Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio


ILLUSTRISSIMO PRINCIPI GUIDONI UBALDO SECUNDO DUCI URBINI, POLYDORUS VERGILIUS S. D.

UMANAE vitae curriculum natura homini am brevissimum quam asperrimum dedit, sic ut nemo omnium per illud, etsi tantulo spacio, sine offensione gradi queat. Corpus enim sexcentis in singulas horas tentatur morbis, animus vero continenter suas sentit miserias, hoc est, solicitudinem, angorem, molestiam, quas veteres propter similitudinem corporum aegrotorum aegritudines nominaverunt. Ita vita nostra, quia nos ex eo pariter corpore atque animo constamus, ne puncto quidem temporis a calamitatibus et aerumnis vacua ferme esse potest, quibus ut ne illa ab iis tanquam a fluctu 0bruatur opprimaturque. Ratio, quae insita in nostra est natura, continuo opponit patientiam, virtutem summam. Nam ubi ea virtus est, ibi miseria esse et aerumna non potest, siquidem fortis constantisque viri, qui cum primis illam ipsam colit virtutem, proprium est omnia adversa aequo ac sedato animo perpeti. Atque sic patientia sola semper praesto est ad cunctas humanas miserias aut tollendas levandasve, quae facit ut totam vim perfecte vivendi in omnium rerum humanarum contemptione ac dispicientia ponamus. Quando quisquis est patientia armatus, is, caeteris neglectis rebus, in curam potissime suae servandae animae incumbit, quod Christus apud Lucam blue iubet suos discipulos facere, dicens, per patientiam vestram possidete animas vestras. De hac tam commoda virtute scripsit olim Tertullianus, blue deinde divus Cyprianus, sed non ita copiose ut alios a scribendo deterruerint eorumque studia restrinxerint. Quare cum patientia sit tam salutare levamen laborum atque dux vitae perfectae, putavi operaeprecium fore si de ea aliquid scriberem quod cunctis aeque utilitati foret hominibus qui rerum domesticarum aut publicarum tenerentur cura, quae vel te, optime princeps, de tuo regno bene gubernando tangere potest. Nam quamque es natura ipsa tam sapiens, quam providens, qui vides quid agatur et cogitas quid futurum sit, tamen tantum imperium tuum multas saepe habet molestias quas te, cum aliter depellere nequeas, et pati et devorare oportet, non sine tamen fructu quem tua tibi patientia vera parit ac etiam aliis. si coacta, si falsa, si ficta non sit. Nam ut mendacium omnia nostra officia deteriora facit, ita veritas multo fructuosiora. Quapropter, ne tale quid in nostram aliquando patientiam caderet, de veritate itidem et mendacio libellum composui. Quos ego de patientia, de eiusque fructu, de vita perfecta, de veritate et mendacio dialogos non utique alienos a vitae commodis feci amicos inter se habentes, eos tuo nomine foras dedi, ut intelligeres me semper in officio erga te meo manere, qui quicquid valeo, tibi deberi censeam, atque caeteri omnes compertum haberent in te, praeter summam militaris artis scientiam, blue multas esse literas, et iis te, cum per negocia publica licet, mirifice delectari. Vale. Londini MDXLIII.

bar

POLYDORI VERGILII URBINATIS DE PATIENTIA LIBER PRIOR

spacerVERGILIUS Pervellem, Pinni, ut, quemadmodum multarum sumus affinitatum colligationibus coniuncti, ita natura pares inter nos essemus, quo tu me, qui te aetate antecedo, aliquando patienter audires, ne ab aliis interdum male audires. Tu enim homo paratus, vigilans, erectusque ad omnia, ipse contra remissior, tardus, segnior sum, fateor, qui haud facile de quavis re commoveor. Quam sane ingenii tarditatum, vel, si concedis, atque adeo constantiam animi nobis vitio vertere, imo tribuere ignaviae soles, cum me per iocum aut extra iocum (id plane haud certum scio) stipitem vocites, quod neque ulla periculi tempestas neque honoris aura queat animum nostram de suo dimovere cursu.
spacerPINNIUS Debes hoc statui, in quo es. Ego te frui ocio facile patior, qui tuo parvo peculio contentus, in literis tantum acquiescis. At mihi per uxorem, per filios, per famulos denique id facere minime licet. Quacunque enim me commoveo, praesto est aliquid triste quod animum meum solicitet, unde res quotidie in familia accidunt, ad patiendum tolerandumque difficiles.
spacerVERG. Belle certe culpam excusas. Atqui cum nunc simus hic ruri et vacemus negocio ac optimum habeatur aliena, velut in proverbio est, blue insania, id est, ab aliorum erratis suam melius vitam instituere, vis disputemus parum inter nos, quo appareat, uter nostrum tandem in vitio sit, tune an ego?
spacer2. PIN. Ain’ an velim? Per deos immortales, nihil mihi optatius cadere potest. Quare tantum abest ut istuc fieri recusem, te ut etiam atque etiam rogem uti quamprimum incipas. Sed appone modum, ut ratio incipiendi eadem sit atque desiniendi, quod fiet si argumentum proposueris quo recte intelligatur a primo quid disputandum sit.
spacerVERG. Certe quidem bene admones, etsi illud mihi ante omnia faciendam censebam, qui, ne longum fiat, hoc tibi argumentum affero. De patientia noster erit sermo quae sola placide, modice, sedateque vivendi modum terminat, definit, constituit nobis, qui cum caeteris omnibus animalibus patibilem habemus naturam, et omnes labores atque dolores itidem patibiles putare debemus.
spacerPIN. Quid hoc? Tantum tribues patientiae?
spacer VERG. Tantum prorsus. Nam non alia equidem est virtus humanae vitae, tot variis miseriis ac aerumnis undique circunfusis plenae, magis accommodata atque utilis quam patientia, quippe quae cunctis aeque mortalibus ubivis laborantibus semper praesto, atque non minimo est levamento.
spacerPIN. Ita existimas?
spacerVERG. Ita scilicet. Idem quoque tu ac ego sentires, spero, si argumentis de ea ipsa re docerem.
spacerPIN. Nae grande quidpiam polliceris, quamobrem te minus gravate audiero. Aggredere igitur ad eam tandem virtutem explicandam, ac primum demonstrato quae et qualis sit, et unde orta.
spacerVERG. Faciam sedulo. Patientia, sicut Cicero in extremo secundo libro De Inventione definit, blue est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria et diuturna perpessio. Item virgo est.
spacerPIN. Sapienter nimirum vitam suam instituit. Nam si nupsisset, saepius cum ea divortium factum foret.
spacer 3. VERG. Amabo te ne me interpelles. Patrem habuit pudorem, matrem vero honestatem seu constantiam sive fortitudinem (eius enim pars una est), sive, ut vulgus opinatur, avaritiam vel, ut alii tradunt, necessitatem seu paupertatem. Siquidem vides permulta nos honestatis gratia humiliter perpeti quod pudor solus facere cogit, ac in eo officio nos simul retinet constantia, quae est consilii suscepti firmitas, stabilitas, perseverantiaque. Ea cum partes fortitudinis sint, hinc fuere viri sapientes qui dicerent patientiam filiam fortitudinis esse. blue Quod vulgus mavult patientiam natam esse ex avaritia. pro eo quod avarus soleat omnia serviliter pati utilitas causa. Sed cum sordida semper sit avaritia, haud puto M. Tullium in definitione patientiae quam paulo ante memoravi aliam vocare utilitatem nisi honestam, ad quam debemus referre omnia et omnia pariter facere atque pati nostra causa. Postremo patientia dicitur ex necessitate procreata, quam quidem necessitatem Plato in dialogo De Republica decimo blue deam appellat, quod vim magnam habet, quod cum ea, uti fertur, ne Deus ipse unquam pugnet, blue quae facit ut aequiore animo res adversas toleremus, id quod praeclare Horatius libro primo Carminum docet: blue

Durum, sed levius fit patientia,
Quicquid corrigere est nefas.

Postremo eam ipsam patientiam genitam aiunt ex paupertate, quod idem poeta testatur lib. similiter carminum tertio: blue

Magnum pauperies opprobrium iubet
Quidvis et facere et pati.

