividatur?

spacer5. OPPOSITIO Mens est substantia incorporea et indivisibilis, ut in Metaphysicis et libris De Anima docet philosophus. Ergo in istas partes non recte dividitur. Praeterea mens solum pro intellectu sumitur, qui alibi apud philosophum in simplicem et et compositum, in practicum et contemplativum rectius dividitur.

RESPONSIO

Mens consideratur bifariam:

Vel in simplici sua essentia, et sic est una, incorporea, simplex, divina, et indivisibilis substantia per se subsistens. blue
Vel in existentia, et sic comparatione facta ad rerum ideas quas percipit recte in has partes dividitur. Nam si circa obiecta singularia mediantibus se3nsibus a se percepta versetur, consultatrix; si circa obiecta universalia et divina vi sua discussa occupetur, contemplatrix dicitur. Huc etiam illa divisio intellectus in simplicem seu contemplativum et in compositum seu practicum reducitur, quippe simplex intellecus ad contemplationem, compositus ad consultationekm, actaonem et electionem refertur.

6. QUAESTIO 2
An consultatrix pars animae solum circa singularia et sensibilia versetur?

spacerOPPOSITIO Consultatrix pars animae est quaedam potentia activa intellectus. Sed intellectus solum circa universalia versatur, ut docet philosophus in libris demonstrationum. Ergo pars illa animae consultatrix circa singularia et sensibilia tantum non versatur. Praeterea multa in consultationem veniunt quae sensibus non obiiciuntur.

RESPONSIO

Singularia et sensibilia considerantur duobus modis:

Vel realiter et immediate sub sensu, et sic huius partis non sunt obiecta. Nam nihil sensibile est in mente.
Vel intentionaliter, ut aiunt, et sic sunt non autem proprie et per se, sed ratione sensuum, a quibus hae intentiones non aliter quam imagines a speculis reflectuntur. Quod urges, multa in consultationem cadere, quae sensibus non obiiciuntur, attende quaestionem non solum de sensibus, sed etiam de singularibus rebus moveri. At res omnes singulares non sub sensum vi sua cadunt.

7. QUAESTIO 3
An contemplatrix pars animae solum circa universalia versetur recteque dividatur in quinque virtutes mentis?

spacerOPPOSITIO Contemplatrix pars animae in disquisitione veri maxime versatur. Sed disquisitio veri non solum in univeralibus, sed etiam in singularibus inest. Ergo contemplatrix pars animae non solum in universalibus inest. Praeterea vetus est illa distinctio quod ars et prudentia sunt actionum et rerum singularium, scientia autem, intelligentia et sapientia rerum universalium. Quo concessu, sequitur a specie ad genus hoc argumentum. Ars et prudentia, quae sunt partes et species contemplationis animae, circa singularia versantur. Ergo contemplatrix pars animae non solum circa universalia versatur.

RESPONSIO

Disquisitio veritatis in rebus singularibus est:

Vel externa et immediata per sensus, cum obiectum sit proprium alicuius sensus circa quod bene dispositum non fallitur.
Vel interna et mediata per speciam. Priori modo accepta solius sensus est, at posteriori modo considerata ad mentem spectat, quae sub ratione universalis res singulares colligit, collectas percipit, perceptas discutit in arte et prudentia. Ita tamen colligit, discutit, percipit, ut hae virtutes, nimirum ars et prudentia, ideo circa singularia in consultatione et electione versari dicantur, quia res ipsa primariae quas considerant veluti ortum et occasum variasque mutationes habent.

8. QUAESTIO 4
An sapientia ex scientia et intelligentia constet?

spacerOPPOSITIO Sapientia est distincta species a scientia et intelligentia. Ergo ex illis non constat.
spacerRESPONSIO Una species materialiter potest ad alterius constitutionem concurrere, ut in speciebus numeri constat. Omnis enim minor numerus ad maiorem constituendum venit. Cum vero hoc loco dicat philosophus sapientiam ex scientia et intelligentia fieri, haud dubie insinuat nihil aliud quam sapientiam in rebus necessariis et demonstrationibus versari, si scientiam in primis autem causis et principiis esse positam, si intelligentiam spectes. Est tamen in se praeter haec quoddam divinum (nempe incommutabilis et infinitae veritatis) speculum, in quo mens humana, exuviis corporis depositis, rerum omnium metaphysicas formas intuetur.

