Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.
II. QUAM BEATA HOMINIS IN PRIMIGENIA INTEGRITATE CONDITIO 
Haec magnus rerum genitor cum effecta dedisset,
Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum
Finxisset, terraeque acies coelique maniplos,
Otia festus agit. Non otia qualia pigri
Aut resides agitant animi, quippe ille per omnes5
Terrarum coelique vias diffusus habenas
Molitur rerum, totumque statuminat orbem,
Sed perhibere novas species, procudere formas
Ante etiam invisas quia cessat is otia sancta
Sanctus agit, sciscitque diem qui lumina sexta10
Excipit esse sacrum, mortales otio sacro
Ut celebrent ritu, fluxisque facessere iussis,
Et quibus aegrescunt hominum praecordia curis
Detersis, toto suspirent pectore coelum.
Et mundi senis quia texta operosa diebus15
Absolvit genitor, lux septima quando recurrit
Ire hominem voluit celeri vertigine mentis
Per naturam omnem, mundique recludere leges,
Altius hinc sese efferre, et victricibus alis
Aetherias superare domos et templa tonantis,20
Artificesque manus et numinis ora tueri,
Unde queat votis et supplice voce piare
Authorem rerum. Quis tecta micantia caeli
Eoumque iubar niveo quod fulgurat ore,
Aut quae nocte nitent argentea lumina lunae25
Aetheriasque faces radiatis vertice cirris
Conspicuas, picti vel odora emblemata campi
Intentis lustrans oculis et lumina mentis
In te convertens, decorat quem gloria et omnis
Ornat honos, ambitque decus rutilantibus alis,30
Numinis immensa non maiestate fatiscat?
Nec minus e nihil mundum quae maenia cingunt
Produci, liquidaeque humeris trepidantibus aurae
Undarum pelagique graves fulcirier orbes
Immenso produnt pollentem robore dextram.35
Quin etiam concors discordia, nexaque nexu
Dispare congeries, compar velut ordine surgens
Fistula disparibus septem compacta cicutis
Evincit solers aeternae mentis acumen.
Septima lux ergo, lux terque quaterque beata!40
Qua, positis mundi curis, succedere coelo
Et propriore datur perfundi numinis aura.
Felix, magne Adam, generis primordia nostri.
Tu divum genus aeternos super aethera manes
Mente refers, et habent concreti corporis artus45
Quicquid mundus habet, qua titan exerit ortus
Gemmato temone rotas dum condit in aequor.
Ossibus insidit vis saxea, vertice summo
Vernat sylva comans, et venis sanguinis unda
Molitur liquidos ramoso tramite cursus.50
Igneus ardor agit praecordia, mentis egenis
Vis quaecunque animae est, animo glomeratur in uno.
Exiguo magnus sic clauditur orbis in orbe,
In quo viva etiam regni collucet imago.
Exercet rerum imperium regina voluntas,55
Assidet huic ratio sancti velut ordo senatus,
Affectus tacito dulces qui corde residunt,
Dilectos nimium reddunt, quos gratia tollit
Illecebrosae aulae, sensus quasi turba ministrat.
Accessit pietas atque indulgentia coeli.60
Sola thori consors et sacra iugalia deerant.
Ergo, o sancte parens, qui connubialia festa
Pronubus omnibus laetis et iura marita
Sanxisti, largo me sacri flaminis haustu
Imbue, ne tenui deducam ingentia versu.65
Postquam mundi opifex sociasset compare nexu
Alituum pecudumque greges et saecla ferarum,
Atque Adam, qui cura Dei, qui debita coelo
Progenies, sola solus recubaret in herba,
Quaesivit genitor terris, quaesivit et unda,70
Siqua viri amplexu vel tanto digna cubili.
Nulla ubi, qua mundus celsas acclivis ad arces
Tollitur, aut qua humiles premitur devexus ad oras,
Inventa est. Morti torpenti affine sopore
Illigat, et lateris curva compage soluta,75
Costa Evam maturam aevo confingit, et ampla
Dote beat formae. Qualis sol aureus exit
Mane novo largo terras cum lumine vestit,
Emicuit talis vultu heroina serenans
Umbrosum nemus, et lucem sub nubila iactans.80
Haec quoniam caro carne viri, quoniam ossibus ossa,
Dicta vira est, Deus huic diam mentemque animumque
Inspirat, sistitque viro, mystesque hymenaeos
Concelebrat, lectum et genialem sternit Edene.
Iussit in amplexus irent et prole replerent85
Oceanus refluis terras quas submovet undis.
Mox dapibus mensa instruitur, geniique ministri
Accincti apparent. Herbas et olentia ponunt
Mala illi. Calices hi nectaris amne coronant.
Advocat hortus opes, mittit sua munera ficus,90
Datque pyrus faetus, et dat sua pignora malus,
Et cerasus Tyrio splendentia fercula culti.