spacer 4. Dixi praeterea patientiam esse virginem, quae si violetur repentino mutata persona vertitur in furorem monstrum foedissimum, quae multos in insaniam trahit. Adeo conducitque eam ipsam virginem non polluere, non tentare. Verum huiusce nostrae deae patientiae originem aliam reperio cum apud Tertullianum, qui de dea libellum scripsit, tum apud divum Cyprianum illius discipulum. Is sermone tertio tradit patientiam a Deo profectam esse, quod Deus mandatorum suorum violatores non statim puniat, sed facile patiatur ut vivant ac resipiscant si velint, quin solem suam sinat oriri super bonos et malos. At sicut varia est patientiae origo, ita non unum est eius genus. Nam patientia alia censetur divina, quae nulla vi frangi queat, alia humana, a qua vita commodis serviatur, alia voluntaria, quam bonus et fortis animus sustentet, alia demum coacta, quam necessitas pariat, de quibus singulis suo dicetur loco.
spacerPIN. Placet patientiae origo, non placet quod patientia Deo assignetur, cum enim Deus sit impatibilis et patientiam nemo nesciat plenam esse molestiae atque doloris. Num in Deum talis solicitudo cadere potest?
spacer 5. VERG. Est tibi cordi, ut video, philosophari. Non est quod ita argumentere, sed scripturae sacrae consuetudinem disce potius. Deus enim, nos divinarum rerum rudes intelligentiam sui docere volens, nonnunquam solet humanam sumere personam, ut quasi homo nobis notior fiat. Sic Psalmus 77 agit: blue Aperiam in parabolis os meum et loquar propositiones ab initio. Damus nos quoque illi idem Esaiae cap. 58: blue Os enim domini locutum est. At quemadmodum tribuimus Deo humana membra, ita etiam cum eo nostras communicamus affectiones, quandoquidem eius benignitatam, clementiam, et misericordiam vocamus patientiam, perinde quasi commoveatur et irascatur, item doleat et gaudeat, ut a Mose libro Geneseos, capite 6 scriptum est: blue Poenituit eum quod homines fecisset in terra ac, praecavens in futurum et tactus dolore cordis intrinsecus, “Delebo,” inquit, “hominem quem creavi a facie terrae.” Et Deuteronomio, capite 30, blue Revertetur enim dominus ut gaudeat super te. Iam habes ad tuam argumentationem responsum, uti arbitror, perappositum.
spacerPIN. Probe quidem.
spacer 6. VERG. Fuit in Christo servatore nostro patientia famis, sitis, frigoris, inopiae rerum omnium, cructiatus et mortis. Deus enim erat, homo erat, Deum celavit, hominem se tolerando praebuit usque ad sepulturam, et tamen quicquid divinitatis in edendis miraculis prae se tulit, totum illud Deo duntaxit patri assignavit. Ex quo Paulus ad Philippenses ait, blue Is enim affectus sit in vobis, qui fuit et in Christo Iesu, qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est ut esset aequalis Deo, sed semetipsum inanuit, forma servi sumpta, in similitudine hominum constitutus et figura repertus, ut homo, humilem praebuit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et talis fuit in Christo patientia, sed divina et voluntaria. Sic una cum altera cohaeret, quae aeternam animorum parit salutem. Per talem divinam tolerantiam Stephanus, dum a Iudaeis lapidibus obrueretur, vidit, sicut est in Apostolorum Actis capite 7, caelos apertos et filium hominis stantem a dextris Dei. Sic caeteri eius ordinis viri, quos martyres vocamus, patientia praediti, vallati, armati, paratique animis, sedes sunt coelestes adepti.
spacerPIN. Pace tua, ego dixerim eam non patientiam sed fortitudinem.
spacerVERG. Haud penitus, ut video, in memoria tua insedit quod a principio dixi.
spacerPIN. Quid?
spacerVERG. Patientiam esse partem non ultimam fortitudinis. Nam quid est aliud fortitudo nisi considerata periculorum susceptio ac laborum perpessio? Pondera ergo, sicut est fortitudinis, prudenter adire pericula, ita patientiae, periculorum toleranter ferre labores.
spacerPIN. Teneo rem omnem, tuae porro faveo sententiae.
spacerVERG. Igitur nisi valde sit necesse, ne me dicentem interroga, quando facile obliviscor propositi si interpellatus sim.
spacerPIN. Perge, non interrumpam.
spacer 7. VERG. Atque altius est nobis inchoandum, si volumus multo antiquioris tolerantiae laudem investigare quae fuit in Iob regulo in terra Usitidi ad fines Idumaeae et Arabiae, qui genus duxerat ab Abraham. Is homo dives, omnibus fortunae bonis longe beatissimus habebatur, praeterea ex summa animi bonitate, verus Dei cultor, cum ecce tibi, eius patientia post homines natos valde inaudita tentatur permissu Dei a diabolo, unde ille brevi cunctis facultatibus spoliatus, filiis quos id temporis habebat simul orbatus, tabo, cruciatu, afflictioneque affectus, haec tantum dicebat: blue Nudus egressus sum de utero matriis meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est. Sit nomen domini benedictum, hoc est, ut Latine loquamur, laudatum.
spacerPIN. Cur non narras de perseverantia tantae tolerantiae Iob? Quippe probe noscis neminem hominem salvum fore, ut Christus apud Matthaeum, capite 24 blue ait, nisi qui in constantia persevaverit. Nonne ille tot immersus malis, ut amicos aeque plorantes atque consolantes audivit, illico, veluti est capite 3 illius historiae, blue ad hunc modum exclamavit, Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est “Conceptus est homo” &c.? Cuius, quaeso, istaec verba sunt, temperantene patientis, an potius miserabiliter desperantis?
spacerVERG. Modice patientis quidem. Iob etenim homo erat, erat item sapiens, cui cum videret amicos suis ipsius dolere calamitatibus, venit in mentem et humanae vitae iniquae conditio, et aeque mortis necessitas, quoniam ipse nascendo in tot vitae aerumnas inciderat, unde exin optabat mortem ut portum et receptaculum cunctarum humanarum miseriarum. Quare execratus est diem natalem suum, quo ostenderet quam miserabile sit nasci ac quam fortunatum mori, id quod eius historia declarat, in qua capite 3 est scriptum blue Qui expectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum gaudent vehementer cum invenerint sepulchrum. Ac ita Iob ab initio admonuit amicos antequam disputare inceperent non exitum sed ingressionem vitae humanae ut anxiferae esse lugendum. Hunc admodum laudabilem morem olim Thraces, populum certe in ea re multo sapientissimum, habuisse Polydorus noster, libro De Inventoribus Rerum III. capite 10, ostendit, qui natales dies moerore agebant, exequias vero multo gaudio cohonestabant, quod homo natus statim mala ferre inciperet, mortuus autem ab illis liberaretur.
spacerPIN. Ita me dii ament ut tu locum istum apposite neculeateque planum fecisti.
spacer 8. VERG. Audi plura patientiae exempla. Bona pars prophetarum spe beatoris vitae quam ipsi animo ante per Christi adventum tam conceperant quam post voce una praedixerant, tormenta, supplicia, atque caedes non immodice est perpessa. Atque ante omnes patientissimus fuit Moses. Is dux atque rector Hebraeorum, cum ex Aegypto domum remigrarent, sexcentis affectus est ab illis eo in itinere iniuriis. Primum enim cum carerent cibariis, deinde siti cum suffocarentur, propius nihil est factum quam ut bonus dux morte a suis mactaretur. Ille tamen furori insanae multitudinis cedens, vallatusque patientia in omni memoria hominum incredibili, tantum abfuit ut ulla commotus sit ulciscendi cupiditate ut etiam rogando orandoque impetravit a Deo, sicuti extat in Exodo, capitibus 16 et 17, cibum suavissimum, quod manna vocabant (est enim ros matutinus melleus) ac aquam e saxo divinitus elicuerit. Item post haec optimus pater, reipublicae suae bene instituendae causa, ascendit in montem altissimum Sina, ubi novae legis tabulas ab ipso Deo accepit, portavitque ad suos. Et quia diutius populi expectatione est moratus, postquam redierat populum reperit iamiam a Deo aversissimum, qui tamen non prius quievit dum Deum ei placarit.
spacerPIN. Belle quidem recitas, sed non incallide obtices quod ad rem ipsam maxime omnium attinet. Quocirca bona tua venia quod reliquum est ipse subiiciam. Moses enim dum in monte cum Deo agebat, populus mali daemonis impulsu agitatus sollicitavit Aaron, metuque coegit ut eius opera factus sit vitulus ex auro, quem loco celeberrimo statuerunt ac coluerunt. Interea Moses ex inopinato adfuit, proque rei indignitate valde concitatus binas tabulas novae legis manu Dei scriptas repente confregit (erant enim lapideae). Istuc scriptum leges Exodi, capite 32, ut de vero minime ambigatur. Tu proin animadverte, obsecro, ne umbra quidem ullius patientiae extitit in Mose, qui sanctas tabulas iracunde proiecerit in terram, fregeritque opus Dei manu fabre confectum, ad bene beateque vivendum primum mortalibus munus e coelo missum.
