Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio


ILLUSTRISSIMO PRINCIPI FRANCISCO MARIAE URBINI DUCI, POLYDORUS VERGILIUS URBINATIS S. D. red blue

CCURATE, sed nescio quam bene, praestantissime dux, confeci et absolvi ineunte aestate dialogorum libros tres quis cum amico de prodigiis habui, quibus scribendis bonum hybernorum mensium partem dedimus. At unus aliquis fortasse dicet, “Istuc argumenti genus iampridem a Cicerone in illis libris quos De Divinatione composuit plena manu pertractum est.” Ad id respondere libet. Faciamus ita esse, quid tum? Eripuitne Cicero eam materiam sic omnibus, ut in posterum tempus de ipsa re nemo quicquam belle tradere posset? Sexcenta quippe extant exempla quibus tale quid minime observantum edocemur, sed unum ponam verbi gratia. Scripsit apud nos in primis de re rustica M. Cato, deinde M. Varro, Vergilius, postea Aemilius Macer, dein Columella, postremo Plinus et Palladius, in qua pro se quisque multum equidem ad summam agriculturae utilitatem profecisse fertur, illudque studium haud in exigua singulorum laude ponitur. Idem igitur nobis aliquando usu venire poterit, atque illis venit, quum legentes animadverterint me in prodigiorum dialogis solum quaesisse id quod in rem omnium mortalium maxime esset, ut ne delirarent neve animarum damnun facerent, quod Cicero praestare non potuit, tametsi ego nihil ad ipsum. Caeterum illud non tam ingenii facultate quam temporum felicitate adiutum effecisse me fateor. Nos etenim qui posteriores nati sumus permulta cognita habemus quae superiores latuerant, quando nobis praeceptor est Christus, qui cuncta cum humanarum tum divinarum rerum mysteria recte norit, cuius ipse quoque doctrina instructus confidenter veni in certamen cum ariolis, auguribus, hauruspicibus, vatibus, sortilegis, quos partim divinis, partim naturalibus debilitatos, imo atque adeo devictos rationibus, iacere cum suis pestiferis artibus videre iam licebit. Quare hosce, optime princeps, dialogorum libros tuo nomine dicatos iam divulgatos volui, ut nostri laboris fructum, si quis erit, plures caperent. Caperet autem bona pars populi, postquam intellexerit se Christianae religionis beneficio haud attingi pessima observandorum prodigiorum cura, et eos qui talem suscipiunt curam maxime omnium teneri amentia, quum illi per eiusmodi studium nihil omnino veri certive doceantur.
spacer 2. Sed vel tibi nempe tuique similibus viris belli gloria amplissimis aliquod voluptatis novum afferet opus, quando per id plane constabit summos olim imperatores in bello gerendo consuevisse de coelo observare et auspicia prodigiaque tanti facere ut inde potiundae victoriae in spem aut protinus adducerentur, aut ab ea depellerentur, ac ita demum falli. Igitur quum ars militaris in prudentia et fortitudine pariter ducis atque in militum robore cosistant, nostri profecto imperatores multo sapientissime agunt qui, in sua suorumque virtute spes sitas habentes sine ullo augurio res suo tempore gerunt, et id tu in primis, qui nunc Venetorum copias ducis, officiumque fortissimi imperatoris facis, quo adiumento sis ad rem Italicam, quae iam prope trigesimum annum crudeliter armis Gallorum Hispanorumque similiterque ac Germanorum vexatur, laceratur, perditur, blue tandem aliquando restituendam. Quapropter non equidem minus omnium vocibus ad coelum extolleris ob hanc quam navas continenter operam, quam ob singularem illam animi tui magnitudinem, aeque ut rei bellicae scientiam, qua abhinc aliquot annis regnum tuum avitum, qui adversariorum potentia pulsus feras, fortiter recuperasti. blue Ex quo certe nihil ferme unquam tibi illustrius quam ea calamitas fuit ad laudem et gloriam sempiternam. Atque sic in hoc opusculo aliquid existet quod de delectarit, cuius rei causa est, quamobrem pro certo quasi habeam, meum istuc observantiae officium nonnihil tibi fore gratum. Vale. Londini, xiij Calendarum Augusti MDXXVI.

bar

POLYDORI VERGILII URBINATIS DIALOGORUM DE PRODIGIIS LIBER PRIMUS

spacerPOLYDORUS Abhinc biduum ita mecum cogitabam si Robertus Ridleius meus blue esset hic, disputaremus aliquid, cum ecce tibi unus ex meis ministris nunciavit te ad urbem accessisse. Sic animus interdum auguratur quae statim post accidunt. Hoc itaque ut primum audivi sum valde gavisus, ac nihil mihi hodie potius fuit quam ut te convenirem, partim ut officium in amicum praestarem, partim ut intelligerem quam mox hinc esses discessurus. Nam tibi iter alio esse ferebant.
spacerROBERTUS Ago tibi, mi Polydore, gratias. Certe tu mihi studio praecucurristi. Si enim expectasses dum sol oriretur, ad te recta via ivissem. Quod aves scire, an nostra mansio futura sit hic diuturnior, sane cum causa, ac non sine negocio, Cantabrigiensem academiam mihi petendam constitui.
spacerPOLY. Nihil profecto commodius accidere posset. Nam una, spero, ibimus in villam nostram, quae, uti scis, secundum tuam viam az levam in monticulo posita est, et talis ut (quemadmodum Cato praecipit) blue ne fundum quaerat neve fundus villam. Habet enim hortum, pomarium, pratum, sylvam, et pusillum campum frumentarium. Quapropter te iterum atque iterum rogo ut animi relaxandi gratia eo ex via recta divertare, cum locus minus duobus absit stadiis, non quo tuum interrumpamus iter, sed ut totum saltem triduum de aliqua studiorum nostrorum quaestiuncula inter nos loquamur, quippe id appello boni ocii fructum.
spacerROB. Eamus, ut obsequar, et quia am iam ventum est ad umbram huius patulae quercus, posce pulvinos et sedeamus. Nam ut verum fatear, aliquantulum fessus sum de via, ac ideo volo me ad reficiendum ex labore dare.
spacerPOLY. Si tuus animus perinde a curis, ut corpus a labore, vacuus est, inter nos hic, quo animi gratia accessimus, conferamus iam licet de prodigiis, quae ob terrifica eorum eventa mortales iam inde a principio observare, pariterque religioni habere, atque horrore coeperunt. Etenim non cognosco unum aliquem qui de iis rebus subtilius cumulatiusque quam tu, qui es apprime humanis aeque ut sacris literis eruditus, disputare queat.
spacer 2. ROB. In rem ingrederis quae et quanta olim fuerit hodieve sit nemo omnium facile suspicari potest, quae deorum nuncios facit imbres, ventos, malas tempestates, bestias et monstra.
spacerPOLY. Ergo ex religionis usu erit aliquid de eiusmodi superstitione, quae etiamnum bene multorum insanas mentes tenet, disserere, quo cunctis illud servatoris nostris oraculum longe verissimum esse constet, blue ne passerculus quidem in terram cadit nisi ex voluntate Dei patris. Sed quia labes ista ab astrologia primum facta est, illud admoneo, nihil esse quod astrologorum vanis utamur argumentis cum illorum quosdam postremo non puduerit bonam nostrae religionis mysteriorum partem coelo assignare, perinde quasi illud rerum omnium, non item Deus, autor fuerit. O perniciosam disserendi licentiam! Neque etiam philosophorum captiosissimas volo subtilitates, quibus verum magis circunfunditur quam invenitur.
spacerROB. Non rescindemus regulam datam, sed rem, ut dixi, magni momenti tractas.
spacerPOLY. Quid ita?
spacerROB. Quia vereor ne te meque una in laqueos non induas, quorum ex nullo uterque sese possit expedire, nisi in re haud facile peracutis rerum coelestium rationibus nobis utendum constituamus, quibus muniti in isto disputationis genere subtilius versari possimus.
spacerPOLY. Nescis, certe nescis abstinere manus? Sic belle in disceptationibus ostensos scopulos laberis? Nihil nempe huic sermoni nostro de re multo utilissima, si sine captione plana fiat, orto alienius quam quicquam commentitium esse duco. Proinde quatenus ista n0bis tractanda sint ut recte intelligas, si libet, talis erit nostrae disputationis modum. Alter nostrum narrabit carptim prodigia, postquam ita appellare placet, quod praedicent, quanquam sunt eiusdem ferme generis portenta, monstra, ostenta, quia portendunt, monstrant, ostendunt. Alter eventorum causas quam veras exquiret atque exponet, quo tandem aliquando diluceat in quibus veteres similiter versati sunt erroribus, ac bona nunc vulgi pars deliret. Haec explanavi, ut a principio intelligeretur a te quid illud esset de quo disputandum foret, ut ne vagari et errare cogeretur oratio, id quod in initio disputations fieri ante omnia oportet.
spacer 3. ROB. Laudo firmamentum disputationis quod posuisti et modum, et effudi tibi quae possent ipsam disputationem infirmare, ut ne res temere tractamus turbidas. Peopterea, si me in respondendo rudem inveneris, ne inertiae condemnes, qui onus nostris viribus impar ante cognoram. Sed iam ad rem veniamus. Lex ista quidem nostri futuri sermonis quam imposuisti mihi probatur. Sed te illa portenta recitandi munere fungi oportet, qui cum iampridem rerum ferme omnium initia octo libris prodideris blue et ad Anglicam historiam aggressus, multarum gentium annales evolveris, facile memoria tenes, quicquid ad institutum colloquium pertineat. Ego vero prodigia aut eventorum causas quaerere minus laborabo, eiusque rei te monitum volo ut ne mihi tantum sumere videar qui quod fortasse latet obscuritate involutum ausim planum facere. Dicam tamen apposite id quod sentiam de iis quae a te breviter percursa fuerint. Caeterum tu exordire explicare, quaeso, prodigia quae apud mortales observata autores gravisisimi monimentis mandarint.
spacerPOLY. Recte quidem te imperatorem geris, qui adeo belle officia aliis scis partiri ut de iis nihil tibi reliqui facias, quando ais nolle te laborare de interpretatione prodigiorum, perinde quasi aliquid laude dignum esse possit sine labore. Veruntamen quia intelligere videris a te tantum postulari ut dicas quod sentias, ipse quod mandasti munus obibo, quum iam vacuum tempus et liberum tribuatur, si primum mihi illud innueris a quibus temporibus recitandi exordium capiendum sit.
spacerROB. Censeo a primis, quoniam ita fieri oportere ipsa natura docet, quippe quotidie usu venit ut unusquisque quae ante ora videt negligat, ac sic rerum memoriam aequalem aetatis sive minus attendat, minus respiciat, minus consideret. Itaque sic alte orsus, iam iuvante Deo, voce praeito.
spacer 4. POLY. Illud porro post hominum memoriam prodigium inauditum extitit, rubum flagrare ac, ut in Exodo est, nulla ex parte comburi, indeque vocem editam quae Mosen iusserit ire cum Aaron fratre suo in Aegyptum, accersitum in patriam Hebraeum populum. Sed vel aliud multo mirabilius, cum Aaron coram Pharaone virgam quam gerebat in colubrum, et fluminis aquam in sanguinem vertit, induxitque per omnem Aegyptum ingentem ranarum multitudinem. Age, iam tuum fac officium, causas elice prodigiorum istorum ac de eventibus edissere.
spacerROB. Magnus nempe es rerum artifex.
spacerPOLY. Quam ob rem?
spacerROB. In longem me vocas sermonem, cogisque ut iamiam me dem ad omnem divinandi rationem exponendam, si voluero mysteria tuae primae quaestionis diligenter quaerere. Hic tria divinationis genera complexus videris, divinum, artificiosum, et naturale. Divinatio divina semper veritate dirigitur, cuiusmodi Moses et prophetae reliqui usi sunt, qui divino afflati spiritu futura praedixerunt, miraculaque ediderunt, quo mortales facilius adducerentur ut suis praedictionibus fidem tribuerent. Ita Moses per flammam in rubo minime consumpto versantem praesensit futurum ut populus per legem, quam flamma illa significabat, haudquaquam purgaretur peccatis, quae instar spinarum rubi pungentia faciunt, ut saltem appropinquante morte eos qui secus ac decuit vixerint, delictorum suorum tum maxime poeniteat, quia animus, teste Cicerone, blue id temporis multo divinior est cum praesagiat sese brevi a societate et contagione corporis sevocatum, atque ita multo magis perpetuatum iri. Et hoc ad primum tuum rogatum.
spacerPOLY. Recte quidem, at perge modo.
spacerROB. Ego vero pergam. Alterum divinandi genus artis est, quod ad auguriorum, auspiciorum, monstrorum, sortium, et fulgurum interpretationem faciendam valet. Arte enim haruspices, augures, arioli, et vates armati, aut ex volatu avium quae praepetes dicebantur, aut ex cantu earum quas oscines vocabant, aut ex gustu (si enim escam non caperent, tum mali alicuius significationem fieri augurabantur) aut ex colore, defectu, mutatione vel extorum animalium futura praedicebant.
spacerPOLY. Bona vel mala?
spacer 5. ROB. Me alio traducis, impedimentoque es quo secius pergam. Sine, quaeso, reliqua explicem, ne haec quae incurrunt succisiva tempora rebus non nostris dare videamur.
spacerPOLY. Sino, sed hic de te peto quid sit ista divinatio, quo nostrum servemus institutum, ut nihil prius tractare incipiamus quam quid sit declaretur.
spacerROB. Non ego sed haruspices, sed augures definiunt divinationem esse earum rerum quae fortuitae ac futurae sint. Fac ergo sic esse, dum dices, “Si quid fortuitum est, id casu aliquo non eveniet; sin futurum, et quia in fortuna positum est, potest impediri ut ne accidat.” Ac ita relinquitur ut divinatio sit nulla praeter divinam, nisi velimus eam appellare coniecturam, quod fateri haruspices, augures instar mortis putant, et coniecturam inquam temeritatis plenam, de qua suo loco plura dicam. Nunc ad rem. Sequitur alterum prodigium sive monstrum. Monstrum utique fuit, cernere subito ex virga colubrum obrepere atque fluvium cruore fluere. Hoc mehercule apud veteres artis erat, at apud nos idem spiritus qui miraculum edidit planum fecit quid portenderet. Virga enim, autore Origene, bluehomilia quarta in Exodum, crucem Christi significavit, quae a principio contemptui habita, deinde in serpentem animal, teste evangelio, blue prudens versa, hoc est, ubi cognosci coepit, in precio fuit, evertit Aegyptiorum, qui recta non saperent, inanem sapientiam. Item infecit flumina sanguine, quia ubi mundo illuxit a nocentibus poenas exegit secundum illud, blue omnis sanguis qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, requiretur a generatione hac. Tertium divinationis genus natura invenit, quod ea duce somniemus, quia cum iacet corpus dormientis, tum animus, qui divinus est, praeteritaa meminit, praesentia cernit, futura praevidet, ut instinctu flatuque divino vaticinemur, id quod apparet in poetis qui quadam animi concitatione mira canunt. Ex quo Democritus negabat blue sine furore posse esse poetam. Sed age, iam ad tertium ranunculorum ostentum veniamus, quo tuam quaestionem tandem aliquando absolvamus. Totam Aegyptum immanis ranarum copia occupavit. Ecquid illud portendit aliud nisi damnum, nisi molestiam, nisi labem miseris incolis? Inest enim ranis quaedam natura significans aliquid, quippe quae, impendente procella aliqua, solent in ripas exire atque multo magis clamitare, unde agricolae praesentire possunt futuras tempestates. Sed cur ita fiat non item videre <possum>, red cum id sit in naturae arcano inclusum. Atque haec naturalis divinatio.
spacer 6. POLY. Praeclare equidem. Sed ad rationem instituti sermonis commodius duxerim fore si non gravabere repetere cuiusmodi in primis sint artes quae in naturali divinatione versentur et quatenus, quo probe constet nobis innatam esse praedictionem istam, sine ulla superstitione, quae aliud non est nisi importuna ineptaque religio, non item vera et sancta, quando, ut haec deos colit, ita illa violat, quam superstitiosi observant, qui, teste Cicerone, bluetotos dies precabantur et immolabant ut sibi sui liberi superstites essent.
spacerROB. Nunc, dato responso ad ea quae proposuisti, magis surgendum nobis puto quam ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus revertendum.
spacerPOLY. Considamus adhuc hic in umbra, extrahamusque tempus parumper, oro, dum se calor frangat, disseramusque aliquid quod secundum naturam sit. Nam cum in ea re nihil fucosum, nihil tectum, nihil affectatum existat, haud scio quicquam animo pergratius perque iucundiusque esse. Praeterea si sermonem cum utilem tum honestum interruperimus, voluerimusque postea ad illum rursus aggredi, futurum video, ut uterque nostrum summe animi pendeat, cum nemo homo quanvis magna ingenii sit acrimonia praeditus, tam facile contextat interrupta quam absolvat instituta.
spacerROB. Non est, video, quod onus recusem, ita me urges, tametsi illud in proximam nostram confessionem reservari commodum poterat. Itaque tibi morem geram.
spacerPOLY. Atqui ego ista audire quam cupio! Ordire igitur.
spacerROB. Prudentia, unica virtus humanae vitae maxime necessaria, varie a multis definitur. Sed nos aliorum sententiis brevitatis causa omissis, Ciceronem sequemur, blue qui primi de Officiis libro ait prudentiam esse rerum expetendarum fugiendarumque scientiam. Qui ergo scit ea sequi quae sibi bono, et declinare quae malo fore ducit, is merito prudens dicitur. Ea autem cura iuxta omnibus suscipienda est, qui velint officium suum facere ut ne vivant more belluarum, quae non nisi praesentes cernunt casus. Hinc nascitur illa naturalis pariter praesensio atque divinatio. Pro se quisque enim sui custos, adiutor et defensor esse debet, ex qua re oritur cautio. Exempla gratia, cum volo cavere quae obesse possint, incipio obervare hominum mores, tempora, naturam loci in quo habito, ex observatione praesentire, ex praesensione divinare quid inde futurum sit. Itidem facio si quid boni exopto, sic ut nullo negotio et commoda et incommoda prospiciam, praevideam, conecturaque augurer, atque ita prudens recte sciam me regere, gubernare, custodire. Verum qui alii praesunt eos maior cura consulendi sibi et suis tangit. Haec si approbas, pergam ad reliqua.
spacerPOLY. Nihil supra.
spacer 7. ROB. Natura continenter varia edit signa, ex quorum obervationibus quarundam artium rationes initae sunt, ut qui eas exercent possint multa prospicere ad seipsos pertinentia. Siquidem ducis copiarum ituri ad bellum interest, viae pabulique causa, observare ver novum, quod adventu hirundinum, lusciniarum, turturum primum praesentit. Item tempus hyemandi, id quod grues abeuntes indicant, et interim annonae rationem habere, ut exercitus ne fame omni ferro longe saeviore suffocetur, qui facile istuc futurum ex nuce praesagiet, autor poeta: blue

Contemplator item, cum se nux plurima sylvis
Induet in florem, et ramos curvabit olentes,
Si superant foetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore.
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequicquam pingues paleae teret area culmos.

Caeterum nulla magis res eiusmodi signorum significatione iuvantur red quam rustica atque nautica, quando ex utriusque usu summopere est futuras tempestates bonas aeque ut malas praenoscere. Enimvero in agricultura nihil non tempestive agendum. Ita Cato suum villicum admonet, blue opera omnia mature conficias face. Nam res rustica sic est, si unam rem sero feceris, omnia opera sero facies. Haec ille. In navigando non parum semper cavendum periculum mortis, quod tantum abest quantum tenuis ligni crassitudo patet. Ex quo non inepte Bias blue aiebat nautam neque inter mortuos neque inter vivos esse. Ergo non sine causa signa solis et lunae, atque animalium praesagionibus, artes istae sunt effectae. Sed iam utamur nostro Vergilio teste: blue

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentes
Ordines respicies, nunquam te crastina fallet
Hora, nec insidiis noctis capiere serenae.
Luna revertentes cum primum colligit ignes,
Si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber;
At si virgineum suffuderit ore ruborem,           
Ventus erit: Vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto (namque is certissimus auctor)
Pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
Totus et ille dies et qui nascentur ab illo
Exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,            
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
Signa dabit; solem certissima signa sequentur,
Et quae mane refert et quae surgentibus astris.               
Ille ubi nascentem maculis uariauerit ortum
Conditus in nubem medioque refugerit orbe,
Suspecti tibi sint imbres.
Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
Sin maculae incipiunt rutilo immiscerier igni,
Omnia tum pariter vento nimbisque videbis               
Fervere: non illa quisquam me nocte per altum
Ire neque a terra moneat convellere funem.
At si, cum referetque diem condetque relatum,
Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis

spacer 8. Ea omnia vel animalia quaedam praesagiunt, dantque certa tempestum signa. Idem:

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAut bucula caelum               
Suspiciens patulis captavit naribus auras,
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo
Et veterem in limo ranae cecinere querelam.

Item delphini, mergi, grues, corvi, teste Plinio, blue praesagiunt. Quam medicina ex signis duntaxat naturalibus de vita pariter ac morte aegrotantium iudicium facit, cum praesertim venae aequis seu non aequis intervallis moventur, quod ut istud mortiferum, ita illud salutare sit signum. Iam tota naturalis divinatio pertracta est, cum rerum eventis.
spacerPOLY. Bene certe. Sed eventorum ipsorum causas nobis quoque quaerendas existimo.
spacerROB. Ain’ tu hoc quaerendum? Adde, cedo, a quo etiam quaerendum sit. Sane ventorum, imbrium, morborum signa quae dixi, quam habeant rationem non satis perspicio, vim autem et eventum non ignoro.
spacerPOLY. Non equidem ista desperantur a nostris astrologis vel philosophis, qui etiam rationem reddere sciunt quae causa sit cur Iupiter in coelesti sella sedendo interdum dextrum pedem super sinistrum reponat.
spacerROB. O miram memoriam! Tute principio lege excepisti ne hasce illorum hominum ioculatorias obscuritates futilesque subtilitates nostro sermoni misceremus, et nunc videris non imprudens in eas pestes collabi.
spacerPOLY. Verissima sunt quae memoras, nam mihi, fateor, non exciderant. Ad nostra iam redeo. Mittamus solis ac lunae signorum rationem perscrutari, et hoc loco usurpemus illud Socratis scitum, blue quod supra nos, nihil ad nos. Et, si libitum sit, pervestigemus quid sit quamobrem animalia praesentiant futuras tempestates, atque inde apud mortales variae hariolationes increbuerint.
spacerROB. Faciam, Polydore, ut vis, tametsi scio me in re difficili ac multum et saepe quaesita versaturum, quia sunt qui suspicati sunt eas bestias divorum interpretes esse, quando homines minus per se futuram aeris qualitatem sentientes ab illis observando colligunt, percipiunt, praenoscunt.
spacer 9. POLY. Hinc igitur videre licet, prae mutarum bestiarum intelligentia, nostram in hac parte consenescere.
spacerROB. Id nequaaquam. Nobis enim innata est naturalis prudentia qui nostro iudicio aut laeti aut tristes sumus, id quod in ista animalia cadere nequit, quae nihil per se perspicientia naturam aeris sequuntur, cuius instinctu impetuque modo gemunt, modo garriunt, modo saltant, modo concinunt. Sed audi nostrum Vergilium blue hanc tibi questiunculam similiter pronentem ac declarantem:

Haud equidem credo, quia sit divinitus illis               
Ingenium aut rerum fato prudentia maior;
Verum ubi tempestas et caeli mobilis humor
Mutavere vias et Iuppiter humidus Austris
Densat erant quae rara modo, et quae densa relaxat,
Vertuntur species animorum, et pectora motus               
Nunc alios, alios dum nubila ventus agebat,
Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris
Et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

spacerPOLY. Latueruntne haec veteres?
spacerROB. Minime, opino. Nam Vergilius, cuius tibi testimonium citavi, non utique heri aut nudiustertius fuit, qui plus doctrinae attigisse quam quivis mortalium fertur.
spacerPOLY. Et tamen putabant aves eventus significare adversus sequundosve?
spacerROB. Putabant equidem, quando rem nullam administrare nisi auspicio volebant.
spacerPOLY. Qui fieri potuit ut illi prisci mortales, utique sapientissimi, in hanc delirationem incrediblem collapsi sunt? Quid respicis? Exprome quaeso tantae stultitiae causam.
spacer 10. ROB. Respicio tuas bellissimas illecebras remorandi me hic ad vesperum. Nam uni semper incoeptae rei praevertis alteram. Arbitrarene parvi esse negocii expromere causam tanti erroris, qui sapientissimos quosque viros olim misere infatuarat? An me unum ex illis scabiosis sophistis esse putas? Qui, cum ab ineunte aetate sese dederint ad perdiscendas captiones verborum, verborum inquam barbarorum, in eis enim omnis linguae tam Latine quam Graecae ieiunitas existit, et postquam artem quam vocant, credo, sophistiarum perbiberint, tum tanquam omni doctrina cumulati in scholis assident, dicere audent, “Si quis velit quid quaerere?” perinde quasi nulla sit res tanta tamque improvida blue de qua ipsi non sint dicturi quicquid dici possit. Sed ecquid dices, “si ostendero teipsum id iampridem prodidisse, quod a me explicari petis?”
spacerPOLY. Mihi illud antehac ne somniasse quidem venit in mentem.
spacerROB. Cretensis, quemadmodum video, nescit pelagus, ut aiunt. blue Sic belle dissimulas, non quo omnino illudas, nam te hominem bonae frugi esse non ambigo, sed ut me tuae laudis buccinatorem audias? Itaque postquam ita tibi cordi est, volo id eo confidentius facere quod ipse sic velle videris. Tu enim libro De Inventoribus Rerum quinto blueperite porro docuisti quam daemones, praesertim ante Christi servatoris nostri adventum, multas nocendi artes habuerint, quamque multiiugibus responsorum fallaciis miseros mortales petierint, deluserint, prodiderint.
spacerPOLY. In hoc admodum delector, optime Roberte, quod nostra tibi scripta minime sordeant, in quibus, uti video, libenter versaris. Sed perge, amabo te, ut ne puncto quiddem temporis nostri sermonis seriem interpellemus.
spacerROB. Primum omnium satis constat daemones esse spiritus a Deo olim in coelo creatos, aeriaque habere corpora, ut Apuleio Platonico et divo placet Augustino, blue ipsos Platonicos in hac parte secuto, qui ob superbiam inde deiecti, partim in terrae infimo, partim in aere versantur, nocendi semper cupidi. Qui idcirco, teste divo Augustino De Daemonum Divinatione, blue et sensu et celeritate omnes animantes longe antecedunt. Sed ante illum Plato in Epinomide blue eorum naturam sic descripsit: Daemones genus aereum in terra mediaque regione collocatos colere debemus Et quamvis hi daemones prope nos sint, nunquam tamen nobis manifeste apparent. Prudentiae mirabilis participes sunt, acuto quippe ingenio tenacique memoria cogitationes nostras omnes cognoscunt. Verum tu dices “Plato ibi de bonis loquitur daemonibus.” At malos quoque idem ponit cum alibi, dum epistola quadam ad admicos Dionis blue qua demonstrat redusque eo cum rebus Siculis bene actum, dum Dionysius iunior de ipsius Dionis sententia eas administrarit, et illum postea depravatum pessime egisse, aiens, Nunc autem sive quis daemon sive perniciosus aliquis iis sese obiiciens iniquitate et impietate cuncta pervertit, rursusque perdidit. Haec ille.
spacer 11. POLY. Sunt ergo daemones vel boni et mali?
spacerROB. Sunt.
spacerPOLY. Alterum ibi non concedunt peripatetici, quorum princeps, uti ipse scis, fuit Aristoteles, qui daemonum non meminerunt. Alterum non admittit Augustinus, ut est in libro de Civitate Dei nono, blue qui vult daemones apud nos in malam semper partem acceptum iri.
spacerROB. Magnos quidem adducis authores, at utrunque defendam. Sunt daemones quorum sexcenta in dies singulos existunt opera, quae natura rerum ulla nequit efficere, tametsi mlto sane est efficacissima. Sed ne tempus teramus, illud aperte docebit errorum eorum, si qui sint, qui negent. Vidi ego, imo nemo non quotidie videt, hominem a daemone prehensum agitatumque effundere ea quae nunquam audivit, et id aliena lingua quam nunquam didicit. Hoc nisi daemonibus est quisquam omnium qui audeat assignare? Quod autem daemones bonos more priscorum vocitamus, de ea re haud laborare oportet, id quod parvi refert. Placet sequi veteres philosophos, quando nos etiam angelos aque bonos atque malos dicimus.
spacerPOLY. Ais igitur bonos et malos esse daemones?
spacerROB. Prorsus, quemadmodum ante dixi.
spacerPOLY. Ecquid muneris apud Deum obeunt?
spacerROB. Mali enim iussu Dei ab improbis scelerum poenas exigunt. Ita misit Deus in Aegyptum, ut est in Psalmo 77 iram indignationis, immissiones per angelos malos. Illud vero alterum daemonum genus saluti hominum studet, et utrunque divus Ioannes Chrysostomus blue homilia tertia de patientia Iob testatur.
spacerPOLY. Dubito de ista tua definitione ministerii daemonum, quia nemo homo nescit bonos fuisse daemones qui ierint perditum Sodomam, proinde si vis ut tecum consentiam, rem subtilius explicato.
spacerROB. Ut ne ambigas, subiiciam quod satis dictum vel ab Augustino habemus. Malus itaque daemon potest adversus malos homines, velut in suum gregem, nisi prohibeatur. Adversus bonos non item, nisi Deus permittat, et id quidem non ad perdendum sed ad probandum. Propterea malus daemon Iob viro animi vitaeque integerrimo, postquam omne eius peculium concessu Dei corruperat, nuncium ruinae attulit. Ac ita Deus per daemones pariter bonos atque malos, modo iustos homines, modo iniquos tentat, castigat, punit, sed ut hos poenis aeternis, sic illos calamitatibus minus diuturnis afficit, quo de eorum probitate certum fiat periculum. Iam credo ministerium daemonum iuxta mecum tenes.
spacer 12. POLY. Quid ergo? Sciuntne per hoc futura?
spacerROB. Sciunt nempe.
spacerPOLY. Minime tibi assentior, qui plane credo Chysostomo. blue Is enim in evangelium Ioaannis, homilia 19 de ea re ita loquitur: Praedictio futurorum immortalis Dei duntaxit opus est. Quid si aliquando daemones aliquid praedixerunt, stultum et incautum vulgus deceperunt, eorum nanque vaticinia passim falsa deprehenduntur. Haec ille.
spacerROB. Ego quoque tantum a Chrysostomi sententia non absum, ut etiam maxime probem. Sciunt, inquam, daemones in primis quae ipsi machinaturi sunt et futura quaedam, utpote quasi in procinctum, non autem longo post tempore eventura. Exempli causa dictum sit: superiore aestate, blue quemadmodum audisti, cum ingens bellum in terra arderet inter Carolum Caesarem et Franciscum Gallorum regem, essetque cum ipso Gallo in foedere Clemens Romanus pontifex, venit in mentem Caroli duci Borboniensi, cui Caesaris copias ducebat, Clementem aliquo incommodo de improviso afficere, quo ille cogeretur amicum Gallum deserere. Itaque Borboniensis, magno cum Hispanorum tum Germanorum peditum numero instructus, ex agroque Placentino profectus in Hetruriam descendit, praedicans se bellum Florentinis facturum, quid illi etiam Gallorum partes sequerentur, ut sic suum consilium artificio tegeret. Qui ubi eo pervenit, omissa via quae Florentiam ducit, primo quoque die Senas se contulit, illincque Romam approperavit. Quo cum omnium opinione celerius venisset, facile eam rebus omnibus imparatissimam offendit, primoque impetu cepit, ubi loci ipse occubuit. At milities victoria usi urbem occupant Clementemque arce divi Angeli includunt, qui paulo post sese in eorum fidem permittere coactus est. Ad proposita redeo. Deemones igitur potuerunt ex tanto rerum motu et alterius partis studio vehementi praesentire ac praedicere brevi futurum ut urbs caperetur, sed illud haudquaquam ante quam Borboniensis id consilii cepisset Romae invadendae.
spacerPOLY. Rem iam teneo.
spacerROB. Expecta dum concludam, si vis nihil ambigi. Sic daemonum malitia, uti divus Ambrosius in evangelium Lucae ait, blue etiam occulta deprehendit. Nam in id illi incumbunt ut faciant quo mortales sibi credant, et credentes fallant, quando tali sunt natura ut nihil eis sit antiquius quam dolis, quam machinis, quam fallaciis ac praestigiis mortales continenter circumvenire, in errationemque trahere, quanquam, uti te demonstrasse significavi, eos dolos, machinas, fallacias, praestigias, iampridem Christus praestrinxerat.
spacer 13. POLY. Cur non potius sustulerat?
spacerROB. Quia Deus, sicut Origines homilia 13 super Numeros testatur, blue non vult id daemonum genus ante tempus damnare, qui apud Matthaeum blue servatorem rogabant ne se ante tempus torqueret.
spacerPOLY. An ex usu nostro non foret si spiritus tam malefici exinanirentur?
spacerROB. Haudquaquam puto. Praestat enim ut eiusmodi hostes sint qui dies noctesque nos oppugnent in certamenque vocent, quum, teste apostolo, blue non coronabitur nisi quid fortiter pugnarit. Sane ubi certamen non est, ibi nulla praemii, nulla victoriae spes existit.
spacerPOLY. Plena manu rem attigisti, sed utinam istorum daemonum malitia nequitiaeque ad nos aditum haberet aut difficiliorem, quo nobis per eam in animi securitate, in qua vitam istam pono beatam, acquiescere liceret, aut, si ita facto opus est, longe faciliorem, ut ex acri certamine, laetiorem reportaremus victoriam, postquam pro se quisque pugnando animose restiterit.
spacerROB. Neutrum in rem nostram esset. Si enim daemones inhiberentur ne ad nos tentandos aggredi possent, illi contra atque eorum natura est facere cogerentur, ac ita ante tempus damnerentur, id quod Deus non vult. Nam, teste Origine in eadem homilia, damnare est auferre eis arbitrii dati potestatem, et ante tempus inferre iudicium. Sin pro suo iure integrum esset saevire, perbrevi tempore omne humanum genus perditum irent. Igitur Deus perinde iis malis spiritibus ac bonis, nostrae salutis causae, interdum utitur.
spacerPOLY. Utiturne Deus etiam malis?
spacerROB. Utitur inquam. Verbi gratia, Deus olim per malum daemonem, uti ante ostendimus, patientiae Iob periculum fecerat. Item si malitia, invidia, et proditio Iudae, in quem, uti ait Ioannes, blue ingressus erat Satanas, non fuisset, crux Christi, quemadmodum idem Origines homilia xiiij affirmat, blue non extitisset, unde nostra manavit perpetua salus. Tranesamus ad augurandi artem, cuius tu initium scire tanto cupis opere. Isti ergo daemones mali, partim natura corporis aerei, partim longo rerum usu (nam diutius vivunt) longe scientissimi, cum a primo animadverterint homines rerum futurarum notionis cupidos duce natura, observare animantium corporum vocumque motus, quibus coniectura augurari futurum aliquid possent, tales fecerunt fallacias ut cum animantes ipsae aut insolitis volatibus aut garritibus tetris signa miranda darent, illi dementer eiusmodi signis adducti artem augurandi vanitatis plenam confecerint qua tam superstitiose quam aniliter futura quaererent. Quod institutum daemones augendum existimantes, cum inde mali aliquid terris populisve impendere praesentirent, ita in hominum animos inducebant ut facile crederent illud ipsum malum deorum suorum nutu, sibi per ea formidanda animantium signa aut voces ex simulacris divinitus, uti rebantur, editas indicari. Qui sic infatuati ex suis observationibus, quicquid inde commodi accipiebant se a diis prius monitos item prosperitatem habere putabant, quod malum ante cognitum facile decinari soleat.
spacer 14. POLY. Ita homines a cacodaemonibus moniti malum omen avertebant?
spacerROB. Me interpellas. Nunc et quae tu audire, et quae ipse dicere habeo, attende potius, quia paulo post intelliges ea monita bono non fuisse credentibus. Item miseri mortales diis illis malis fidem ac honorem habere, eosque in familiaritatem recipere coeperunt. Itaque memoriae proditum est Numam Romanorum regem nympham Aegeriam, Q. Sertorium cervam Dianae, blue ut praedicabat, numine afflatum consultricem, et Socratem daemonem consiliarium, quem Apuleius deum appellat, habuisse.
spacerPOLY. Bestiam deam et daemonem deum ecquis unquam dixit?
spacerROB Sertorius et Socrates.
spacerPOLY. Quid boni igitur ab illis ambo consecuti sunt?
spacerROB. Id scilicet, ut iste nihil suo iuvante deo, coactus sit vitam finire veneno, et ille nullo suae deae monitu edoctus domestica fraude perierit. blue
spacer
POLY. Eo praemio dii gentium remunerabant suos cultores?
spacerROB. Non sane alio, et id porro haud occulte, siquidem, uti tu libro De Rerum Inventoribus quinto blue luculenter demonstrasti, humanas hostias sibi immolatas volebant.
spacerPOLY. O perniciosam aeque deorum humani sanguinis sitim atque mortalium amentiam iniquitatemque, si paricidas colere libuerit, quos ipsi suis legibus supplicio mactandos, non item colendos, iam inde a principio sanxerant. Sed dicet aliquis, “Istud faciendum erat quo maius averruncaretur periculum quod iam supra caput esset, quando satis constat, teste Dionysio Halicarnasseo, blue Iovem et Apollinem magnis affecisse Italiam cladibus, quod decuma hominum sibi non fuisset immolata, et Publium Decium patrem Romanum consulem, ac deinde Decium filium, acie inclinante, sponte se atque hostes diis manibus ex dirae superstitionis instituto omnibus devovisse precibus.” blue.
spacer
15. ROB. Pulchrum sane per tempus exemplum fraudis a daemone quopiam factae narrasti. Nota tempora infelicia, quibus humanae mentes daemonum praestigiis captae nefaria ludibria non cernerent. Est operaeprecium hic cognoscere daemonum simul insidiosas artes et Romanorum hominum caecitatem, qui crediderint Decium patrem, ut de filio taceamus, bello Latino potuisse secum hostes devovere, in quos nullum ius ille habuerit. Atqui haud dubium fuit non oportuisse, Decio cadente, Latinos cadere, qui ubi Decius est telis obrutis, non signa sua desereuere, sed usque eo restiterunt dum non parvo demum T. Manlii alterius consulis negocio fusi fugati sint.
spacer
POLY. Fortasse vates aliquis exolvit eos a Decio veneficiis et cantionibus prius obligatos?
spacerROB. Nego, ut dixi, Decium potuisse Latinos carminibus ad interitum trahere, quando incantamenta apud priscos tametsi omni superstitione refertos semper in quaestione fuit valerentne aliquid. Apud nos vero dubium non est quin nullius sint momenti, id quod lex, quod religio, quod ratio docet, quae idcirco de patrum sententia iampridem damnata sunt. Quapropter expedit ut ea missa faciamus, ne prophana sacris miscere videamur.
spacerPOLY. Non intermittas, quaeso, parum disputare de istiusmodi incantationibus, quas audio non usque eo improbatum iri quin liceat Dei nomine interdum uti.
spacerROB. Nihil est, video, quod moremur diutius, adeo urges. Itaque ex tuo Plinio, blue ut ne sacros autores in rem ridiculam demus testes, tute haurito quae de me quaeris. Ille enim libro Naturalis Historiae 28 bonam eiusmodi delirationum partem ponit, tantique facit ut ad extremum ita concludat, Sed in prodendo obstat ingens verecundia, in tanta animorum varietate. Quapropter de his, ut libitum cuique fuerit, opinetur. Homo sane prudens non putavit sic a veritate recedendum ut se authore in posterum tempus eius vanae observationis cura alios tangeret. Veruntamen certum habemus in veterum animis insedisse semper opinionem, vel potius stultitiam, quae etiam nunc prmultos amentes tenet, ut crederent posse se coelum pariter atque terram verbis quibusdam ad carminis similitudinem compositis movere. Vergilius: blue

Carmina vel coelo possunt deducere lunam.

Item:

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Cato, de re rustica, blue laxata membra hac cantione sana fieri tradit, danata, daries, dardaries, astararies, et reliqua.
spacer 16. POLY. Bone Deus, Cato vir tam sapiens duxit animo istam cantionem, verbis nihil significantibus compositam, valere aliquid ad movendum Deum?
spacerROB. Ita est. M. quoque Varro blue haud extra talem culpam est, qui affirmat carmine sanari podagras. Marsorum, qui Italiae populi sunt, cantu serpentes contrahi vulgo tradiderunt. M. Servilius Novianus blue in lippitudinis metu duabus literis Graecis α et ρ chartam inscriptam lino ad collum circunligatam ferre consueverat.
spacerPOLY. Istud profecto institutum haud obsolevit, quippe sunt bene multi a nefariis magistratis ita instituti, ut pro certo quasi habeant se valentes fore, si verba evangelica vel psalmum aliquem eodem modo gestarint.
spacerROB. Verum nempe dicis, sed illi nihil veri sapiunt qui perinde quasi prae literarum notas non sit in scriptura sacra quicquam aliud attendendum, spes suas in ope divina minime ponentes, tantam vim in chartis inesse credunt. Sane Christus voluit suum evangelium publice praedicari, non quo mortales muta scripta manibus ferrent, sed eorum sensamenta perciperent memoriaque tenerent, ac agerent quod per ea mandatum est, hoc est a Deo iam corporis quam animi salutem expectarent.
spacerPOLY. Bene reprehendis beneque admones. Caeterum quotusquisque est qui contemptui artem habeat in qua doloris magnitudine aliquando eiulans repererit auxulium, quod dies noctesque exclamaverit? Illud mehercules est quamobrem etiamnun sint qui incantationibus fidem ex eo minus abrogent, quod compertum habeant eas levare aegrotantes. Nam in emissione sanguinis ex naso vel ex vulnere praesens remedium carmen esse solet. Sic Homerus scribit Ulyssem accepto vulnere in femine profluentiam sanguinis cantione cohibuisse. blue Ita dolor capitis, ita dentium, ita febris sedatur, mitigatur, tollitur.
spacerROB. Sed quota pars laborantium morbis levatur?
spacerPOLY. Bene magna.
spacerROB. Quare non cuncti qui ad eos maleficos medicos incantatores confugiunt?
spacerPOLY. Istuc perinde me fugit, ac certo scio incantamenta nonnunquam esse iis levamento qui morbo quopiam tentatur.
spacer 17. ROB. Id ain’ te certum scire? Num constat tibi de morbi aut doloris longinquitate gravitateve seu subita levatione? Nam id saepe accidit in corporibus affectis. Quod si non affirmabis, affirmabis autem nequaquam, ni volueris sponte mentri. Quaeram ex te, potestne ita usu venire ut aegrotus eo ipso temporis puncto incipiat belle se habere cum quis ad recitandum carmen aggreditur. Quod si negabis, etiam quicquam diligentiae, quicquam curationi, quicquam denique naturae tribuendum negabis. Ecquis enim sui adeo negligens est qui cum coeperit adversa vexari valetudine, primo quoque die non abstineat a quotidianis cibariis, deinde non adhibeat remedium aliquod, postremo non curet naturam corporis sublevandam purgationibus quam multiiugibus? Quod si dixeris, “Ante omnia recursum est ad incantatione.” Fac ita esse, per hoc tamen non stat quin levatio morbi dolorisve queat sua sponte sequi ob abstinentiam ciborum pabulique. Nam in iumentis idem accidit, quando in eorum quoque curatione incantamentis utuntur. Et demum esto ea remedia iuvent, hoc est iuvare videantur aegrotantes, remedia nempe quae, autore tuo Plinio, blue prisci illi idolorum cultores, a quibus pestifera ars manavit, negabant prodesse posse, si prius in mensa deposita fuissent quam adhiberentur, adeo facile inutilia fiebant. Caeterum dico carmina ista iuvare nunquam, quod in iis nil veri, nil sancti, nil firmi sit. Nam incantatorum genus nemo nescit esse longe post homines natos valde impium valdeque improbum ac fraudolentissimum, qui daemonum nomine, non item Dei, artem scelerate exercent, idque precio faciunt, qui verba ignota malitiose usurpant, qui notas et figuras instar deorum simulacrorum nefarie colunt, qui variarum rerum imagines, item annulos lapidesque velut sacra artis instrumenta habent, qui in ligandi, solvendi, tangendique modo religionem stolide ponunt, et postremo confidenter petunt, ut plurimum, a Deo minime petenda. Nonne proinde dementis est, non modo existimare, sed somniare quicquam propitium ab istis veritatis, pietatis, ac iustitiae hostibus proficisci posse? Neque igitur valere tam importunam artem credas, nisi ad fraudem atque damnum similiter petentium ab ea auxilium, quippe qui pecuniam dant quo deludantur, suaque spe fraudentur, ac ad ruinam exercentium, qui a principio per baptisma filii Dei effecti, ita tandem sese malorum daemonum amicitiae dant atque devovent, qui supra vires, contra naturam divinare, morbos curare conati. Si tale quid praestare posse se persuadent, non animadvertunt sibi sic male agentibus semper praesto esse daemones qui ipsos in maleficio detineant, ut ne aliquando resipiscant. Ac tantum abest ut ars longe insidiosissima cuiquam prodesse possit. Quid quod incantatores, si quid omino efficere posse videntur, totum id nefariis daemonum machinis assignandum, nemo sanae mentis ambigit, quia illi nil non semper student ad eorum hominum perniciem, qui a veritate recedentes sese modis omnibus ire perditum volunt? Sic eius tetrae artis studium cum primis exitio fuit Babyloniae civitati, quae ad ultimum a Cyro rege sub Persarum imperium redacta est, Esaias cap. 47, blue Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas, propter multitudinem malieficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum. Et subiicit, Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi. Quamobrem sapienter Moses suis Hebraeis praecepit, quemadmodum in Deuteronomio est, blue incantatores omni tempore exterminandos curarent.
spacer 18. POLY. Vicisti me propemodum his tuos multo equidem bellissimis argumentis, quibus cuncta quae ad artem pertinent recte metitus, nunquam posthac cantionibus quicquam tribuam, si te pro rei obscuritate non taedebit dilucidius docere. Nam nuper demonstrasti vulgo traditum Marsos esse solitos carminibus coercere serpentes. Nunc autem venit mihi in mentem illud esse quam verissimum, quando ita est in Psalmo 57: blue Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium. Hinc ergo videre licet incantamenta aliquid omnino valere.
spacerROB. Imo nihil, quod uno concludam argumento. Iam satis constat istas maleficas artes esse daemonum instrumenta, quibus illi ad nocendum duntaxat utuntur ubi libet, si liceat. Quippe serpentes, ut tibi ad rogatum tantum respondeamus, contrahuntur carminibus cum Deus permittit. At non item, cum per Deum minus licet, id quod testatur Hieremias blue de Hierosolymorum excidio ita capite octavo scribens: Ecce ego mittam vobis serpentes mortiferos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos, ait dominus.
spacer
POLY. Equidem satis ferme mihi ad unguem fecisti, verum aliud postulo. Quid, oro, causae est cur serpens magis caeteris omnibus amantibus obnoxius sit incantationibus?
spacerROB. Veniat Phoebus, et tibi hos solvat nodos. Aut veniat in mentem Vergilii, qui vere ait, blue

Felix qui potuit rerum cognoscere causas.