Dant oleae baccas, dulces vineta racemos,
Quaeque olim casus pinus visura marinos
Et quaecunque tument pleno pomaria succo95
Symbola dant, sacrisque ferunt donaria mensis.
Quin etiam in numerum blandis concentibus aurae
Conspirant, sylvae in numerum sua brachia flectunt,
Et rami iunctis amplexibus ordine ducunt
Inter se choreas, saltuque in sydera surgunt.100
Fertur arundineo Phison praetextus amictu,
Purius electro devolvens agmen aquarum,
Et Gihon, rapidus Tigris, et regnator aquarum
Euphrates, liquido testantur gaudia plausu.
Ridet ager, rident flores, et pascua laeta105
Picta sinus auro splendet et crine coruscant,
Prataque purpureis decorant sua tempora sertis.
Nec nemora atque amnes tantum vel pinguia culta
His gaudent taedis, sed coelo purior axe
Delius aurato rutilat, ceu Tethyos udos110
Cum primum in thalamos et caerula brachia venit.
Quin etiam aligeri, coeli super ardua, fratres
Gratantur plauduntque hilares. Tum flammeus ales,
Quem sacer ardor agit, cantus sic ora resolvit:
“Quo socias taedas, quo vincla iugalia dicam115
Carmine? Connubio nil sol decor aureus orbis
Dignius aspexit. Tua primum sacra dicavit
Rerum opifex, primum stravit geniale cubile,
Accenditque faces laetas. Te prima tulerunt
Tempora, tu seris aequabis tempora saeclis.120
Tu sanctos quae sancta trias sanxisti hymenaeos
Adis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Nil te. connubium, lucis fert dulcius aura.
Tu dulces das amplexus, tu dulcia casti
Pignora das thalami, et socialis gaudia vitae.125
Ingrati sine te soles, et sydera noctis
Dulce nihil. Tu quae dulces sanxisti hymenaeos
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Commoda quanta ferent hominum connubia genti!
Iuverit arcanos quod vir cum coniuge sensus130
Conferat, et socias studeant extendere curas
In commune bonum, communia vota precesque
Iungant, et cura communi pignora tollant
In commune bonum, tu quae dulces sanxisti hymenaeos
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.135
“Te sine, connubium, quis avos numerabit avorum?
Nulla domus sine te natos fert, nulla nepotes.
Per te hominum coetus, per te commercia constant,
Per te fana Dei laudes sacrataque tecta
Templaque marmoreis recinent suspensa columnis.140
Per te Panchaeis adolescent ignibus arae.
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Vosque quibus pars est divinae mentis, et haustus
Aetherios trahitis, thalamis et compare nexu
Coniuncti, memori mea dicta recondite mente.145
Cum volucres pecudesque Deus discreverit ortu,
Et quae squamigeris sulcant vada caerula pinnis,
Humanumque genus totum deduxit ab uno,
Strictior arctet amor quam quae disterminat ortus,
Incutiatque novos socialis taeda calores,150
Ardentesque imis accendat in ossibus ignes.
In te Evae caleant aeternis pectora flammis,
Tuque tuam observes aeternis ignibus Evam.
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Vos quia connubio stabili Deus ipse dicavit,
![]()
155
Eius iura pater, non solvet foedera mater.
Qui te cunque locus, qui te tenet angulus orbis
Ille Evam teneat. Si Phaebi littus utrumque
Aut volucer pluviis alis quibus Auster in oris
Orditur cursus, Boreae seu limina vises,160
Arvaque Riphaeis nunquam viduata pruinis,
Dulce onus usque tuo lateri comes haereat Eva.
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Tu qui uni sociate Evae, cum coniuge coniunx
Vive una, unius thalamos unius et ambi165
Amplexum, unius vultuque in vultibus haere,
Alter alterius tantum suspiret amores.
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Eva viro officiis adsis, tu sedulus adsis
Officiis dilectae Evae. Sit mutua prolis,170
Mutua cura domus, res mutua, mutua vobis
Vota, preces nec non sors sit communis utrique.
Una salus vobis, corque unum atque una voluntas.
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“Haec sunt quae paribus studiis communia vobis
![]()
175
Officia incumbunt. Restant quae propria cuique
Munia signare, et partiri limite certo.
Quae tibi iuncta thoro, quae in dextram convenit uxor
Iuncta etiam et mensa est. Hic te labor ergo iuvabit,
Sollicitare solum ferro atque impellere glebas,180
Et scrobibus stirpes, et credere semina sulcis,
Atque oculos libro gemmasque in cortice laeso
Inserere, ut discant alieno adolescere trunco,
Messibus et falcem supponere, frugis acervos
Convectare domum foetu distendere cellas185
Arboreo placitoque famem depellere victu.
Et quia coniugii moderatis fraena, marita
Sceptra deditque Deus, tu, quam dedit utere sorte.