spacer 9. VERG. Me profecto fugeret quid responderem, si eo ipse modo obiectam rem acciperem quo tu proposuisti, qui nihil consideras de persona agentis, ac idcirco minus verum tenes. Oportet enim te non ignorare quemadmodum Deum a principio elegerit Mosen hominem rusticanum, quippe qui ovium greges pasceret, ad munia publica obeunda, et ille cum tantum munus suis cervibus sustinere se posse desperaret, responderit, blue Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israel de Aegypto? Ac postea ipse Deus ei dixerit, Ego ero tecum. Ecce Moses instinctu divino res gerebat publicas, coeliestique mentis afflatu opportuna loquebatur. Non illum igitur credas fregisse eas binas tabulas, sed Deum ipsum, de cuius maietatis honore agebatur, cum impius, ingratus, scelestus populus tot divinis beneficiis in dies singulas affectus potuerit temere rapi ad foedos idolorum cultus atque omnis verae religionis subito oblivisci, et quia sic contaminatus minime dignus erat in quem tantum beneficium conferretur. Ideo Deus tabulas perfractas voluit, ut si eum poeniteret factorum, deinde alias daret, et dedit, sicut Exodo, capite 34, patet. Notato, Moses famulus Dei publice omnia de volunate domini faciebat, private vero cuncta pro suo arbitratu curabit, qui semper iniuriarum flexibilis plebis tam patientissimus quam valde immemor Deum orabat ut cunctis generatim peccata ignosceret. Porro ita agebat vir sanctissimus, quod salute populi suam ipsius salutem posteriorem haberet, qui sic domino loquitur: blue Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum. Fecerunt enim sibi deos auratos. Aut remitte eis hanc noxam aut, si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
spacer
PIN. Cum omnia referas ad Deum, tecum sententiam necesse est, nisi velim impius haberi, quod morte magis caveo.
spacer 10. VERG. Caeterum missa antiquiora faciamus et propius accedamus. Etenim cuiusvis arduae difficilisque rei perpessionem voluntariam in uno fuisse homine demonstrabo. Sed ne fidem mihi suspicio ulla abroget, ipsum illum audi quem de sua patientia narrantem hic facere lubet. Is est Paulus apostolus, qui cum male audiret a pseudapostolis quod adhuc non communicasset suum evangelium cum aliis Christi apostolis, ac idcirco secus doceret quam Petrus, Iacobus et Ioannes egregii domini apostoli de religione praedicarent, et quanquam pluris ei erat sua conscentia quam hominum sermo, voluit tamen aliquod certum suae virtutis signum dare. Itaque a tolerantia incipens, sic epistola posteriore cap. 11 ad Corinthios scribit: blue In quocunque audet aliquis (per insipientiam loquor), audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, sum et ego. Semen Abrahae sunt, sum et ego. Ministri Christi sunt (despiens loquor), excellentius sum ego, in laboribus copiosius, in verberibus supra modum, in carcerebus abudantius, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinques quadragenas plagas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel fui lapitatus, ter naufragium feci, noctem ac diem in profundo egi, in itineribus saepe in periculis fluminum, periculis labronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis inter falsos fratres, in labore et molestia, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis saepe, in frigore et nuditate &c. Quid quod cum Ananias princeps sacerdotum iussisset, sicut in Apostolorum Actis cap. 23 blue legitur, ut os eius in concilio loquentis percuteretur, ille non immoderate tulit, tantum testatus Deum improbitatis vindicem fore?
spacerPIN. Imo immoderate tulit atque moleste, aegreque qui et mali principi precatus est et convicium fecit, ut eius vox indicat quae talis erupit: percutiet te Deus, paries dealbate. Non utique est in hoc Paulus Christi praeceptoris sui mansuetudinem imitatus, qui itidem colapho red petitus, velut est apud Ioannam cap. 28, modeste et placide respondit ac alias iussit ut de nobis male merentibus bene mereremur. blue
spacer 11. VERG. Haud nego apostolum hominem fuisse qui affectionibus nostris tangi potuerit. Illud tamen scito, cum dixit percutiet te Deus, nihil hic vindictae resonare, nihil mali exoptari. Praedixit enim futurum ut malus iudex daret aliquando maleficii poenas, ac idcirco usus est voce verbi futuri temporis. Neque etiam maledictum in Ananiam dixit cum appellaverit eum parietem dealbatum, usurpans metaphoram figuram. Nam quemadmodum paries albatus collucet, ac caementis vel lateribus tantum confectus informis existit, ita fucatus homo, qui verbo non re fungitur officio, et aliud facit atque prae se fert, merito dici potest paries dealbatus. Vel alluditur ad colorem impudentis qui non magis erubescat scelus quam recens muri candor minime defluat. Talem igitur Paulus vocavit principem sacerdotum, qui personam fucosam iudicis gerens, tyrannum se praebebat, nec pudebat quod ante Paulum verberandum iudicaret quam veritatis cognitionem perquaesivisset.
spacerPIN. Quid tum? Quandoquidem apostolus de convicio facto non omnino diffitetur, id quod declarat in eo non fuisse multum patientiae, cum ei enim obiiceretur quod maledixisset summo sacerdoti Dei contra quam iuberet lex, quae talis est, principi populi tui non maledices. Extat praescriptum Exod. cap. 22. blue Tum se ut a culpa eximeret, ita respondet: nesciebam, fratres, quod pontifex esset, Ecce, Paulus fatetur pecasse se, sed per ignorantuam, ac non sustinuisse leviter molem sibi factae iniuriae.
spacer 12. VERG. Minus assentior apostolum ignorasse principem sacerdotem. Nam respondendo nesciebam quod pontifex esset allusit ad illud quod ante recitavi, innuens videlicet pontificem ne tantulum quidem aequitatis in se habere, ac ex eo non esse pontificem, nec pro pontifice habendum, licet optimi patris locum teneret, qui iudicis non veri, sed fallacis officium faceret. Quaere ei non est male precatus ut vulgus parva de re commotum faciat, redneque quicquam sua ipsius causa inconstanter egit aegreve tulit, sed quadam animi commotione excandescens malum pontificem iniquitatis coarguit.
spacerPIN. Non est sane quod coner te superare, quando ita me tuis acutis rationibus obsides ut ne digitum quidem a tua ausim sententia discedere.
spacerVERG. Isthaec hactenus habui dicere de divina patientia, quae bonas hominum mentes tanta semper spe implevit ut quocunque tempore fuerint quamplures mortales qui, contemptis cunctis vitae commodis, non dubitaverint alterius vitae consequendae gratia asperrima quaque perpessu ac gravissima magno subire animo atque perferre, cuius nempe virtutis elogium ac specimen eorum in primis quorum apud nostram Christianam ecclesiam celebri honore cultu dignatur, sempiternum manet.
spacerPIN. Perorasti recte. At modo est mihi a te rogandum aliquid quod ante oportuit quaesitum, cuius quoniam scitandi locus non est appositus, parce, se me amas, nostri ingenii tarditati, cui omnino minime sunt vires ad dicendum praesentes. Cedo me, quando est patientia ista tam perfecta in terris nata? Quia cum valde rara sit, vereor ne diu non extiterit.
spacer 13. VERG. Haud ante Christi adventum, quod sciam, cum satis constet laesos olim homines consuevisse oculum pro oculo, dentem pro dente repetere, ac ita malum malo accumulare. Hic nil erat patientiae ubi ulciscendi erat libido. Nanque per legem a Mose datam, sicut in Exodo est, capite 21, maleficium vindicare licebat. Fuit posthac lex a Romanis recepta quae talio dicitur, cuius ius, partim incommoditate ipsius legis, partim iniquitate repetentium poenam, autoritate praetorum subl\atum est, auctor Gellius lib. Noctium Atticarum 19. blue
spacer
PIN. Hem, tibi ne excidit quod paulo ante dixisti? De patientia Mosis tam magnifice praedicasti, et modo eum ipsum facis non solum vindictae non expertem, sed etiam authorem?
spacer 14. VERG. En ego hallucinor? Legislator non debet ex seipso semper metiri quid conveniat populo. Etenim fieri potest ut is sit perfectae virtutis homo, at caeteri non item: verbi causa, ut facile ab omni se voluptate corporis abstineat, quod multo difficillimum red aliis videatur. Ergo ille non debet cunctas eas lege prohibere voluptates, sed tantum temperate modesteque consulere commodis plebis et reipublicae quieti. Ita Moses ius talionis constituit ut populum a malefaciendo deterreret. Ipse vero tali neutiquam usus est lege, qui electus a Deo cuncta mente sua Christi venturi mysteria conceperat, blue illumque tanquam ob oculos praesentem secutus est, quem certo sciverat esse venturum, quem toto coluerat animo. Sic Abraham, sic Isaac, sic Iacob, sic David, sic alii prophetae reservati ad aeternam salutem, de eaque divino efflatu edocti ante fuerant, quod Christus apud Ioannem cap. 8 bluetestificatur, cum dicit Iudaeis, Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, et vidit, atque gavisus est. Proin ne arbitrere in sermone nostro repugnantiam esse ullam, qui non ex tempore, verum cogitate ista tractanda ducimus.