Hunccine modum vis tenere in disputando ut nihil tandem concludamus? Sed ne tibi videar indoctior, quod in buccam venerit respondebo. Ferunt id supplicii constitutum esse serpenti quod, ut valde noxium animal, idoneus visus sit diabolo cuis personam indueret ad Evam primam parentem circumveniandam. Item ob illud ipsum, et iam daemones plurimum posse in Venerem, quia prima peccati corruptio, qua homo factus est particeps culpae, nos per Venerem genetricem persuaserat.
spacerPOLY. Nihil hercle verius. Nam sunt ubique gentium qui cantionibus maleficis facile reddant quem velint hominem multo segniorem ad Venerem, cuius sane rei si modum scirem, permagno liberare scrupulo.
spacer 19. ROB. Non modum, sed pestis causam quaeras. Daemon enim, cum spiritus sit, potest hominem uspiam prohibere, item inflammare, languescere, eiusque cogitationem, in qua omnis propemodum rei venereae vis maxime consistit, saepe avertere. Qui igitur vult hominem oppressum praestigiis istiusmodi, daemones ad id facinus edendum invocare necesse habet. At mulieres inprimis talibus armatae veneficiis permultos in dies singulos perdunt infantes, partusve informatos suffocant, similiter fruges enecant atque fontes inficiunt, ac denique in eo maleficii genere plus multo nefariae vetulae quam virorum quisquam valere dicuntur.
spacerPOLY. Cur ita?
spacerROB. Quia mulieres partim ob animi levitatem sibi innatam, partim ob imprudentem credulitatem, nescio quo pacto a daemonibus facilius hisce obligantur sceleribus. Sic Eva mulier magno suo pariter atque suorum malo desipuit, ita volente Deo.
spacerPOLY. Inquis talia fieri flagitia permissu Dei?
spacerROB. Haud dubie.
spacerPOLY. Quamobrem obsecro?
spacerROB. Ubi est acumen tuum qui ignorare videris iudicia Dei facile nobis latere? Dicam tamen. Deus enim non unius vel alterius duntaxat, sed universorum mortalium custos rectorque est, qui, quemadmodum natura facit, quae ex granis quae iam putruerint frumenta producit, blue permittit malum accidere ut ex eo bonum colligat, quod testatur Augustinus in suo libello qui Ἐνχειρίδιον vocatur, blue ita scribens: Neque omnipotens Deus ullo modo sineret mali aliquid esse nisi usque esset omnipotens et bonus ut benefaceret et de malo. Sic nempe providet Deus: summum nanque malum semper iudicatum est ut homines per carnificum cruciatus, bestiarumque laniatus, vitam finerent, attamen ex eo numero Deus suos martyres perbeatos fecit.
spacer 20. POLY. De his recte, perinde atque satis. Sed adhuc aliud ex alio quaerens rogo te, an in iis carminibus sit modus aliquis quem nostra non vetet religio?
spacerROB. Is prorsus quem Christus suis dedit apostolis apud Marcum dicens, blue Signa autem eos qui crediderunt haec subsequetur. In nomine meo daemonia eiicient, serpentes tollent, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Hoc in primis modo usus divus Petrius. Hierosolymis enim sanavit hominem claudum, dicens, blue in nomine Iesu Christi Nazareni, surge et ambula. Extat historia in Actis Apostolorum capite tertio. Eodem quoquo modo Ioppe puellam nomine Tabitham iam mortuam ab inferis excitavit. Nam vir sanctus accessit ad corpus exanimum et, positis humi genibus ubi oravit, inquit Tabitha, surge. Paulus itidem apostolus, multis passim tota Asia sanatis a daemonumque molestia liberatis hominibus, postremo in Melita insula propter Siciliam sita Publium hospitem suum, virum primarium, febre et dysenteria laborantem, postquam oraverat manusque imposuerat, sanavit. Eoque loci viperam a qua in manu vulnus repente acceperat sine ulla vitae offensione, in ignem excussit. Sed ne multa, possem enim innumerabilia narrare miracula hisce modis edita, quibus etiam nunc nostri sacerdotes utuntur, cum praesertim volunt eiicere daemonum qui hominem teneat, aut aegros curare apostolorum more, qui, teste evangelista Marco cap. 6, vel talis erat ut ungerent olio multos aegrotos atque sanarent. Et hic hic modus quem scire avebas.
spacerPOLY. Mirifice certe omnia. At ne ulla in re deinde haesitem, scire amplius opto. Daturne unicuique ut pro suo iure affectis opituletur hominum corporibus?
spacerROB. Datur viris aeque castissimis ut longe integerrimis. Aliis vero, si ausi fuerint, fraudi est. Sic Lucas tradit blueolim malo fuisse nonnullis apud Iudaeos, scribens, Tentaverunt quidam de circumeuntibus Iudaeis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen domini Iesu, dicentes “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat.” Erant autem quidam filii Scevae Iudaei principis sacerdotum qui hoc faciebant. Respondens autem spiritus malus dixi eis, “Iesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis?” Et insiliens in eos homo in quo erat daemonium malum,, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. Sed audi Christum ipsum de ea re apud Matthaeum praedicentem: blue Multi dicent mihi in illo die, “domine, domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, daemonia eiecimus, virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, “nunquam novi vos.”
spacer
21. POLY. Cur iis talis datur facultas?
spacerROB. Illud tibi eo loci divus explanat Hieronymus aiens, blue Prophetare, virtutes facere, et daemonia eiicere. Interdum non eius meriti est qui operatur, sed vel invocatione nominis Christi hoc agit, vel ob condemnationem eorum qui invocant et utilitatem eorum qui vident et audiunt conceditur, ut, licet alii despiciant eiusmodi signa facientes, tamen Deum honorent, per cuius nomen tanta edantur miracula.
spacerPOLY. Sunt haec quidem magna ad terrendos mortales ne quid rei habeant cuum cacodaemonibus. Quocirca ut eiusmodi noxiae umbrae minore negocio a nobis caveantur, ad prima redire libet. Itaque, mi charissime Roberte, dicas te amabo, fallebantne semper an unquam ipse fallebantur daemones?
spacerROB. Bone Deus, quam festinas, imo atque adeo (bona tua venia dixerim) infestus est et urges, perinde quasi iam dies nos deficiat cum sol nundum praecipitet, me tamen praecipitem agere velle videris. Daemonum fallacias tibi antea me patefecisse putabam, sed quia haesitare videris, accipe eorum commentum unum ex sexcentis, inauditae fraudis plenum. Romae, teste Livio lib. Ab Urbe Condita 2, blue ita usu venit ut ludi circenses eo ipso die facti sunt quo bene mane servus quidam a patrefamilias caesus est. Quare statim post cuidam Atinio plebeio homini somnium fuit, quo a Iove monitus fertur ut consulibus eius nomine diceret ludos quamprimum esse instaurandos. Is propterea quod suis dictis fidem minime habitum iri suspicabatur tacuit. Qui paucis post diebus filium amisit, cui deinde ob morte filii in moerore iacenti in somniis illa eadem imago visa est interrogare satne magnam haberet spreti numinis poenam, ac iam mortem intentari nisi mandata propere exequeretur. Ille tamen contabatur, cum subito est tanta affectus debilitate ut stare non posset. Tum amicorum consilio permotus ad consules lectica defertur ac ad patres delatus narravit somnium. Quo facto, domum suis pedibus rediisse dicitur. Ecce daemonum flagitium: eorum aliquis praesentiens Atinium amissurum filium atque mox captum membris convaliturum, ei in insomniis adfuit, quo sic Romanum populum in religione maxime omnium delirantem maioribus circunfunderet tenebris. Item audito Origenem, blue qui super Numeros homilia 16 breviter cunctas ipsorum daemonum nefarias artes prodit, scribens, Haec ergo omnia, id est sive auguratio, sive extipiscium, sive quaelibet immolatio, sive etiam sortitio aut quicunque motus avium vel pecudum, et inspectio quaecunque fibrarum, ut aliquid de futuris videatur ostendere, operatione daemonum fieri non dubito, dirigentium vel avium vel pecudum vel fibrarum motus, aut sortium secundum ea signa quae docuerint iidem daemones observari ab eis quibus artis huius scientiam tradiderint.
spacer
22. POLY. Ars ego augurandi daemonum inventum est?
spacerROB. Est utique.
spacerPOLY. Atqui hoc non sentit Hetruria, quae illud cuidam Tagi apud se subito ex terra nato assignat, id quod a me libro De Inventoribus Rerum primo blue est explicatum dilucide.
spacerROB. Verum dicis, dilucet eam esse fabulam. Sic ex lapidibus homines factos tradunt. Vergilius: blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
Unde homines nati.

Nam ante Tagen, per Mosen lege sancitum est ne quis se ad eiusmodi maleficias artes applicaret, ita in Levitico iubentem: blue Non divinabitis, neque augurabimini, neque adiungemini ad incantatores. Et in Deuteronomio, Si introieris in terram quam dominus Deus tuus dabit tibi, non discas facere secundum abominationes gentium illarum, neque divinans divinatione, neque sortiens sortibus, neque maleficus, neque incantator, neque portentorum inspector.
spacer
POLY. Ista omnia si Deus abhorret, non videtur mihi providentia futurorum recte appellari divinatio, quae, ut grammatici definiunt, fit a divino verbo, quod est auguror, quia Dei proprium est futura praedicere. Nam a divo, quod divinum significat, divino verbum deducitur.
spacerROB. Perinde ego mediusfidius in ac re tecum belle consentio, et cum Origine, qui homilia quam paulo ante recitavimus super Numeros, hanc divinandi, ut ita dicam, delirationem per antiphrasim divinationem dictam existimat. Et divus Hieronymus in commentariis in Michaeam cap. 3 blue ait divinationem apud sacros autores nunquam in bonam accipi partem, quod in ea nihil divinitatis, sed plurimum bonarum mentium disperditionis insit nisi caveatur.
spacerPOLY. Usque adeo cavendam ducis istam artem?
spacerROB. Imo nihil magis, quando daemones non aliis armis nos circumsident, oppugnant, urgent, quo tandem victos perdant.
spacer 23. POLY. Perdant. Utinam non magis nostrae affectiones damno essent!
spacerROB. Affectus, si volumus uti ratione nobis divinitus data, facile moderabimur, cum illi nos vigilantes divexare soleant. At isti perversi spiritus non item, qui homines alto somno sopitos insidiose aggrediuntur.
spacerPOLY. Rem in omni memoria hominum inauditam narras.
spacerROB. Sic arbitrare? Sed tibi credibilis fiet, ut opinor. Nos enim cum onusti cibo et vino ad quietem imus, solemus somniare, ac somniando ut plurimum confusa perturbataque cernere. Quo viso, postquam nosmet collegimus, cum interdum perterreamur, ecce tibi subito, daemonum impulsu, illud haud pro nihilo habendum rati, non somnii causam, sed eventum stultissime quaerimus. Nonne perfidiosae sunt eiusmodi insidiae et perpetuum certamen, cum per istos animorum nostrorum hostes non liceat etiam noctu quiescere?
spacerPOLY. Acute pariter ac copiose dixisti, sed in mea permaneo sententia, longe maius nobis bellum adversus affectiones quam cum spiritibus esse, quod ii foris malum machinentur, at illae intus continenter insidientur, quemadmodum in nostro In Dominicam Precem commentariolo blue perspicue docuimus.
spacerROB. Tibi non consentit apostolus Paulus, qui aliud atque tu censes dicit, ita ad Ephesios scribens: blue Induite omnia arma Dei, ut possitis stare contra versutias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus.
spacer
POLY. “Adversus potestates,” inquit Paulus? Ecquid sibi vult hic? Habentne daemones potestatem nocendi?
spacerROB. Habent.
spacerPOLY. A quo?
spacerROB. A suo principe diabolo.
spacerPOLY. Secus atque tu ait ipse apostolus alibi: Non est potestas nisi a Deo.
spacer
24. ROB. Longius quam scitu opus est procedis, altiusque rerum causas sic quaeritando ascendis quam ut nos humi strati possimus suspicere. Sed ad rogatum tuum illud satis sit: ut nos aliud quidem vas ad honorem, aliud vero ad ignominiam usurpamus, ita daemones isti postremo facti sunt omnium scelerum vasa, qui, teste divo Hieronymo, blue talia officia sortiti sunt ut essent rectores tenebrarum, quod esse lucis principes noluerint. Ac sic ex voluntate alii ad alias artes bonas malasve sese applicarunt.
spacerPOLY. Salsissime equidem. Caeterum non committam ut tibi causam divertendi aliquam dem. Ergo ad primare vertamur. Satis accurate paulo ante docuisti quemadmodum daemones fallant. Nunc restat et consequens esse videtur ut a te expectem quomodo falluntur, cum ratione superae mobilitatis, id est aerei corporis, uti nuper dixisti, tam acute persentiant ut decipi vix posse existimentur.
spacerROB. Non te fraudabo tam iusta expectatione. Haud semper, authore divo Augustino, blue ita cadunt res ut a daemonibus praevidentur, quod summi rectoris orbis consiliarii non sunt. Cuius rei exemplum sit hoc expositum. Cum imperator iubet moveri castra, omnes milites de itione cogitant, eamque futuram praesentiunt, et tamen saepenumero accidit ut non consequatur, imperatore eodem temporis momento, ex causa mutato consilio, aliter iubente. Verbi causa: cum populus Hebraeus, duce Mose, ex Aegypto in patriam rediens iter per loca inculta faceret, iam tum sagaces spiritus potuere iuxta praenoscere atque praedicere eum populum modis omnibus fame suffocatum iri, cum repente Deus pro sua benignitate suppeditavit cibum quem manna vocant.
spacerPOLY. Non omnia igitur isti dii genium sciunt, cum eos providentiae divinae consilia crebro fugiant. Sed redde mihi, an alio fallantur modo.
spacerROB. Faciam, Polydore, ut vis, si modo mihi in mentem venerit multiiugum illarum delirationum. Solent item daemones in praesensionibus naturalibus hallucinari. Exempli causa recitata sit haec historia. Cum Ezechias rex Iuda graviter aegrotaret et Deus iussisset Esaiae prophetae ut ei suis verbis mortem nunciaret, iam tum perinde daemones ut medici divinare poterant ita futurum ut ille ex morbo minime consanescere, cum tamen ecce Deus, precibus placatus, tantum abfuit ut regem obire mortem permiserit, ut etiam in aliquot annos servarit. Falluntur praeterea cum gubernatoribus navium, ubi ex improviso venti valide flantes deponunt. Ita servatorem sedasse tempestatem legimus apud Lucam blue scribentem, At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas. Item cum agricolis quoque circunscribuntur decipiunturque, ubi nutu Dei contra atque signa naturalia significant, subito fit temporis immutatio, qualem Iosephus libro Antiquitatis Iudaicae decimooctavo blueaccidisse tradit in Iudaea, ubi cum propter siccitatem iam fruges desperarentur, praeter omnium opinionem pluere coepit eo ipso die, cum summa bene mane serenitas extiterit duraveritque eatenus quoad pluvia divinitus manarit.
spacer 25. POLY. Sed ne plura nunc, quia iam coenandi hora pene obrepsit, quamvis pervellem ut breviter de variis divinandi modis generatim diceremus, quo tandem tota divinatio pertractata videretur.
spacerROB. Ponis tu modos in divinandi amentia?
spacerPOLY. Amentiam vocas divinandi artem?
spacerROB. Etiam. Quid enim insanius potuit hominum mentibus aspergi quam ut studio quaerendi futura per nefarias artes tenerentur? Cum praesertim illud ex usu nostro non esset si Stoicis credimus, qui omnia fato fieri dicunt. Si enim sciremus futura mala quae nullo consilio vitari possent, iam ante nos metu cruciando omnis superioris vitae fructum perderemus. Sin vero bona praevideremus, totum illud expectationis tempus grave nobis foret, et cum evenirent minus multo grata existerent. Atque sic ignoratio futurorum utilior est quam scientia, cum istud nobis modis omnibus negatum sit. Quare Plato in Timaeo blue sentit divinationem a Deo datam hominibus errore mentis duntaxat affectis, et id quidem meo iudicio recte, vultque prudentis esse, ea postea interpretari quae ab ingenio ita furente praedicta essent. Igitur in divinatione, uti diximus, nullus potest esse modus, sed potius mentis error.
spacerPOLY. Perbelle argumentaris. Ea de re non erit dissensio, de qua libro insequenti mox plura, quanquam Aristoteles in eo libro quem De Divinatione per Somnium scripsit, blue non item insani esse divinare probat. Tu pergas, oro.
spacerROB. Principes devotorum sectae habentur, quos magicae artis peritos appellant. Ii sese a primo daemonum amicitiae dant devoventque, qua re freti eos consulunt, devocant, mortuos interrogant, umbras excitant, qui necromantes dicuntur. Sunt et alii id genus malefici artifices, parisque flagitii affines, qui vocantur chiromantes quod ex linearum quae in manibus sunt inspectione divinent. Qui hydromantes, quod ex aqua, qui geomantes quod ex terra seu figuris in terra descriptis, qui pyromantes quod per ignem, et aeromantes quod per aerem, id est per avium volatus aut procellas.
spacerPOLY. Bene profecto res se habet, proptera quod ars ista in primis lege vetita iampridem apud nostros obsoleverit.
spacer 26. ROB. Credin’ tu obsolevisse? Imo nimis etiam nunc viget, viget autem apud stultos, quibus tanta inest in animo insulsitas ac inscitia ut facile credant istis nebulonibus post homines natos pessimis, qui bonam aetatis partem in eiusmodi maleficii superstitionisque nebulis versati, questus facienda causa uni omnia eius occulta depromere conantur, alteri prosperitatem, alii divitias honoresque futuros mendaciter promittunt, atque sexcentas in credulos fallacias intendunt. Nam quotam putas quanque rem evenire praedictam ab istis? Et tamen sunt qui arti fidem habeant et praesertim infelices, ut multo infelicissimi sint, qui cum amiserint aliquid, ut de aliis taceamus casibus, nihil potius agendum putant quam hosce adire necromantes et furem indicari sperantes dare eis pecuniam, quo sic delusi damnum suo damno addant. Illi enim callidi circumventores postquam intellexerunt quas bonis nudati suspiciones iniiciant, ad quosque crimen pertinere opinentur, tum ad artem redeunt, suos daemones consulunt, et demum ut fraudolentissimi neminem unum hominem indicantes, tantum suspiciones iniectas confirmant. Tum miseri confirmata opinione domum advolant, omnia revolvunt, examinant, huc illuc concurrunt. At si forte indicium aliquod fiat furve in manus incidat, id totum non Deo iniuriarum nostrarum vindici, neque suae diligentiae, sed arti duntaxat tam stultissime quam vanissime assignant acceptum referunt. Quae etsi omni tempore non modo aliis, sed ipsis artificibus inventa est vana et inutilis, cum homines malefici in primis egestate perpetua premantur.
spacerPOLY. Recte sane admones cavenda sapientes, caeterum reliqua persequere quam brevissime potes.
spacerROB. Erant qui secundum artem animalium fibras, qui cantus, gustus, volatus avium notarent, qui terraemotus fulminaque observarent, qui duce natura somnia interpretarentur, qui denique ex oraculis vaticinarentur. Isti vates responsa dabant edocti vocibus daemonum, qui eas varias, confusas, obscuras et incertas de simulacris, circa quae versabatur, tanto artificio edebant ut quomodocunque exitus rei caderet, is certe praedictus videretur.
spacerPOLY. Vere ac probe explicuisti quae a te expectaram, caetera in proximum sermonem nostrum reservanda puto. Ac ita coenatum eamus.
spacerROB. Fiat quod iubes.

