Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

CREATIONIS RERUM DESCIPTIO POETICA

I. RERUM CREATIO

Quae massae dedit orsa rudis vis diva creatrix,
Distribuitque locis, discludens Nerea terris, blue
Visque opifex eadem ut sinuatis orbibus orbes
Arcuat, et coeli camerat fastigia summa,
Utque hominis libata polo mens numinis haustu, spacer5
Semina mortiferae labis concepit Edene,
Unde Dei soboles coeli radiantia templa
Liquit, ut aetherea reduces nos sisteret arce,
Argumentum ingens, celsae dignum alite mentis,
Pandere fert animus. Mihi tu qui moenia mundi spacer10
Struxisti, glomerans flammato fornice coelum,
Adsis, sancte parens, facilisque in vota vocanti
Adsis, nate patris, mundi melioris origo,
Qui patre, qui nato manas communis utrique
Spiritus adspira, atque animis illabere nostris. spacer15
Non mihi Pegasides cura, non praeses Apollo blue
Pegasidum, nil Cyrrha iuvat, nil numina vana. blue
Alma trias, Deus unus agat praecordia motu,
Ut sacrare aevo numerisque extendere possim
Facta Dei, et rerum tantas evolvere moles. red spacer20
spacerPrincipio caelum terramque et finibus ambit
Quicquid terra suis, quicquid versatile coelum
Circuit, et mundi non enarrabile textum,
Perfecit senis dicto pollente diebus
Rerum opifex, tantae praebente exordia moli spacer25
Materia nulla. Sed inanis et horrida primo,
Nec picturatos tellus induta colores
Stabat iners, succique expers, et vulnera aratri
Ferre impar, nec odora herbis, nec flore renident.
Sic pertaesa sui, quia se minor, illa subire spacer30
Aspectum renuit, pelagique ingloria in antris.
Undosis suspensa tholis latet. Alga flagellat
Omne latus, fluctuque unda imperiosa coercet,
Et cingunt vitreo circumflua caerula vallo.
Nulla polo emicuit vel lux vel Lucifer, omnem spacer35
Sed molem immensam hanc undarum altumque profundum
Furvus pallor habet, tenebrae undique, et undique pontus.
spacerHuic vastae moli demissum flamen ab alto
Incumbit, tremuloque alarum remige crispat
Fluctusque fluviosque maris. Tum conditor orbis spacer40
Armatam radiis, pulsa caligine, lucem
Effulgere iubet. Lux hinc incanduit alma,
Exhilarans roseo mundi incunabula vultu.
Quam postquam radiantem oculis caelestibus hausit,
Ipse suis favet incaeptis, et limine in ipso spacer45
Applaudit nascenti operi. Tum lucis et umbra
Alternat pater imperium, noctemque diemque
Instituit, sceptrique pares indulget honores.
Sic fugiente die piceis praemissa quadrigis
Incubuit pallens tenebroso vespera amictu, spacer50
Et veniente die praeit rutilantibus alis red
Aurique argentique nitor, sequiturque premendo
Alma dies, sine sole dies. Haec meta laboris
Prima fuit. Dein rerum opifex crystallina caeli
Moenia circumagens, nitidi ceu carbasa lini red spacer55
Explicat, et curvis glomerans infraque supraque
Fornicibus, spatiis a terra dividit aequis. blue
Ambrosiosque super latices et nectaris amnes
Imposuit, tactu temerarent forte nefando
Ne tenues nebulae Phoebi quas evocat ignis, spacer60
Aut pater Oceanus, si quando turbidus ira
Ore vomit spumas tollitque ad sydera fluctus,
Horrifer ut Boreas flabris sua regna flagellat.
Quippe hos arcanos genitor semovit ad usus,
Et maris amplexu toto discludit Olympo. spacer65
spacerAltera fronte rubens praenuncia vespera noctis blue
Pallentes fasces tetrique insignia regis
Pullatis advexit equis, et nocte fugata
Detexit croceos vultus aurora diei.
spacerTum sator ut nullis currentia flumina metis spacer70
Humentisque globi fastum fluctumque tyrannum
Vidit, et undoso captivam carcere claudi
Et totam salso laniari verbere terram,
Non tulit effraenes errare licentius undas,
Sed maris imperium castigans limite certo spacer75
Vincit arenosis erratica caerula fraenis,
Et gyro breviore rotat. Congestus aquarum
Stat cumulus, pater oceanum quem dixit. In istum
Devolvunt famulas labentia flumina lymphas.