spacer 15. Atqui ad humanam iam veniamus patientia, quam solemus aut utilitatis aut honestatis causa, uti ab initio nostri sermonis dictum est, sustinere. Nautae enim ardentes studio quaestus conscendunt navigium, in eo domicilio admodo angusto, tenui, fragili habitant, dies noctesque inter fluctus cum morte colluctantur, quippe quae haud longius abest quam est tabulae crassitudo. Ibi, bone Deus, cum saepe per tempestates non liceat proxime terram accedere, quot ac quanta tolerant dura incommoda, utpote frigus, aestus, famem, sitim, et morbos multiiuges! Nonne agricolae talia eiuscemodi sufferre quotidie coguntur? Hi nanque sese multo sudore in agro colendo exercentes omnes vires frangunt, et denique omnem vitae suae cursum sine ulla intermissione in labore corporis conficiunt. O durum vitae genus! Ecquid est quamobrem tantum operae et laboris agricola impendat, insumat, sustineat, nisi utilitas? Quod si forte dicas, ars haec non semper utilitatem habet, quia ager saepe coelo grandineve infestus fructum non praebet, istud nimirum fieri potest, praeter tamen agricolae spem, qui sui duntaxat commodi causa laborat. Quid quod opifices omnes emolumenti gratia quidvis et faciunt et patiuntur? Quot illorum non modo sordidas, verumetiam foetidas exercent artes? Cuiusmodi sunt lanii, coriarii, cetarii, sartores, et id genus complures. Hi in odoris intolerabilis foeditate continenter versantur, unde in varios saepe morbos incidunt. Alii vero supra modum laborant. Sed mittamus artifices. Itidem lucri cupiditate flagrantes faciunt piscatores, qui interdiu noctuqe ferme nudi ac madidi inter procellas nullum non vitae periculum leviter ferunt subeuntque. Venatores quoque bestiarum variarum aviditate praedae pernoctant in nive, sub dio, in montes, uri se patiuntur. Hinc Flaccus in primo carminum: blue

Manet sub Iove frigido
Venator tenerae coniugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.

spacer 16. PIN. Tolerantia istiusmodi hominum, quod sine molestia tua dicam, non valde grandis est nec admiratione digna, quoniam tanta consuetudinis vis est ut multo minus sentiant ea vitae incommoda, quae ipso longo usu commodorumque (nam ad illa summe incumbunt) compensatione sibi leniunt atque diminuunt.
spacerVERG. Si non valde grave est diu ferentibus malum, fuit tamen ab initio gravius cum se malo assuefecerunt. Verum hoc scilicet nos quaerimus, ut probemus patientiam, sive brevem sive diuturnam, seu gravem levemve, nasci ex utilitate, quod tu non contradicis. Ast aliud est genus eorum hominum quibus nihil charius, nihil antiquius utilitate est, quid idcirco emendi vendendi quaestu lucro ducuntur ad cuncta toleratu difficilia mediocriter perferenda, eaque de causa orbem omnium peragrant terrarum.
spacerPIN. Cum ita faciant, quid mirum si cogantur non parum multa pati? Sed, quod te oro, qui sunt ii homines quibus pluris sit lucrum quam quies?
spacerVERG. Mercatores vocamus qui id audent, quod omnium fugit et formidat audacia. Nam aliquot eorum memoria nostra, bonorum principum, quibus de republica augenda curae est, ope adiuti, datis in altum velis, complures investigarunt insulas quae antea latuerant, etsi prius quaam id consecuti sint detrimenta infinita acceperunt. Alii vero honestatis causa quid non patienti animo tolerant? Idipsum exemplum a Mose capi potest. Is cum Haebraeum populum duceret ex Aegypto, per loca inculta desertaque toties passim iniurias, maledicta, et minas mortis non repugnanter ferebat, quoties uspiam quicquam ad victum deesset turbae irritabili, quae duci ut improvido et negligenti id incommodi stulti assignabat. Hasce ille bonus piusque pater iniurias leniter devorabat, ne diceretur, veluti Exodo, capite 32, legimus, insidiose populum in solitudinem desertissimam duxisse, ubi pariter fame atque siti suffocaretur. Vide in hoc per patientiam honestatis ratio habita est, ut ne ulla ab eo proditionis turpitudo admitteretur. Sic in Mose fuit aeque pudor ac honestas.
spacer 17. Tetigit cum primis eadem ratio David. Hunc Saul primus rex Israel inimice insectabatur ut hominem e medio tolleret. Ibi sibi timens in interiorem partem cuiusdam speluncae infinita altitudine se abdidit. At non multo post accidit ut Saul eodem pervenerit, cibique reliquias ex alvo depellendi causa in eandem speluncam introierit. Tum servi, occasione data, mirabilem in modum hortati sunt dominum ut inimicum interficeret, quod David facere noluit, pro eo quod Saul esset christus, id est unctus (sic enim rex domino consecrebatur) ut ne in impiis habetur, si christo vim aut manus inferret. Extat historia lib. Regum 1, cap. 24. Hinc nimirum scire licet David maluisse iniurias ferendi in periculo versari quam ulciscendo suo dispoliari honore. Habes magnum tolerantiae exemplum honestatis gratia a sancto propheta. Sed alterum accipe a sancto apostolo. Is sitim et famem, sicut supra narravi, non intemperanter patiebatur, rerum iuxta fere omnium saepe egens, quanquam piae erant ac religiosaae gentes paratae ad pecuniam suppeditantam, quam ille parce modiceque accipiebat, quemadmodum in extrema epistola ad Corinthios posteriore testatur, et id faciebat quod vehementer puduisset si quoquo modo dictus fuisset precio docere evangelium atque eo delinitus minus libere reprehendere pecccantes, ubi inquit, blue Num illud peccavi quod meipsum humiliarim ut vos exaltaremini? Quod gratuito evangelium Dei praedicaverim vobis?
spacer 18. Quod si talia exempla minus te movant, que coelestis vitae spes, qua sancti viri maximopere tenentur, animos parat ad omnia quamvis dura perferenda, aliaa ponemus eorum qui forsitan post corpora extincta non remanere animos olim autumaverant. Quare decus tantum respicientes non multum vulnera sentire consueverant. Pugiles enim bini inter se caestibus certabant, et, licet valde contusi, ne ingemiscebant quidem, ut alteri ne alter cedere videretur, quod facere maxime pudebat, si voce vel fuga se victum fateretur. Sed gladiatores quas plagas perferebant, malentes multa accipere vulnera quam turpiter vitare! O patientiam post hominum memoriam multo certe mirificissimam, ex sola honestate ortam, ut quispiam malit plagas accipere quam cum dedecore fugere! Sic nostri hodie gladiatores qui bini inter se ferro depugnant lege sibi praemium propununt, ut vel ambo vulneribus confecti una cadant vel alter se victum proclamet. Quo fit ut mediocris etiam gladiator dimicando non ingemiscat, non vultum mutet, non pedem referat priusquam cadat, adeo turpe ducitur vinci. Si in gladiatoribus, hominibus perditissimis qui iusta nunquam ferme de causa ad certamen veniunt, tantum valet et operatur ad tolerantiam malorum honoris ratio, quid fiet in militibus, qui militiam, artem longe omnium praeclarissimam, exercent? Ii etenim quos duros labores, quid inediae, frigoris atque aestus molestias et angores, morborumque cruciamenta bellando constanter sufferunt? At cum ad arma, ad manus, ad pugnam venitur, sauciandi fit initium, quis eorum noon contra stat fortiter? Quis animum dimittit? Quis de fuga cogitat? Quis non magis atque magis animatus pro se quisque cietur, omnique virium robore ac impetu in hostem fertur? Quis demum turpiter decumbit? Ita cuncti homestam oppetere mortem cupiunt. Iam habes quid honestas possit in patiendo, ac simul constat verum esse quod a principio dixi, patientiam habere patrem pudorem, matrem vero honestatem, quia uterque facit eiuscemodi hominum genus minus ut vulnera fugiat.
spacer 19. PIN. Habeo plane sic, ut non plus a te in praesentia desiderem, adeo diserte, distribute, abundeque argumentum nostri sermonis explicasti. Sed, si non gravere, nec nova quaestio verbosior tibi videatur neve stomachere, forte aliquid amplius quod nunc in mentem venit, tibi excutiendam proponam.
spacerVERG. Minime certe gravor. Nam dici non potest quam tua haec me delectet disputatio.
spacerPIN. Ex eo te plus morabor, quod libenter audis. Tam planissime quam apertissime demonstrasti docuistique causas sustinendae patientiae. Ego tamen alias nonnullas iam inde usque a puero expertus sum quas breviter narrabo. Fuit mihi pater homo probus, caeterum suapte natura tristis, difficilis, durus, ac ingenio in liberos neutiquam leni, cui idcirco dum vivebat morigerando,obsequendo, obediendo, haud ullo unquam officio satisfacere poteram. Quare me in dies singulos obiurgabat, castigabat, ac plerumque nullo meo merito caedebat, qui tantum terroris mihi iniiciebat ut, si quid peccarem, confestim me vel in pedes darem, vel in aedium partem interiorem aut scalarum tenebras abderem, ubi miser humi cubans saepenumero totum diem unum biduumve sine cibo potioneque in occulto eram, ita ex metu graviora patiebar quam ut me ferre posse putarim. Atqui paucis post annis parente orbatus excessi ex ephebis ac continuo amare coepi, atque unam aliquam deperire puellam. Pro Deum atque hominum fidem, quantum illa gaudebat me insano amore cruciari, imo quantum ex animo ridebat vel atque adeo deridebat quod tolerarem cunctas tam placide tamque tranquille amoris causa miserias, quae me sensim ad mortem ducebant, quando non invitus ferebam. Num igitur potest metus seu amor patientiae dux esse, sive magis parens?