bar


DIALOGORUM DE PRODIGIIS LIBER SECUNDUS

spacerPOLYDORUS Facta iam re divina sumptoque ientaculo, visne sub hac vite nostri hortuli umbrifera sermoni reliquo operam demus sedentes?
spacerROBERTUS Quidni? Nam ad te ea de causa diverti, ut quae ad quietem animi delectationemque quaeruntur, in iis acquiescerem, et quia mihi in praesentia, cura pariter ac negocio vacanti, nihil iucundius esse potest quam de eiusmodi rebus tecum conferre, quod hesterno die informavimus de prodigiis, opus libentissime absolvendum curabo. Sed ei nihil antervertas rogo, nam heri mirandum in modum rem extraxisti, ut minus per tuas multiplices quaestiunculis licitum fuerit ad umbilicum, uti dicitur, perducere.
spacerPOLY. Faciam porro quod cupis, si prius tamen unum quaesivero, quod omnino nostrae disputationis caput est, quomodo quis possit internoscere praesensiones visionesque.
spacerROB. Ego sane sic fore animo cernebam, belle te more tuo novis argumentationibus nostrum sermonem plus nimio morari interponendo quod minus aliquando ad rem nostram conveniat.
spacerPOLY. Nihil institutum sermonem moror, nec ei quicquam interpono quandoquidem consentaneum est ut prius aliquantisper concionemur quam nos in viam narrandi prodigia demus.
spacerROB. Nosco te intus et in cute, ut aiunt. Si semel in disceptationis campum me traxeris, necesse habeo tecum diu obluctari, adeo lepide ac sagaciter scis causas investigare, quamobrem in certamine quempiam retineas. Quare, amabo te, agito partes tuas, incipe, atque perge recta via exponere speciatim id quod ad rem nostram pertinet.
spacerPOLY. Id quantum conniti animo, quantum labore contendere potuero, sedulo facere instituam. Cum disputando ad somniorum visiones veniendum sit, quae nobis aut per quietem aut per merum aut per insaniam sunt, animo est quaerere quae tam probari possint vera visa, quam falsa refelli, propterea primum omnium oportet ponere regulam veri et falsi, si utriusque notionem ullam habere velimus qua distingui possint quae a Deo missa, quae in somniis videantur, quaeque oraculis, auspiciis, et extis inania declarentur.
spacerROB. Est quisquam qui huiusce rei possit quaerere veritatem?
spacerPOLY. Ego a te adiutus, et haec mihi causa est quare te audiam libentius, si tibi potior causa non sit cur recuses.
spacer 2. ROB. A me ad veritatem indagandam, quam natura, ut scite ait Democritus, blue in profundo penitus abstruxit, auxilium expectas? Moriar, si ambo id ullis ingenii facultatibus exequi possumus. De hac enim una re philosophi antiquissimi inter se summopere dissentiunt, theologi vero nostri maxime laborant, anguntur, sudant. Illi etenim sic argumenta sua concludunt: eorum quae videntur alia vera sunt, alia falsa, et quod falsum, id percipi non potest. Quid autem verum visum est, id omne tale est ut eiusmodi etiam falsum possit videri, et quae visa sunt eiusmodi, ut in iis nihil intersit, non posse accidere, ut eorum aliquas percipi possint, alia non possint. Quibus omnibus rationis volunt efficere quae visa sint veris adiuncta, esse falsa quae a veris nihil differant, et denique talia esse ut non possit ingenii acies comprehendere. Hanc autem definitionem Cicero in Academicis quaestionibus facile refellit, blue convincitque authores, ita respondens: Qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia: primum, esse quaedam falsa visa quod cum volunt declarant quaedam esse vera. Deinde inter falsa visa et vira nihil interesse. At primum sumpseras tanquam interesset, ita priori posterius, posteriori superius coniungitur. Sic Cicero argumentum concludit, ad visa discernenda opus esse perspicuitate et diligentia, quando perspicuitas eam habet vim ut ipsa per se, ea quae sunt, nobis ut sunt indicet. Diligentia vero facit ut firmius in perspicuis maneamus, sina qua, praestigiis quasi quibusdam obcaecati actique, facile ab iis quae clara sunt depelli possumus. Verbi grati: solet quis in vigilia sibi aliquid fingere ac longa cogitatione depingere, qui simulac se ipse commovit atque ad se revocavit, sentit quid interesit inter vera et inania, si perspicuitatis diligentiam adhibeat. Itidem faciet, si eadem in somno extiterunt.
spacerPOLY. De veris et falsis visis infra suo loco commodum disputare poterimus. Nunc autem omnes nostrae disputationis nervos contendere nos debere existimo quo discutiamus quomodo divinae praenotiones internosci queant, ut ne veri cognitio per daemonum fallacias conturbetur, quia satis constat tam communitatem esse naturalibus praesensionibus cum divinis, quam superstitiosis cum curiosis.
spacer 3. ROB. Ubi est communitas veri cum falso, ibi nullum erit iudicium, quoniam proprium in communi signo notari non potest. Atque, ut videre videor, perdifficiliter id quod agis planum fiet.
spacerPOLY. Imo nullo fiet negocio, nam uno vel altero modo aut quod quaerimus probabile existet, aut saltem notam aliquam veritatis habebis si modo libuerit ingenium, quod tibi longe sagacissimum est, intendere.
spacerROB. Quid multa? Ad summam intendam sedulo. Sed heus tu, noli mihi proponere visiones amentium. Quatenus enim haec nobis pertractanda sint, perquam diligenter videndum est, ut ne cum insanis insanire videamur.
spacerPOLY. Phreneticorum, ebriosorumne monstra abhorres?
spacerROB. Abhorreo certe, simulque audire, nedum commemorare pudet. Quot etenim somnorinas, ut Varronis verbo utar, blue imagines affantur? Et praesertim illi qui, quo magis delirant, eo frequentiora cum diis colloquia habere se aut fingunt aut credunt. Credunt autem complures, et maxime omnium monachi nostri, viri simpliciores, apertioresque, quorum nonnulli, ut saepe accidit, in tanto devotorum grege, affecti taedio vitae quam artibus vacuam degunt, et poenitentes votorum, quae ferme a pueris inconsiderate fecerint, sui consolandi gratia sese ad danda responsa accomodant, et nunc amicorum nomine, de nuptiis faciundis, nunc de habend0 itinere, nunc de bello gerendo, de mortuorum statu, de vivorum futura felicitate, de ovis gallinae subiiciendis, de ovium partu, ac subitis rerum mutationibus, deos consulunt, qui daemonum praestigiis obcaecati noctu in coelum rapiuntur, coelites adeunt, responsa reportant, et nomine sanctitatis mirabiliter elati sua visa amicis alacritate futili gestientes patefaciunt, id quod summae levitatis atque erroris indicium est. Ista ergo et istiusmodi vanitatis plena, nostrum, quaeso, non impediant sermonem quem in multum iam diem produximus.
spacerPOLY. Ioculatoria haec, quae inter sermonem non paulo ante labore atque itinere disputationis defessos iuxta delectare atque recreare possunt, missa facienda iudicas?
spacerROB. Sic sane. Nam non est ponendum tempus in hoc ioci genere, quod nequaquam facetum, sed flagitiosum duco, quando non parum multi etiam nunc imprudentes se in daemonum laqueos praecipites agunt, arbitrantes a diis praecepta accipere quae a malo genio habent. Quid quod mulierculae quoque nostrae, praesertim monachae, more suo semper credulae, non verecundantur se interdum fatidicas profiteri, cum miserae ab istis daemonibus circumventae non animadvertant fraudem? Et quia labi, errari, falli tam turpe est quam perniciosum, non est quod prosequamur visiones euiusmodi vatum, qui plane mente capti nihil certi praesentiunt, quod infra satis constabit.
spacer 4. POLY. Tute proinde constituas regulam ne nostra fluctuet disputatio.
spacerROB. Faciam. Quinque somnii species, teste Macrobio, blue sunt, id est insomnium, quod accidit cum cura studiumve cuiuspiam rei quod vigilantem tenuerat mox dormientem invadit, quia, ut ait Cicero de somnio Scipionis, blue fit saepe fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale quale vigilantes cogitaverimus locutique simus. Altera somnium, quod est figuris tectum, ita ut sine interprete qui artem calleat intelligi non possit. Tertia phantasma, cum quis semisomnis videt in se formas varias late vagantes irruere. Quarta oraculum, cum per somnium persona gravis aut Deus ipse quicquam futurum esse, sive uti bonum faciendum malumve declinandum denunciat. Quinta visio, cum perinde evenit ut cernere visi sumus. Caeterum nos ut hactenus fecimus, ista omnia commode modo visiones, quas Graeci, teste Quintiliano, blue phantasias vocant, per quas rerum absentium imagines animo repraesentantur aut visa quae noctu pariter atque interdiu accidunt appellabimus.
spacerPOLY. Distinctio visionum ac conclusio, item sermonum lex mirifice placet. Itaque reliquum est ut de modo tractetur quo vera visio a falsa discerni possit.
spacerROB. Id paucis explicabo. Vera enim visio est quae nihil in se falsi; falsa vero quae veri habet in se nihil.
spacerPOLY. Bella sane conclusio, vel potius iocatio.
spacerROB. Qui, malum, videor tibi nugari, si quod rogas tibi respondeo?
spacerPOLY. Aliud rogo responsum. Quomodo id verum falsumve elucebit? Quomodo constabit mihi id quod praedicitur an a eo, qui verax est, ac idcirco, ut Plato de Republica ait, blue haud quenquam per visiones seu signa decipit, vel a diabolo, qui est mendax, profiscatur?
spacerROB. Non facile utique constabit. Opus nempe est divina ope, ut quis eius rei intelligentiam habeat. Sic Origine blue homilia tertia in Exodum testatur. Vide, inquit, quid scriptum sit de Iuda, quomodo referatur. Quia introivit in illum Satanas et quia misit in cor eius diabolus ut traderet dominum. Ipse ergo aperuit os eius ut loqueretur cum principibus et Pharisaeis, quomodo eum traderet, accepta pecunia. Unde mihi videtur non esse parvae gratiae intelligere os quod aperiat Deus et intelligere os quod aperiat diabolus. Non est sine sancti spiritus gratia huiusmodi os et verba discernere. Haec ille. Hinc extiterunt prophetae Dei, veri nuncii qui futura praedixerint. Nam futura quae praenorant (aliter enim prophetia nominanda non est) praedicebant a Deo edocti, id quod affirmat apostola Petrus epistola secunda, blue scribens, Si illud prius noveritis quod omnis prophetica scriptura non sit privatae interpretationis. Non enim voluntate hominis allata est olim prophetia, sed a spiritu sancto impulsi locuti sunt sancti Dei homines.
 spacer
5. POLY. Si te audiremus, iam equidem palam foret prophetas semper vera dicere, at alios non item, cum affirmes istuc nomen illis tantum convenire. Quod non est verum, nam in Numeris Balaam, et apud Cretenses Iovis sacerdotes sunt prophetae appellati, quales, teste Festo, blue erant vel fanorum antistites oraculorumque interpretes. Item divus Ambrosius in primum Pauli ad Corinthios epistolam blue ait alienorum scriptorum interpretes prophetas vocitari. Ita etiam Plato in Timaeo vaticinatonum interpretes prophetas appellat, qui saepe labi errareque possunt. Ergo non omnis propheta verus est.
spacerROB. Quid pugnas? Tibi assentior, sed dico alium esse prophetam qui intelligat quod praedicit, alium prophetam falsum qui fallatur quod non intelligat quod denunciat. Talis fuit propheta Saul, rex Iudaeorum, talis Caiaphas, talis Balaam, author Ambrosius. blue
spacerPOLY. Sed ad prima revertamur, Inquis prophetas a Deo optimo maximo edoceri ea quae fantur, et nosse quae praedicunt. Ecquid igitur signi dat Deus quo propheta intelligat se ab eo praedicenda moneri?
spacerROB. Audi, hoc loco permultum proficiemus, illud philosophando demonstrare quemadmodum fiat ut prophetae ad praedicendum instituantur. Nam Ioannes Scotus et Thomas Aquinas inter se non consentiunt an, ut eorum verbis utar, solus Deus vel eius ministri spiritus per intelligibiles species humanis mentibus propheticas revelationes infundant.
spacer POLY. Quid istuc ad rem nostram? An querendum putas de officio Dei et quid per se seu per alios praestare debeat, perinde quasi aut procul sit aut alienae opis ad suum negocium agendum egeat? Nolo equidem audire.
spacerROB. Quid ita?
spacerPOLY. Quia video, video futurum ut eiusmodi sophisticis subtilitatibus, a quibus nequis te abstinere, confestim me in brevia et Syrtes, ut poeta ait, urgeas. blue
spacer 6. ROB. O fortem et non fortem bellatorem! A me multa poscis, et cum ad rem venio tu, si ea frigidissima sit, cales; si ferventissima, friges. Audeas caetera, quaeso, postquam de prophetis sermo habitus est. Non uno se modo veritas prophetica in hominum mentes insinuat, sed vario. Aut enim visio menti imprimitur (ita David Christi mysteria perspexit), aut per visum auditumve signa rerum futurarum eduntur (sic Moses audivit multa futura, sic Daniel vidit in pariete scripturam), aut denique per cogitationem figurae obiiciuntur (ita Hieremias aspexit succensam ollam). blue At iste cogitandi modus multiplex est, quippe aut per quietem aut per vigiliam monstrantur rerum imagines aliquid portendentes, aut per verba vel signa exteriora, quorum author saepe cernitur, aliquando non cernitur. Ita apostoli Petrus, Iacobus et Ioannes viderunt in montem, uti Marcus evangelista perhibet, blue Heliam et Mosen cum Christo colloquentes, ac audierunt vocem superne editam, Hic est filius meus dilectus, ipsum audite. Ad hunc quoque modum Esaias testatur blue vidisse se dominum sedentem super solium, et audivisse vocem domini dicentis, Quem mittam? Hic vocis authorem vidit, illi nequaquam. Atque ita persona loquentis modo in aperto, modo in occulto est. Caeterum amplius decem modos narrarem, si vellem repetere minutatim quae a nonnullis magis superstitiose quam commode aut utiliter traduntur.
spacerPOLY. Mitte omnino plura dicere. Iis ego tribus contentus modis haud scio quid ad illos addi possit, qui facile omnem prophetiaae immissionem complectuntur. Sed age, tandem aliquando de veris eius immisionis signis doce.
spacerROB. Lumen appellant id quod indicio est, aliquid mortalibus praedicendum, a Deo in prophetarum mentem infundi, quod dum praecepta animo concipiunt, divino quodam lumine intrinsecus sic illustrentur ut nil umbrae, nil ambiguitatis, nil dubitationis, nil erroris in eius sit, quippe qui tunc plus sapiant, plus cernant, plus sentiant, ac plus animis vigeaant. Contra si quicquam a malo daemone auribus instilletur, etiam laetum, ferunt non eandem inesse sensibus rei perspicientiam aut animi alacritatem, verum potius gravitatem tarditatemque, et gaudio, quod quisquam ob nuncium rei iucundae gavisus esset, statim post intercedere tristitiam. Sed quid multa? Forsitan per lumen verae prophetiae indicium fieri volunt, quia sine illo perraro sunt visiones. Ita Moses duce rubi flamma ad colloquium Dei accessit. Ita in apostolo Petro, ut in Actis est, blue cum in carcere esset, noctu repente circunfusa luce non mediocri visum accidit quo salutis admonitus est, et Paulus interdiu perfusus lumine audivit vocem de coelo qua ductus est ex tenebris ad veram lucem.
spacer 7. POLY. Perinde me dii ament ut tu omnia peracute, persalse tractasti, egisti, docuisti. Sed istud luminis signum haud facile quisquam certum scire, seu certo metiri discrimine potest praeter eum, cui visum obiectum sit. Quare profer si quid aliud habeas quod aeque ab omnibus internosci queat.
spacerROB. Quid hoc necesse est?
spacerPOLY. Valde equidem, quoniam non habeo adhuc regulam ut tales visiones veras iudicem.
spacerROB. Tantum quantum possumus, quantum mediocri ingenio, quantum mediocri cura et studio valemus, faciemus tibi satis, opinor. Sed ita existimes, tibi posthac non licere transversum digitum discedere ab illa regula quam tantopere postulas.
spacerPOLY. Ob id ipsum te rogo ut non amplius de re tanta haesitem.
spacerROB. Antea dixi lumen esse indicium prophetiae verae, secundum quorunam sententiam. Nunc nobis illud interpretari libet verbum Dei, unde in Psalmo 118 canitur, blue Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Et Christus apud Ioannem, blue Ego sum lux mundi. Istam igitur lucernam et lucem, hoc est verbum Dei, cum videris praeferri, pro certo habeas signa verae prohetiae statim post consequutura, quia Deus primum loquitur, postea, ut credamus, signa addit. Marcus evangelista de apostolis: blue Illi vero egressi praedicaverunt ubique, domino cooperante et sermonem confirmante per signa subsequentia. Ac ita signa prophetiae sine verbo nunquam dari scito.
spacerPOLY. Scio certe te necnon meo aliquantum aberrare proposito, rem tametsi acute concludis.
≈ eum ais qui in rectam viam pedem retulerit? Tu in errore, ne dicam in vitio es, qui non intellexisse videris me hactenus aliorum sententias de internotione visionum persequutum, nunc autem meam dicere, ut magis certam.
spacerPOLY. Probe dicis, fui in errore et tu in vitio, quandoquidem iam bonam diei partem dedimus longo certamini, cum tu, ut video, nondum edideris signum quod noscam, id quod a principio pugnae fieri solet. Sed factum bene, abundamus enim ocio, ita ut commodum de signo rursus agere possimus, quod ego, uti pugnax, a te nostri sermonis duce expecto. Expecto autem ut intelligam quid sit ipsum signum de quo tantopere hoc loco agimus.
spacer 8. ROB. Habebis id quidem. Ut enim heri feci, non me ita interpellabis quin ad rem nostram naviter revertar. Sed modice agas, precor, ut ne tricari potius quam disputare videamur. Signa divina sunt testimonia verbi Dei, quae per miracula corrobantur, de quibus apostolus meminit ad Hebraeos scribens, blue Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum primum ennarari coeperit per ipsum dominum, ab iis qui audierant in nos confirmata fuit, attestante Deo, et signis et prodigiis simul, variisque virtutibus et spiritus sancti distributionibus, iuxta ipsius voluntatem. Hinc igitur cognoscere licet in visionibus quas divinas censemus oportere inesse verbum Dei, id est de salute animae agi, et secundum verbum ut plurimum signa sequi. Et hae sunt visiones quae contigerunt in Mose, Petro et Paulo, quorum exempli causa nuper mentionem fecimus, qui dono sancti spiritus ac pietate et innocentia muniti de verbo Dei vaticinati sunt. At visiones daemonum sine verbo, sine signis, ab illis expectato qui multa vitae ignavia, item ficta bonitate armati, de rebus humanis Deum stulte consulunt, quibus quia ita merentur daemones responsa dant.
spacerPOLY. Iam teneo, ita omnia perspicua fecisti quid intersit inter visiones et quibus id signis internosci queat. Sed hinc scrupulum iniecisti qui me male habet.
spacerROB. Quid istud est?
spacerPOLY. Dicam. Tute hesterno sermone ostendisti malos homines interdum vera praedicare, illudque exemplo Balaam probasti. Ipse ergo nunc quaero, num illaa dona, illa signa quibus tam praeclare docuisti, veros prophetas imbui munirique fuerunt data Sibyllis? Quarum carminibus tam Lactantius Firmianus quam divus Augustinus blue tradit multa praedicta fuisse quae ad nostram pertineret religionem. Aut Balaam, Saul et Caiaphae pessimis hominibus qui futura, et illa quidem minime vana, effata sunt?
spacer 9. ROB. Quid est cur ista de me quaeras? Qui omnino tantam rem me nulla facultate attingere vel explanare posse confido. Sed nec facile eius esse, qui reprehensionem doctorum aut prudentum vereatur. Quippe si talia certo scirem, profecto essem quasi apostolus Paulus, blue qui in tertium usque coelum raptus audvisse se ait quae fas non foret homini loqui. Quapropter ego ut homunculus unus e multis blue non astringam meam fidem, qui cum probabilia coniectura sequens ultra quo progrediar non habeam, te contentum volo divi Ambrosii in nostra theologia probatissimi responsis, qui ea quae percontaris et scire aves, ac cuiusmodi sint abunde exponit. Is itaque in commentariis in epistolam Pauli ad Corinthios primam blue de Sibyllarum vaticinationum ratione sic edisserit: Est enim inter mundanos spiritus potior, ut solet coniecturis quae mundi sunt divinare, quem Pythonem appellant. Hic est, qui per verisimilia fallitur et fallit, hic est qui per Sibyllam locutus est. Et subiicit, Ad Dei gloriam prophetatur, sicut dicit David propheta, “Ad Dei gloriam prophetatur. Non nobis, domine, non nobis sed nomini tuo gloriam.” blue Nam et Balaam prophetavit cum propheta non esset sed hariolus. Et Caiaphas prophetavit non merito, sed dignitate ordinis scerdotalis. Et Saul prophetavit, cum iam inobedientiae causa spiritu malo fuisset repletus, sed propter Dei causam non posset comprehendere David, quem occidere volebat. Verum idem libro epistolarum suarum 6 ad Chromatium blue multo luculentius rationem eiusmodi reddit, ita scribens, Sed nec augurator augurii in Israel, secundum legem Dei. Quomodo ergo Balaam prohibitum se oraculo Dei dicit, ne vadat ad maledicendum populo Israel? Et infert, Unde isti oraculum Dei, quod futura manefastavit, qui augur erat? Si oraculum Dei loquebantur, unde meritum divinae aspirationis assumpserat? Sed non mireris infusum auguri a domino quod loqueretur, quando infusum legis in evangelio etiam principi synagogae, uni ex persequentibus Christum. Quia oportet unum hominem mori pro populo. In quo non prophetiae meritum, sed assertio veritatis est, quo perfidia concredentium vocibus suorum augurum redargueretur. Ideo Balaam ille Chaldaeus adscitur ad fidem ut Chaldaeorum superstitio contisceret. Non igitur confitentis meritum, sed vocantis oraculum est, revelante Dei gratia. Hactenus Ambrosius.
spacerPOLY. Perapposite recitasti ista omnia, quibus iam satis constat Dei nutu eos malos vates divinasse. Sed aliud intelligere cupio, an illi acceperint idem lumen, idem donum, atque veri prophetae solebant.
spacer 10. ROB. Quidni, cum Ambrosius, ut tibi nuper exposui, dicat, ut eius verbis utar, Balaam non expertem meriti divinae inspirationis. Caeterum id raro accidisse legimus, at syncere nunquam, quin fraus ex altera parte metuenda foret, id quod Ambrosius attestatur, ibidem dicens, Quid igitur contraxit offensionis/ Nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur. Tentabatur ego Balaam, non probabatur. Erat enim plenus fallaciae ac doli. Haec ille. In eodem fuit vitio Caiaphas, qui ut Christum perderet iudicavit unum hominem, servandi populi causa mortem afficiendum.
spacerPOLY. Cuncta nimirum recte, ita ut pene ad exitum venerit omnis quaestio. Veruntamen aliud a te percontabor. Antea dixisti Ambrosium affatim de Sibyllarum carminibus disserere, postea adduxisti eius testimonium, in quo tantum unius Sibyllae mentio facta est, perinde quasi sola una Christi praeconium cecinereit.
spacerROB. Acriter nempe sapis, animadversisti illud?
spacerPOLY. Atqui animadverti, et quid sibi velit ista tua transitio dic, sodes, nisi molestum est.
spacerROB. Audeo me posse tibi rem declarare, si memoria non defecerit, neque gravabor. Itaque hoc habeto cognitum, inter se authores tam de nomine patriae et numero Sibyllarum dissentire, quam cuius carmina sint quibus de re Christiana testimonia dicta acceperimus. Alii, teste Augustino, De Civitate Dei libro XXVIII blue id opus Sibyllae Erythraeae, alii Cumanae assignant.
spacerPOLY. De his satis, maiora moliamur quae a primo praetermissa sunt, cum praesertim nihil sit quod vereamur\ ut dies nobis satis sit ad id disputandum.
spacerROB. Ecquid moliris quod maius appellas? Vis tuo iure iocari, qui paulo ante dixeras ad exitum venisse nostram disputationem?
spacerPOLY. Disputationem inquis? Non habes in memoria, dixi enim quaestionem. Sed nunc, uti saepe usu venit, alia mihi quaestio oborta est, tuo iudicio discutienda.
spacerROB. Propone, postquam ut videre videor, noster magis integrescat quam senescat sermo, necesse est.
spacer 11. POLY. Faciam id quod tibi, ni fallor, valde probabitur. Hactenus de prophetia non pauca dicta sunt, sed unde illa orta sit nullum verbum. Quare omnis iste noster labor facile reprehensionem incurret, nisi illud prius explicaverimus quam hinc digrediamur. Nam omnis quae suscipitur de aliqua re disputatio debet ab origine eius rei inchorai, ut eiusdem rectam definitionem afferre possit.
spacerROB. Illud, parce quaeso, tua culpa praetermissum est, qui, vix una quaestione absoluta, ecce tibi alteram subiungis.
spacerPOLY. Verum dicis, sed id mihi non vitio, imo atque adeo laudi (absit arrogantia verbo) dandum videtur. Nam pridie ita noster institutus est sermo ut hodie a nullo certo inductus exordio faciat, ut mihi passim Peripateticorum in mentem veniat, quorum consuetudo in disputando, quemadmodum Cicero in Tusculana secunda testatur, blue fuit ut de omnibus rebus in contrarias partes dissererent, quo sic maxima dicendi esset exercitatio. Ita mihi faciendum duxi, tui colloquii perfruendi causa. Etenim nisi ego te hisce captionibus, alias aliis, et eas quidem contrarias subiiciendo, in disceptatione detinerem, iam surrexisti finemque disputandi fecisses.
spacerROB. Fateris ingenue extra iocum, ut puto, tuas iucundas artes, quas ipse facile patior cum videam tibi secundum hunc sermonem nostrum nihil esse esse familiarius gratiusve. Sed surgamus, quaeso, atque quod restat ambulando tractemus.
spacerPOLY. Fiat. Sed leviter incede ne fatigere neve calescas, quo extremum nostri sermonis actum tuo commodo agere possis.
spacer 12. ROB. Ad rem aggredior, sed iamiam sudare incipio ob gravitatem oneris quod intempestive imponis. Expectas prophetiae originem? At quis pro certo dicere audebit? Accipe definitionem prius. Prophetia autem est rerum futurarum praedictio, quae nulla humana opera, nulla cura, nullo denique conatu, quia, quemadmodum Vergilius ait, blue nescia mens hominum fati sortisque futurae nota fieri potest. Ac ita cognitio futurorum non statim impedentium (nam, ut heri disputavimus, ex naturali diviatione, per coniecturas et experimenta, imminentes procellas quibusdam signis praesentimus) ex Dei voluntate, vel potius clementia pendet. Nam quid in ea re potuisset sua opera, labore, aut studio excellere David, qui fuerat pastor et postea rex bellicosissimus? Aut Amos itidem pastor? Aut Hieremias puer? Et longo post tempore apostoli fere omnes idiotae homines?
spacerPOLY. Contra ac tu affirmas, sunt qui id divinandi munus animae ascribant, quod illa, uti Plato sentiebat, blue ex suis initiis vim quandam ab animae idea, quam nos speciem appellamus, adiutam praesciendi futura habeat.
spacerROB. Istud nostri theologi, et in iis Augustinus in primis, pernegant, blue cum anima nequeat semper divinare quando vult. Quid quod Peripatetici omnes accedent eodem, volentes animam instar nudae tabellae in qua nihil informatum sit, copulari corpori, et eam nihil ordinaria vi naturae posse cognoscere, nisi per sensus et phantasias intercedentes? Siquidem, quemadmodum Augustinus de definitione fidei tradit, blue satis constat animam corpori statim ut est formatam, Dei iudicio, creatam ad punctum temporis, coniungi, ut ita factus homo in utero ex anima et corpore constans vivere incipiat, ac ita vivens egrediatur plenus humanae substantiae ex ipso utero, et postea, uti anima ratione, ita caro sensibus in dies singulos magis augeatur. Ad illud Lucas evangelista de Christi pueritia loquens allusit: blue Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum atque homines. Igitur nemo homo sua opera vel labore, sed Dei beneficio, prophetiam consequitur, id quod apostolus Petrus affirmat, blue scribens eam olim non ex voluntate hominis sed a spiritu sancto allatam.
spacerPOLY. Ad superioris tui promissi partis epilogum subtiliter, copiose, dilucide, feliciter pervenisti. Nunc posteriorem absolve.
spacer 13. ROB. In promptu est, ad idque nitimur. Prophetae iam inde prope ab initio orbis conditi esse coeperunt. Abraham enim, ut est in libro Geneseos cap. xx blue a domino propheta vocatur, iubente Abimelech regi,qui Saram eius uxorem rapuerat, Nunc ergo redde viro suo uxorem et orabit pro te, quia propheta est, et vives. Propheta utique fuit Abraham, ut infra intelliges, si sermo de ea re inciderit.
spacerPOLY. Incidet, non dubites. Nam ego ad id loci te perducam ut sis ex occasione data apposite illud explicaturus.
spacerROB. Fortasse faciam. Item dominus Mosi ait, Ecce constitui te deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. In Exodo cap. septimo ea est historia. blue
spacerPOLY. Et hoc prophetiae initium?
spacerROB. Hoc nempe.
spacerPOLY. Atqui adhuc me incertum rei fugit, quando Abrahae primo, ut dicis, prophetae officium illud tributum fuerit.
spacerROB. Si isto modo volueris singularum rerum tempus et causas desiderare, non modo cognoscendi sed ne quaerendi neve dubitandi quidem finem reperiemus, tamen et hoc demonstrabimus. Abraham per visionem dominus iam inde a principio alloqui coepit, cum eum in Chanaam ire iusserit, praedixeritque fore ut eius genus postremo possideret eam terrae partem quae a Nilo Aegypti flumine ad Euphratem pertinet. Item circuncisionem ac multa alia mandarit quae per eum Hebraeis nunciata curataque voluisset. Nota est historia in Genesis libro.
spacerPOLY. Satis est. At postquam ortum divinae visionis a fonte repetivisti, consentaneum est ut simul quaeramus quid causae fuerit quamobrem Deo placuerit sua arcana per eum modum mortalibus reserare, quae ipsorum intelligere maxime interesset.
spacerROB. Ego vero isthuc neque humani ingenii quaerere neque investigare esse existimo. Quis enim, ut Esaias dicit, blue consiliarius domini fuit?
spacerPOLY. Suspicor prophetas fuisse quibuscum, sicut tute nuper uno vel altero loco demonstrasi, Deus sua communicavit identidem consilia, de quibus mortales monitos a primo voluerit. Quare explica atque excute huius rei intelligentiam tuam.
spacer 14. ROB. Certe venit mihi in mentem hoc momento Amos prophetae, blue qui eius rei causam reddit ita loquens: Non faciet dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum ad servos suos prophetas.
spacer
POLY. Patefecit Deus omnia secreta sui prophetis?
spacerROB. Recte tu porro interrogas, ut non sit quod posthac haesitemus, propterea audias. Haud equidem cuncta Deus significat prophetis quae in caelo agat vel quae iam egerit, sed quae in terris sit acturus, quae ad hominum salutem pertineant, si audierint, si crediderint. Sic Noe edoctus cognovit futurum diluvium, sic Abraham intellexit excidium Sodomae et Gomorrae, sic Ioseph de futura septem annorum fame est factus certior, sic denique Esaias praedixit fore ut Christus ex virgine nasceretur atque morte sua nos ab interitu vindicaret.
spacerPOLY. Ecquid, rogo, movet Deum ut talia mortalibus significanda ante curat quam incidant?
spacerROB. Cum clementia, tum iustitia. Pro sua enim benignitate Deus, ut divus Hieronymus in commentariis in Amos affirmat, blue semper futura praenunciat ne cogatur inferre supplicia, siquidem eos quos poenitet ac certa fides habet delectat, fovet, tam clementiae est servare quam iustitiae, punire eos quos iuvat in culpa vitioque esse. Iam habes de visionibus sacris quae postulasti.
spacerPOLY. Ita prorus, sed plus desidero. Usque eo meum animum tuus lactat sermo ut semper eius copiam sitiat.
spacerROB. Si ita feceris, tantum aberit ut hodie vel coenatum aut cubitum hinc discedamus ut nobis etiam ad multam noctem vigilandum putem, quod fortasse de industria facis ut ita me una pariter coena fraudes ataque rei tuae familiari consulas, ut ne tibi sim sumptui.
spacerPOLY. Tuis facetiis ac festivitate utare licet, est profecto res non minimi momenti in qua aliquid temporis ponamus par est, quo omnis divinarum visionum ratio rite pertracta dici possit, quod pace tua fiat quaeso.
spacerROB. Exprome tandem quid illud sit antequam longioris sermonis capiat satietas.
spacer 15. POLY. Reperio olim moris fuisse deorum vatum ut tribus modis responsa darent, verbis, signis et scriptis. Primum ponit modum Vergilius, libro Aeneidos tertio, cum facit Aeneam consulentem Thymbraeum Apollinem de suo itinere. Nam aa Iove summo deo caetera futura docebantur, quod Harpya Celaeno testatur canens: blue

“Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis               
Et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.”
Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,           
Liminaque laurusque dei, totusque moveri
Mons circum et mugire adytis cortina reclusis.
Summissi petimus terram et vox fertur ad auris:
“Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto              
Accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
Et nati natorum et qui nascentur ab illis.”

