Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

IV. HUMANI GENERIS PER CHRISTUM REPARATIO

Mox scelerum vindex rerum, cui immensa potestas,
Coelituum stipante choro, sese arduus infert
Augusto solio. Dum magno fluctuat aestu,
Alternante animo num terras igne trisulco
Deleat, an pelago plenas immittat habenas, spacer5
An luto meliore genus mortale refingat.
Tergeminae circum stant nocte dieque sorores,
Blanda serenato vultu, praecinctaque oliva
Sublatis supplex manibus Clementia dextram
Cingit,
et aequato quae cuncta examine pensat spacer10
Ense Themis stricto claudit laevam. Omnia lustrans,
Enodare potens quod inextricabile nexu
Has inter medium sese Sapientia sistit.
Tunc exorsa Themis dictis his aggerat iras:

spacer“Ecquid adhuc culpae restat? Neque meta modusve? spacer15
Coelituum sedes superasque piavimus oras,
Praecipites dedimus cum nigra in Tartara manes.
Nunc nova succrescunt scelerum contagia terris.
Namque lutum fragile et figmentum faece rubenti
Vilis humi, aethero flatu quem traducis aurae spacer20
Formasti caeleste anima, caput esset ut orbis,
Et maria et terras omni ditione teneret,
Cuique tuae ut soboli caelestes annuis arces
(Luxuriata bonis hominis natura quod optet
Non habet ulterius) nunc laudis adorea vanae, spacer25
Famae et dira fames, mentemque evanida palpans
Gloria transversum rapuit, fallacis echidnae
Hortatu, nec non et coniugis illice forma.
Sese aequare Deo, nil pensi ducere iura,
Affectare polum, detrudere numen Olympo. bluespacer30
O pudor! Ingratique animi indelibile stigma!
Ambitionis apex, extremaque linea fastus!
Quin reus hoc quando pulsatur crimine, numen
In crimen vocat ille, suae causamque refundit
Labis in artificem, veniam neque quaestibus orat. spacer35
Hocce nefas ullo tam prodigiali piari
Posse putem lustro? Sontes absolvere paenis
Haud nos iura sinunt. Nullus mihi debita culpae
Decoquet: is terrae civis seu civis Averni,
Vir geniusve siet, nullo discrimine habetor. spacer40
Huc huc ardentes atra caligine taedae,
Huc infaelices umbrae tortore flagello,
Huc quicquid furiarum Orco est accedite, in istos
Irruite et tantam terris avertite pestem.
Sunt furiaeque facesque angustaque Tartara paenis.” spacer45
spacerHinc largo humectans Clementia flumine vultus
Has reddit supplex voces: “Regnator Olympi,
Si precibus locus et miserandi copia siqua,
Da finem aerumnis, et rebus consule fessis.
Desine paenarum, neque vindex stringere fulmen spacer50
Perge oro. Nuper manes ultricibus iris
In loca nigra dati. Penna se tollit ovanti
Supplicio Themis hoc, laudes per saecula didens.
Ast ego quae coeli decus et palmaria virtus,
Si nulla adspiret veniae spes, nulla salutis, spacer55
Quae recreat sontes animas mulcentibus auris,
Opprimar ignavae lethes Clementia nube.
Durus et indocilis flecti regnator Olympi
Audiet, et laudum messis faecunda peribit.
Quin lege innata quamvis bonitatis in aevum spacer60
Omne nefas odio tibi sit, deposcere paenas
Commeritas nulla fatali lege teneris.
Namque potes arbitrio gratis absolvere paenis.
Adde quod irarum cum parcus, parcere largus,
Exercere malis, pessundare, sternere letho spacer65
Res exosa Deo est. Illud non impete prono
Sed lento exequitur studio et molimine tardo.
At cumulare bonis inopes, succurrere lapsis,
Consulere afflictis, oppressos clade levare,
Divae est mentis opus, quod coeli gestit obire spacer70
Arbiter, et studiis iactat sese impiger istis.
Nec minus haec tecum reputa, quod faemina simplex,
Nata solo dum sola errat, non intus et a se
Concepit furiale nefas, fallacis echidnae
Capta dolis, nullo rerum usu edocta vel arte spacer75
Succubuit culpae, cuius mucrone resolvit
Dum iugulum pectusque fodit, transfigere numen
Per latus humanum certat Cocytius anguis.