spacer 20. VERG. Prorsus uterque potest. Verum quaestionem si in sermone non interposuisses nostro, eram ipse venturus ad locum istum, quoniam haec reliqua pars patientiae coactae restat, atque is actus solum nobis agendus est. Sed postquam coepisti, ego sermone prosequar et primum omnium, uti soleo, metus ipsius definitionem ponam. est enim metus expectatio mali aut solicita recordatio futurae molestiae, ex quo nonnulli metum praemolestiam nuncuparunt. Itaque, si metus ceciderit in quempiam, faciet ut ille iamiam paratus fuerit ad quidvis grave et intolerabile ferendum. In hanc coactam patientiam incidit Abraham pater sanctissimus. Sed ne fides tua vacillet, tute audito quae Geneseos lib. cap. 12 scripta sunt blue quae ipse recitabo si ex memoria iam non exciderint: Facta est autem fames in terra: descenditque igitur Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames. Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarae uxori suæ, “Novi quod pulchra sis mulier: et quod cum viderint te Aegyptii,et interficient me, et te reservabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimiis et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. Abraham vero bene usi sunt propter illam. Et sequitur, Flagellavit autem dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarae uxorem Abram.  Vocavitque Pharao Abram et dixit ei “quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset? Nunc igitur ecce coniunx tua, accipe eam et vade.” Animadverte hoc loco illud, nihil scilicet animo libro gravius esse potest quam domesticum probrum, quod tamen Abraham ingenti timore mortis perculsus sibi perpetiendum constituerat, qui uxorem stupro obiecisset, etsi tale quid minime consecutum est.
spacerPIN. Hoccine credis? Non potuit Pharao sese cum Sara, muliere forma egregi pariter atque honesta, delectare?
spacer
spacer 21. VERG. Potuit utique, sed omnia quae possumus nobis haud facere licet. Fuit certe quidem curae Deo de castitate Sarae, quam ille in tempore prohibuit iniuria, cum regem eam ducere uxorem parantem, ab adulterio coercuit. Etenim ecquid profuisset castigatio divina, si post amissam mulieris pudicitiam, quae semel laesa nequaquam in integrum restitui potest, rex refrenatus fuisset?
spacerPIN. Do ita esse, sed aliud rogo. Cur Pharao, qui ex eo omni vacabat culpa, quod alienam uxorem in matrimonium per ignorationem ducere concupiverit, est immerito suo cum familia punitus?
spacerVERG. Tecum in hoc minime facio. Uterque enim deliquit, quod principes tanquam lenones Saram ad stuprum rapuissent, et rex amore captus non connubii dignitatem sed tum sceleris tum libidinis societatem quaesisset. Quippe non decebat regem ducere peregrinam mulierem uxorem, cuius et genus et mores minime omnium cognitos haberet, cum praesertim liberorum creandorum causa matrimonium contractum iri leges sanciant, quoniam natura bona malave saepe sequitur genus, ut quales sint parentes, tales et filii evadant. Qua in re idcirco sapientissimus quisque maiorem diligentiam ponere debet quam ut falli queat. Pharao igitur, quia libidine raptus est repentino ad coniugium peccavit, quando, prout Christus apud Matthaeum ait, blue quicunque aspexerit uxorem alterius ad concupiscendum eam, iam adulterium cum ea commisit in corde suo. Et, teste M. Tullio, De Finibus Bonorum et Malorum, blue in libidinem esse peccatum est, etiam sine effectu. Vide bonum Romanum hominem consentire cum Christo, quamvis ante eius adventum vixerit. Ac ita rex Aegyptius non iniuria cum suorum cohorte principum affectus est poena.
spacer 22. PIN. Ne vivam, si puto quenquam alium potuisse causam rei quam a te percunctatus sum mihi explicare dilucidius aut apposite magis.
spacerVERG. Audivisti Abraham animo fuisse armatum ad ferendam molestiam sempertinam, nisi Deus avertisset facinus. Sed in Sara fuit patientia singularis, quae prae salute viri, omni amittendae pudicitiae periculo posthabito, passa est se rapi. Atque ad hunc modum vir iuxta ac uxor ex timore in coactam patientiam repente lapsi, ad ferendumque ultro parati, eam ipsam patientiam perfectam reddiderunt, quae in aliis vitio esse solet. Siquidem animi virtus, qua Abraham et Sara praediti fuerant, nulla potuit calamitate frangi. Caeterum breviter concludam. Nemo in terris homo est tetrior quam tyrannus, qui leges ac iura continenter labefactat. Multi tamen populi metu ficti servierunt tyrannis, eorumque tyrannidem quamvis saeva perpessi sunt. Item qui de aliquo facinore suspecti sunt, cum a quaesitore dantur in quaestionem, nonne illi tormenta tam perfortiter quam incredibiliter saepissime tolerant metu mortis? Nanque fateri mori est. Idem faciunt servi qui omnia dura pati conditione sua infima coguntur. Atqui reliquum est ut de amore, blando patientae duce, disseratur, quod dum amor cruciat, indulgere videatur. Sexcenta habeo huiusce insaniae exempla, quae ponam. Verum tu uno vel altero contentus esto, et eo in primis quod, velut fas est, extra insaniam habeatur. Iacob, ut Geneseos liber cap. 29 patet, decem et quatuor servivit annos Laban avunculo suo ut sibi Liam et Rachel filias daret uxores, et demum dedit. Sed attende quam fuerit Iacob amoris causa patiens servitutis, cuius iugum in libertate educatis mirandum in modum grave semper est. Servivit ergo Iacob, sicut eo in libro est, pro Rachel annis septem, et videbantur ei pauci prae amoris magnitudine.
spacer 23. At ad unum ex multis veniamus insaniae exemplum. Hercules enim, vir fortissimus magno captus amore, muliebriter famulatus est Omphalae Lydorum reginae, qui passus est se ab ea muliercula compelli ad fusos et lanam nendam. Nec idem minus serviliter fecit imperio alterius mulieris, quam Iolen vocant, filiam Euryti Oechaliae regis. Adeo eius amore flagravit ut servitutis turpissimae iugum ferre non recusaverit tot fortium virorum victor. Ita per metum atque amorem cogimur discere pati. Sed ut sermonis finem tandem aliquando faciamus, quia per solem iam praecipitantem non licet mihi esse nisi breviorem, idem quoque per aerumnam, calamitatem, aegritudinem ac orbitatem cognatorum facere compellimur. Verum talis patientia, si virtute subnixa sit, perfecta fiet, ac cunctas aut tollet penitus eas miserias, aut certe diminuet. Ad hunc modum divus Petrus apostolus incredibili patientia fuit, qui, ut Eusebius tradit, blue cum videret uxorem duci ab impiis hostibus ad supplicium, eam magno animo consolatus dixit, “O coniunx, memento domini.” Tali itidem animi constantia Paulus Aemilius homo Romanus blue praeditus fuit, qui, duobus charissimis filiis intra octo diebus amissis, ne ullam quidem tristitiae signum dedit. Igitur tu, qui rerum adversarum, sicuti ab initio nostri sermonis illud tibi amice obieci, minime eras patientissimus, si reliquam aetatem in animi patientia exercueris, fructum profecto ex isto nostro colloquio capies uberrimum.
spacerPIN. Istuc porro iam sentio. Sic enim sum a te institutus ut, emendatis nunc moribus, sim in posterum tempus multo patientius leviusque duidvis laturus.
spacerVERG. Gaudeo tuo isto excellenti bono, de quo cras plura, si non excludemur tempore. Interim apud me commodum et coenes et pernoctes licet.
spacerPIN. Ego ita faciam ac lubens, cum tu prolixe invites.