Altero idem Helenum introducit utentem, qui suis Troianis signum certe salutas dat, aiens Nate dea. Et subiungit: blue

Pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
Aequora et Ausonio possis considere portu
Expediam dictis.

spacer 16. Et subiicit:

Signa tibi dicam, tu condita mente teneto.
Cum tibi sollicto secreti ad fluminis undam,
Littoreis ingens inventa sub ilicibus sus
Triginta capitum foetus enixa iacebit,
Alba solo recubans, albi circum ubera nati,
Is locus urbis erit, reqies ea certa laborum.

De tertio idem meminit quum apud ipsum Helenus admonet Aeneam red ut ad Sibyllam adeat: blue

Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,
Divinosque lacus et Averna sonantia sylvis,
Insanam vaatem aspicies, quae rupe sub ima
Fata canit foliisque notas et nomina mandat.
Quaecunque in foliis descripsit carmina virgo
Digerit in numerum.

Et in sexto rem quoque ita tangit: blue

spacerspacerspacerFoliis tantum ne carmina manda.

Quae cum ita essent, a te porro sciscitari lubet an illi prophetae magni Dei nuncii fando futura sint istos vates imitati?
spacer 17. ROB. Quomodo quis alterum imitari potest quem ipse aetate praecurrerit? Non erant propemodum dii gentium, nedum eorum oracula, quando Moses summus propheta coepit et verbis suos Hebraeos docere arcana Dei et signis ad credendum inducere, ac scriptis legibus ad bene beateque vivendum instituere, quemadmodum passim in Exodo est. Igitur vates deorum non modi huius praedicendi futura autores, sed imitatores dicito, cum modus ille a principio apud Iudaeos ita increbuerit ut posteriores prophetae etiam observarint. Nam, ut de aliis sileamus, Helias multa verbis, non item scriptis, non pauca quoque Helisaeus denunciavit regibus, sicut libro Regum quarto patet. Per signa ii quoque prophetae sua oracula identidem protulerunt. Helias enim cum Helisaeus eum postularit ut sibi duplicem spiritum relinqueret, signum dedit quo intelligeret se optati compotem factum, dicens, blue Si videris me, quanto tollar a te, erit tibi quod petivisti; sin autem non videris, non erit. Nota est historia eodem libro cap. 2. Helisaeus itidem certo signo praedixit regi Ioae futurum ut toties magnis cladibus Syriam afficeret quoties iaculo terram percuteret, qui ter coram id fecit, terque postea Syrios vehementer afflixit. Mandavit vero scriptis suas vaticanationes in primis Esaias compluresque alii. Atque ita prophetae ante deorum red vates olim aut vocibus aut signis aut scriptis futura praedixerant, quos ipsi postea vates insani fallacesque mortales credulos decipiendi causa in divinando sunt imitati.
spacerPOLY. Nunc certe fateor mihi plena manu satisfactum esse, teque rem accurate, copiose ac docte confecisse.
spacerROB. Satis tibi feci? Ita me dii ament, quemadmodum gaudio tuis optimis post hominum memoriam studiis me obsequi, quae tam ad valetudinem quam ad voluptatem valent, quandoquidem ea de causa ad te diverti, ut postquam aliquantum quieram animum relaxarem, quod facio ita ambulando disputandoque, et quidem melius quam venando aucupandove, id quod vel facere potest qui infra omnes infimos homines esse censetur. Quare miror nostram nobilitatem in venatione tantum esse, in eaque se a pueris exercere, praequae permulti reliquas bonas artes parum student. Quocirca tibi multum debeo quo fecisti ut rusticando me ad istum sermonem accomodaverim, qui nobis summae laetitiae commodoque fuit.
spacer 18. POLY. Faciemus hoc idem cras et quot dies erimus hic in nostra villa, postquam, ut video, nihil est quod malis, qui minime gravaris mecum diutius sermocinari.
spacerROB. Minime gravabor si disputando recta incesseris via. Hactenus enim tot ac tanto incoepto de prodigiis sermoni antevertisti ut nunc revolvamur eodem necesse sit, si volumus praestare quod a principio nobis faciendum statuimus.
spacerPOLY. Istud commodum fiet. Scrupulis enim omnibus ex via remotis, non offendemus. Sed ad somnia revertamur, ut qualia sint concludamus. Deinde de prodigiis totus erit sermo hodiernus crastinusque. Et primum omnium occurrit illud Ioseph Iacob filli somnum de quo Iosephus libro Antiquitatis secundo blue meminit. Is enim cum aliquando triticum cum fratribus messuisset per per quietem nocte insequenti vidit suum manipulum stantem coli a manipulis quos fecerant fratres. Item solem et lunam et stellas numero undecim secundum terram sibi ad pedes iacere honoremque habere. Ac postridie ea visa pariter patri atque fratribus patefecit. Ita sane evenit: haud multo post pater Iacob cum tota familia in Aegyptum ad Ioseph, quem audierat apud Pharaonem in summa se gratia posuisse, ivit, qui iampridem illud fore coniecerat, sic somnium interpretatus ut luna et sol parentes essent quod iste gignat, ille nutriat, et stellae undecim fratres (tot enim erant) qui aliquando Ioseph suspicerent, observarent, colerent. Aliud subiiciam, Pharaonis videlicet visum, cuius idem Iosephus meminit. Ille vidit septem boves pingues totidemque macras, item septem spicas plenas totidemque inanas. Eius somnii a Ioseph facta est interpretatio, annos septem in annonae vilitate, ac totidem in summa caritate futuros. Item vel Nabuchodonosoris regis Babyloniae somnium praeteribimus, qui vidit statuam capite aureo, brachiis argenteis, ventre aereo, pedibus ferreis, et lapidem e monte dimissum contrivisse statuam, eum vero usque eo crevisse ut vix a tota terra caperetur. Daniel propheta ex eo somnio prospexit futurum ut, caeteris regnis, etiam Romanorum, paulatim debilitatis ac postremo deletis, solus lapis ille immobilis extaret. Sic fuit, quando Christi, quem, ut est in Psalmo 117, blue lapidem vocant, et eum Iudaei ut aedificatores humani repudiarunt, omnia potestate tenentur.
spacerROB. Perorasti, ne ego interpellavi. Quorsum aut quatenus, per deos, ista? Certum erat de prodigiis agere, tu tamen muneris oblitus ad somnia sive insomnia (nam quid intersit ex gramm=aaticis non video) reverteris, quae alias attigimus.
spacer 19. POLY. Nihil profecto de via erravi, imo dedita opera ea recitavi insomnia per quae tam vera quam magna portendi audio, adeo ut merito prodigia dici posse rear. Quare rogo oroque ut eorum oracula explanes.
spacerROB. Quid opus est interpretatione, quando in illis duobus omnia aperta sunt? In altero enim, teste divo Ambrosio, blue de Christi servatoris mysteriis agitur, in altero, ut Origines ait, benignitas Dei declaratur, qui noluit Israelitas, quos conservandos decreverat, fame suffocari. In tertio, si quid tectum erat ipse planum fecisti. Caeterum postquam a proposito aberravimus, praestaret, puto, ut quaereremus qualia et unde sint somnia, et ea re quam brevissime disputata, pergere ad instituta.
spacerPOLY. Macte virtute. Quam maxime me afficis laetitia, cum tibi in promptu sit id quod a te vehementer cupio, quo sane haud mihi, quod sciam, est quicquam antiquius.
spacerROB. Duplex somnioru genus tradunt, unum divinum, alternum humanum, et iis etiam tertium addunt, ut ita dicam, daemonicum. Divinum non modo nostri theologi approbant, sed ante eos Homerus in primo Iliados,blue καὶ γὰρ τ᾿ ὄναρ ἐκ Διός ἐστιν. Item Plato et Aristoteles somnia a Deo mitti censuerunt, et ea quidem, ut ipsi Aristoteli in libro De Divinatione per Somnium placet, sapientibus ac vigilantibus tantum, qui id ea se causa suspicatus est quod muta quoque animalia, quodquem stultum vulgus somniaret. Ab eo non multum discrepant nostri, qui volunt visa mitti a Deo certis hominibus electis, non generatim omnibus. Ita, ut tu nuper demonstrasti, item Ioseph somniavit, ita reges illi Aegyptius et Babylonius divina hauserunt per soporem oracula, ita magi, ita Ioseph vir Mariae virginis per quietem moniti sunt ut illi ad Herodem non redirent, et iste cum puero Iesu ex matre se in Aegyptum reciperet, quemadmodum est apud Matthaeum evangelistam. Verumenimvero Posidonius, sicut scribit Cicero, blue tribus modis censet deorum appulsu homines somniare: uno quod animus per sese praevideat, quippe qui deorum cognatione teneatur; altero quod plenus sit aer immortalium animorum, in quibus tanquam insignitae notae veritatis appareant; tertio, quod ipsi dii cum dormientibus colloquantur. Haec de divinis somniis. Humanorum vero, id est naturalium somniorum causam non unam omnino afferunt authores antiquissimi. Socrates enim apud Platonem blue omnem vim animi in tres dividit partes, et unam vult mentis et rationis participem, aliam in qua agrestis quaedam feritas insit, et tertium in qua existat ardor et voluptas.
spacer 20. Quae cum ita sint, concludit alteram partem, dum prima sopita languet immoderato obstupefacta potu atque pastu, exultare in somnio, iactarique et ei a mente atque vacuae obiici omnia visa tetra, impura, crudelia, quod videatur cum matre aut bellua corpus miscere, aut aliquem trucidare aut cruciare, et id genus multa turpiter facere. Contra primam partem animi, se tertia sedata fuerit et quis salutari moderatoque cultu atque victu se quieti dederit, tum agitatam erectamque ad consilum ac saturam bonorum cogitationum epulis, se vegetam acremque ad somiandum praebituram, et sic futurum ut ei visa quieta occurrant, tranquilla atque veracia. Igitur Plato iubet ita ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo Pythagoras fertur interdixisse ne sui discipuli faba vescerentur, quod ille cibus habeat magnam inflationem, contrariam tranquillitati mentis vera quaerentis, quia cum animus est sevocatus a societate cogitationeque corporis tum divinat, illudque magis facit appropinquante morte, id quod experiuntur qui sunt quopiam mortifero morbo affecti. Imo si velis magis minusve somniare, a Plinio edocabere, blue qui lib. 28, autore Fabiano, tradit somniari plurimum supino cubitu sed prono nihil, sicuti verius somniari aiunt post mediam noctem. Horatius in fine primi sermonum libri, blue Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, cum somnia vera. At Aristotles dicit naturalia somnia identidem fortuito temerarieque incidere, quorum tria ponit genera in eo libro quem De Somno et Vigilia scripsit: blue primum quod causa, alterum quod signum existat eorum quae praevidentur, tertium, quod accidens vocat, quando neque causam neque signum insomnium dat. Exempli grati: per somnium video Italiam reptente ardere bello, perinde ac acciderat. Ea nocturna visio ut belli causa non est, nec item signum. Caeterum in aegrotantium somniis maxime apparent ut affectionum animi aut corporis indicia, quae medici periti cum primis observant. Causae autem rei futurae ita existunt ut si quis Romam petendam statuerit et illius consilii, quanquam eius specie in sensus interioris sede locat, immemor factus, postea somniaverit meditatum negocium agere, et sic admonitus iter Romam susceperit, tum tale insomnium itineris faciendi causa fuisse constabit. Atque sic somniorum alia causam, alia signum, alia neutrum illorum praebere dicuntur. Ad fortuita insomnia redeo, quae ita accidunt ut cogitationes nostrae diurnae esse possint causae quare eadem noctu agitemus, quemadmodum fieri ut quae somniaverimus sint principia earum rerum quas secundum quietem molimur, mente facta quasi via ad eas se actiones futuras accommodante, in quarum ante simulacris per somnum versata fuerit.
spacer 21. POLY. Perplacent omnia, et praesertim quae ex Socrate exposuisti. Sed secundum istas tuas regulas non percipio unde falsa esse possint somnia.
spacerROB. Pugnantia inter se, bona tua venia dictum sit, garris, qui tricari videris cum ais cuncta placere et ignorare errorem in insomniis, perinde quasi nihil falsi, nihil ficti, nihil vani per vigiliam cogitemus, meditemur, remur, cum paulo ante probaverim actiones diurnas plurmum nocturnalium esse exemplar.
spacerPOLY. Idipsum recte notavi, sed non satisfacit. Sexcenta mihi visa bis viginti annis occurrerunt dormienti, quorum imaginem nullam animus meus vidit nunquam. Ex quo cum poeta consentio, qui de re vere canit, blue

Sed falsa ad coelum mittunt insomnia maanes.

spacerROB. Imo idem alibi affirmat somnia sequi actiones nostras cum facit Didonem, amore sauciam, anxiam, perculsam, ita Annae sorori loquentem,

Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?

Atqui miror eiusmodi visa tibi occurrere, qui dies noctesque in literis versaris, quando tales, teste eodem Aristotle, blue non nisi suis virtutibus digna somniant.
spacerPOLY. Me equidem totum, ut ais, iampridem istis studiis dedi, in iisque maxime acquiesco. Sed fateor nonnunquam rei domesticae cura angimur. Nam habemus domi istos nostros ministros prope semper ociantes. Ecquid enim aliud apud nos sacerdotes facerent? Qui cum, ut moris est, praelongibus ensibus atque scutis continenter alligati sunt, nesciunt stare loco, ac aliquando altercantur, rixantur, et quia tales apud nos, uti scis, domino ornamento sunt, idcirco eorum molestias necessario devoramus.
spacerROB. Id certe causae est quamobrem minus tibi convenientia saepe somnies, quandoquidem, ut aqua valde mota aut nullam imaginem aut informem reddit, ita concitatus animus nihil synceri per quietem cernit.
spacer 22. POLY. Ergo nebulonibus ac fatuis, qui ab omni cura vacui sunt, visa obiiciuntur veriora?
spacerROB. Non dicas veriora, sed minus multa. Atque ita habeto eos qui somniant aloquoties vera somniare. Etenim quis adeo artis est rudis qui si tota die iacultus fuerit non attingat aliquando scopum? Quapropter non eo inficias falsa mitti nobis somnia, sed vel tibi dico, cum Cratippo, blue qui ita usus est oculis ut vera cerneret, eum habere sensum oculorum vera cernentium; e contra, qui oculorum visu est deceptus saepe falsa cernere. Et quia nemo non oculorum visu (qui fallacissimus est) decipitur, ita somnia, praeter divina et, si libeat, quaedam naturalia, quorum nostrae actiones umbrae existere possunt, vana omnia habenda, cum fortuito saepe accidant sic ut, veluti ebrii, saepenumero somniemus impura omnia, uti ante ex Socrate collegimus, aut quae nunquam visa sint. Unde natum ut qui errant, delirant, insaniunt, eos somniare dicimus. Quapropter Moses sapienter lege sanxit ne observarentur somnia, quandoquidem ita generatim (semper divina excipio) inania reperta sunt, ut ex eorum observatione pauca admodum respondere eventa collegerit superstitiosa antiquitas.
spacerPOLY. Effare palam, putas naturalia somnia excludenda necne?
spacerROB. Si naturalis sit causa, cur putarim excludenda vel damnanda? Cum natura, ut divus Ambrosius, De Fuga Seculi ait, blue boni operis magistra sit. Exemplo positum sit: ego cogito, statuo, delibero cras ire rus; si hac nocte me rus iturum somniavero, cquid hic novi erit quod observem, nisi ut faciam quod decreverim? Aut si turpe facinus facere putarim et tale quid sese mox mihi dormienti obiecerit, quid mirum? Verum vel mihi bono esse poterit, cum si sapiam, ea sceleris imagine motus, tum debeam a facinore abhorrere. Ac natura sic boni operis magistra. Proinde non est quod me istis quaestiunculis moreris.
spacerPOLY. Missa haec faciamus, ut tibi detur quod opere poscis tanto. Caeterum unum postulo, quid sit quamobrem visa interdum multis tegantur involucris.
spacer 23. ROB. Id, si divina sint, fit ut qui intelligit sic cognitum habeat se divino afflatum lumine, quando semper lumen adest in divinis somniis, declarans quale sit Dei mandatum. Sic Ioseph intellexit somnio motus sibi cum puero et matre illius fugiendum primo quoque tempore in Aegyptum. Sic magi perceperunt ad Herodem sibi non redeundum esse. Sin naturalis causa non insit atque non facile percipiat, iam certo sciat daemonum artificio ea obiecta esse visa. Ac istud est tertium somniorum genus, quo bene multi irretiuntur nisi prudenter caveant. Habes quod quesivisti. Iam tuo fungere munere.
spacerPOLY. Nunc tua opus est virtute, cuius, autore Cicerone De Officiis, blue interest in primis perspicere quid in quaque re verum, syncerum, consentaneum, et consequens sit, id quod maxime poscit prodigiorum ratio, quam ut tandem rite reddas, omnibus tibi nervis contendendum laborandumque arbitrare. At ipse illud primum omnium proponam quod a Iosepho, Antiquitatis Iudaicae libro V commemoratur. blue Cum enim reges Ammoreorum numero quinque, iunctis pariter armis ac viribus, bello peterent Gabaonitas, Iesus Hebraeorum dux amicis (paulo enim ante Gabaonias in foedus receperat) suppetias laturus dum in reges movebat, ecce subito, Dei nutu, nimbus cum saxorum grandine crebris fulminibus in eos exortus est, et inde cum fugientes miraculo territos Iesus persequeretur ut eum dies non deficeret sol aliquandiu stetisse dictur, adeo ut memoriae apud Hebraeos proditum sit nunquam post homines natos longiorum extitisse diem.
spacerROB. Nego istuc prodigium dici posse cum, uti ais, divino nutu factum sit, et quod nihil portendi quisquam iudicare potuit, cum repente inciderit eventus. Ex quo miraculum potius auxiliumve divinum per tempus latum appelles licet, quod facit ut de eius causa reddenda meum nihil esse rear hoc loco agere, quinimo mitte deinceps miracula narrare, ut ne dicamur temerarii quod videamur velle arcana Dei perscrutari, qui nos talia non scire sed mirare voluit.
spacer 24. POLY. Faciam quod iubes, et ut felix faustumque sit, principium narrandi dabit prodigium condendae Atheniensium urbis, unde Cicero in oratione Pro L. Flacco blue ait humanitatem, doctrinam, religionem, fruges, iura, leges ortas atque in omnes terras distributas putari. Siquidem ubi Cecrops in Attica regnum obtinuit, fertur olea in arce illa quae postea Palladi dicata est sponte enata, et fons haud procul subito erupisse, atque iis prodigiis commotus rex ad Delphicum misisse oraculum, responsumque datum oleam significare Minervam, quod ea arbor in eius tutela esset, et aquam Neptunum, in civiumque manu esse ex utrius nomine urbem novam appellatam vellent; atque inde habitis comitiis muleres, quibus apud Atticos per leges perinde ut viris licebat suffragium ferre, superasse numero virorum partem, ob eamque rem a Minerva, quam Graeci vocant Ἀθηνᾶν, id est Athenam, esse Athenas nomen urbi inditum.
spacerROB. De qua fece ista hausisti? Narrasti fabulam vel historiam prodigii?
spacerPOLY. Fabulam, quia scio tu nugas stomachari, de industria omisi, quam poeta in primo Georgicorum tangit, ita invocans: blue

spacerspacerspacerspacerTuque, o cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti.

Et paulo post, oleaeque Minerva inventrix.
spacer
ROB. Si historia est, non fuit prodigium. Equid enim causae ortus eius arboris existere potuit cur suspicarentur aliquid de nomine imponendo novo oppido esse praenunciatum, cum quotidie videamus eiusmodi arbores, quae nucleis vel baccis seruntur, in alienis locis nasci, ut nucem in quercu, laurum in ceraso, cerasum in moenibus, semine in ea loca aut in aliquas corticum rimas casu ab avibus deportato vel humana vi proiecto, et tamen nullum inde eventum sequi? Item ubi locorum non manant fontes si terra, quae foeta est aquis, parum fodiatur? Quare non video in ea re aliquid inesse praesagii. O caecitatem vere amentium hominum! Ita Minerva, olea in alieno loco nata, ita Neptunusm fonte subito scaturiente admonitus, Atticam suius muneribus honestavit? Fuit illa nempe ars, fuit daemonum qua Cecrops circumventus eos de re minime quaerenda, utpote quae nullam addubitationem afferre debuisset, stulte consuluit. Paratus es, cerno, illud mihi opponere, Plinium libro Naturalis Historiae XVII in prodigiis habere, blue si arbores in suo non crescant solo.
spacer 25. POLY. Eram sane. Nam ille tradit prodigio fieri ex dulcibus poma acerba aut dulcia ex acerbis; ex caprifico ficum, ex olea oleastrum. Item arborem in Cumano subsedisse, et inde magnos rerum motus bellorum etiam civilium sequutos.
spacerROB. Bella mehercule eventorum praedictio, perinde quasi non liceat in dies singulos videre laetas sterilescere arbores ac steriles rursus foecundas fieri si in pingue solum transferantur, id quod demonstrat Vergilius libro Georgicorum secundo: blue

Sponte sua quae se tollunt in luminis auras,
Infoecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt,
Quippe solo natura subest, tamen haec quoque si quid
Inferat aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint sylvestrem animum, cultuque frequenti
In quascunque voces artes, haud tarda sequentur.
Necnon et sterilis quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet.