Scilicet ille suis odiis dum perlitat hostis,
Livor edax stimulis pectus dum lancinat aegrum, spacer80
Nec fato videt esse Deum nec legibus aevi
Aut opportunum damnis, furit efferus ira,
Inque Dei effigiem belli convertere molem
Occupat, occultans odii lethale venenum.
Expendat scelus ergo, luat peccata, nefandum spacer85
In caput hoc caelo mistas pice congere flammas.
Fulmineas immitte acies atque obrue plagis.
Saltem hominis miserere, hominis quem devius error
Transversum tulit incautum, gentemque nec omnem
Unius excinde ob noxam. Tot funera letho spacer90
Dedere, tot miseros sub Tartara mittere manes,
Totque suis coeli viduari civibus oras,
Non tua fert bonitas, non celsi nominis aura.
Quippe Dei umbrarum nullae, quae nocte sub atra
Infera stagna colunt, in laudes ora resolvent. spacer95
At genus humanum placido si lumine cernes,
O te quanta manent, genitor, praeconia laudum!
Mortales tibi dona ferent, operosa dicabunt
Templa, coronatas vittatus corniger aras
Imbuet, et thuris nebulas halabit acerra, spacer100
Extaque porricient pateris fumantia pandis
Sacrifici, et laetis onerabunt aethera votis.”
spacerHis ubi blanda dedit dictis Clementia finem,
Quae rerum ambages percurrere, solvere nodos,
Et lucem obscuris dare, quae componere lites spacer105
Et magnas rerum moles evolvere docta
Sic orsa est tandem Sapientia: “Pondera verbis
Si sint ulla meis, dulces mage luce sorores
Dilectae, celsas dicenti advertite mentes.
Sancta Themis poscit paenas et detonat iras,spacer 110
Et lenis scelerum veniam Clementia poscit,
Inter se infestis visae concurrere signis.
Nec proclive adeo est tantos hos sternere fluctus,
Ardua sed tentanda via est, loca nullius ante
Trita pede, o saeclis res admiranda futuris! spacer 115
spacer“Ante mare et terras coelique micantia castra,
Temporis acta citis quam curreret hora quadrigis, red
Dum genus humanum faedatum labe volutat red
Ante oculos atque ora Dei, tum addicere Averno,
Atque dare suppliciis mactandum manibus Orci spacer 120
Res erat arbitrii. Sed gratis solvere noxa
Hos placuit, meritas illos expendere paenas.
Tunc ego quae latebras penitas sensusque repostos
Eruo, vos nunquam temeranda pace ligavi.
spacer“Fixa stetit, nec dum versa est sententia retro, spacer 125
Magna patris magni ut soboles statione relicta
Syderea, natura ipsa mirante, subiret
Virgineos uteros, intacti templa pudoris,
Humanam sine labe animam, sine crimine corpus
Arcano indueret non extricabile nexus, spacer 130
Ut scelerum maculas et paenas caede piaret.
O maris et terrae quae exhauriet ille pericla!
Quanta cohors animum curarum distrahet aegrum!
Ille casas humiles habitabit, et hospita tecta
Vile dabit stabulum, comites armenta pecusque, spacer 135
Et praesepe dabit magno incunabula regi.
Inde solum vertens, Phariis sese abdet in oris, blue
Unde redux victu traducet paupere vitam,
Verna sub auspiciis patris vertentibus annis
Ter denis, donec lustrali flumine tinctum spacer 140
Mittet in augustum munus vox edita coelo.
spacer“Tum loca sola petet, salebrosis invia dumis,
Vomeris ignara, et latebris horrenda ferarum,
Aspera, hiulca, iugis celsis aequantia nimbos,
Vicenas ubi bis totidem cum lucibus umbras spacer 145
Egerit, et nullis dapibus temeraverit ora.
Continuo Stygias didetur fama per oras
Adventare Dei prolem, regna infera verti,
Restituique homini natales, perpete sontes
Supplicio urgeri. Feret haec ut nuncia fama, spacer 150
Umbrarum noctisque potens se primus arenae
Inferet, et segetem telorum congeret ardens
In sanctum caput hoc. Ut se glomerare phalanges
Et frustra in bellum ruere, et frustra arma rotare
Advertet, mox terna manu queis millia sternit spacer 155
Spicula corripiet, Stygio saturata veneno.