bar

POLYDORI VERGILII URBINATIS DE PATIENTIA LIBER POSTERIOR

spacerVERGILIUS Usu venit hodie, quemadmodum heri fore dixi, ut simus una hic, et ab omni re ocium nobis detur. Si non vis animi gratia venari, uti apud nos moris est, sermocinemur rursum inter nos licebit.
spacerPINNIUS Ubi ego venarer, homo harum regionum vestrarum valde insolens? Sed qua de re vis sermonem habere?
spacerVERG. De patientiae fructu.
spacerPIN. Delectat te videlicet, quod aiunt, eadem canere cantilenam. blue
 spacerVERG. Non dicas cantilenam at consentaneum, consequens, conveniens. Nam hesterno die quid sit patientia et unde nascatur demonstravimus. Hodie vero expedit de commodo quod ab ea ipsa proficiscatur minus tacere, nisi velimus nostram recentem disputationem inutilem esse, quando idcirco in eiusmodi sermonem venimus quo fructu aliquem inde caperemus.
spacerPIN. Verum ais, operaeprecium est omnino ut ita fiat. Da te in sermonem ergo, quoniam, ut tu maxime omnium id facere cupis, sic ipse haud minime omnium curasse attendisseque videbor.
spacer 2. VERG Audi proinde. Patientiam quam heri libuit in plures dividere partes, hic brevitatis causa commode duplicem esse ponamus, aut voluntarium coactamve, et, velut hanc vitiosam, corruptam, adumbratam, ita illam puram, integram, perfectamque probemus. Quippe coacta tolerantia ex necessitate nascitur, quae tamen si inciderit in animum fortem et virtute praeditum, fieri potest perfecta, ut mox dicetur. Voluntaria autem patientia in animis nostris constantiam gignit, in corpore vero habitum oris et vultus modaratam atque aequabilem informat, ex qua nos ita instituti semper existimus viri graves temperatique, non tristes, non iracundi, non anxii, neque morosi, neque etiam nimis hilares, ut moestitia prorsus tam procul absit quam mediocritas vultus omni tempore retineatur. O longe peritissimam animorum similiter ac corporum humanorum figuratricem patientiam, quae tam absoluta fingit opera ut ne habitudo quidem reprehendi queat! Quod si ad externa veniamus vitae commoda, quae dea patientia terris apportet, certe quidem invenietur summa pacis et concordiae conservatrix, quia nullam meminit iniuriam. Item belli dissidiique expultrix, quod iram et furorem minime admittit, quin feroces animos ac concitatos nullo negocio mitigat, placat, fraenat. Rursus gratiae atque amicitiae reconciliatrix, quando non gravate offensionem deponit, non irritatur verbis, in erratis aliorum facile connivet, in suis vero reprehendi nihil succenset, adeo amans, gratiosa, frugi, beniginaque est. Praeterea rei familiaris auctrix, quae servitutis quaestuosae non abhorrens, neque maris aut terrae periculi fugiens, ingentes saepe divitias accumulat. Est insuper patientia artium ferme omnium ac displinarum magistra, quoniam hasce non est qui sine illa consequi adipiscique valeat. Memini me eius rei causa tantum olim malorum tolerasse, ut non solum animus ab illis miseriis, sed aures quoque a commemoratione abhorreant, etsi vix tantulum aliquam earum attigimus
spacer 3. PIN. Recordor ego contra, dum in Bononiensi academia iuris civilis scientiae operam dabam studiumque navabam, memet meum nunquam defraudasse, ut dicitur, genium. blue
spacerVERG. Haud mirum est igitur, si revertisti domum doctiusculus. Sed ad rem. Summorum etiam est honorum patientia procreatrix, quando honos non propter spem futuri beneficii, sed ob labores rei privatae vel publicae susceptos viris claris et honestis defertur daturque, quia laborem quis nisi patientia fultus diu ferre potest?
spacerPIN. Mirabilia equidem narras patientiae in nos merita, quare iamiam scire aveo quo illa habitu et forma sit, et qua nota internosci queat, ut ei, si obvia forte fuerit, debitum habeam honorem. Nam cum de nobis ita bene mereatur, digna profecto in primis est quae pluris fiat quam divitiae, quam potestas, quam voluptas. Ex quo nunc doleo me antehac nihili eam pependisse, sicut intra colloquium nostrum hesternum confessus sum ingenue.
spacer4. VERG. Heri dixi patientiam esse virginem quae caetera omnia habet digna se. Os ei est purum, ab omni convicio vacuum, ac taciturnitatis plenum, quia tanquam pacificum perraro loquitur, non clamat, non vociferatur, non queritur. Vultus tranquillus, qui non variatur aura vulgi. Color, cuiusmodi est innocentibus et securis. Frons laeta, nullisque odii rugis contracta. Pectus tectum, caeterum simplex et omnis molestiae maxime expers, propterea quod scit cunctas animi devorare perturbationes. Oculi casti, qui in omnibus connivent naturae blamdimentis. Aures admodum patentes quibusvis rumoribus, quorum tamen crebritate haudquaquam commovetur. Haec patientiae forma, habitus, et persona, quam unusquisque sibi induit qui adversa tolerando hic discit moderata uti vita ut inde alibi altera coelesti velut supremo laborum praemio perfrui mereatur. Talem porro personam suscepit Christus servator noster, tenuitque usque ad mortem, in quo prout hesterna die demonstratum est, vera ac voluntaria fuit patientia, cuius nos fructus, magna ei acerbitate permistos, uberes percepimus. Nanque ea de causa quid ille malorum non pertuit, cum passus est se inter latrones cruci affligi? Atque hoc ut humanum genus ab interitu vindicaretur, quod in peccato erat perpetuo. Apostolus, epistola ad Romanos capite 5, idipsum testatur scribens, si recte memini, blue Christus enim cum adhuc essemus infirmi, iuxta temporis rationem, pro impiis mortuus est. Siquidem per Adam primum parentem nostrum, qui dicto Dei non fuit audiens, peccatum in mundum introivit, et per peccatum mors, quae sic in omnes homines pervasit. Nam nos Adam sequentes peccamus, ac idcirco in mortem incidimus. Etenim Adam, prout Geneseis cap. 2 extat, primus a Deo homo creatus, in loco voluptario ac amoeno, quem Graeci Paradisum nominant, collocatur, eique usus cuiusdam ligni interdicitur. At non multo post Evae uxoris impulsu praeceptum domini violavit, qui sic peccando se temere perditum ivit, in nosque eam quoque culpam derivavit.
spacerPIN. Itane noster primus parens aeque corpus ut animam perdidit, quod secus fecisset atque iussum fuisset?
spacer 5. VERG. De corporis amissione non est quod loquamur, cum illud caducum sit. De anima vero si quaeras, audi Ambrosium blue de ea ipsa re in suis commentariis in epist. Pauli ad Romanos cap. 5 multo subtilius disserentem quam ut a me accipere possis, qui tentabo eius verba recitare. Hic enim, inquit, Adam beneficium Dei perdidit dum deliquit, factus indignus edere de arbore vitae, ut moreretur. Mors autem dissolutio corporis est, cum anima a corpore separatur. Est et altera mors, quae secunda dicitur, in Gehenna, quam non peccato Adae patimur, sed eius occasione, propriis peccatis accidit, a qua boni immunes sunt, tantum quod in inferno erant, sed superiori quasi in libra, quia ad coelos ascendere non poterant, sententia enim tenebantur data in Adam, quod chrigraphum in decretis morte Christi deletum est. Sententia vero decreti fuit ut unuis hominis, id est Adae, corpus solveretur super terram, sed anima vinculis inferni detenta exitium pateretur. Et ad propositum subiicit, Paterno autem peccato, ex Dei sententia, cuncti erant apud inferos, gratia Dei abundavit in descensu servatoris, omnibus dantis indulgentia, cum triumpho sublatis eis in coelum. Sed Origines blue hunc quoque disserens epistolae Paauli locum non minus concludit: Sic ergo, ait, plures Christus reducit ad vitam quam Adam duxit ad mortem, quia etiam ipsum Adam, qui caeteris causa extitit mortis, Christus revocavit ad vitam. Hic igitur perspicue intelligi licet Christum patefecisse per suam mortem, Adam aliorumque antiquissimorum patrum animis viam ad coelum, atque ita cunctis etiam mortalibus ei credentibus, ad fruendam vitam aeternam. Atque idem apostolus dicere pergit, blue Nam is unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum er gratiam, quae fuit unius hominis Iesu Christi, in multos exuberavit.