Item non constet, magnis aliquoties ortis imbribus, passim fieri in agris labem, terrasque desidere ad infinitam altitudinem, ac villas, nedum arbores, in illum hiatum saepenumero corruere? red Quae cum ita sint, similiter levitatis iudicio esse talia observare, indeque rerum eventus, quorum in iis haud ullae existere potuere causae, metiri, ac quorsum pusillus culex tendat iter, dum acerbe stridens mediis fervoribus, circum Padi ripas volitat.
spacerPOLY. Ad alia transeamus. Livius libro Ab Urbe Condita 1 blue scribit Servio Tullio, qui Tarqinio Prisco Romanorum regi in regnum successerat, caput arsisse et Tanaquilem reginam prodigium interpretatam affirmasse viro futurum ut ille puer summos consqueretur honores, id quod evenit.
spacer 26. ROB. Quod evenit intelligo, at causam non reperio, quin nec quaerendum puto. Flammam enim illam pueri dormientis caput complexam Plinius assignat mirabili ignis natura, ita lib. 2 cap. 107 scribens, Quin et repentinos ignes existere, et in aquis et in corporibus etiam humanis emicuisse. Lucium Maritum in Hispania, ineremptis Scipionibus, concionantem et milites ad ultionem exhortantem arsisisse simili modo Valerius Antias narrat.blue Vide nihil hoc loco flammam portendisse Plinius dicit. Sed neque Livius Lucii Martii flammam prodigiosam probat, cum libro tertiae decadis quino sic de ea meminerit: apud omnes magnum nomen Martii ducis est, et verae gloriae eius etiam miracula addunt, flammam ei concionanti fusam e capite sine eius sensu, cum magno pavore circimstantium militum. Haec illa. Flamma ergo altera Servio regnum praedixit, altera vero Martio haud quicquam?At inquies, “Imo Martio victoriam quam de Carthagenensibus paulo post reportavit.” Respondebo istuc a Romanis militibus minime notatum, qui, uti Livius ait, flammam loco miraculo, non item prodigii habuere, et id quiddem sapienter: nam tales flammas Aristoteles Meteororum primo blue docet mira naturae vi in infima etiam regione coeli gigni, variasque prae se ferre formas. Atque hinc concludere licet illam flammam Servii vana hominum opinione prodigium regni fuisse, postquam talia naturae opera voluit vetustas non ratione, sed sola futili observatione metiri, causamque eorum dementer ducere. Nam non flamma fuit in causa quamobrem Priscus Tarquinius Servium sibi generum delegerit (ei enim filiam despondit), sed eius indoles, eius genius, quippe ille Tullio patre regia familia orto, qui Corniculi excidio pro patria fortiter pugnans interierat et Ocretia matre nobili muliere natus est, habitusque servus quod mater gravida apud Tarquinium captiva fuerit.
spacer 27. POLY. Vis illud saltem dare eam flammam iniecisse Tanaquilis animo Servii indolis praesagionem? Quandoquidem, Cicerone teste, blue in Platone futura eloquentia ex eo provisa dicitur quod ei in cunis parvulo dormiens apes in labellis consedissent. Idem quoque in divo Ambrosio accidisse memoriae proditum est. Quid quod Midae illius Phygii divitias fore immanes praedictum est quia ei puero dormienti formicae in os tritica grana congesserint?
spacerROB. Concedo, si ista omnia modo vera sunt. Nam videntur mihi belle coniecta aut, si vulgo creditur, si divino instinctu facta non negaveris. Nec obstat quod Plato et Midas nostri cives non fuerint. Etenim tantum apud Deum virtus et benefacta valent qualia in iis ambobus ille fore prospexerat ut, autore divo Augustino lib De Civitate Dei V, blue Romani sic meriti fuerint ut ipse Deus verus, quem non coluerant, eorum auxerit imperium.
spacerPOLY. Luculenter, scienter, sententiose ac verissime tu quidem, ut omnia semper, quae scire cupieram explanasti. Quare iam necessaario et sermonis et ambulationis finem faciamus. Nam, uti vides, tempore excludimur, sole se festinanter ad occasum tendente iter.

bar

POLYDORI VERGILII URBINATIS DIALOGORUM DE PRODIGIIS LIBER TERTIUS

spacerROBERTUS Istum tertium diem qui iam obrepsit ne nobis quidem vacare sinamus a disputatione, quo tandem sequundis quasi ventis huc vecti, cursum nostri sermonis de prodigiis feliciter conficiamus. Quoniam autem in oratione tua, quae haud scio quantum in se habere possit veritatis et rationis cum re superstitiosa ac vana versetur, ut insit saltem ordo, placeat illam manare a partibus quatuor, quarum una sit omnium ostentorum auguriorumque, alia motuum coeli atque terrae, tertia monstrorum ac portentorum, quarta mirabilium, quae omnia antiquitas in prodigiis habuisse videtur, quo sine ullo errore ad rationem veritatis via perveniamus a nobis iam inita. Ac si tu commodum quae coepisti persequare, et ipse simul ad ea argumenter blue licebit.
spacerPOLYDORUS Gaudeo utique praescripsisse mihi te, quatenus a me disputari velis, qui ne digitum quodem a linea discedam. Sed iam ad rem. Cum Aeneas ad Italiam aspiraverit, Anchises eius pater omen futuri tumultus notavit ex equis quos vidit pascentes. Vergilius testis, blue qui libro tertio canit:

Quatuor hic primum omen, equos in gramine vidi
Tondentes campum late, candore nivale.
Et pater Anchises: “Bellum. o terra hospita, portas.
Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.”

Romulus, orta cum Remo fratre de imperio discordia, augurio rex est declaratus, qui urbem conditam ex suo nomine Romam appellavit, quae etiamnum urbium regina habetur. Lucius Tarquinius Priscus Demarathi Corinthii filius ob seditiones domo profugus et in Hetriuriam profectus, cum Tarquiniis peteret Romam, ita accidit ut ei ad Ianiculum carpento sedenti aquila pileum sustuleri et, cum alte volasset, inde reversa capiti reposuerit. Tum Tanaquil uxor ut Tusca mulier ab ineunte aetate prodigiorum perita, omen futuri imperii ex re ea accepit, ac non multo post Priscus in Anci Martii Romanorum regis demortui locum surrogatur. Tarquinio Superbo Romanorum regi omen perpetuatis Romani imperiii subito extitisse fertur, quod dum in Tarpeio monte templi Iovis fundamenta faceret, Terminus deus, cui cum nonnullis aliis diis sacellum eo loci erat, noluerit augurio cedere. Sed et magnitudinis imperii inde omen alterum sequutum, quippe in ipsis fundamentis hominis caput integra facie repertum, quod et monti nomen Capitolium indidit. Tertium superioribus contrarium postremo regi fuit, cum anguis in regiam irrepserit, ex quo Tarquinius casum suum coniectura auguratus dicitur. Autor T. Livius. blue
spacer 2. Ad haec observatio multo celeberrima ad posteros manavit. Nam Marcus Marcellus consul, collega Tito Quintio Crispino, cum immolaret, in prima hostia iecur sine capite inventum, et Casini examen apum consedit, muresque in Capitolio aurum roserunt. Illo ipso die ambo consules iuxta Tarentum ab Annibale insidiis intercipiuntur. In quo tumultu Marcellus interfectus est. C. Domitio Aenobarbo, L. Quinto consulibus, Tybris contra quam consueverit loca plana urbis inundavit. Haud ita multo post bellum cum Antiocho Syriae rege ortum. Paulus Aemilius consul post DCX annum quam urbs condita est, iturus ad bellum faciendum Perseo Macedoniae regi omen victoriae accepit a filia nomine Tertia. Is e senatu domum rediens offendit puellam tristiculam, siciscitatusque quod esset cur ei dolor inureretur. “Mi pater,” illa inquit, ”Persa periit.” Tum pater puellam arctius complexus, “Accipio omen,” inquit filiae. red Nam catella Persa nomine mortua erat. Id fere temporis duo angues in lecto Sempronii Gracchi reperti sunt, quos ut ille comprehendit ab auruspice monitus est, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum; si foeminam, ipsi. Qui tantum abfuit ut suam Corneliae uxoris vitae salutem praetulerit ut foeminam protinus emiserit, ipse paucis post diebus e vita excessit. Huius Gracchi filius Tiberius tribunus plebis ex illo die quo est in Capitolio interfectus, offensionem pedis ut diram et mali ominis ita abhorruit ut domum redire voluerit, sed amicorum hortatu confirmatus in fatum incidit. C. Claudius et L. Petellius consules cum, ut moris erat, immolaassent victimas, iecur subito tabuit, nec ita multo post Claudius morbo, Petellius Ligurum armis interiit. M. Marcello, P. Sulpitio consulibus dum comitia fierent milvus volans mustelam raptam de Iovis cella in medium consessum patrum demisit. Eo ipso anno ubivis gentium pax parta est. Iam tum, credo, in hominum mentibus inhaeserat mustelae occursum ominosum esse, id quod hodie observatur quando reipublicae Romanae bono fuit quod illa mustala e medio sublata est, ut ne ultro citroque ad comitia commeantibus forte obvia facta, metum alicuius impendentis periculi iniiceret.
spacer 3. P. Africano, C. Fulvio consulibus Minturnis lupus vigilem laniavit. In Sicilia Romanus exercitus a fugitivis superatur. Antiochus rex cum Parthis bellum faceret, hirundo in eius tabernaculo nidulata est. Ille commisso praelio occiditur. Servio Flacco, Quinto Calphurnio consulibus bubo in Capitolo cecinit cum apud Numantiam res Romana inferior fuit. P. Plautio, M. Fulvio consulibus, bubo in Capitolio visus cum Fregellae ob factam in Romanos coniurationem sunt dirutae. M. Aemilio D. Bruto consulibus, Didius Laelius Pompeii legatus cum adversus Q. Sertorium in Hispania bellum gereret inter pabulatores occidotur, quod fatum ipse sibi timuisse dicitur propterea quod viderit accipitrem supra caput volitantem. Sergio Galba, M. Scauro consulibus, avis incendiaria in urbe visa, cum Pado ac lacus Aretino intumescente multa hominum millia obruta sunt. C. Iulius Caesar dictator illo die quo primum in sella aurea sedit, cum sacrificaret in bovis opimi extis cor non invenit, unde suum interitum praesentire potuit. M. Lepido, Munatio Planco consulibus, dum apud Philippos Thraciae urbem Brutiani milites in praelium contra Octavium et M. Antonium irent, in castrorum porta offenderunt Aethiopem, quem tametsi ut alicuius adversae rei nuncium illico trucidarunt, tamen male pugnatum est et Brutus ac Cassius duces interiere. Circiter annum salutis humanae L, Claudio principe, in Britannia simulacrum Victoriae quod Camuloduni erat subito conversum retro, quasi hostibus cederet, cum facta repente insulanorum rebellione, ad LXX Romanorum sociorumque millia caesa sunt, autor Cornelius Tacitus. blue Anno salutis MLXVII, blue cum Gulielmus dux Normaniae infestis armis Angliam attigisset, ubi in terram descendit victoriae omen accepit ex eo quod altius in harena vestigia posuerit, qui statim post, superato Haraldo rege, in insulae possessionem venit. Quid quod omen ex quavis re accipi solet? Nam ex aurium sono, bonum vel malum, ex vini salisve effusione in mensa, observatur etiamnum. Item nostrorum quoque monachorum occursus, praesertim matutinus, vulgo ominosus habetur, eaque vana opinio ubique gentium per hominum animos iampridem pervaserat. Sic si quis pulchrum infantem, pulchrum animal laudaverit, nisi continuo dicat “Deus conservet infantem” et “custodiat animal simul et divus Antonius ac Eligius,” in cuius quoque tutela sunt equi, in mali augurii loco habetur. Sed ex innumerabilibus,iam ne plura, quando reliqua omnia eiusdem generis sunt, ita ut, si haec quis refutaverit, caetera iaceant necesse sit. Tu ergo quid habes de istis dicere?
spacer 4. ROB. Perorasti pro tuo iure. Nunc ad pestiferas veterum nugas daemonumque technas pauca refellendi causa respondebimus, et ad id ominis in primis quod ais Aeneae ad Italiam se applicanti primum extitisse. Anchises equorum ostento bellum Aeneae filio cum Italis fore coniectavit, idque tu Vergilii testimonio comprobasti, nec ultra progressus ad alia transivisti. Quae, mmalum, est ista tua reticentia? Dimidiatam enim Anchisis interpretationem recitasti, callideque, ut reor, subticuisti quae ille de equis apud eundem poetam subiecerit: blue

“Sed tamen iidem olim curru succedeere sueti
Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre,
Spes est pacis,” ait.

Nota, quaeso, quae sit conveniens et coniuncta constantia interpretationis ostenti, quod in utranque partem sic vertitur ut nihil certi ostendere, nihil fidei facere possit, cum inter se valde repugnantia contineat. Nil enim est tam paci contrarium quam bellum, atque bello quam pax. Unde sequitur ut illi equi casu id temporis ita pascentes, non videantur aliud certius cuiquam portendisse nisi ventri satietatem atque herbae perniciem. Quod autem Romulus urbem Romam auspicio condidit, quid fecit aliud quam quod perspicue ostendit, se cum oculis tum mente captum existimare esse in providendis rebus augurandi scientiam et exemplum posteris reliquit, quo insanirent perpetuo? Id quod naviter est sequutum: nam tanti semper Romanis eius institutum, tametsi delirationis maleficae plenum fuit, ut illud mordicus omni tempore atque accurate retinuerint, ad vulgi magis opinionem, quam ad ullam reipublicae utilitatem, quamvis pro certo semper haberint Romulum auspiciis, Numam sacris constitutis talia civitatis iecisse fundamenta ut nunquam cadere posset. Qui ita falsis opinionibus adducti augurum quasi aeternarum rerum rectorum collegium iusque condiderunt. O vim erroris vehementem! Videamus, per deos immortales, quantum aves suo volatu, garritu, gustatu, aut cantu rebus humanis emolumenti utilitatisque attulerint, quando ipsa Romana civitas summa auguriorum obervatrix funditus contra Romuli auspicium tandem omnibus libertatis bonis, statim post septingentesimum annum quam condita fuerat, a C. Iulio Caesare eversa est. Ita Romani operam auspiciis insipienter datam luserunt. Quod longe prudentissimums Solomon blue ita usu venire scienter demonstrat, cum de homine mendaci loquitur in suis proverbis: Qui utitur red mendaciis, is pascit ventos, idem autem sequitur aves volantes. Porro ille perinde frustra laborat, qui sequitur aves volantes cum consequi nequeat, ac qui earum observat volatum, quia quorsum sint iturae nemo homo certum sciet.
spacer 5. Caeterum iam ad rationem naturalem veniamus, qua duce omnem, spero, veterum religionem eradicabimus. Siquidem belluae sensu tantum moventur ad idque solum quod adest quodque praesens est se accommodant, nihil praeter serenas turbidave tempestates, uti a nobis abhic biduum in primo nostro sermone apposite demonstratum et futurum sentientes. Quocirca aves, ut rem nostram tantum agamus, naturae inpulsu utuntur sui corporis motu ut volunt, membraque porrigunt, contrahunt, flectunt, contorquent, eaque omnia ante effciunt quam cogitent. Quae cum ita sintg, quotusquisque est adeo mentis errore affectus qui permirum videri debeat si aves aeque red hac atque illac volantes sese in unam vel alterum locum abdant? Tum a dexra tum a sinistra parte canant? Nam nostri, teste Cicerone, blue sinistra, Graeci et barbari dextra meliora ducebant. Si cum fame affectae raptim pascuntur, aliquid ex ore cadat? Si tripudium denique faciant? Et tamen mortales quamplurimi insulsissime eos motus ut certa rerum futurarum signa olim observarant, perinde quasi aves ipsae Iovis, qui eis instar Dei omnipotentis erat, interpretes fuissent. Atque haec ratio facit ut hominem unum animantium omnium rationis et consilii plenum non mediocriter pudere debeat, credere Deum dare sibi vias ad exitus rerum pernoscendos per aviculas, quae cum volitare incipiunt, ipsae nesciunt quo ire velint, ac ita fidem praebere aruspicinae arti post hominum memoriam fraudolentissimae, ab Hetruscis, ut ipsi praedicabant, quondam quaestus faciendi causa fallaciter excogitatae. Quae quatenus valeat, haud quisquam omnium dilucidius festiviusque edocuit quam Mossolamus homo Iudaeus virque rei militaris scientia ac singulari prudentia praeditus. Is teste Iosephus Contra Appionem, blue post Alexandri mortem Macedones Graecosque secutus, cum aliquando in expeditionem duceretur et in itinere augur, visa in arbore ave, augurium captare vellet utrum praestaret pedem ex eo loco efferre an referre, atque iuberet agmen consistere, statim religionem aversatus eam avem sagitta confecit. Quo viso, augur et socii cum ira flagrarent, ille avem de terra sustulit atque inquit, “Ecquid furitis, mali daemones? Ecce autem: potuitne isthaec nostri itineris eventum praedicere quae suae salutis nescia fuit?” Si enim futura praevidisset, haudquaquam se in eam arborem contulisset, metuens ne a Mollosamo sagittis peteretur. Quod tu documentum sapientiae plenum in tuo De Inventoribus Rerum opere blue commodum posuisti. Iam exploratum habes aurispicinam rem commentitiam esse, hicque ita iacere ut qui ei fidem adiungat in manifesto errore versari dubium non sit. Sed fortasse mihi tu non intempestive nec sine causa obiicies illos corvos quos in Regum tertio libro blue legimus apportasse in solitudinem Heliae prophetae cibaria. Cuius sane rei nihil est quod aut causam aut rationem reddendam quaeras, cum illud factum constet iussu Dei cuncta regentis. Est quisque qui tanti rectoris censor esse possit vel debeat?
spacer6. Haec hactenus satis commode, sermonis gratia. Verum res nostra bene se habet. Iampridem desitum est apud nos augurari, nunc aviculas ut Dei nuncias non observamus, sed eas animi causa aut domi habemus concinentes aut foris ruri interdum capimus dulciterque edimus, id quod Christianae religioni duntaxat reserendum est acceptum, quae nos ita instituit ut tandem aliquando saperemus. Ad reliqua transeamus. Quod per aquilae augurium, Tanaquil mulier Hetrusca perita fraudis proxpexit futurum ut Tarquinius Priscus vir aliquando rex crearetur, id nego esse factum. Nam Livius non tradit quempiam praeter uxorem vidisse aquilam auferentem et reponentem eius capiti pileum. Tanaquil potius auro, cuius copiam habebat, quam augurio freta iampridem, ut testis est idem Livius, viro, quem honoratum videre cupiebat, Romam migrandum existimarat, quod ei in mentem venisset fortuna Tatii regis hominis Sabini, qui in ea regnum obtinuisset, item Numae advenae ad id accersiti, quorum exemplo mulier honoris aviditate inflammat viro persuasit ut ab Tarquiniis Romam peteret, et cum audiret novum populum facile ut rudem ad auguriorum admirationem rapi, eo artificio usa est quo multitudo adducta simulque largitione excitata Priscum dignum fortuna quam amplissima putavit. Ad omen perennitatis imperii Romani veniamus. Terminus deus noluit Tarquinio Superbo regi templum Iovis in Tarpeio monte condituro cedere loco. Sic iam tum certa quasi opinio per animos hominum pervaserat rem Romanam perpetuam fore. Unde illud apud Vergilium Iovis oraculum, blue imperium sine fine dedi. Ad id vel Horatius alludit, cum libro tertio Carminum sibi blanditur de aeternate sui operis, ita canens: blue

Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam, usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.

Sed heu, ut omen vanum, ita nihil valuit. Cecidit enim tantum imperium, vel etiam ante diem, cum vix DCC annos libertate incolumi steterit. Tot siquidem a Romulo urbis conditore interfuerunt usque ad Caesarem et Pompeium, reipublicae eversores. Catullus: blue

Eone nomine urbis opulentissimae
Socer generque perdidistis omnia?