It primum per inane volans stridente susurro,
Dira sonans, patrem caepisse oblivia nati,
Non tangi cura, non sollicitudine carpi,
Obiecisse fami, misisse et nuncia proli spacer 160
Ut res ille suas habeat sibi, fercula quaerat,
Ni panis duras silices convertat in usum,
Fatifero mortem cervici incumbere ferro.
Ut sanctum pectus non hoc penetrabile telo
Viderit, ut vento portum qui forte reflante spacer 165
Non potis est capere, is malos et lintea vela
Carbaseosque sinus obliquat, tendere recta
Qua nequit, incurvo radit vada caerula cursu,
Sic gnarus versare dolis et imagine falsa
Ludere Tartareus coluber, contingere metam spacer 170
Se non posse videns primo molimine, cursum
Mutat et ad palmam converso tramite tendit.
Advigilare refert patrem, cinxisse corona
Caelituum densa natum. Per nota viarum
Ire redire vetat, turris de vertice praeceps spacer 175
Si ruit, incolumis ferretur ad ima barathri.
Haec sacri eloquii monitis ubi tela retusa,
Sola manet mundi fallacis gloria pellax.
Audax o facinus! Deserta per avia vectum
Monte locat celso, qui culmine pulsat Olympum, spacer 180
Unde ostentet opes terrae nunc pinguia culta,
Lautitias monstrans Cereris, nunc pascua laeta
Pratorumque decus, ruris genialis honores,
Maliferosque hortos et coelo tecta superba red
Aemula, quaeque Tagus, quae volvit et aurifer Hermus, bluespacer 185
Quique Phari saturat faelici uligine terras,
Telluris quicquid reflua mare submovet unda
Ante oculos. Sistens, haec se ditione tenere,
Haec dono dare se spondet, si supplice voto
Genua manu prensans sacros sibi mactet honores. spacer 190
Quod tam grande nefas omnique piamine maius
Non impune ferens, praedonem voce minaci
Ad manes abiget, lucisque carentia regna.
spacer“Postquam fusa acies quae missa Acherontis ab oris
Crudescet terris nova pugna, novisque procellis, spacer 195
Vastum aerumnarum pelagus restabit arandum.
Nam inopis vitae sortis sub fasce gravatus,
Nudus opum, tectique expers, atque omnium egenus
Errabit, multum terris iactatus et undis.
Ac sua cum spelaea feris et turba cavernis spacer 200
Praedatrix lateat, quae coelum remige penna
Tranat avis nidis foveat cum coniuge natos,
Authori rerum, qui caelum fraenat habenis
Imperioque premit terras, non dulce cubile
Quo recreet fessos stratis in mollibus artus. spacer 205
Non tuguri brevis umbra datur, non vile mapale
Tegulave, aut imbrex, pluvias quibus arceat undas.
spacer“Quin et signa licet dederit testantia numen,
Dum fugat obsesso sceleratos corpore manes,
Dum maris irati furias stridentiaque Austri spacer 210
Murmura voce premit, dum fluctus caerula dorsa
Substernunt sanctis et libant oscula plantis,
Et vini in latices dum fluminis induit undam,
Membraque mortifero sanat squalentia tabo,
Atque auris reserat dicto pollente meatus, spacer 215
Laxat iter voci et damnataque nocte silenti
Lumina restituit, positosque in limine lethi
Sublevat, et fati perfringit ahenea iura,
Non tamen effugiet liventis spicula linguae.
Non modo plebs tunicata, aut qui ius dicit ab alto, spacer 220
Cui Meliboea tegit Maeandro purpura vestes, blue
Sed quos et nivea circundabit infula vitta,
Nocte nigra et nebulis satagent involvere famam.
Arcessent illum sceleratae adsuescere turbae,
Tartareos manes Erebi rectore fugare, spacer 225
Indulgere gulae, et geniali vivere mensa. blue
Bis ternis tandem et trieteride mensibus actis
Muneris in sacri decursu, morte inhonora
Multantes, trunco distendent corporis artus.
