Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

III. DE LAPSU PROTOPLASTAE ET OMNIUM IN EO POSTERORUM

Hoc apice in rerum stantes et vertice summo
Invidiae tabo livens ut conspicit Orci
Arbiter, umbrarunt cui tempora nigra cerastae, blue
Horrendum fremit, et Stygias ululatibus umbras
Convocat, hasque rotat voces et detonat iras: spacer5
“Nos, genii aeterni, coelo quibus ortus ab alto,
Sedibus expulsi aetheriis loca lucis egena
Incolimus, sine fine damus, proh, vindice poenas
Numine, et hic Adam, qui terrae filius oras blue
Telluris tenet, et coeli spe devorat arces? spacer10
Siccine nos
genii ruimus, stat pulvere cretus?
Iuro ego Cocytum, iuro Stygiamque paludem,
Et pice torrentes fluvios graveolentis Averni,
Sulpheosque lacus, damnataque regna tenebris,
Quando opis haud nostrae coelestes vertere sedes, spacer15
Castra triumphato vel numine figere coelo,
Exitio humanam gentem me a stirpe daturum,
Expleturum odiis animum gentisque ruina,
Infensum infensa quia reddit imagine numen.”
spacerAssensere umbrae Stygiae, auxiliaria spondent spacer20
Arma, iraque fremunt rabidae, et fera murmura miscent
Agmen apum ut, quando populantur cerea tecta.
Ille sub haec: “Nil, o socii, nil viribus usus.
Res tractanda astu est. Nam adversum pectus in hostem
Ferre ira exprompta, vel aperto invadere Marte spacer25
Non iuvat. Insidiis gravidum pectusque malorum
Foecundum excutiens, animal solersque decorum et
Terga notis rutilantem anguem, pulchreque rotantem
Multiplici nexu spatiosa volumina caudae
Ingreditur. Struit insidias heu anguis in angue!” spacer30
spacerIncomitata viro forte uxor sola per hortum
Regali incedit gressu, ceu purpura lacte
Mista, rubet, candetque rosis ceu lilia iuncta.
Caesaries per colla fluit, ceu caerula nubes red
Solis inardescens radiis. Nunc arbuta spectat, spacer35
Frondosasque domos avium, et pubentia sylvae
Brachia, nunc laetos campos, nunc picta vireta,
Pulsantesque udis ripas singultibus amnes,
Volventes curvis fessas erroribus undas,
Luminaque hic pascens fruitur foelicibus horis. spacer40
Illi adversa ferens vestigia tortilis anguis,
Ut molles aditus et commoda tempora novit,
Ante pedes prono se vultu sternit heriles,
Adlambensque imas plantas, sic callidus infit.
spacer“O terrae pelagique potens, rerumque sub aethra spacer45
O regina, poli quae sceptra capessere digna,
Et Iovae trifidum moliri fulmen Olympo,
Quid terras habitas humiles? Aut si dea terram
Sub ditione tenes, cura terrae excludere fructu?
Qui victum tenuem pomumque parabile vobis spacer50
Invidet, an superum dabit ille accumberre mensis?
Non dabit. Et adversa sedet sententia mente,
Heu te vana fides, et spes deludit inanis.”
Haec serpens. Non incassum, non irrita vento
Verba volant, errans ceu nervo pulsa sagitta red spacer55
Aufugit et vacuas nequicquam verberat auras.
Nam si non hostem sternit primo agmine facto,
Munit iter letho, quippe illa immanibus ausis
Contra ire et referire ictus non fortiter instat,
Sed mollis affatu mulcens, his ora resolvit: spacer60
spacer“Quisquis es, o tanto qui me dignaris honore,
Nos coelo invisos odiisve incessere amaris,
Pigra vel ignavum cepisse oblivia numen
Tu ne crede, notis rutilas qui terga decoris.
En horti vernantis opes, ubi silva comoso spacer65
Vertice pubescens in coeli enititur arces,
Unde lares virides frondosaque regia surgit.