spacer 7. Rei magnitudinem alterum omen, uti exposuisti, portendit, quod reperto in ipsis templi Tarpeii fundamentis humano capite vates pronunciarint eo loci arcem imperii fore. Hic te eatenus vacuo animo attentum volo ut tandem intelligas eos vates dolis semper armatos eiusmodi ostenti fraudulenta red interpretatione et artem suam omni religione et mortalium pectora, si sapuissent, solicitudine quaerendi futura in perpetuum vacua fecisse. Viso ostento, senatus legatos in Hetruruam misit sciscitatum quid portenderet. Olenus Calenus, longe id temporis celeberrimus vates, illud omen fortunatum ratus, per callidam interrogationem in suam gentem transferre tentavit, quippe qui postquam circunducta baculo linea locum ponendae aedis in solo ante se notarat, sic fatus est: “Hoc dicitis, Romani, hic templum Iovis futurum est? Hic caput invenimus?” Romani a filio vatis admoniti si responderent, “hic,” fatum in Hetruriam transiturum, responderunt “non equidem hic, sed Romae caput inventum dicumus”. Ac ita retentum augurium. O inauditam delirationem, maxime tamen utilem non temere quicquam credentibus. Hunc cognoscere licet quid ponderis auguria, quid ostenta, quid portenta apud nos habere possint si recta sapimus. Sed quia uno argumento caetera id genus insanarum mentium commenta repudianda ducimus, utemur istiusmodi fatalis rei definitore locuplete Plino, homine eiusdem sectae atque illi fuere qui prodigia primum observare coeperant. Is itaque libro Naturalis Historiae XXVIII blue postquam Oleni vatis fraudem descripsit ac alias tale quid accidisse, cum quadrigae fictiles quae in fastigio eiusdem templi ponendae erant in fornace crevissent, ita subiicit: Haec satis sint exemplis ut appareat ostentorum vires et in nostra potestate esse, ac prout quaeque accepta sunt, ita valere. In augurum certe disciplina constat neque diras aves neque ulla auspicia pertinere ad eos qui quanque rem ingredientes observare se ea negaverint, quo munere divinae indulgentiae maius nullum est. Hactenus Plinius. Haec autem summa nostrae disceptationis, haec una ratio, conclusio, et veritatis testificatio, tibi instar sit omnium argumentationum, quando iam testimonio tanti autoris diluxit in auspiciis, in prodigiis nihil religionis, nihil fati, nihil veri inesse, sed vanam tantum superstitionis opinonem nostram existere, cum illa sine ista non habere vim ullam in nos iam certo sciamus.
spacergreen 8. Ex quo sequitur ut nullum sit neque auspicium neque augurium neque prodigium, si nos nullum observemus, quo profecto nil verius dici potest. Cum igitur sis rem aliqam inchoaturus, ora Deum ut felix faustumque sit, eique uni cuncta committas, praeterea ulli alii, neque avibus neque portentis neque extis neque falsis vatibus, id quod si feceris, res tua commodum cadet et ad te prodigia minus pertinebunt, quod Plinius munus divinum appellat, et id quidem sapienter. Nam cum tot malae artes ad nos pervenerint, beneficium Dei est si ab illis possimus manus abstinere. Desine proinde observare ac credere aves aliasve bestias sive coeli et terrae motus aliquid tibi portendere, quod facere in tuaa est potestate, ut Plinius ait, atque sic misera liberaberis solicitudine. Animadverte quaeso cuiusmodi erat illud inventi capitis fatum, si fraude, Hetruscis bono et Romanis malo esse potuerit? Unde proficiscebatur? An a Deo, quem aiebant sic dare vias mortalibus ad significationem rerum futurarum scientiae? Quod si ita esse facias, apparebit inconstantiam cadere in ipsum Deum, quo nil ab eo est alienius. Ergo non est quod amplius dubia de prodigiis sumamus pro certis atque concessis, cum eorum vires perinde in nostra resideant opinione, ut morbi gravitas in aegrotantium cogitatione. Si enim vehementer febris accesio menti inhaeserit, ita fiet ut citius accedat. Atque hic omnis nostri sermonis pugna senescat, cum obervare prodigia sit amentiae, non obervare sapientiae, et qui curaverit se metu aut vana spe onerabit, et qui non curaverit se periculo eximet.
spacer9. POLY. Ne valeam si puto rem de qua summa contentio erat quenquam praeter te acutius veriusque tractare potuisse. Attamen ex contario argumento perspicuum videtur auspicia seu prodigia ad nos pertinere, si ea attendamus, id quod eventorum exitus quos antea docui facile comprobant. Quomodo igitur accidit ut, si talia portenta observemus, in nos valeant; sin minus, nihil valeant?
spacerROB. Quod non valent, de ea re nuper dictum est. Quod vero valere putantur, id fit arte daemonum, qui semper praesto sunt ut nobis insidientur, et illud quidem non sine Dei nutu, qui vult nos tentatos, quo de nobis periculum utrum perfecti inveniamur necne. Utrunque Christus verum esse docuit, qui tentari voluit, ut est apud Matthaeum, ac apud Ioannem blue sic Pilato respondit: Nullum haberes in me potestatem nisi data esse tibi desuper. Ergo istiusmodi momenta rerum nobis negligenda sunt, ne si ea curanda duxerimus nostro merito daemonum insidiis circumveniamur.
spacerPOLY. Teneo nunc recte, tu vero caetera persequare rogo ut ne regulam nostri sermonis quam dededisti tute prior rumpere videaris.
spacer 10. ROB. Cogis me ingredi in negocium iam confectum: quippe probavi ostenta ex nostra futili opinione pendere, qua una ratione et portenta et prodigia tollamus ac contemnamus consentaneum est. Sed tibi operam vel longiorem dabo. Regi Tarquinio Superbo propter regiam viso angue venit in mentem, credo, venenum suae conscientiae, quo demum confectus est. Hem emissio alterius anguis Graccho mortem portendit? Si neutrum Gracchus emisisset, boni patrisfamilias officium fecisset, qui nullum debet noxium animal circa suam domum esse pati. Hoc, inquam, si fecisset, aruspices non responderunt quid sequutum esset, adeo secum omnes delirare pervolebant. Quod M. Marcello, C. Claudio, L. Petellio, C. Iulio Caesari more patrio victimas immolantibus iecur primum sine capite, deinde tabe affectum, et mox nullum cor extitit, eisque mortem portendit, id magis rideo quam miror, qua longe dignius supplosione pedum blue quam responsione iudico. Horum omnium causas si quaereremus de aurispicibus, nullas, opinor, scirent reddere inscitiamque belle excusarent quod extorum inspiciendorum potius laniorum atque medicorum quam suum officium esset. Nam revera melius lanius quam vates, medicus quam hariolus, intestinis sedulo visis, si sana, si putrida, si macie attenuata, facere iudicium potest an bestia victura fuisset nisi esset occisa, aut homo incognito morbo mortuus, quibus remediis potuisset iuvari, quo sic vivorum saluti consulatur. Quin istuc munus ad pastorem et agricolam atque adeo pertinere dixerim, ut ille si exta male affecta videat, protinus caetero pecori providere pascua mutando, et iste habitu atque colore eorundum agrorum vel fertilitatem futuram, si Democrito credimus, blue percipere, eoque rei domesticae mature prospicere possit.
spacer 11. Sed inquies, “Cur vates illi, cum eorum munus non esset, per exta divinabant?” Quia circumventores erant importunissimi, et cum eis vulgo crederetur, ex fallacia multo fallacissimam artem confecerunt, quae tandem evanuit quando homines minus creduli esse coeperunt, id quod arguunt nostra tempora. Nemo enim nunc per exta iudicat, propterea quod nullus tam vecors est qui fidem dictis habeat. Cui aniculae possit persuadere esse in extis aliquam vim quae declararet futura? Vel aliquod animal quod sanguinem habeat sine corde esse posset, cum Aristoteles libro 4 De Natura Animalium blue affirmet nullum unquam animal quod corde careret esse natum. Ut igitur ista omnia naturam, ita fidem exuperant. Item examen apium quod Cassini consedit et mures qui aurum in Capitolio roserunt, ac Tyberis incrementum fama tenet pericula et bellum ostendisse. Pulchre nota sunt: examen apum damno fuit ei ex cuius agro alio advolavit. Mures aurum rodendo fortasse aliquem dentium fregerunt, sed mirabilius extitisset si vorassent aurum cum murum proprium sit rodere. Incrementum Tyberis velut belli furor per agros magnam saepe facit labem. Rei ridiculae nimis seriam habes interpretationem, qua te contentum volo, festinans ad omen Macedonicae victoriae. Lucius Paulus iturus ad bellum contra Perseum Macedoniae regem omen a filia consequendae victoriae, ut exposuisti, accepit; omen fuisse nego, in quo nulla neque naturalis neque divina existit ratio. Num vox puellae tam dati patri a senatu negocii quam rei gerendae nescientis potuit de tanto bello exitu quicquam certe significare? Aut Deus per mortem catellae voluit duci copiarum spem victoriae ante datam? Fuit mentis erratio, vel honoris cupiditas. Paulus, audita Persae catellae morte, putavit allusionem ad Perseum regem quem vincere cupiebat nominis similitudine factum, vel incommodo domestico se maius declinaturum damnum, atque sic incolumem victoremque belli rediturum. Nam nunc etiam ea insania in vulgi opinione manet ut si quis charum animal amiserit, ita se consoletur ut ducat morte animalis expiatum esse, si quod familiae impenderet malum. Mittamus igitur de eiusmodi omnium superstitione disputare, ne bonum tempus fabulis demus, quando minima quaeque offensio animo omen dare potest, ut Tiberio Graccho accidisse dixisti. Exempli causa: quis ad bellum iturus, ubi hodie plus tormentorum boatus quam armorum strepitus existit, si socium forte (non turpe sit dicere) oppedentem audiverit, num merito suspicabitur se tormentorum ictibus periturum? Ac sexcentis talibus rerum momentis quotidie terrebere nisi ea ipsa duce ratione despicere ac Deo te tuaque semper in tutelam committere volueris.
spacer 12. Quod mustela, quod lupus bestiae inauspicatae sunt nil mirum, cum raptu vivant, et praesertim lupus, qui fame affectus non modo non terra sed ne humata quidem carne abstinet. Nam nocturno tempore cum homine congredi non formidat. Ergo res nova non fuit si vigilem laniavit, nec convenit ut stulte ad nostram vertamus perniciem quoties hasce bestias venantes videmus. Item quod bubo, quod hirundo, quod accipiter, quod incendiaria quae spinturnix vocatur, vel quaecunque quae ex sacris aris carbonem fuerat, fatalis fuit, non video quid sibi voluerit antiquitas in eiusmodi rerum admodum tenuicularum observatione. Si enim aves istae fatales erant, sequeretur ut aliquid semper mali enunciarent signumque non aliud nisi triste darent. Sed cum tu ex veterum oscitatione, ut ita potius dicam quam observatione, demonstraveris bubonem rem modo laetam, modo exitialem Romanis ostendisse, iam istud contra est quam fatum ferat, quia cum omnis praedictio mali eo probetur quod cautio adiungi queat, quomodo id fiet si nuncii signum internosci non poutuerit? Atque ita innocentes aviculae huc illuc escae quaerendi causa volando, vel natura duce crebro canendo, si te circunsteterint, non est quod vereare si sapias. At tua facta potius tibi putes bona malave portendere, tametsi etiam nunc sunt quamplurimi haud sanae mentis homines qui bubonis vocem ut fatalem abhorreant.
spacer 13. Sed illud vel magis nugatorium dicere, nedum credere, hirundem in Antiochi tabernaculo nidulatam significasse ipsius regis exitium, cum avis illa nobis domestica non alibi nisi domi nostrae soleat libentius nidum facere. Quod postremo in Britannia, simulacrum Victoriae paulo ante Romanorum caedem retro conversam fit, et Guilielmo Normanorum duci altum pedis vestigium regni adipiscendi omen extitit, alterum fraude humana factum dixerim. Nam ita Britanni ad defectionem parati Romanos eius superstitionis veneno a pueris imbutos terruerunt, ut suis minus viribus considerent. Alterum vero vanitate plenum. Esto dux quia in arena alte fixit pedem, ita futurum coniectarit ut Angliam obtineret, quid illud fuit quod tale quid sperare posset? Nempe nihil commune habet pes cum imperio, cum sit ima pars corporis, vel arena cum tam nobili regione, bella magis amentia quam metaphora. Fluxit pes. Quare? Quia arena suapte natura arida fluctuat, solidum non praebet. Eiusdem quoque generis omen ex sono avium, vini salisque effusione putato. Auditum Plato in Timaeo blue definit esse pulsatonem quandam ob aere, per aures cerebrumque et sanguinem ad iecur penetrantem. Tentantur autem aures, autore Galeno, blue suis morbis et maxime cum sit inflatio eius spiritu exitu prohibiti, cuius rei causa saepe sonitus eduntur. Igitur qui credit se bene audire cum dextra auris, vel male cum sinistra insonat, ille vanitatis plenus nescit bonam aut malam sui corporis valetudinem internoscere. Vinum vero ex veterum consuetudine laetitiae est si effundatur, non item superstitionis causa. Nam Scythae et Thraces, ut idem Plato in primo De Legibus testatur, blue in deliciis habuere vestes mero perfundere, quod Germani hodie in coenis opiparis spargunt. At salis alia ratio. Is enim sacer et et amicum Deo, uti Plato vocat, corpus, quod corruptionis sit praecipuus expulsor, sine quo nullum olim fiebat sacrificium. Proinde qui sale ad rem non necessariam utitur, vel forte aliqua cum proiicit, peccare iudicatur, ipsumque poena quaedam manere videtur, unde ominis opinio fertur. Quod monachorum occursus est ominosus, id vestitus varietati assignaverim: bona enim illorum pars nigro amiciuntur vestitu, reliqui vero discoloribus miro quodam artificio confectis utuntur vestibus. Ex qua re ut illi perpaucorum hominum forsitan censeri homines volunt, sic multo dissimillimi videntur, et suo occursu aliorum movent mortalium mentes quae minus firmae sunt, quas vel maleficia religio etiamnum tenet, sicut ostendisti, ut laudatio rerum charissimarum sine studio bene precandi videatur detrimentosa.
spacer 14. Fuit illud olim malorum daemonum maleficium, ut homines persuasum haberent inter se esse quo non modo verbis, verumetiam solo visu possent alicui perniciem moliri affereque, id quod fascinare dicitur. Vergilius: blue

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

Solinus de ea re ita scribit: blue Quaedam in terra Africa familiae sunt voce atque lingua effascinantes, quae si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emorientur repente. Plinius libro septimo, capite, secundo, dicit eiusdem generis in Illyriis fuisse qui interimerent quos diutius intuerentur, iratis praecipue oculis. Nunc autem benignitate ac beneficio servatoris nostri Christi qui, ut dixi, iampridem cacodaemonum potentiam oppresserat, talia eiusmodi minime accidunt. Quod si laudati infantes, laudata iumenta pereant, id morbis assignandum est, tametsi vulgo credunt infantes laedi veneficarum mulierum vetularum diris precibus, uti supra libro primo ea de se satis dictum. Atque primam tuae quaestionis partem explicatam habes. Alteram, si vis, proponito.
spacer 16. POLY. Narrare pergam. Agrippa Menenio, P. Posthumio consulibus bellum in Sabinos gerentibus, fama est hastas militares ad multam noctem in coelo ardentes visas, et flamma nihil consumptas, ac eo prodigio animos Romanorum confirmatos, facta maiore impressione, vicisse. Sp. Posthumio, Q. Servilio consulibus, coelum ardere visum cum annus tam hominibus quam pecori longe pestilentissimus fuit. Haud multo post vox a quodam Veiente homine edita est futurum ut Romani brevi tempore Veiis potirentur, si lacus Albani montis nulla rationabili causa in altitudinem insolitam auctus primo quoque tempore emitteretur, idque Delphico oraculo confirmatum ac iussum ut donum Apollini mitteretur. Ita, lacu siccato, Veientes a Camillo sub Romanum imperium redacti sunt. Cn. Domitio, L. Annio consulibus, Arimini tres lunae visae. Paulo post Ligusticum bellum est multa caede gestum. Cn. Servilio, C. Flaminio consulibus, navium species in coelo extitere, aedes Spei de coelo tacta, terraemotus per Italiam ingens fuit, cum a Romanis ad Trasimenum lacum plaga luctuosa accepta. M. Marcello, Valerio Levino consulibus, Victoria quae in summo Concordiae fastigio fuerat fulmine deiecta. Sequutum est magnum urbis incendium per Campanos iuvenes factum. L. Veturio Philone, Q. Caecilio Metello consulibus, Albae duo soles visi. Lux Fregellis noctu orta, cum Poeni apud Betulam a Scipione victi Hispaniae possessione Romanis cesserunt. Anno belli Punici secundi xiiij, C. Servilio Caepione, Cn. Servilio Gemino consulibus, Anagniae sparsi primum ignes per coelum, deinde fax incensa arsit. Scipio in Africa iuxta Uticam Poenorum castra combussit. Cn. Cornelio Lentuli, P. Aelio Peto consulibus, solis orbis minui visus est, terra in agro Veliterno ingenti hiatu subsedit. Tum data pace Carthaginensibus, secundum bellum Punicum finitum est. M. Claudio Marcello, L. Valerio Flacco consulibus, Romae columna ante Iovis aedem vi turbinis decussa cum aureo signo. Quo viso, ex aurusipicum responso omnes magistratus se primo quoque die imperio abdicarunt. P. Africano et Laelio consulibus, stella per xxxij dies continenter arsit, mox Carthago ab Aemiliano Scipione diruitur. P. Africano, Cn. Fulvio consulibus Anagniae servo tunica arsit et, igne extincto, nullum flammae apparuit vestigium. Paulo post fugitivorum bellum in Sicilia ortum. Cn. Cornelio Lentulo, P. Licino consulibus, Pisauri fremitus terrae longe auditus, et sine terraemotu murorum pinnae deiectae, haud multo post civilia bella coepere.
spacer 17. Cn. Mario, L. Valerio consulibus in Piceno passim domicilia terraemotu prostrata, tum fugitivi in Sicilia trucidati. M. Antonio, P. Dolobella consulibus, stella crinita quae a Graecis κομήτης vocatur orta est cum civile bellum inter Octavium et ipsum M Antonium exardere coepit. Sed longe felicius extitit sydus illud quo magi Hierosoolyma deducti quaesitum venerunt Iesum Christum recens natum. Et anno XXXIII post, quum ipse Christus a Iudaeis est morte affectus, terra subito mota est, petrae scissae, ac solis defectio ampius tris horas duravit. Quae prodigia paucis post annis Iudaeorum sequutum est excidium. Circiter annum salutis humanae DCXIII cometes per mensem apparuit. Tum Cosdras Persarum rex Hierosolyma diripuit. Anno salutis DCCLXXVIII sol defecit cum luna triduo ante idem passus esset, et Mercurii stella visa est in medio sole velut macula nigra. Per idem tempus Carolus Magnus ex Hispania victor rediens ad Pyrenaeos montes, Vasconum insidiis exceptus, ingentem accepit clade. Anno salutis MXII fax ardens instar turris cum magno fragore de coelo cadere visa est cum Hierosolymorum urbs a Turcis capta est. Anno MCIX mare praeter modum crevit, cometes per aliquot dies visus, terra tremuit. Quae prodigia ita Paschalem secundum pontificem Romanum terruerunt ut in plures dies supplicatio decreta fuerit. Anno MXII circa Angliam oceanus, nulla cognita causa, mirandum in modum crevit. Haud multo post insula in Dacorum ditionem redigitur. Anno MCXC in Anglia crux circiter meridiem in coelo apparut cum Ricardus rex in Saladinum bellum comparabat. Hec fortasse parum multa ex nimis multis exempli causa recitata.
spacer 18. ROB. Imo plura quam cupiebam.
spacerPOLY. In hoc articulo quod exciderat, pace tua, subiiciam: ut enim prodigiorum observatio, ita procuratio ad nos manavit, quippe veteres, perinde ac nos facimus cum in aliqua calamitate vel metu sumus, multis precibus, sacrificiis, donis, votis, mala quae auspicia, monstra, prodigia, portenta significare credebantur avertenda curabant.
spacerROB. Audivi non sine voluptate atque stomacho: ut enim a principio vix risum, sic postremo vix lachrymas continui. Quis non rideret amentiam, insulsitatem, et crassam perspicientiam veterum, ut unus terraemotus, unum fulmen, unum coeleste signum rem sequundam, alter terraemotus, alterum fulmen, alterum signum adversam, quemadmodum tu ante demonstrati, portenderet? Id quod fieri non potest si aruspicibus credimus qui aiunt suum Iovem per haec signa monere homines quid faciendum aut cavendum sit, cum nihil absurdius dici potest quam quicquam certi significari rebus incertis, uti sunt ista tua prodigia nuper exposita. Sed dices, “Si sinistra fuerint, propitia erunt, quando Hetrusci, teste Plinio libro secundo, blue in sexdecim partes coelum dividebant, quo dira internoscerent.” Ad ea respondeo, quid portenderit fulmen in medium mare emissum? Quid terraemotus in solitudine factus ubi nemo est qui talia prodigia notet? Quod ergo naturae vi, uno vel altero tempore, nulla constantia effictur, non potest modis omnibus consequentium rerum significationem facere. Atque ita prodigia ulla esse nego quae ex altera parte collocata ne minimi quidem momenti ut vides, instar habent. Sic intelligis tua prodigia nihil certi apportare nisi illis qui aut fulmine tacti occidunt aut ruina per terraemotus aedita untur. Dolenter autem accepi priscos intelligentiae veri Dei expertes potuisse eiusmodi delirationem observandorum prodigiorum impertiri etiam nostris. Quae, malum, est ista Christianorum hominum imprudentia non tam in ea re hallucinari quam peccare? Qua re tu non utique iniuria, cum primum in tua Anglica Historia blue tibi de prodigiis commemorandum esset invidiae vitandae causa, sicut mihi alias dixisti, vulgi consuetudinem excusasti, ut ne eorum facta mentio tibi vitio daretur.
spacer 19. Sed iam causas eiusmodi coelestium motuum persequamur. Haud ambigi videmus quatuor esse elementa: duo suprema, ignem et aerem, totidem infima, aquam et, in eius medio spacio, terram. Item tris coeli regiones: unam summam, quae vim caloris ab ignis vicinitate concipit, alteram infimam, quae reflexos a terra solis radios continet, tertiam mediam, ad quam omnis vis caloris a supera parte emissi ac radiorum solis ab infima retortorum pertinet. Et quoniam, teste Plinio, blue sydera terreno continenter pascuntur humore, hinc primum causa existit flammarum coelestium, quippe terra, authore Aristotle, libro Meteororum I, blue a sole calefacta duplicem emittit halitum, alterum vocamus exhalationem calidam et siccam, alterum vero vaporem calidum et humidum, et illa, velut levior, sursum versum petit, ita iste, uti gravior, deorsum versum subsidet, qui mediae frigidae regionis contactu densatus in pluvium solvitur. Igitur exhalatio ubi ad supremam pervenit regionem, illico inflammatur, ex eaque incendia fiunt, flammaeque in coelo varias prae se ferentes formas inter nubes coruscant. Unde sunt illae tuae militares hastae ardentes in coelo visae, coelum ipsum flagrare, navium species, lux noctu orta, sparsi ignes, faces accensae, stellae ignitae, cum plus humoris quam opus sit hauriunt, et cruces rutilas. Ex eadem exhalatione oritur cometes, sydus terrificum, quod tanta eius sit vis ut commutationes quam magnas rerum faciat, ac ita maxime augeat mortalibus bilem, unde bella existunt. Ac propterea tu crinitam stellam non inepte magnarum rerum momenta mortesque regum denunciare dixisti. Terra item exhalante, spiritus repentini coorti, si fluxerint, ii venti fient; si se in nubem induerint, eiusque partem tenuissimam dividere coeperint, inde tenebrae conduplicabunter, inter easque fulgur coruscabit, ac inde coelum tonitru contremet, grandoque mista imbri cadet. Si ardor nubium conflictu se emiserit, fulmina erumpent. Si nube depressa deiecti, illinc saevi existent turbines. Fulminum autem idem Aristoteles tria dicit esse genera: blue unum quod adurit; alterum quod infuscat; tertium mirabilis naturae, quale fuit illud quo tu exposuisti tunicam servo arsisse, nullo flammae relicto vestigio.
spacer 20. Sed ad maximorum luminum multiplices imagines veniamus. Quoties enim nubes densa ad solis latuis extiterit, iamiam aquam emissura, si in ea sol prius fracto radio suam informaverit imaginem, quod in aere polito facit, tum quammultus apparebit. Illud vel luna faciet. Ac hinc est quod duo tresve soles aut todidem lunae videantur, quemadmodum utriusque defectus causa est cum luna intercedit soli et terra lunae sic ut nihil sit, quamobrem defectus eiusmodi syderum naturalis prodigii loco habeatur. Postremo, ut ne te motus terrae terreat velut inopinatus, accipe causam. Venti enim in venas atque cavernas terrae abditi ad exitum contendentes illud faciunt, quippe in terra tremor idem est atque in coelo pervadente vi ventorum, tonitruum. Ex quo fit ut, teste Plinio, blue nunquam terrae tremifscant nisi tranquillo coelo, et per id mare quoque sine flatu contumescat, aestuque inhorrescat. Et hoc est cur observatis dixisti oceanum aliquando nulla evidenti causa crevisse. Ista cum germana naturae ratione ita sint, putasne in prodigia habenda? Caeterum de lacus Albani montis emissione, non possum non ridere futilem Romanorum in hac parte vel credulitatem vel curiositatem, qui cum militum tum patientia et robore, tum Camilli ducis virtute, tandem Veios cepissent, eam victoriam voluerint Apollini acceptam referre propterea quod partim daemonum operatione, partim humana fraude Delphicum responsum congruerit cum ioco cuiusdam Veientis senis argumentantis tam perdifficile esse Veios expugnare quam siccare lacum. Quod sane argumentationis genus usurpare solemus cum aliquid factu haudquam facillimum innuimus. Sic poeta: blue

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pdices,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