Si dubium tantaene animis mortalibus irae, spacer 230
Anne odia hac sata nocte nigra Stygioque barathro,
An paena adscribenda Deo, cuncta ordine pandam.
spacer“Rex hominum, rex coelitum, qui est omnibus idem,
Omne malum plectens, quia natus debita culpae
Transtulit in se hominum, paenis advertere duris spacer 235
In natum, non nati odio, sed iuris amore
Decrevit. Verum genii, qui sulphure rivos
Et pice torrentes habitant, noctemque profundam,
Et quae monstra feret tellus, hos prava libido,
Hos malesuadus aget livor, quippe arbiter Orci spacer 240
Progeniem audierat plenis vertentibus annis
Excidio venturum Orci: sic volvere fata.
Insuper accensus genii quod linquere iussi
Hospita tecta soli, tetraque voragine ripis
Carceribusque premi. Vittatus crine colubris, spacer 245
Vipereo in solio residens, Erebumque Chaosque
Atque Acheronta movens, sontes affabitur umbras:
spacer“‘Non satis, o socii, nos plecti simplice poena,
Non satis est adytis caeli, satis aetheris oris
Extrudi, Verum et terris excludimur imis. spacer 250
Nec datur humanis laribus considere, corpus
Incursare modis miseris, ludosque cruentos
Edere, visceribus haurire et reddere voces.
Nam nova progenies coelo demissa supremo
Nos fugat in tetra haec graveolentia regna Mephiti, spacer 255
Horror ubi et iugis resonans sub verbere planctus.
Ergo operas conferte, animis concurrite iunctis.
Sunt vires nobis faecundaque pectora fraudum,
Mille nocendi artes, promptique ad iussa ministri.
Ante alios auri coquit insaturata cupido spacer 260
Iscarium, gerit ingenium versatile ad omne
Flagitium, exigui si spes affulserit aeris,
Hunc dirum in facinus fabruis lustrabile nullis
Impellam, et scelerum tantorum moliar orsus.
Vos, socii, stimulate odis et laudis amore spacer 265
Legiferos proceres, quosque ambit sancta tiara,
Dona adolentque aris, et templum thure vaporant.
Huic si surgat honos, nomenque sacraverit aevo, red
Vita inhonora Stygis nobis ducenda palude est.
Ni ruit hic, ruminus. Ni vitam morte cruenta spacer 270
Commutet, miseri fatis urgemur acerbis.’
spacer“Haec Orci ut rector, transfixi corda furore
Cocyti manes, queis noxia crimina cordi,
Grandinis in morem glomerati Acherontia tela
Expedient, atras nebulas, ut pectora opacent, spacer 275
Irarumque faces, vindictae dulce venenum,
Mordaxque invidiae tabum, fraudisque recurvae
Amfractus varios. Dux Orci atque agminis atri
Saevit avaritiae monstro metuendus, et armis
Fulminat, Iscarii pectusque cupidine habendi spacer 280
Per fas atque nefas furiat. Non corpora lecto
Sternere, nec dulci sinit indulgere quieti,
Exiguo dominum quam censum prodigat aere.
His infestae armis Erebi sine imagine formae
Per medias Solymas bacchantes cuncta tumultu spacer 285
Involvunt, saevitque animis sacer ordo senatus,
Mystarumque chorus, cumque his ignobile vulgus,
Coniurant Christum scelerati excindere terris,
Et iam fatalis, iam decretoria venit
Hora, dies quando toto concessit Olympo. spacer 290
Iscarius faber ipse doli, stipante cohorte
Armata iaculis et robore torris obustae,
Ad vallem irriguam tendit, consuetaque culta,
Sanguineis toto resolutus corpore guttis
Christus ubi supplex pulsat singultibus aethram. spacer 295
spacer“Est locus extra urbis Solymae pomoeria sacra,
Valle ima monti frondenti iunctus olivae,
Pomifer hortus ubi gemmanti vernat amictu.
Hoc in secessu positus quos ille dolores
Hauriet, et quanta sternetur nube malorum! spacer 300
Obsidione dolor cinget, ceu densa corona blue
Circundat muros, versabit turbine duro
Lucta gravis, gelidi quatiet formidoque lethi.