Hic glauco in solio teloque tricuspide cinctus, spacer80
Quo trifidi regit orbis aquas, dum temperat aequor,
Egerit hos latices, nunc illos excipit alveo.
Huius ut exsolvit vinclis arentia late
Arva Deus, matris celebrat natalia terrae.
Tum rerum pater ad terram conversus inertem spacer85
Luxuriare iubet segete atque undare repente
Frugibus, et faetum faetu instaurare renato.
Iussa Dei exequitur tellus. Vitalis in artus
Irrepit tepor, et genitalis macerat imber,
Arentesque sinus divina potentia solvit. spacer90
Illa, velut chari in gremio nova nupta mariti
Postquam experta toros, viridanti semine praegnat
Iam maturo utero, iamiam paritura laborat.
Induitur florem tellus, sylvaeque coronant
Arva comis, horti dant sponte rubentia mala. spacer95
Prata nitent, coelo sicut Thaumantias udo, blue
Cum picturatum dat mille coloribus arcum.
spacerQuae modo gleba omni sine cultu ignava latebat,
Undique spumosis pelagi pulsata procellis,
Purpureo veluti regina superbit amictu. spacer100
Praecipue Tigris dominum qua murmure rauco
Euphratem salve iubet minor alveo, et una
Concurrit, fasces et vitrea sceptra resignans.
Mundi ibi deliciae, mundi flos, mundi et ocellus,
Palmaque pomiferae glebae, rurisque voluptas, spacer105
Hortus erat, superans mortalia pectora cultu.
Quem sevit Deus ipse manu, gemmantia cuius
Prata rosae pingit sanguis, pingitque ligustri
Lac nivei, pingit aurum quod vincit et ostrum,
Omniferoque beans fructu bona copia campis spacer110
Fluctuat, et caelum perflat felicibus auris.
Annuit his opifex, et vesper tertius alto
Ingruit, horrendae chaos illatibile noctis
Pone ferens, tristique itidem caligine pulsa,
Tertia lux roseo fulgore retexit Olympum. spacer115
spacerContinuo postquam nullo clarescere cultu,
Et nullis pingi faculis radiantibus aethram
Advertit genitor, rutilantia corpora mille,
Mille oculos, mille igniculos intexit Olympo.
Quale micat variis Sidonia palla pyropis, spacer120
Aut quae Maeandris auri argentique refulget, blue
Invitans spectantum oculos Babylonica vestis:
Tale nitent tremulis coeli laquearia flammis.
Cernere erat tum astrorum acies, nitidasque phalanges
Stare illas, istas palantes ire per aethram spacer125
Igne vago, adversis nec non concurrere flammis. blue
Quarum qua roseo pulcherrima frontis honore
Fertur inaurato lampas Titania curru,
Et regis titulos et regni poscit habenas,
Protrahat ut luces, vel longas contrahat umbras. spacer130
Haec breviore diem quoties decircinat orbe.
Et prono cursu noctis compendia laxat,
Frigida bruma gelu ruris populatur honorem,
Terraque marmoreo torpet tabulata rigore. red
Ocyor et quando metis exurgit Eois, spacer135
Serior occiduas, et currus condit in undas,
Terra situm ponens herbarum vernat amictu,
Et spirat blando novatrix gratia vultu.
Praeterea nocti quae ponere iura silenti,
Et refluo possit pelago quae figere leges, spacer140
Fax accensa polo est, solis fax aemula flamma,
Aurea virgineum praetendens fronte ruborem.
Haec, sive amplexu tabescat lumine fratris,
Sive etiam exigua meditetur cornua fronte,
Aut plenos quando pollentior exerit ignes, spacer145
Adducit pelago, pelagoque immittit habenas.
Haec quoque, cum multo poppysmate frater anhelus
Cessat equos lassos streperis urgere flagellis,
Et Tartessiaci sitiens subit aequora ponti, blue
Ilico roriferas conscendit vespere bigas, spacer150
Amissum solando diem, et clementia coeli
Irrigat arentes genitali aspergine campos.
spacerIpse opifex operi gratatur. Vespera quarta
Terram umbris operit, victusque labore et amore
Caeruleae subiens algosa cubilia sponsae spacer155
Sancit in aequoreis connubia Delius undis, blue
Et croceo thalamo cunctantem Aurora resolvit
Coniugis humenti gremio, praeiensque rubenti
Fronte serenat agros. Tum conditor humida regna
Intus agit, totoque maris se corpore miscet. spacer160
Mox matres animantur aquae, gens aspera squamis
Nascitur, et salsi per glauca palatia regni
Aequoreum genus omne natat. Pars remige pinna
Radit aquas, primique duces immania cete
Insultant scopulis et flumina mole fatigant. spacer165
Pars innixa pedum numero, non remige pinna
Sulcat aquas, munita latens sub tegmine testa
Pigra per humentes sinuat vestigia calles.