spacer 6. Isthaec ad rogatum tuum respondere habut. Caeterum considerato uberrimum, laetissimum, ac multo post homines natos gratissimum valdeque salutarem patientiae Christi fructum, qui nobis praebetur, si velimus magistrum imitando tales esse qui eo digni habeamur. Ad id vel aeque omnes hortatur apostolorum princeps Petrus epistola priore, cap. 2. blue Nam haec est, ait, gratia, si quis propter conscientiam Dei suffert molestias praeter meritum, affectus malis. Quae enim est laus, si cum peccantes alapis sic caedimini, sufferetis? At si cum benefacitis, et tamen malis afficimini, sufferitis. Haec est enim gratia apud Deum. Siquidem in hoc vocati estis, quoniam et Chistus afflictus est pro nobis, reliquens nobis exemplum, ut insequeremini vestigia ipsius. At non Petrius ipse in primis istuc fecit? Ille enim postquam innumeras calamitates, quemadmodum in Actis Apostolorum est, non repugnanter perpessus est, ad extremum Romae, teste Tertulliano, blue in cruce vitam finivit, sic magistri sui vestigia naviter secutus. Ecquid aliud Paulus animo prospiciebat nisi illud ipsum coeleste praemium? Is etiam rectis studiis per cunctas vitae aerumnas contendebat not invitus ad mortem, id quod ad Timotheum. epistola posteriore affirmat: blue Nam ipse iam immolor et tempus meae resolutionis instat. Certamen bonum certavi, cursum consumavi, fidem servavi. Idem de fructu suae patientiae eo loci commemorat, cum ita subiicit: Quod superest, reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illo die, qui est iustus iudex. Quod quod afflictiones ex solae patientiae emolumento commendat? Sic enim ad Romanos capite 5 scribit: blueGloriamur super afflictionibus, scientes quod afflictio patientiam pariat, patientia vero probationem. Alludit Paulus ad id, quod fortiter mala ferentibus promittit Christus apud Matthaeusm capite 24 blue dicens, Consurget autem gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus in singulis locis. Tunc tradent vos in afflictionem, et occident vos. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ecce sane grandis tolerantiae remuneratio, sic ut maior exoptari nequeat, quando tali beneficio affectos ipse servator, authore eodem evangelista, blue beatos vocat: Beati pauperes spiritu, beati qui lugent, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam illorum est regnm caelorum. Atque is est coelestis fructus quem animis nostris sola affert patientia, quae item humanae vitae summam praebet utilitatem, cuius ut iucundi laboris fructus causa heri ostendi milites, mercatores, opifices, et nautas in patientia obdurescentes, sese ad omnes subitorum periculorum casus ultro obiicere, eademque spe ductos agricolas, venatores, piscatores, ac cunctos alios homines de lucro manuum suarum viventes, laborando incredibii patientia uti. Sed est aliud pulchrum atque decorum patientiae praemium, quod sua sponte petitur, quodque, spreta et contempta voluptate, optimus quisquis sequitur.
spacer 7. PIN. Fac, amabo te, intelligam quid istuc sit.
spacerVERG. Bone Deus, de patientia sedulo agimus et tu tamen pati non potes ut ea explicem, ad quae festinat oratio! Honestas ipsius patientiae mater, quae eam ex pudore viro suo, sicut dictum est, genuit. Quae equidem honestas in rebus cunctis agendis sita cum primis esse debet. Ille enim qui officium suum non suis commodis, sed honestate metitur, iam paratus est famem, sitim, labores, vulnera, mortem perpeti ut honestatis ipsius fructum capiat. Hoc nimirum fuit quamobrem Ioseph Iacob filius noluerit stuprum facere cum domina sua, quod ei mulier obtulerat. Nanque ille a fratribus venditus Ismaaelitis, veluti libro Geneseos, cap. 37 legimus, ducitur in Aegyptum, emiturque rursus a Putiphar viro gravi, cuius uxor adolescentis amore ardens, cum non potuisset eum illicere ad stuprum, falso apud virum accusavit. Ac innocens Ioseph eo quod herae minus obsecundaverit contruditur in carcerem, qui molestias custodiae tolerando tandem sua honestate dignam accepit mercedem. Biennio enim post, falso crimine solutus, fit a Pharaone rege praepositus totius Aegypti. Manet etiam nunc honestatis fama, tanquam durae mortis compensatio, Lucretiae Romanae matronae. Sextus enim Tarquinius, teste Livio, blue vim Lucretiae attulit, quae per vim oblatum stuprum voluntaria morte luit quo sic pudorem pudicitiaamque suam defenderet. Neque aliud quicquam magis in lucris certis ponunt et expetunt milites quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus, qui vulnera accipientes ne digitum quidem latum a pugna discedunt, adeo fructus iste patientiae, quanquam sanguinolentus, est morientibus praecipuus, gratus, nobilis.
spacer 8. Haec hactenus de voluntaria patientia et eius fructu. Nunc ad coactam transeamus, quam ante diximus natam esse ex necessitate, ac proinde non puram, non perfectam. Quo fit ut nescius prope sim quid ex ea quod nobis conducat proficisci possit, nisi ex certa animi constantis sententia eius, in quem ceciderit, fiat quoddam modo perfecta. Etenim saepissime accidit ut nos vi astricti aliquid inviti toleremus, ac id postea conscientia victi non refugiamus magnopere. Verbi gratia, quispiam perfidiose percutit, interficit hominem. Is eo crimine damnatus cum videt sibi esse moriendum, acerbe dolet. Mox, intelligens suae desperatae saluti nullum fore remedium, conscientia commotus, patientia coacta necessario utitur, ac proclamat dignum se esse qui iure puniatur, nec dolere quod de vita exeat, sed quod peccarit, ac eo denique pacto facit vitium per necessitatem virtutem.
spacerPIN. Credin’ illum ex animo loqui?
spacer 9. VERG. Quidni, cum sua sponte tale quid dicat? Atque coacta patienta ad hunc modum fieri potest perfecta et voluntaria, coelestisque gratiae non expers, id quod non obscure apparuit in Abraham et Ioseph, ut heri ac supra dictum est. Item in Paulo de coelo tacto, ex equoque in terram actutum deiecto, atque simul oculis capto, prout in Actis cap. 9 traditur, qui in periculum mortis repente incidentes coeperunt gravate pati quae minime cogitarant sibi patienda esse. At coacta semper patientia per se nihil quicquaam meretur, cum perversos homines suppliciis, non autem conscientia victos, haud unquam poeniteat peccasse, quippe qui moriendo non tam dolent quod facinora capitalia commisissent quam quod vitam amittant. Atque sic ad quem nullus maeror morte sua venit, ad eundem quoque nullum inde meritum pervenit. Quod autem mirifica patientia interdum oritur ex amore, metu, inopia, et avaritia, quemadmodum hesterno die nobis est disputatum, non satis omnino liquet quid fructus inde venire ad quenquam queat, cum istae quatuor res sunt quae possunt homines ad turpes voluptates turpeque compendium commovere.
spacer 10. PIN. Ecquid audio? Habesne tu in turpibus vel malis rebus amorem? Est enim mihi Antonius filius adolescens, quem in oculis fero ac idcirco permulta saepe moleste patior sinendo, ut aliquid detur eius aetati, ut adolescentia sit liberior, ut non omnia eius voluptatibus denegentur. Hunc modum tenendo, video illum paterna charitate motum redire aliquando ad seipsum, et cum denuo incipio esse consulto severior, ut nimium ne indulgeam, is non negat mihi morigerari. Ex quo fit ut ex mea brevi patientia, quam meus mihi erga filium amor affert, summam capiam voluptatem, ac eadem quidem perquam honestam.
spacerVERG. Quid tum? Tu nuper de libinosis mentionem fecisti amoribus quos olim in puellam quandam habueras, ex quibus haud parum multa perpessus mala. Quod demum commodum accepisti nisi turpes voluptates? Tace igitur, tace, neque me pro tuo iure obtundas de re futili, nec incoepto sermoni quicquam ab eo alienum toties antevertas, sed sinito nos pergere. Sequitur metus qui consilium et mentem cum nobis confestim auferat. Haud scio quomodo cuiquam utilitati esse possit, quanquam in prima aetate, fateor, est pueris admodum salutaris qui a parentibus in aliquam disciplinam traduntur praeceptoribus. Nam cum natura sint lubidundi nisi timerent, parum studerent, minusque in artibus proficerent. Verum in grandioribus sive gubernatoribus civitatis si sit metus, plerunque pestifer est, cum illi perterriti ad omnia flagitia cogantur esse paratiores, et isti ut mali rectores repentino fiant canes muti, sicut dicitur, blue qui latrare deberent, qui sic ius fasque omne perverti delerique sinunt. Horum patientia quem apportabit fructum?
spacerPIN. Nempe criimen magnum, et crimen ipsum mortem.
spacer 11. VERG. Atque ita non impune facient. Deinde homines inopia ad gravissima quaeque, etiam minus honesta, facile compelluntur ut cultu quotidianoque victu ne careant. Postremo avaritiae causa quid non turpiter et tentamus et patimur? Quae porro res tantum abest ut aliquod pariat commodum ut etiam aeternas animo molestias exhibeat, quia, prout ait Horatius, blue quanto plura parasti, tanto plura cupis.
spacer
PIN. Optime ac plane de patientia eiusmodi rerum miserarum disseruisti. Sed unum percontor ex tempore, utrum haec tolerantia sit voluntaria an coacta. Nam interesse multum supra ostendisti inter utranque.
spacerVERG. Quaeris quod nemo homo extra te nescit. Quis enim fastidium meretricis sponte fert? Quis non invitus metu torquetur? Quis volens egestate premitur? Quis avarus pro sua agit quicquam voluntate? Is quandoquidem nunquaam sui iuris est, qui cupiditate ita ad utilitatem rapitur, ut prae lucro ne libertatem quidem magni ducat. Satin’ iuxta me tenes in hoc hominum genus voluntariam minime cadere patientiam?