Ter revolutus humi maculosus pulvere nigro
Fletibus ora rigans palmas ad sidera tollet, spacer 305
Multum orans patrem tristes advertat ut iras,
Neve sinat natum sub iniquo fasce gravari.
spacer“Proditor interea Iscarius dux agminis audet
Grande nefas. Dat signa suis, non qualia bello
Tympana tenta tonant, vel quando cymbala clanguntspacer 310
Concava, et assensu conspirant cornua rauco.
Corripit amplectens ulnis, fucataque figens red
Oscula, fallaci dominum rogat ore salutem.
Innodant palmas vinclis et brachia stringunt.
O scelus! Ipse parens rerum qui moenia mundi spacer 315
Molitus manibus, manibus terga revinctis
Ducitur ad caedam, noxaque arcessitur insons!
Fitque reus toti iudex qui iura dat orbi,
Et vitae ligno funesto adducitur author!
Nec meditando animus, nec fando lingua dolores spacer 320
Aequiparare potest. Impactis regia pugnis
Livescet facies, nodoso terga flagello
Sulcabunt, foeda conspergent ora saliva,
Ardua vulnificis praecingent tempora spinis,
Et lignum ferale humeris gestamen iniquum spacer 325
Imponent, coelo demissum numen ab alto
Furcifer (horrendum) compunctus stigmate campos
Lustrabit, lentos referent ad Golgotha gressus,
Golgotha quae tabo squallet, quaeque ossibus albet.
Ritu ubi non patrio, sed paenam more subibit spacer 330
Ausonio, trunco suffixus, triste piaclum. blue
spacer“Hebraeis etenim quadruplex inolescit in oris
Supplicium, sontes aut sternet lethifer ensis,
Vel dextra infesta iaculatus saxicus imber
Obruet, aut artus inimica incendia pascent, spacer 335
Spiramenta animae collusave guttura claudent.
At crucis hic paenas alieno crimine pendet
Accitas de gente Itala. Mors ista cruenta
Expiat effuso commissa humana cruore,
Lentaque mors lento cruciatu vindicat Orci, spacer 340
Infelixque beat faelici luminis haustu.
spacerViderit infanda se quando hac morte relictum,
Subsidiumque patris querelo clamore vocarit,
Illibatam animam patrio mandabit Olympo,
Milesque exanimes per costas exiget hastam. spacer 345
Agmen aquae ut bifidum clivosi vertice montis
Fertur in abruptum, fractaque remurmurat unda,
Sic latices cordis latebris et sanguinis undae
Vi magna immistae erumpent, mirabile visu,
Tingentque ingratas illisa aspergine terras. spacer 350
Ac licet iste cruor manabit corpore toto,
Corde, manu, plantis undantius impete prono
Prorumpet, quia corde nefas effingitur omne,
Exequiturque manus, pes, et quod corde volutum.
Tandem tergemino perfossum membra tribali, spacer 355
Cuspide foedatum, concreto sanguine crines,
Ora cruentatum, et corpus lugubre rubentem
Sol videt, ut qui cuncta videt. Caput occulet umbra
Et ferrugineo vultus obnubet amictu.
Luna soporiferos radios in nubila condet, spacer 360
Inferiasque dabit regi moerentibus astris.
Terra tremet, vastoque immania saxa fragore
Sedibus excedent, manes ruptisque sepulchris
Exuvias repetent, resolutaque faedera mundi
Concurso trepido fato cessisse parentem spacer 365
Deflebunt moestis numeris et murmure rauco.
spacer“Quae nunc sancta Themi surgit sententia mente,
Cernis ut exuperant humana piacula paenae.
Mortalis non iste cruor, vel vulnera tantum
Terrigenae: cruor iste Dei. Latus haurit apertum spacer 370
Hasta Dei, mortis sub leges mittitur atrae
Ipsa parens vitae traiectus brachia clavis.
Tantae molis erit lapsam reparare salutem!
Huius si mortis merito confertur ubique
Quicquid paenarum meruit vel noxa vel error spacer 375
Humanus tantum superabit, machina quantum
Telluris radiis volitantia corpora solis,
Aut vasti quantum pelagi circumfluus humor
Collatus rori qui gramine lubricat orbes.
Ergo Themi quando poena superante litabit, spacer 380
Praesque Dei proles susceptae nomina culpae blue
Difflabit, tabulasque novas dabit aere sine ullo.
Desine vel coelo vindex arcessere fulmen,
Carnificesque nigro manes Acheronte ciere.