Sed tandem aliquando Romanos, credo, poenituit suae stultitiae, cum postremo viderunt oraculum illud Delphicum cum reliquis evanuisse, quod nunquam accidisset si eius rei authores mortalitatis expertes fuissent. Quippe ea sceleratorum vatum totius orbis longe fallacissimis responsis opes passim corradentium ara, paulo ante Ciceronis tempora, iamiam Christi servatoris appropinquante adventu corruit, qui libro De Divinaitone I id testatur, blue aiens, Defendo unum hoc, nunquam illud oraculum Delphis tam celebre et clarum fuisset nisi omnis aetas oraculorum illorum veritatem esset experta. Idem iandium non facit. Ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic tuc nisi summa summa veritate in tanta gloria non fuisset. Haec ille. A1tue ita Apollinis memoriam sola veritas evellit, id quod praedixerat Zacharias propheta, blue Et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra.
spacer
21. Iam habes ista signa nulla esse, id est, hastas ignitas, ardorem caeli, cometam, solis et lunae defectiones, quae vel in multos annos praedici possunt, ut res non casu aut Iovis tui nutu, sed naturae efficacitate accidentes. Item fulmina, terraemotus, et caetera ut portentosa a te ante proposita, quae naturae necessitas suo tempore perficit. Nec aliud superest nisi de tua stella dissere, quae Persas magos ad natale Christi solum perduxerat, quae neque portentosoa fuit, quod nil praedixerit faciendum sed quod iam factum esset, id est, servatorum natum testata fuerit. Neque stella extitit, primum quia contra naturam aliorum syderum, quae satis constat ab oriente in occidentem versus ferri, ab oriente in meridiem cursum enuit, perinde ac loci situs requirebat, quando Palaestina Christi ortu nobilis ea parte ad Persidem, unde Magi venerant, spectat. Deinde quod aeque interdiu atque noctu diluxerit, quod per solem caeteris negatum est syderibus. Item quia eius lumen modo occultatum, modo est patefactum. Postremo quod secundum ferme terram percurrerit, cum certum gurgustium ubi puer Iesus erat demonstarit, quod non fecisset si per superiorem coeli regione ei cursus fuisset. Sed inquies, “Ecquid fuit?” Tibi divus Ioannes Chrysostomus respondeat, mihi enim fortasse non crederes, qui in Matthaeum, homilia 6, de ea re ita scribit: blue Quod enim non una fuerit haec stella de pluribus, imo ut ego arbituor, nec stella omnino, sed quaedam invisibilis virtus specie sydus figurata, ab ipso primum itinere monstratur. Et fere eas persequitur quas tibi modo rationes quam brevissime potui explicavi. Ad extremum, quod asseveratione affirmasti occiso Christo, terraemotum, petras perfractas, deliquium solis, prodigiosa omnia fuisse, non est ita. Illud potius attende, Iacob iam inde ab initio praedixisse blue istuc futurum tempus cum post servatorem natum Iudaeorum sequeretur excidium, qui inquit, Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, doonec venerit qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Igitur dominus in crucem actus per coelum et terram voluit suam mortem testificatam et, ut Chrysostomo placet, ea dedit signa Iudaeis incredulis, quibus, sicut apud Ioannem est, blue respondit, Cum sustuleris filium hominis, tum cognoscetis quia ego sum. Sic istaec fuit iustae Dei irae in Iudaeos, quo intelligerent venisse tempus cum merito meritissimo plecterentur. Ac his contentus rationibus non te in eiusmodi rebus perspiciendis ultra ponas rogo, sed si quid habes dicere aliud, animum tuum ea expedito cura quae, ut video, quo magis progrederis, hoc tibi maiorem dat superstitionum istarum quaerendarum cupiditatem.
spacer 22. POLY. Ad tertiam ergo disputationis partem aggrediar, ac portenta paucis perstringam. Xerxes Persarum rex ubi primum in Europa vestigium posuit Graecis bellum facturus, accepit equam leporem et mulam mulum ambiguo sexuo in exercitu suo peperisse, et licet essent qui malum inde belli exitum coniectarent, ipse utrunque aspernatus ostentum postremo tamen iacturam fecit. Cum Dion Syracusanus exul in Dionysium iuniorem Siceliae tyrannum moveret, sues sine auribus natos ferunt. Tum Dionysius suis viribus diffusus hosti principatu cessit, in exilium concedens. Ita significatum fuisse in hominum mentibus inhaesit ut brevi tempore civium aures ab auditione tyrannidis vacuae esset. L. Scipione, C. Laelio consulis Reate mula peperit. L. Quintio, Cn. Domitio Aenobarbo consulibus, capra sex hoedus uno partu edidit. Aretii puer unam habens manum natus, tum Romani bellum Antiocho Syriae regi indixerunt. M. Messala, C. Livio consulibus semimas xij ferme annorum natus, qui auruspicum iussu est illico necatus, cum Galli Alpes transgressi ac subito metu perculsi pedem sua quasi sponte retulerunt. Item Q. Fabio Maximo, Q. Fulvio Flacco consulibus, Sinuessae infans natus qui utrunque haebebat sextum, tos tales appellamus Hermaphroditos, Graece vel androgynos, et alter infans cum elephanti capite. Tum Marcellus ad Canusium cum Annibale congressus in fugam vertitur. P. Sulpitio Galba, Cn. Aurelio consulibus, paulo ante initium belli inter Romanos et Philippum Macedoniae regem ori, Frusinonae natus est agnus cum suillo capite, in Lucanis equus cum quinque pedibus. Sinuessae porcus cum capite humano. L. Cornelio Lentulo, Aulo Iulio Appulo consulibus, in Brutiis pulli gallinacei tres cum ternis pedibus nati. C. Bebo Tamphilo, L. Aemilio Paulo consulibus, Rate tripes mulus natus. Haud multo post Cetiberi debellantur. T. Graccho, M. Iuventio consulibus, Privernae puella sine altera manu nata. C. Claudi, M. Perpenna consulibus, puer sine ventris exitu natus, cum Macedonia provincia Romana a Medis vastatur. L. Scipione, C. Norbano consulibus, in Hetruria materfamilias vivum peperit serpentem, qui in flumen proiectus aversa natavit aqua, cum illa nefaria Syllae proscriptio erupit in miseros cives.
spacer 23. Sub finem divi Augusti principatus, Fausta quaedam plebeia Ostiae duos mares totidemque foeminas enixa est, quod portentum ingens fames consequuta est. Circiter annum salutis humanae DCVIII Cosdras Persarum rex Romani imperii fines violare coepit, quod malum puer quadrupes natus praedixisse creditur. In Galla anno salutis MXVIII sus foeta porcellum humana facie enixa. Sequutus est annus pestilens. Ante annum salutis MCXI in Anglia pullus gallinaceus quadrupes natus, cum bellum ingens inter Gallos et Henricum primum ardere coepit. Anno MCCCCXVI in Sabinis biceps vitulus natus, in Piceno infans cum sex dentibus ortus. Tum Turcae costra passim loca capere coeperunt. Et anno MCCCCXCIII Romae gemini nati, simuilque uno corpore coniuncti aversis inter se manibus ac facie, qui pauculos vixerunt dies. Et non multo post puella virgo filium semicanem peperit. Quae sane prodigia significarunt caedes et flagitia quae postea Alexandro sexto Romano pontifice facta sunt. Sed cuiusmodi monstra omnia sint, satis per haec pauca ostendimus. Tu vero iam te acuas ad ea confutanda, si aliquo pacto potueris.
spacerROB. Praeclare admones ut me parem ad improbanda, quae haud cuiquam omnium hominum probantur, quibus naturae vis cognita sit, de cuius mirabili arte in omni rerum fabrica paulo ante abunde docuimus. Si hanc igitur attenderis nihil erit quod ad tuam quaestionem respondeam.
spacerPOLY. Operaeprecium facies si breviter explanaveris quid ipsa sit natura, et an secundum Deum. Ea cum tanta sit, mihi potior esse debeat quae, ut fatear, in mea adhuc ignoratione versatur.
spacer 24. ROB. Vereor ne non id quaerere ridiculum sit, uti Aristoteles in libro Physicorum I ait, blue et praesertim in nostrae disputationis fine, cum hactenus bonam superstitionum partem, duce natura, putemus nos exterminasse funditusque eradicasse. Nam qui rem obiectam non videt, quis ei illam ostenderit? Tamen quod magis ucupide quam apposite exigis, officiose faciam. Natura a philosophis definitur esse principium motus per se, non item per accidens. Excempla gratia: universa corpora habent motum per se. Sic ignis sua sponte sursum versum fertur, terra vero deorsum versum, et id non per accidens. Nam si alterum suum cursum mutaret, istud arte, non natura accideret. Sed Cicero libro De Natura Deorum secundo blue multo subtilius rem ipsam explicat, ita scribens: Nanque alii naturam esse censent vim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios. Alii autem vim participem rationis atque ordinis, quamquam via progredientem declarantemque quid cuiusque rei causa efficiat, quid sequatgur, cuius solertim nulla ars, nulla manus, nemo opifex consequi potssit imitando. Seminis vim esse tantam ut id quamvis sit perexiguum, tamen si inciderit in compientem comprehendentemque naturam, nactumque sit naturam qua ali augerique possit, ita fignat et efficiat in suo quodque genere, partim ut tantummodo per stirpes alantur suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere possint, et ex sese similia sui gignere. Cicero hactenus. Et Seneca, libro De Beneficiis IV, blue naturam ita interpretatur: “Natura,” inquit, “hoc mihi praestat.” Non intelligis te cum hoc dicis mutare nomen Deo? Quid enim aliud est natura quam Deus et divina ratio toti mundo et partibus inserta? Et subdit, Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas Deo debere sed naturae, quia nec natura sine Deo est, nec Deus sine natura. At divus quoque Ambrosius, blue libro quem De Noe et Arca scripsit, naturam appellat omnium matrem. Habes naturam, accipe eius opera ratione confecta, quanquam intelligo iampridem inveterasse ut vana mortalium observatione portentosa dicerentur, perinde ac tute ipse appellas.
spacer 25. Natura enim, teste Aristotele, libro Physicorum secundo, blue quae semper ad id quod perfectius est nititur, nunqam peccat nisi impedita copia, vel inopia, aut corruptione materiae quae, ut de aliis taceamus, opus est in animalium procreatione. Ea materia est semen, quod si multum fuerit, illi innumeri partus quos memorasti ut monstruosos edentur; si parum, unus et ille quidem debilis. Sin vero corruptum, cadaversosus. Illa ipsa porro ratione constat etiam monstra quae vocas gigni, siquidem semen si abundaverit, inde agnata membra creabuntur, ut ille puer quadrupes, alter dentatus, ille tripes mulus, ac id genus de quibus ante mentionem fecisti. At si semen defecerit, aliquod membrorum deerint. Sic natam esse scias puellam sine manu, sues sine auribus, quemadmodun modo exposuisti. Sin corruptum, tum confusum imperfectumque gignetur corpus, ut illi gemini Alexandro Romano pontifice Romae membris aversis nati, et ille puer tuus sine ullo ventris foramine, ac alter semivir. Sed ea crebrius, idem Aristotles, libro De Natura Animalium IV blue tradit, in iis quorum foetus multiplices sunt, et praecipue in avium genere, earumque potissime in gallinis, quibus est innumerabilis partus, non modo quod saepe pariant, verumetiam quod multos inter se simul conceptus continentes omni tempore coeant. Ex quo fit ut si ovorum vitella ita posita sint ut non distinguantur iulla interiecta membrana, pulli monstrosi nascantur, quales tu antea natos demonstrasti.
spacer 26. Iam ad hermaphroditos veniamus, quirum ortus causam accipe ab Aristotele, qui ibidem ita rem explicat. At in iis quae pariunt, tum ea ipsa veniunt, tum vero copia partus impedit alter alterius perfectionem et causam genitalem. Ita gignuntur interdum alia pluribus quam iustum sit digitis. Eodem modo in caeteris partibus aut excedunt aut deficiunt. Nonnulla etiam duplici genitali, altero maris altero foeminae, nascuntur, et in hominum genere, sed maxime in caprarum, propterea quod simil genitale habeant et maris et foeminae. Caeterum recentiores medici aliter de rei eiusmodi causa, etsi nescio quam recte, sentiunt, qui in mulieris utriculo septem seminis recptacula esse tradunt, quae ita dividunt ut eorum tria in quibus mares procreentur ad dexteram partem existant, ac totidem in quibus foeminae, ad sinistram. Inter illa autem unum extare in medio et in eo hermaphroditos sive androgynos formari, quasi natura utrinque vim suam in partus effundente. Verum nostris medicis de utriculi receptaculis non videntur Aristoteles suffragari, blue qui libro De Natura Animalium V ait mulierem summum filios quinque parere uno partu, sic ut illud quis commentum suspicari posset. Restat de turpioribus dicere monstris, quae tantum abest ut sine stomacho persequi queam, ut se tua venia liceat, iis omissis malim ieiunus ad vesperum de reliqua parte nostri sermonis diserere quam in re tam foeda immorari, quae perinde tuum, certo sico, turbabit animum ac meum nihil tranquillabit.
spacerPOLY. Oro perge, cum obscoenitas in rebus, non item in verbis insit.
spacerROB. Imo facinora ista nefariarum libidinum et re et verbo turpia sunt, tamen, si fieri potuerit, honesto modo rem perstringam. Nam ne mihi quicquam crimini vertatur, quod de me flagitii narrante possent minime male cogitatantes aliquando imitandi exemplum capere, Plinius causam semiferorum partuum tradet, qui lib. VII cap. 2 ex Artemidoro autore Graeco ait viros Indorum quosdam cum feris coire, mistosque semiferos esse partus. Atque hoc fuit cur Romae memoria nostrae virginem, ex canis haud dubie concubitu, filium semicanem peperisse, cur suem foetam porcum humana facie enixam dixeris. Et quia servat natura genus, idem fit in caeteris mutis animalibus, si diversi generis belluae inter se coiverint, ac propterea nuper narrasti agnum suillo capite insignem natum, quoid verres iniverit ovem. De his satis dictum.
spacer 27. Quod autem mula peperit miraris? Ego vero mrandum duco quia conceperat. Etenim si mula foeta erat, necesse habuit parere. “Sed novitas rei movet,”inquies, “admirationemque facit, propterea quod nulla nisi nova ac admirabili re commovetur animus.” Ita solis exortus, cursus, occasus nemo notat, quia quotidie fiunt, at eclipsum universi mirantur quia raro accidit. Cur movet, cum nihil sit factum quod fieri non potuerit? Theophrastus, teste Plinio, blue autor est in Cappadocia mulas pareret et Aristotles in terra Syria supra Phoenicem mulas omnes pariter coire et parere dicit. Id quod alibi si nonnunquam acciderit, haud video aliquid esse quamobrem dicas eum partum monstrosum, cuius author natura fuerit. Ita probe intelligis, credo, causam gignendorum monstrorum quam avide indagabas, atque nihil in iis factum quod fieri non potuisset. Sane haec sola ratio, autore Cicerone De Divinatione, blue ex sententia et testimonio interpretum portentorum valet contra omnia ostenta, monstra, portenta. Nunquam quod fieri non potuerit esse factum; sin potuerit, non esse mirandum. Atque sic declaratur nihil habendum esse monstrum seu portentum quod fieri possit. Igitur in errore, in quem monstrorum novitas, quippe raro procreantur. te iampridem traxerit, nunc tandem naturae ratione adductus, seu potius victus, cave amplius maneas ac per eiusmodi monstra suo tempore, et cum causa, orta, aliquid quod futurum sit significare credas. Equidem quis esset tam mentis experis qui existimaret Deum unicum orbis rectorem velle suos mortales per istos monstruosos post hominum memoriam multo foedissimos obscoenissimosque partus rerum futurarum monitos? De lepore ab equae edito in Xersis exercitu, nihil est quod argumentemur. Non enim invitus patior ut illud tam bellum commentum in Graecorum fabulis habeas. Porro sic Graeci cavillati sunt in regem, fingentes equam bellicosissimum animal peperisse leporem timidum et fugacem, quod ille ingenti instructus exercitu in Graeciam invaserat, ac postremo velut lepus imbellis sese in pedes dederit, quemadmodum apud Herodotum et Trogum legimus. blue Huius fabulae similis est altera quam narrasti de muliere quae, ut ipse coniectura auguror, somniavit (uti vero tu minus omnino accurate asseris, credidit) se enixam vivum serpentem. Nam foeminam, non mulierem peperisse serpentem haud abhorret a vero. Quod si tu animadvertisses, dixisses foeminam serpentem peperisse, et illud admiratione dignum accidisse ut serpens recens natus potuerit adverso flumine natare, ac, ita prodita veritate, fabella refrixisset. Habes responsem dignam physiologia, hoc est naturae ratione, quare iam ad sermonis quotidiani clausulam venito.
spacer 28. POLY. Quoniam me festinatione premis, nulla verborum circuitione utar, sed recta ad finem disserendi aspirabo, quando, ut verum fatear, me quoque disceptandi iam ferme tenet satietas. Sed tuus disertus sermo usque eo delectat ut nullo tempore excludi, nullo labore defatigari posse me videar. Itaque extremum accipe actum. P. Volumni, Servio Sulpitio consulibus pluit carne, eumque imbrem ingens avium multitudo rapuisse fertur. Item bos loquuta. Anno qui insequutus est exules Romani et servi numero amplius quatuor millia, duce Appio Herdonio homine Sabino, Capitolium occuparunt, unde non sine civium caede expulsi. Alexander Macdeo dum Tyrum oppugnabat, rivuli sanguinis follibus flare incipientibus per ignem fluxere, et milite panem in castris frangente guttae sanguinis manarunt. Eo prodigio non mediocriter Alexandrum deterritum vates Aristandrus consolatus est, affirmans id mali quod portenderetur in obsessos versum iri, propterea quod cruor intus, non foris esset fusus. Tyriorum excitum paulo post sequutum est. Fabio Maximo, P. Decio consulibus, terra pluisse fertur, cum una legio a Gallis Senonibus ad Clusium deleta est. Cn. Domitio, L. Anno consulibus, in Piceno flumen sanguine fluxit. Cn. Servilio, C. Flamino consulibus, in Piceno lapidibus pluisse, ac sub idem tempus in Sardinia dua scuta sanguine sudasse, et iterum Ariciae lapidibus pluisse nunciatum est, cum ad Cannas haud muilto post plaga ingentissima Romanis accepta fuit. P. Cornelio Africano, T. Sempronio Longo consulibus, in Romano foro ac in Capitolio sanguinis guttae visae, terra pluit, Interannae lac fluxit. Inde cum Boiis Galliae Cisalpinae populis multa utriusque partis caede pugnatum. Cn. Fulvio Flacco, Appio Claudio Pulchro consulibus, pergrande saxum volitare visum est, cum Marcellus haud procul Canusio ab Annibale in castra fugatur. S. Bebio Tamphilo, L. Aemilio Paulo consulibus, Lanuvii simulacrum Iunonis lachrymavit, tum Ligures victi in Romanorum ditionem venerunt. P. Plautio, M. Fulvio consulibus, Veiis oleo et lacte pluit. Anno salutis humanae circiter LIII in Britanniae, ante per dies aliquot oceanus cruore visus est flure quam Romani praesidii facta fuerit occisio ab insulanis qui subito defecerant. Circiter annum salutus DLXXX a coelo sanguis manasse dicitur, cum per idem tempus Longobardi, duce Albuino, sese in Italiam effuderunt, ubi amplus CC annis posthac regnum obtinuerunt. Caeterum ex coniectu oculorum habituque oris ista tibi stomachum facere coniicio, quare ne tibi molestiae sim, plura id genus portenta (quae innumerabilia eiusmodi occurrunt) proponendi studio libenter supersedebo, mittamque multa quae admirabilitatem magnam facerent.
spacer 29. ROB. Certe iam sapis. Nam si multus in his explicandis daemonum potius quam hominum in nulla memoria auditis somniis esses, et mihi et eis qui postea legerint (literis enim hos tridui sermones nostros non dubito quin aliquando mandaveris) nauseam moveres. Sane hactenus bene res se habuit, quippe tu praclare istam nostram comoediam absolvisti, cuius, uti scis, in fine fabulae laetitia peculiaris est. Siquidem in isto extremo actu nihil non ridiculum nihil non fictum, nihil non vanum, et denique nihil non efficax ad movendum risum existit, quando non modo fabulosis inaudita, sed incredibilia improbabilibus intexuisti. Bone Deus, quis unquam audivit bovem loquentem? Aut vidit carnis, terrae, sanguinis, olei, lactis et lapidum imbrem vel fluvium, seu simulachra lachrymantia, vel scuta cruore sudantia? Nihil nempe in iis non modo veri effigies, sed ne umbra quidem aut imago apparet. At tute hercle qui bonam Christiani orbis partem peragrasti, dicas quaeso, vidisti uspiam tale quid? Taces? Gaudeo, plus utique veritas quam eiusmodi nefaria vanitas, ut video, apud te ponderis habet. Ergo ista omnia cum nunquam facta constent, neque fieri possint, dicemus monstra, ostenta, prodigia, portenta? Nihil profecto minus, sed mera potentorum interpretum pigmenta, red quorum sententia etsi plane ioculatoria est, nihil habendum monstrum sive portentum quod fieri possit. Quam nos antea, quia in rem conveniebat, facile in eos contorsimus, at nunc penitus infirmabimus hoc pacto: ergo quid fieri potest, si fiat, id portentum erit, cuiusmodi sunt quae nuper exposuisti. Sed si fieri non potuerit, quomodo fiet nisi illud factum esse confingatur? Atque sic confictio sola est portentorum parens. Nanque omnis augurum vatumque conatus eo pertinet, ut divinitatis scientes videantur. Ita bos tua locuta fertur. Sed quid locuta sit, nullus autor tradit, proptera quod nemo verba audivit. Mugitum pro verbo quispiam insanus vates interpretatus est, qui fortasse fando audiverit asinam Balaam olim loquutam, quo ita religionem aemularetur. Verum asinus, ut in Numerorum libro est, blue iussu Dei verba protulit. Bos vero ista astu hominis loquuta dicitur, quae more suo mugivit, quando verba nusquam ponuntur.
spacer 30. Alia autem eiusdem genereris sunt, id est nulla, cum fieri posse desperentur praeter illud ultimum quod narrasti, interdum pluisse lapidibus. Nam Plinius, libro secundo capite xxxviij id fieri non inficiatur, scribens, Quin et ideo lapidibus pluere interim, quod vento sint rapti, et multa similiter. Haec ille. Ea ratio potest vel ad terrae imbrem valere. Nam satis constat pulverem, qui terra minuta est, ventis in aerem ferri atque instar pluviae in terram decidere. Sed etiam aliorum mirabilium aliquam rationem redditam volo, ut ne dicar Sisyphium cepisse labore, qui hactenus caetera veterum superstitionum argumenta rite refutaverim, postremo non habeam quae dicam de causa opinionis vulgi, quam stulte imbiberat de eiusmodi imbre monstruosissimo. Sane terra parens rerum, cum multa alia, tum aquam pluviam in primis colorat. Si enim rubrica sit, imbrem fluentem reddet rubrum similem cruoris. Si alba, lacteum similem lactis. Si pinguis, uliginosum similem olei. Ac ita decoloratio ex contagione terrena errorem olim mortalibus nimis credulis attulit, ut crederent per eas rerum similitudines deorum consilia sibi patefieri. Sudor vero et lachrymae ex vivis corporibus sunt, sed humor extrinsecus allatus, velut in parietibus videmus, utrunque imitari potest, quamquam id humanae potius fraudis opus fuit, quod memoria quoque nostra factum scimus. Ego enim vidi simulacrcum Deiparae eiusmodi lamentatione insigne, quippe quod cuiusdam monachi pecuniam ita corradentis artificio in annos singulos Martio mense lacrhymabat, palmite vitis a tergo in foramen quod ad imaginis oculos pertinebat inserto. Sed, dolo comperto, scelus autori fraudi fuit.
spacerPOLY. Causam certe magna cura investigasti atque enodate et diligenter exposuisti, qua adductus tecum iam consentio. Verum reliquum est ut de sortibus aliquid disseramus, quo nihil sit quod deinde in nostro sermone desideretur.
spacer 31. ROB. Aliud ex alio si tibi in mentem semper incidit, qui fiet ut tandem aliquando hunc conficamus sermonem, si nunquam non eodem revolveris? Credis rem parvi momenti fore, ut de sortibus disceptumus? Quarum tu originem libro De Inventoribus Rerum primo, capite ultimo, si bene recordor, apud Latinos extitisse prodidisti, et eas Cicero suo tempore blue, ut fallaciis ad quaestum, ad errorem inventas, penitus explosas affirmat, quod in eis temeritas et casus, non item ratio ulla aut consilium valet. Ergo non est quod nunc illas ipsas in memoriam nostra disputatione redigamus. Quare noster labor decursu longae orationis exanclatus hic iam consistat, nec tu pro tuo iure, tametsi in isto regno tuo es, sumas, ut velis me novis semper disputationis laqueis multa percontando irretitum tenere.
spacerPOLY. Hunc extremum actum ne missum facias oro. Nam in eo tantum erit voluptatis atque utilitatis ut facile dicturus sis me veritatis cupidiorem quam contentionis pertractionem huiusce rei iniecisse, qui non ignoro quam multa in sortium usu peccentur.
spacerROB. Non luctabor tecum, Polydore, amp.ius. Reperio apud Platonem primum De Legibus, deinde Originem, Super Iesu Nave homilia 23, blue duplex lesse sortium genus, unum humanum, alterum divinum. Sed de hoc primum. Sors divina definitur esse Dei iudicii index, antea multa prece et obecratione eorum qui eam exquirunt petita. Sic per Mosen Deus mandavit Aaron ut sortito hircos legeret, in Levitico cap. 16 ita dicens, blue Loquere ad Aaron fratrem tuum. Et subiungit, Suscipiet ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccat et unum arietem in holocaustum, cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua, duos hircos stare faciet coram domino in ostio tabernaculi testimonii, mittens super utrunque sortem, unam domino, alteram capro emissario. Cuius exierit sors domino, offeret illum pro peccato &c. Sic Moses, ducta sorte, divisit tribui Ruben et tribui Gad et dimidiae tribui Manasse, quam poposcerant trans Iordanem terram. Sic Iesus Nave suo populo ait, blue Mittam sortem, et proferam in conspectu domini sortem, si vos tamen prius describentes terram attulerits descriptionem eius. Et ita post haec, sortibus missis, haereditas populo Dei distribuitur et agitur sors ista secundum praescriptum Dei. Ac ita septem tribubus Beniamen, Symen, Ischar, Zabulon, Asser, Naptalim, et Dan possessio terra tradita est.
spacer 32. Quid quod vel aliae gentes Dei nescientes in re dubia sortiri consueverant? Cum enim Ionas propheta fugiens a facie domini Tharsum navigaret et, tempestate subito orta, nautae per sortem quaererent cuius causa tantum impenderet periculi, cogerentque Ionam rogare Deum suum ut id indicaret. Nnutu ipsius Dei, cuius voluntate ea omnia gerebantur, it accidit ut sors super Ionam ceciderit. Item in Actis legimus apostolos multis precibus egisse apud Deum ut significaret quem vellet virum in Iudae locum surrogatum et, emissis sortibus, Mathiam substituisse. Sed quid multa? Iam intelligis sortem divinam esse et omnibus precibus petendam, ut id quod quaerimus per sortem consequuti Deo acceptum referamus. Humanum vero sortium genus est quo utuntur sortilegi illi qui omnem rei eventum temere ac insipienter taxillis, tesseris, schedis, in quibus nomina sortem expectantium inscripta sunt, digitorum micatione, surculis imparibus, et mille eiusmodi puerilibus modis in fortunam et casum conferunt, nihil interim a Deo poscentes ut res bene cadat. Quae omnia ut humanae stultitia plena Christianis legibus vetita sunt quo non sint, qui credant his modis divinam exquisitum iri voluntatem. Sed violatores legis nunquama desunt, quales sunt etiam nunc, qui cum aliquid sint acturi ita augurantur. Aperiunt enim subito codicem Psalmorum vel poetae cuiuspiam, et quem primum intuentur versum illum interpretantur, ac prout in eo res laeta aut tristis contineatur, ita suum negocium commode vel perincommode casurum suspicantur. Ita legimus apud Aelium Spartianum blue olim Hadrianum per sortes quaesisse quo in se animo esset Traianus imperator et, versus Vergilianus intuitum, in spem potiundi imperii venisse. Fuerunt versus:

Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens? Nosco crines, incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundavit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum.

spacer 33. Quanto nempe rectius facerent si, invocato numine divino, in prospiciendis rationibus constituendarum regendarumque rerum suarum inhaererent? Fuit praeterea alius apud veteres sortiendo mos de quo Cicero In Verrem meminit, blue qui etiam nunc servatur, et id quidem, quemadmodum multi rentur, haud contra quam lex lubeat, si mens sortientium recta sapiat, id quod modo demonstravimus. Verbi gratia: cum aliquis magistratus aut praefectus red sit eligendus, invidiae vitandae causa suffragiis duo tresve renunciantur. Quo facto, res ad sortem vocatur, et quot renunciati sunt, tot sortes in hydriam coniiciuntur, ac ita cuius nomen exit, is magistratum vel praefecturam habet. Ac demum de quavis re sortibus consultabant. Sic Caesar testatur cum in fine libri primi De Bello Gallico blue loquitur de M. Valerio Procillo ab hostibus capto, scribens, Is, se praesente, de se ter sortibus consultum dicebat utrum igni statim necaretur an in aliud tempus reservaretur. Sortium beneficio se esse incolumum. Et haec raptim de sortilegio. Iam usque ad extremum tempus diei colloquuti, hinc intro discedamus, cum triduo in hoc familiari sermone rite consumpto, mihi, uti scis, cras meum iter ad academiam Cantabrigiensem, quae prope bidui abest, conficiendum sit. Tu vero vale, et cum per negocia licitum fuerit, quae in praesens multis verbis inter nos contulimus, poteris in posterum tempus tua brevi ac eleganti scruptira aliis legenda prodere.

Polydori Vergilii Urbinantis dialogurum de prodigiis finis



spacer