9. QUAESTIO 5
An opinio sit virtus mentis?

spacerOPPOSITIO Opinio posita est in disquisitione veri. Ergo est virtus mentis. Praeterea hic ab Aristotele inter virtutes mentis enumeratur.
spacerRESPONSIO Per se non est virtus, quia non est constans habitus animi, sed ad artem vel prudentiam reducitur.

<QUAESTIO 6.>
An sagacitas sit virtus naturalis?

spacerOPPOSITIO Sagacitas definitur acumen ingenii. Sed acumen ingenii est naturale. Ergo sagacitas est naturalis.

RESPONSIO

Sagacitas seu solertia capitur duobus modis, vel:

Pro acie ingenii, et sic est virtus naturalis.
Pro ratione expedita et recte inveniendi media, et sic hoc loco virtus mentis dicitur.

10. QUAESTIO 7
An optimus artifex per se prudens dicatur?

spacerOPPOSITIO Prudens est qui omnes circumstantias in actionibus virtutis observat. Sed optimus artfex omnes circumstantias in opere suae artis observat. ergo artifex optimus recte prudens dicitur.
spacerRESPONSIO Negat in textu Aristoteles optimum artificem prudentem esse aut dici debere, et addit exemplum cuiusdam optimis sculptoris seu gemmarii, nempe Mentoris, de quo Martialis: blue

Quis labor in phialam docti Myos? Anne Myronos?
spacerMentoris haec manus est? An Polyclite tua?

Hunc Mentorem astutum, non prudentem appellat. Sed credo equidem per astutum solertem, non insidiosum et fraudulentum, hoc loco intelligi. Cum ergo dicat philosophus optimum artificem prudentem dici non debere, intelligit, mea quidem opinione, potius solertem quam prudentem nominandum esse, quia solertia est inferior virtus animi quam prudentia. Artifex ergo optimus non prudens simpliciter sed ex parte dicitur, et hic est sensus, ut opinor, textus.

11. QUAESTIO 8
An prudentia omnibus virtutibus mentis imperat?

spacerOBJECTION Prudentia est inferior sapientia, ut est in textu. Ergo sapientiae non imperat, et ex consequenti omnibus virtutibus mentis non imperat.
spacerRESPONSIO Prudentia omnibus virtutibus mentis imperat ut oeconomus fidelis in familia. Est enim prudentia sapientis viri quasi procuratrix, velut familiae omnium virtutum praeposita, Quae dum imperat praescribit, agit, ipsa sapientia in contemplationis arce requiescit.

QUAESTIO 9
An omnia mentis obiecta sint necessaria quae aliter se habere non possunt?

spacerOPPOSITIO Fallitur intellectus nonnunquam. Ergo illius obiecta non sunt necessaria, neque huiusmodi quae aliter se habere non possunt, quippe, si essent immutabilia semperque necessaria, erraret intellectus.
spacerRESPONSIO Causa erroris non est in obiectis intellectus, quae semper sunt eadem, sed in mediis aut modis illa percipiendi. Caeterum attende quod hic de universalibus rebus proprie obiectis ipsius intellectus solum agatur, quae quidem res universales necessariae sunt, et aliter se habere non possunt, ut docet philosophus in Analyticis. Quid? An mens human ad entia universalia, ad aeterna, ad incommutabilia, ad divina, tanquam ad propria sua obiecta refertur? Deus boni, qui ergo fieri potest ut homo obliviscatur Dei? Philosophus et philosophia probant et agnoscunt esse (o tempora1, vita et moribus Christiani negant.

Perge ad librum alterum.

 





spacer

 


spacer