Pars quoque tarda haerens scopulis sub cortice concha
Pinnarumque pedumque expers depascit arenam. spacer170
spacerErgo ubi tecta replet spumantia pinniger undae
Incola, continuo glomerans volat agmine denso
Hospes agri genialis avis. Caput inserit astris,
Et liquidum molitur iter, plaudentibus alis,
Dux volucrum, torvis oculis atque ungue minaci, spacer175
Nil tela adversa metuens radiantia Phoebi.
Proximus huic dulci cantu subit oscinis ordo,
Aeriosque super tractus, atque arbuta mulcent
Innumeri numeri et centum discrimina vocum.
Imprimis philomela modis et carmine praestans spacer180
Deductum resonet seu presso guttere murmur,
Tinnula seu numeros argutet voce canora.
Sive aequo suaves libret discrimine voces,
Seu tractim ducat modulos, vel chromata denset,
Illa movet silices altasque in montibus ornos. spacer185
Tertius est volucrum visu pulcherrimus ordo
Ante alias pavo rutilans gemmantibus alis,
Os humerosque auro clarus, radiataque terga.
Dum tumet et caudae stellatae syrmata spectat,
Ardet amore sui, et placitos alit ossibus ignes. bluespacer190
Nec te transierim, celebras qui stagna Caystri, blue
Ales olor Geticas superans candore pruinas,
Eoumque iubar niveo fulgore lacessens.
Vicina tu morte tibi, ceu praescia, lessum
Ore cies, qua saxa, lacus, sylvaeque propinquae, spacer195
Flebile saxa, lacus, responsant flebile sylvae.
Neve indictus eris stolida qui mole superbis, blue
Remige non coelum alarum sed vertice pulsans,
Progeniem secura, maris quae flumina propter
Ova locas calcanda, sonans immane ruditu. spacer200
Hoc tamen exiguo naturae munere praestas,
Quod ferri subigis stomachi fornace rigorem.
spacerAccipit applausu tum conditor ista secundo,
Hisque beat dictis. “Pennis quae caerula coeli
Tranat avis, pinnisque secat quod marmora ponti, spacer205
Macte,” ait, et seriem numerosa prole perennet.
spacerHaec ubi quinta rubens accendit vespera flammas,
Et quinta emicuit stellis aurora fugatis,
Tum rerum genitor terras ut civibus orbas
Aspicit, et nullis animantibus hospita rura, spacer210
Luxuriem tenerae nusquam depascier herbae,
Stare intactas segetes dapibusque referta
Omnia, sed nullum structis accumbere mensis.
Inspirans terris animas, vegetansque per artus,
Quod vescas salicum frondes, quod pascua laeta spacer215
Carperet, et morsu luxum compesceret herbae,
Dat pronum pecus, et proiectam ad pabula gentem.
Hinc leo praedator Lybicis novus incola campis
Ore fremens, oculis scintillans, perque torosa
Colla iubas iactans, coelum rugitibus implet. spacer220
Mole ingenti instar montis cui turriger adstat,
Quamquam impar animis, elephas, mage robore praestans
Cumque his dente ferox aper et compressibus ursus.
Quaeque gerunt sylvestrem animum, lustra avia luci
Et loca sola habitant. Sed quae mortalium in usus spacer225
Munificus voluit genitor mansuescere cultu,
Culta colunt. Ludit nivea cum coniuge taurus,
Cum socia villosus aper, cornuque petulcus
Cum consorte aries, spatiis lascvit apertis
Praefractus sonipes, et cursu provoat euros, spacer230
Discitque ad numerum sinuare volumina crurum.