Satque superque datum cruciatu ultricibus iris.spacer 385
Pone animi motus, decoctaque debita culpae
Mitte queri, et placido mortales respice vultu.
spacer“At quae velatis manibus Clementia supplex blue
Genua Dei prensans pulsas prece supplice coelum,
Pone modum lachrimis, et curis exue mentem. spacer 390
Fit voti mensura tui, revocatur ab Orco
Gens hominum, et coeli cognata sistitur aede.
Quippe Dei soboles, agnus sacer, imbuet aram,
Libabitque patri purum sine labe cruorem.
Quo simul et vitae meritis, non farris acervo, spacer 395
Non pecudum fibris, Panchaea aut messe litabit.
Intritam et sine fine viam signabit Olympo.
Unde quibus certa insidet fiducia cordi
Auget et errorum quos alte vulnus adactum,
Qua sol mane levat, qua condit vespere currus, spacer 400
Omnibus exposta est veniae mortalibus ara.
spacer“Nec te divini coelo quos aura Favoni
Restituit, duros terris hos volvere casus red
Commoveat: medicina mali non poena meretur
Censeri, quis dura liquat, quibus aspera lavat spacer 405
Corda Deus, nocuam et vitiorum comprimet herbam. red
Ergo licet poenis Erebi clementia coeli
Adamum levat, et tandem super aethera tollet,
Quod tamen accubuit mensis conviva nefandis,
Ducenda est illi per dura, per aspera vita. spacer 410
At quae causa mali triplicem per sibila linguam
Exertat, saniemque vomit Phlegethontis echidna,
Aevum aget aeternis poenis lachrymabilis Orci.
Sic tibi iustitiae laus nulla ex parte minuta
Constat, sancta Themi, constat Clementia laudis spacer 415
Fama tuae, et nomen per totum differet orbem.”
spacerHaec ubi firma dedit rationum pondere dicta,
Diffugiunt litis nebulae, et pax aurea vultus
Exerit, ut Phoebus reserat cum lumine coelum,
Tempestas postquam glomerans pluvialibus austris spacer 420
Eripuit lucem, atque aethram praetexuit umbris.
Sic dea blanda nitens concordi lege sorores
Consociat, coeunt inter se foedere firmo,
Osculaque alternis Themis et Clementia libant.
spacerAnnuit omnipotens, saevasque effusus in iras spacer 425
Ora rei spectans colubri maculosaque terga,
Sic infit: “Caput infelix, quia labis origo,
Atque omnis quia causa mali, sententia quae stat
Accipe. Devoveo diris te in saecula: verres
Ima soli spatiis curvatis pectore prono, spacer 430
Horrendus maculis, multoque volumine teter,
Cunctisque invisus deserta per avia vitam
Exul ages, loca senta situ atque horrentia tophis
Tesqua coles. Tibi victus erunt, mensaeque dapales,
Pulverea sordes et sudor inutilis agri. spacer 435
At tu, corda geris Stygio qui foeta veneno,
Qui tenebras habitas Orcique inamabile regnum,
Quam tecum infausto firmavit foedere pacem
Faemina, deiiciam, et funesta in praelia vertam.
Aeternas iras aeterna semina belli spacer 440
Ecce fero, tecum committam in praelia prolem
Foemineam. Nec erit lis haec de paupere regno,
Ipsa salus agitur, rerum hoc cardine coeli
Vertitur imperium. Non illis aere triplici
Aut lorica opus est, clypeove nitescere in auro, spacer 445
Fulgura sydereo qui umbone trementia mittat,
Vulnificumque humeris validis aptare bipennim,
Dura manu aut lato crispare hastilia ferro,
Arma sed aethereis adytis coelestia promam,
Qualia Simplicitas, quae nullis oblita fucis, spacer 450
Cum Vero conserta rigebit baltheus horrens.
Iuris Amor thorax, ocrea Patientia victix,
Mille adversa premens pedibus, discrimina mille.
Certa Fides clypeus nullo penetrabilis ictu,
Spes infracta malis, necnon praesaga futuri spacer 455
Cassis erit. Sacris signata Oracula chartis
Lethifer ensis erunt. Operis sint vota precesque
Pars extrema. Istis quisquis splendescet in armis
Exibit cunctos ictus, inimicaque tela.
spacer“Insuper adveniet tempus quo stirpe creatus spacer 460
Faeminea umbrarum clades sub nocte silenti
Aetheriis rutilans armis te in praelia poscet.