Aspice quae pedibus substrata tapetia nostris,
Quam pallent violas, quam candent lila, flavent
Quam croceam calatham, quam dulce accendat amomum. spacer70
Quid memorem zephyri spirantia flamina stacten,
Et myrrhae lachrymas stillantes vulnere matris?
Nectare quid fontes, quid rivos melle fluentes,
Aetheriasque dapes? Quae dives continet orbis
Quando parens largus nostros indulsit in usus, spacer75
Arborius unius fructi dapibusque nefandis
Exclusit, quisquamne Deum pusabit avari
Crimine, livoris virusve impinget Olympo,
Si nec vana fides nec spes me ludit inanis?”
spacerUt bello segnes animos et inertia corda spacer80
Et iaculis adapterta videt, tum fervere pugna
Incipit et bellare ferox Acherusius anguis.
Non iras tamen exertat, non fulminat armis,
Non galea induitur cristata aut cingitur ense,
Aut hostem torvus spectat ferrumve lacessit spacer85
Ille, sed arte dolos nectens inimicaque corda
Dissimulans his aggreditur. “Quid lenta residis? red
Quid te cura Dei satagit? Quid scita remordent?
In vos illa Dei non mens animusque benignus
Quem reris. Sacro quid vos abscedere luco, spacer90
Atque epulis procul esse iubet, mensisque deorum?
Dic te siqua lues incestat, dirave noxa
Impiat, et cur hoc meruisti carcere plecti?
Aut si labe vacas omni, tabescere numen
Invidia stat certa fides, coeloque negato spacer95
Vos miseros terrae glebae adscripsisse colonos.
Quae vos crusta Deus vetuit contingere morsu,
Ambosiae sunt illa dapes et fercula coeli,
Lautitiae superum summique cupedia Iovae.
Libatis his ore epulis vos regia coeli spacer100
Accipiet divos, vos nulla arcana latebunt
Quae sunt, quae fuerant, quae post ventura patescent.
Nec magis ex usu quicquam aut iucundius usquam
Quam secreta deum, quamque orgia mystica scire,
Et mundi penetrare sinus, atque ire per omnem spacer105
Naturam, et rerum caecos aperire recessus.
Scire iuvat coeli quae celant invia templa,
Vel latebrosa tegit tellus quae nocte profunda,
Quaeque serant glaucis loculis Neptunia regna,
Aethere quot flammae, quam multa grandine nimbi spacer110
Culminibus crepitant, quot campus flavet aristis,
Aequora quot flammae, quam multa grandine nimbi
Culminibus crepitant, quot campus flavet aristis.
Aequora quot fluctus, quotque aestus volvit arenas,
Et quotquot taciti clauduntur pectore sensus.spacer115
Ista tibi parvo constabunt magna labore.
Mala, quibus color est aurique aspersus et ostri,
Aemula Phoebaeis flammis roseisque quadrigis,
Carpe manu, et niveo simulac admoveris ori,
Undique fulgebit rerum nitidissima forma, spacer120
Quas mare, quas tellus quas coeli continent orbis,
Clarius exoriens quam lucifer exerit ignes,
Cynthius aut coeli medio cum fulgurat axe. blue
Nec vos terrificent mortis crepitacula vana.
In vos iuris habet nil mors, nil ferrea fata. spacer125
Tu dea ferali Libitinae vincula collo blue
Aeterna iniicies, et mortem sub iuga mittes.”
spacerHas coluber postquam Stygio male gramine pastus
Flexanimis suadaeque potens, dedit ora loquelas,
Illas animam ancipitem partes diducit in omnes spacer130
Amplum, augustum, ingens secum decus esse volutans,
Coeli adytis hominem sisti, solioque tonantis,
Esse deum in numero, moliri tela trisculca,
Coelitibus dare iura, et rerum flectere habenas.
Ut mens ista probat, stragi diraeque ruinae spacer135
Fit via, ceu saevis Boreas cum flatibus ornum red
Incursat, rapidas glomeransque in turbine vires
Praecipitat culmen, sinuatque in cornua truncum.