Utere sed placide: non Evae exordia planta
Pulverulenta pedis dedit, ut verniliter illam190
Prosubigas pedibus, nec lumbi casta iugalis
Nunc sedes flammae, venturae prolis origo,
Ut patris imperio premere. Latus hausit apertum
Dextra Dei, lateris costa datur aurea coniux.
Sit lateris comes ergo, et sit sociale mariti195
Imperium. Sit mite iugum. Sint mollia iura
Coniugii, et saevi non aspera iussa tyranni.
Adsis, o hymenaee trias, hymen hymenaee.
“At quae creta viro, spe mater, foedere coniux
Te tua cura manet. Si coniunx vomere presso200
Insequitur terram, si sulcis semina mandat,
Et cultu renovat felicia iugera campi,
Ignavosque dies non umbra ignobilis oti
Ire sinit, pigro torpescere corda veterno
Turpe puta. Quas ille dapes, quae reponet205
Pabula, tu custos serva, tu fida ministra
Prome illi, et cunctos praesto sis commoda ad usus.
Quin et, coniugio quamvis dignata superbo,
Hunc dominum observa, totaque hunc suspice mente.
Quod melior pars ille tui, quod conditor orbis210
Huius in auxilium tibi vitae indulserit haustum,
Quod sexu praestet, quod ad eius finxerit ora
Ora tibi Deus, et lateris quia chara propago.
Sciscat et haec totum qui nutu temperat orbem.
Heu quam grande nefas tot sacra revellere iura!215
At si scita Dei sequeris, si iussa capessis,
Aetheriis deges aevum conscripta maniplis.
Haec da connubii genitor qui praeses et autor,
Atque hos prole bea numero quae sydera coeli
Vincat, et Oceanus quas aestu volvit arenas.220
Ut viduas repleat sedes, et lucida coeli
Templa, quibus pulsi scelerati in Tartara manes.”
Aetheriis postquam modulis geniale peregit
Flammeus hoc ales carmen, chorus aliger omnis
Plaudit, et hoc coeli resonant laquearia versu,225
Adsis o hymenaee trias, hymen hymenaee.
Felices animae, tu vir cum coniuge, iunxit
Quos socia taeda et faustis Deus ipse hymenaeis!
Quippe exors labis mens enthea corpore puro
Dotata aetheriis gazis et numinis haustu.230
Quid referam vultus coelestes? Quid decus oris
Augusti? Et roseum sinuatae frontis honorem?
Aemula syderibus quid lumina? Thuris odores
Spirantes nares? Quid malas suave rubentes
Luce velut prima cum coelum purpurat Eos?235
Quaeque magis niveo candebat corpora lacte?
Nil aberat quodcunque beat. Sed arduus alto
Compositus solio, terraeque incumbit habenis
Rex Adam arvipotens, parent infraque supraque
Sideraque et tellus, dextra laevaque ministrant240
Alituum pecudumque greges, stant ante ferarum
Agmina, ut observent nutus et herilia iussa.
Ingenio quorum perspecto atque indole, dixit
Nomine quaeque suo, quo signo obstringit in aevum,
Auctoratque suis iussis. Immania cete245
Triton et phocae, glaucusque exercitus omnis
Qui verrit tremula ponti vada livida cauda,
Procumbunt prono obsequio. Sedet ille superbo
Interea quanquam in solio, quaecumque sub aethra
Sub leges mittens, non crines vitta coercet,250
Non chlamydem auratam induitur, non fulget in ostro
Aut picta splendet trabea, vel iaspide fulva
Stellatus rutilat, nullus velabat amictus
Corpora, non Cois pellucens vestis ob oris,
Nec quae densa fugat brumae penetrabile frigus.255
Nondum admorsa dabat teneris inimica labellis
Pensa colus, nondum praegnabat stamine fusus,
Necdum tela iugo pendebat, sedula necdum
Arte manus docto sociabat stamina plexu,
Nullaque Sidonio livebat lana veneno.260
Verum ambo nudi degebant, nuda patebant
Membra oculis, oculos nec quid temeraret habebant.
Plena sed integro regnabat corpore virtus.
Non rubor infecit male pravi conscius ora,
Deiective pudor sontes in pectora vultus.265
Nondum etenim labis vitiarunt pectoris arva
Semina mortiferae, nullis arsere nefandis
Ignibus, aut dulces hauserunt corde furores.
Nec cladem agricolis, silvae populatus honorem,
Increpuit Boreas, pluviis nec inhorruit alis270
Undae inimicae agmen devolvens imbrifer Auster.
Nec febrim morbosque graves, tardamque senectam,
Aut rigidas Parcas et inexorabile lethum
Infandum scelus aut Cocytia regna dedere.
Unde homini nil veste usus. Felicia prima275
Tempora, felices animae quas prima tulerunt
Tempora, felices victurae hoc culmine rerum
In terris, terrisque procul felicius astris.