O quantus ruet in bellum! Quantum instar in illo!
Turbine se quanto adversum iactabit in hostem!
Hic quando patriam consurget torvus in †hastam,† bluespacer 465
Irritus assultu talos (nihil altius) imos
Arrodes miser, et tantum mortalia laedes.
Ille sed armipotens dum bello fulminat ardens,
Attollens aegram librato pondere plantam,
In caput effundet vires, regnoque animaque spacer 470
Exuet, et Stygio mactandum tradet Averno.”
spacerTum pater ad dextram convertens lumina stabat
Mitis ubi placido vultu Clementia verbis
Increpat his Evam, veniae spem fronte serenans:
“Tu quae creta viri, lateris compage soluta, spacer 475
Et quae coniugio per me dignata superbo,
Terrarum pelagique potens, soloque marito
Imperio minor, exundans quam gratia rivis
Plena beat, sic pro meritis male grata reponis?
Spondenti mihi nulla fides? Mea spreta per auras spacer 480
Iussa volant? Non te lethum, non Tartara terrent?
O pudor! O labes! Figmenta foemina terrae
Arma movet coelo, et, Stygio sociata tyranno,
Abrogat imperium Iovae? Incautumque maritum,
Natura fratrem, patrem ortu, et lege marita spacer 485
Ductorem et dominum labis contage nefanda
Inficit, atque neci dedit? Te haec ergo manebit
Poena, uterum ut tuleris, thalamos experta iugales,
Perpetua aerumna et tristi exercebo labore.
Te ructus, spurco stomachi qui manat ab antro, spacer 490
Te refugo rediens cursu revocabilis esca,
Te vergito caput nimboso turbine torquens,
Citra dapes diras peregrinaque fercula quaerens,
Offendent, cunctis inimicaque nausea mensis.
Iugibus exercebo malis, frangamque subinde spacer 495
Clade aegram. Demum quando lustraverit orbem
Luna suum novies, maturo pondere ventris
Cum pandet foetus pariturae limina portae,
Enixus lentos, uteri inextricabile nexum,
Triste puerperium, et duros patiere labores. spacer 500
Accedentque malis his connubialia sceptra,
Dulce fuit thalami socio submittere fasces.
Nunc parere viro et dominae te assuescere habenae
Triste ministerium, quod tu, quia foemina puppe
Ausa sedere, virum pravo moderamine clavi spacer 505
In brevia et syrtes agere atque illidere saxis,
Quanquam invita feres, mihi sic sententia constat.
Fata Dei haec firmant aeterni robora ferri.”
spacerTandem Adam, terras et coelum numine torquens,
Corripit his verbis: “Tu qui iustissima coeli spacer 510
Cura modo, exortem tribui cui ducere honorem,
Et thalamum stravi genialem coniuge iuncta,
Quae matura viro solis iubar aurea vicit,
Immemor unde recens abolescit gratia facti!
Siccine lurco dapes audes temerare negatas, spacer 515
Imperio Deum exuere, et molimina sceptri
Aetherii spondere tibi? Tantumne superbit
Vile lutum fragilis pulsat cui spiritus artus?
Mortales tantosne animos in pectore versat?
Uxor at hac imas afflavit peste medullas. spacer 520
Scilicet illius sic stat fiducia dictis,
Et mea iussa volant rapidis ludibria ventis.
Ergo quod uxoris monitis reseraveris aures,
Nubem peccato noctemque obieceris atram,
Terra parens frugum, quae fertilis ubere glebae spacer 525
Sponte soluta sinus gravidis exundat aristis,
Pomiferisque fluit sylvis dulcique Lyaeo,
Lappasque tribulosque dabit, rhamnosque rubrosque,
Et scabro topho et sterili squalebit arena,
Frugumque infelix parce durissima victum spacer 530
Praebebit, nec sponte sinus laxabit in usus
Humanos, multa sed cura atque arte subacta.