Ima quatit ruptoque aditu furit agmine facto.
Nec prius absistit quam totam a stirpe revulsam spacer140
Eruat, et campum victrici murmure verrat.
Haud secus exitio incumbens furialis echidna
Humani generis, quae mentis ut occupet arcem,
Lataque funestae reserata est ianua labi,
Castra voluntati mox admovet, arma facesque spacer145
Expedit, et saevire ferox non desinit, hostem
Quam miserum sternat. Dominandi insana libido
Namque oblita suae sortes, quae pulvere creta,
Incipit arma Deo inferre, atque oppedere coelo. blue
spacerO scelus, o turpis macula atque infamia rerum! spacer150
Vile retrimentum terrae sibi sceptra deorum,
Et superas sedes, et divos spondet honores!
Dividit imperium cum summo faemina Iova.!
Quae matutinas flammas referentia mala
Ut videt, aspectus rapit atque immensa sciendi spacer155
Impatiens aestus, laudisque insana cupido.
His accensa super, ventris stimulante voraci
Ingluvie, victu ferali polluit ora,
Consortemque thori trahit in consortia culpae.
Quem dulci alloquio et blando sic allicit ore: spacer160
spacer“His oculis et luce magis, dilecte marite,
Dulce decus, columenque meum, tu, quo sine vita
Non mihi vitalis, communes volvere casus
Quando datum, quando communis pagina rerum
Atque accepta eadem, commune hoc accipe munus. spacer165
Inveni, dilecte, viam qua iura refigas
Mortis, et ut Iovae securus fulmina temnas,
Eumenidumque faces et mentis verbera surdae.
In quae crusta Deus vetuit convertere morsus,
Ore avido legi, divinaque iura resolvi. spacer170
Nec letho patefacta via est, duroque labori.
En supero, valeo, vescor vitalibus auris.
Quid nisi sublimi restat succedere coelo,
Atque augere deum numerum? Sed te sine coelum,
Te sine dulce nihil. Terrisne inglorius erro spacer175
Subsides imis, et ego me dignor Olympo?
Ea age, rumpe moras, atque istas desere sedes.
Laus quae exors vitam sylvis traducere opacis,
Atque errare inter pecudes et saecula ferarum?
Maliferosque putare hortos et stringere frondes, spacer180
Falce notare libros, et rura lacesere ferro?
Dicimur at rerum moliri fraena sub aethra.
Heu miseri reges! Versamus rastra, ligones,
Sarcula. Sunt nostri dentata insignia regni.
Per dextram et coeli testor spirabile lumen, spacer185
Per latus, et lateris crates, atque ossea tigna,
Unde genus duco, si quae te cura remordet
Coniugis, ut vinclis atque hoc te carcere solvas.
I, decus o nostrum, mecum super ardua coeli.
Ante feram gressus vel passibus ibimus aequis. spacer190
Tu si hoc ore leges pomum, te sistet Olympi
Culmine, ubi totum torquebis numine mundum.”
spacerHaec ubi fata, viri virtus succumbit, ut infans
In cunis postquam somno luctatus inerti
Cedit, et alta quies toto se corpore fundit, spacer195
Cum delenifici mulcetur murmure lalli.
Crescit dura lues, et laudis noxia vanae
Aura instat, tumet ut pelagus stridente procella
Dum furit et coelum spumosa verberat unda.
Ergo amens animi rapitur, vesanus edendi spacer200
Ardor agit. Manibus carpit fatalia poma
Mentemque infandis epulis atque inquinat ora.
Heu coeunt noxa cum coniuge faemina pellax!
Foemina tu pellax magis, an male credulus ille?
Credulus ille mali, sed tu quoque faemina pellax. spacer205
spacerConsumptis vetitis dapibus mensisque remotis,
Evinctus lauro victricia tempora serpens
In coelum attollens cristas et sibila colla,
Arduus impuro victor canit ore triumphum.