Quid dicam maculis insignem atque orbibus orbes
Implexos sinuantem anguem? Quid viscera gentem blue
Rimantem terrae, quae dum loca subdita nocti
Excavat, et riguum terrae bibit ore virorem, spacer235
Sauciat, heu, duram numeroso vulnere matrem?
spacerHis ita finitis, opifex opus exigit aequa
Lance suum, iuvat et series operosaque rerum
Congeries. Tum quae terras, quae temperat astra
Alma trias succincta aeterno pectus amore spacer240
Humani generis, secum permulta volutans,
Multa movent animo, sic sancta silentia rumpit:
“Nos Deus aeternus, qui fons, qui meta suprema,
A quo cuncta fluunt, atque ad quem cuncta recurrunt,
Nos veneranda trias, quicquid complectitur orbis, spacer245
Infera cum spatia, et superi spatia avia mundi
Condidimus, sed quo spectant haec daedala texta
Tantae et molis opus? Quidnam promovimus istis,
Cum mare, cum tellus nobis neque regia coeli
Farrea dona ferant, thurisve operentur acerra? spacer250
Ergo hominem coeleste genus fingamus. Is ore
Non prono terram spectet, non cernuus ima,
Arduus erecto sed toto corpore coelum
Suspiciat patrium, et cognatas aetheris arces.
Isti terra gerat morem, circumfluus humor spacer255
Pareat imperiis, placidoque animantia degant
Auspice sub tanto, nobis hic vota precesque
Nuncupet, et sacros supplex adolebit honores.”
spacerPulverea tum faece soli, succoque tenaci
Informem subigit massam, fingitque decoram spacer260
Corporis in speciem, quam diva coelitus aura
Imbuit. Hospitio luteo mens incola digens
In gyrum rationis agit famulantia membra,
Sydereasque legens arces, atque ardua rerum
Perpetuo fertur motu, velut aemula coelo, spacer265
Aetheriisque opibus florens et numinis haustu,
Disparat a brutis, hominemque exaequat Olympo.
Ad quem rerum opifex, quum primum in luminis oras
Editus, his coelo blandis est vocibus usus:
“Nate Deo, natosque Deo natasque dature, spacer270
Macte animo, sociis taedis vincloque iugali
Coniunctam, officiis et castis ignibus ambi.
Illa tibi sobolem divino semine cretam
Faxo edat, genus humanum quae in saecla propaget.
Nec te cura dapum coquat aut angustia rerum: spacer275
Hoc quodcunque vides gremio complectitur orbis
Omne tuum est, lumen iucundum faenerat aether,
Te levibus mulcens alis circumstrepit aer,
Et vectigales tibi pendunt flumina lymphas.
Te levibus mulcens alis circumstrepit aer, spacer280
Et vectigales tibi pendunt flumina lymphas.
Alma parens tellus praebet victumque laremque.
Quin et sylva ferax ramos tibi curvat olentes
Sole coquens epulas maturas, roscida prata
Summittunt herbas, gravidis constagnat aristisspacer285
Flava Ceres, hilarem fert livens uva Lyaeum. blue
Haec et lautitias virides et semina vesca
Alituum pecudumque gregi dabit, horrida dumis
Seu loca sola colit. seu culta exercita rura.
spacer“At tu, nate Deo, quoniam caelestis origo spacer290
Et genus aeternum, coelestibus imbue mentem,
Et fruere aeternis fluxis tantum utere rebus.
Unum oro, et dictis hoc impero, cum meus in te
Tam prolixus amor mensas dat habere ,
Arboris unius feralia fercula vites. spacer295
Haec intonsa comis ramisque fluentibus arbos
Stat mediis horti in spatiis, quae tollit in astra
Umbrosum caput. Huic vesana scientia nomen
Indidit, a misero deducta scientia sensu. blue
Haec licet exuperet malis quae murici et auro spacer300
Concertant, quamvis ramoso fornice soles
Arceat, et frondis niteat vernantis honore,
Mala cave haec morsu violare, aut dente notare.
Quid si amor infaustas epulas proripet edendi, profusas red
Dulcia mala tibi quot funera funere in uno spacer305
Et quot acerba ferent, quippe undam trudit ut unda,
Sic curas curis et cladem clade novabunt.
Tandem aestu assiduo iactatum et turbine duro
Damnabunt Stygiis aeterna nocte tenebris.
At mihi si dederis non intractabilis aures, spacer310
Posteriora meis et duxeris omnia iussis,
Aetherios vives annos, coeloque frueris.”
spacerHaec ubi dicta dedit, superum spectante corona,
Terramque et totum nutu tremefecit Olympum.
Hinc maria et terras oculis atque omnia lustrans spacer315
Apta situ, nexu concordia, pulchraque visu,
Plena suis numeris, labisque exortia cernens
Annuit, et vesper coelum subtexuit umbris,
Et sexta aequoreis Eos caput extulit undis.

Perge ad librum alterum