Ergo fimo pingui terram saturabis inertem,
Et docili vertes tauro perone revinctus,
Vel rigido solves cunctantia dorsa ligone. spacer 535
Semina dein riguis sparges genitalia sulcis,
Atque occa glebas vel iniquo pondere rastri red blue
Arte supinatus franges. Ubi surgit in herbam
Flava Ceres, labor assiduus versabit. Hiulcat
Si sitis arva, satis induces tramite rivos. spacer 540
Laetior exurgat si, luxum dente fluentem
Compesces pecore immisso. Si noxia laedet
Herba, manu velles, ferrove aut ungue secabis.
Tandem maturis quando canescit aristis,
Falce metes, pedibusque operosi grana iuvenci spacer 545
Excuties, saxo franges, et flumine mersa
Igne coques. O quanta manet te cura dolorque!
O fesso quoties manabit corpore sudor,
Dum labor assiduo cursu redit actus in orbem!
Et quae poenarum est extremaque linea rerum, spacer 550
Pallida mors, tetrico vultu livensque capillis,
Unguibus atratis, manibusque rapacibus horrens,
Omnibus aequa, metet ferali corpora ferro.
Atque licet cunctis calcanda sit orbita lethi,
Non simplex via mortis erit, non omnibus una spacer 555
Fata manent. Illum violento vortice merget
Gurges aquae, in nigrum crepitans hunc flamma favillam
Solvet, et horrisonis animosi flatibus auri
Sternetur non nemo. Tuis neque, terra noverca,
Tutus ab insidiis erit. O quot millia mittent spacer 560
Rupis inaccessa praerupta cacumina letho!
Praestantes animi iuvenes quos cernere bello
Ardor aget, ferri dum stridulus ingruit imber,
Quem cava terrificis imitantia fulmina bombis
Aera dabunt, claudent aternam in lumina noctem. spacer 565
Quin ruet in sese civili vulnere corpus,
Et fluidi capitis tempestas imbre coorto red
Pectus inundabit, scabra rubigine dentes
Putrescent, fauces angor constringet hiantes,
Tussis anhela latus quatiet, salsugoque manans, spacer 570
Quae vita accipiunt redduntque fugacia flabra
Inficiet lenti viscosa uligine tabi.
Discordes stomacho Cereris succique Lyaei
Concurrent armis, inhonestaque bella movebunt.
Saepe iecur putres per corpus mittet achores, bluespacer 575
Saepe lien picea capitis fuligine sedes
Infuscans, pavidi cordis vicinia tota
Contremet et vigilans sibi tristia somnia finget.
Glarea quid renum, quid te nodosa podgra
Commemorem? Quid vos distenti tormina ventris, red spacer 580
Luctantesque aurae sinuosis flexibus alvi?
Nam totum culpae illuvies quia corpus inundat,
Pervadent totum paenae, causariaque omnis
Pars erit, et multo traducet tempora luctu.
His gravioria etiam lethaeo gurgite restant, spacer 585
Ni dolor exurat concretae semina labis,
Atque animo toto renovatrix gratia regnet.
At tu, Adam, quanquam pubentis vere iuventae
Florescis, niveis consperget tempora canis
Tristis hiems, frontem tibi ruga senilis arabit, red spacer 590
Fractaeque annoso languebunt corpore vires.
Morsque ubi funesto violarit pectora ferro,
Terra sinu accipiet, generis primordia terra,
Solvet et in putrem caries inimica favillam.”
spacerHaec ubi dicta dedit, villoso tegmine tectum spacer 595
Aut ovis aut caprae, vel pelle Lybistidis ursae blue
Cominus Adamum Paradisi finibus horti
Exigit. Ignivomae metuendus fulmine sicae
Fidus inaccesso custos datur angelus horto.
At de venturo pepigit quae semine numen spacer 600
Exolvit, variis umbris variisque figuris blue
Praeludens primum magni incunabula nati.
Inde quater denis saeclis volventibus orbem blue
Chara Dei soboles mortales induit artus,
Et scelerum maculas lustrali caede piavit. spacer 605
Terque ubi Phoebus equos ponto immersisset Ibero
Eoo et toties reparasset in aequore flammas,
Redditius est vitae, spoliis decoratus opimis
Mortis, et ascendit coeli super aurea templa.
Tandem etiam iudex sontes lachrymabilis Orci spacer 610
Addicet tenebris, nos coeli luci beabit.

Finis