Peccati interea illuvie et contage nefanda red spacer210
Sordet homo, luces et conscia sydera noxae
Exodit, coeli taedet convexa tueri.
Apparent maculae turpes in corpore toto,
Atque animo simulachra modis horrentia miris
Visuntur, mens Cimmeria velut obruta nocte bluespacer215
Caeca iacet, monitisque Dei parere voluntas
Nescia dura riget, veluti Marpesia cautes. blue
At cordis stabulant latebris monstra, horrida monstra,
Qualia, confractis lumbis hircosa libido,
Ingluviesque vorax, avidi quae lena palati, spacer220
Ira ultrice flagro et palla succincta cruenta,
Ventosa ambitio streperis resonantior Euris,
Livor edax lanians crudeli viscera morsis,
Fauce inhians opibus nullis expleta cupido,
Torpida segnities tardo correpta veterno. spacer225
Africa quot monstris, quot pullulat Hydra colubris,
Tot scelerum apparent species. Pudor ora colorat,
Succutiturque metu, vindex vis conscia mentis
Perfurit, et laxis late bacchatur habenis,
Exagitatque animum taedis furialibus horror. spacer230
Tum coelum illabi et circum tremere omnia visa.
Styx, Acheron, Phlegethon, Chaos, et regna invia luci
Ditis, et horrisono stridentes cardine portae
Panduntur, flammasque vomunt, subitoque tumultu
Tota coit signis infestis machina mundi. spacer235
spacerNil liquidi fontes, nil dulci nectare rivi
Manantes, nil prata iuvant, nec amaena vireta,
Coniferaeque nihil cyparissi, aut ardua pinus,
Aerea cedrus vernans aeternae frondis honore.
Omnia plena metu. Tum quo vestigia flectant spacer240
Incerti, ficum foliis ramisque fluentem,
Arcentem viridi coelum caliginis umbra
Prospiciunt. Illuc trepida formidine tendunt,
Membraque velare accelerant, quae nuda patebant.
Praecipue genitale arvum, quod semina gentis spacer245
Humanae reparat, sordebat labe pudenda.
Scilicet haec omnes quia patris noxa nepotes
Implicat et totam funestat crimine gentem,
Inde notas arvum servat genitale pudoris.
Id quibus incrustent dubii tectoria quaerunt, spacer250
Attoniti trepidante manu folia ampla revellunt,
Laevia deducunt tenui de cortice fila,
Festinantque operas miseri, et subcingula lata —
Turpe ministerium — properant molimine vano,
Ut noxae maculas folioso tegmine velent. spacer255
spacerInterea medium titan traiecerat axem,
Mitior increpitat cum vernans aura diei.
Adventante Deo incipiunt iuga celsa moveri,
Sub pedibus trepidare solum et mugire cavernis,
Auditique fragor, tonitruque tremiscere lucus, spacer260
Horrificans sonitu ventus crebescit ad aures,
Voxque Dei insequitur, vocisque volutat imago,
Per nemus ingeminans “Adam, Adam, quae loca, quae te
Terrarum tenet sedes? Commercia nostra
Congressusque fugis? Sylvis quid te abdicis opacis? spacer265
Prode, Adam, nec te aspectu iam subtrahe nostro.”
Ille metu pallet, fugit omnis corpore sanguis,
Stantque horrore comae, trepidat crepitantibus auris,
Populea ut folia, aut canibus circumdata cerva.
Spes ubi nulla fugae, loca nocte silentia quaerit, spacer270
Obsita vel ramis, vel vasto immania hiatu,
Ferreae unde Eumenides et parcere nesciae Erynnes blue
Excludunt latebris cunctantem ultrice flagello.
Tum planctu gemituque et Tartareo ululatu
Moerens haec fatur, deiecto in pectora vultu. red spacer275
spacer“O iudex, nova me facies inopinaque terret,
Me maculae turpes, nudaeque in corpore sordes,
Et cruciant duris exercita pectora paenis.
Me ferus horror agit, mihi non vernantia prata,
Non vitrei fontes, coeli non aurea templa, spacer280
Nec sunt grata mihi sub utroque iacentia sole.
Iudicis ora Dei sic terrent, lancinat aegrum
Sic pectus mihi noxa. O si me abrumpere vitam,
Et detur paenam quovis evadere letho!
Ipse parens utinam mihi tellus ima dehiscat! spacer285
Ad piceas trudarque umbras atque infera regna,
Montibus aut premar iniectis coelique ruina,
Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora
Suspiciam, caput obiectem et coelestibus armis!”
spacerCui Deus, “Unde pudor maculaeque in corpore turpes? spacer290
Unde fuga haec? Quae te transversum foeda cupido
Abripuit? Num dira fames stimulavit edendi
Quae vetui, dominaeque gulae cadis hostia faeda?”
Contra Adam, nullas latebras et caeca iuvare
Antra videns, canis ut rabidus qui exuritur aestu spacer295
Lympharum fugiens spumis fluit ore tremendo,
Cumque explere iras atque exsaturare furorem
Non valet, insanis coelum latratibus urget.
Efferus haud aliter furiis et Erynnibus actus
Saevit inops animi, nec habens quem crimine pulset spacer300
(O scelus!) in numen commissa piacula transfert.
“Nonne tenes,” inquit, “cum me sopor altus haberet,
Dulcis et alma quies placidaeque simillima morti,
Quod lateris textum falcataque tigna resolvens
Consortem dederas thalami? Te te auspice taedas spacer305
Coniugii accendi, tu conciliator amoris,
Tu paranymphus eras. Tu quando pararius unus, blue
In te culpa redit. Per te dotale venenum
Hoc ego concepi. Nam quae mihi lege iugali
Iuncta fuit, nostro per te dignata cubili, spacer310
Blanditiis teneris nostris amplexibus haerens,
Igne genas flagrans, ut lilia caetera candens,
Ferales epulas inimicaque fercula suasit.
Tantum pollet amor dominaeque potentia formae!”
Hinc Evam sceleris causam rogat, edere mandat. spacer315
Cur hoc ausa nefas? Quae tantae exordia labis? red
spacerIlla, via ut primum voci laxata dolore,
Colluctans lachrymis haec singultantia reddit
Verba. “Sator rerum, quem tu molitus es anguis
Squamea caeruleis stellatus tergora guttis, spacer320
Tartareum subdit tacite ad praecordia virus,
Flammasque implicuit lethales ossibus imis.
Ut vidi, et tristi violavi lumina visu,
Tum ferus error agit, tum me mihi dira cupido
Abstulit et vanae me laudis inebriat aura. spacer325
Luxuries peregrina gulae, fructusque negati
Ambitiosa fames Stygium misere sub Orcum.
At finxit tua dextra ora, et tua dextera pinxit
Terga notis variis, quo pollet acumine rerum
Muneris omne tui est. Et nos addicimur Orco?” spacer330
 spacerEcquid ad hoc coelum non sudas? Terra tremiscis?
Ora uti Thessalicis titan contacte venenis blue
Non palles? Mundi non machina tota laboras?
Insimulare audet vilisne argilla tonantem, red
Et damnare reum, coelumque arcessere noxae? spacer335
Sed cum amolitur culpam, vis caeca reclamans
Vellit, et admonuit proprio quod crimine paenas
Penderet. Ut sternax sonipes suffragine laesa
Cespitat incessu, et fraeno parere recusans
In dominum qui lora regit spumantia vertit spacer340
Ora, at quo mage calceferit vel dente remordit,
Hoc magis infestis sessor premit ora lupatis,
Atque armos stimulis et verbere terga fatigat,
Haud secus incusat numen dum faemina, coelum
Criminibusque urget, stimulis praecordia iudex spacer345
Perfodit, et pectus furiali verbere caedit.

Perge ad librum quartum