spacerPIN. Sat teneo certe, ac talis coacta tolerantia saepe me male habet, cum in animum meum inducere nequeam ut temperanter diu feram hominum illiberalitatem, si nonnunquam a quopiam accipio maleficium pro beneficio. Accipio autem nimis saepe quo nihil, ut mea fert opinio, fieri potest indignius, cum beneficia quae generatim privatimve civibus dantur, iis soleant esse fructuosa a quibus profecta sunt. Ex quo vere Ennius blue benefacta male locata malefacta arbitratur. Etenim quis ingrati animi crimen non maximopere abhorret? In quo vitio nil mali non inest, quando inter ingratos nullaa amicitia esse potes, nulla fides, nulla constantia. Atqui si certo scirem talem tolerantiam esse habituram aliquid honesti commodi aut commendationis, forsitan conarer facere coactam patientiam ex voluntate perfectam.
spacer12. VERG. Esne tu unus illorum qui beneficia foenarantur blue nihilque faciunt nisi quod ex ipsorum tantum usu sit? An ignoras illud Ciceronis scitum, blue hoc do, hoc recipio, non est beneficium? Sed servator noster apud Lucam, capite sexto, aeque verum beneficium ac largitionis et patientiae praemium cum gratia minus referatur, declarat, atque proponit suis discipulis, dicens, Et si mutuum dederitis his a quibus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? Nam peccatores peccatoribus dant mutuum ut recipiant paria. Quinimo diligite inimicos vestros, et benefacite, at mutuum date, nihil inde sperantes, et erit merces vestera multa, et eritis filii altiss,ii, quia ipse benignus est erga ingratos et malos. Hoc ait quia Deus omnium vitae humanae commodorum perinde bonos ut malis participes facit. Considera nunc quam bene locatum sit, si quid tale praestiteris, cum tanta tibi merces promittatur a Christo.
spacerPIN. Evellisti profecto mihi ex animo scrupulum qui me acriter pungebat stimulabatque. Verum quoniam dixi maleficium mihi factitatum ab ingrato, a te idcirco peto, debeone pati ac tantam remittere iniuriam?
spacerVERG. Debes haud dubie, si velis ei ausculare qui iubet nos diligere inimicos et beneficiis afficere illos quo nos oderint.
spacerPIN. Vis tu mihi persuadere ut ita faciam?
spacerVERG. Cur non? Sane non ego, sed servator iubet, qui vult animos nostros puros, benignos, paratos ad opitulandum inopiae cum primis egentium, ac omnino nusquam mansuetudine et humanitate vacuos.
spacerPIN. Dicas quod velis, ipse non existimo in rem esse meam ut iuvem hostem.
spacer 13. VERG. Perquam multum existimes licet, si modo sapis. Dic quaeso, admisisti tu aliquando tale maleficium in aliquem?
 spacerPIN. Minime quod recorder. Nunquam enim nocui homini qui bene de me quoquomodo meritus foret.
 spacerVERG. O bonum virum, sed beneficiorum haud equidem omni tempore memorem! Ecquis plura in te contulit quam Deus? Caeterum ne multa, unum absque aliis infinitis, animadvertito acceptum a Deo beneficium, sine quo cuncti verius arbores quam homines essemus et nominaremur. Quid porro praestabilius mente humana est, cui tota hominis natura paret? Hanc nobis procreator ille mundi Deus dedit, per quam in sensibus habemus intelligentiam, rationem, atque consilium. Cum itaque tam beneficentessimus quam gratissimus sit nobis Deus, hunc pro se quisque maxime colere, obervare, amareque debet. Nunc rogo, offendistine unquam istum principem omnipotentem?
spacerPIN. Persaepe certe quidem, ac plus nimio.
spacerVERG. Cum ita committis, postea, credo, sedulo studes eum tibi placare?
spacerPIN. Nihil supra.
spacerVERG. Ratio ergo postulat ut aliud non facias nisi quod Deum assidue oras, cum praesertim dominicam recitas precem, recitas autem, sicut arbitror, frequenter.
spacerPIN. Quorsum haec? Quid in ea prece est quod ad quaestionem nostram attineat?
spacerVERG. Prope iam intelligo (sed aequi bonique quod sum dicturus facias velim) te voce potius quam mente precari, qui videris non multum attendere illud, remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Hinc scire potes oportere te ita modice pati iniurias tibi factas, ut etiam remittas si ea quae in Deum admiseris delicta tibi remissa velis. Et ne in dubio verseris, neve diutius animi pendeas, Christus ipse apud Matthaeum, capite 6, blue aperte tuae patientiae mercedem, pertinaciae vero poenam futurum denunciat. Proinde, inquit, si remiseritis hominibus delicta sua, remittet vobis pater vester coelistis. Quod si non remiseritis hominibus delicta sua, nec pater vester remittet vobis delicta vestra. Persuasi tibi iam, ni fallor, ut inimicos ex animo diligas iuvesque, et tibi reconcilies, cum sit praesto qui tum officium beneficio tanto remuneret.
spacer 14. PIN. Convictus sum in hoc, fateor, peccato, partim praeceptoris authoritate, partim spe venia meorum commissorum. Sed cum dixeris reconciliet non intelligo. Nanque in eo evangelii loco, quem modo in medium adduxisti, non est iussum ut debeam quaerere reditionem in gratiam cum inimico.
spacerVERG. Ego te vere reconciliandum velim, siquidem semper sunt a primo inter se adversarios irae discordiaeque placandae, quo pax facilius consequatur et benevolentia. Qui enim fieri potest ut diligas inimicum, veluti Christus iubet, nisi simul ambo in gratiam reconciliemini?
spacerPIN. Proin si inimicus de reconciliatione sui agere non vult, iam mihi non est ultra requirendum. Idipsum docet esse verum servator, teste Matthaeo, capite. 5, blue ubi ait, Si obtuleris munus tuus ad aram et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relique illic munus tuum coram altari et abi, prius reconcilieris fratri tuo, et tum veniens offer munus tuum. At si frater neget facere reconciliationem, quid ei sit agendum non iubetur in evangelio. Neque Hieronymus blue hunc interpretans locum aliter definit, qui, Quandiu ergo, inquit, illum placare non possumus, nescio an munera nostra offeramus Deo. Igitur meo quiden iudicio eiusmodi protervis, audacibus, improbis hominibus resistendum est.
spacer 15. VERG. Cave ita faciendum dicas, quia istud impensius a Deo prohibetur quam ut impune fieri queat. Edicit enim servator apud Lucam, blue Percutienti te in maxilla, praebe et alteram.
spacerPIN. Pro sancte Deus, quid ais? Visne tu, ut ipse vim hominis omnem exuens, naturam violasse dicar? Illa etenim defensionem non modo homini dedit, verumetiam bestiolis, quae si premantur statim remordent. Quae, malum, haec stultitia, ne dicam amentia est, ut quispiam patiatur se a perverso homine caedi? Quotus nempe quisque est ita moratus, ita sui regens sibique imperans, ut istiusmodi probrum ferre queat? Aut ita vecors quin saltem fugere conetur. Quapropter ipse Christus vim naturae tantam considerans, cum sciret futurum ut quamplures ubique gentium existerent qui eius discipulis cruciatus et mortes intentarent, ne illi in malis imparati forent, iussit eos sese defendere, qui ita de ea ipsa re, authore Luca, cap. 22, praecepit: blue Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, num quid defuit? At illi dixerunt, nihil. Dixit ergo illis, sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et quo non habet, vendat tunicam suaam et emat gladium. Ad quid, quaeso, iubet Christus discipulos emere gladium, nisi ut eo ad suam ipsorum defensionem utantur? Poterisne tu ad ista secus aliquid dicere atque ipse sentio, vel inficiari ita esse?
spacer 16. VERG. Neutiquam profecto, si ingenii sim aut rationis penitus expers. Sed quoniam utrunque in nobis adhuc aliquantulum viget, idcirco de respondendo non haesitabmus. Primum omnium scito Christum, relicto caelo, descendisse in terras ut mortales coelesti doctrina imbueret, quae sola facit ut, cunctis contemptis humanis rebus, facilius divinis studeamus. Itaque posteaquam in suis discipulis inciderant omnes id genus humanas affectiones, quo in fine ne laberentur, eo in loco quem modo citasti coepit cum illis agere de exeundo de hac vita, atquae eorum mentes plurimum corroborare ut certum haberent non carituros se neque victu, neque cultu, nec defensione, si in afflicitionibus ipsi non deessent. Sumpta metaphora a viatoribus vel militibus qui cibos et arma sibi ante omnia comparant, ac alludens ad sacculum et peram, in qua res ad victum quotidianum necessariae importantur, atque ad gladium quo restistitur latronibus, ait ad hunc prope modum: Hactenus a me vitae vestrae commodis satis provisum est, post hac, me in coelum redeunte, prospicite diligente procellas omnes quae impendet, quando futurum est ut famem, sitim, et hominum insidias patiamini, quae omnia superabitis si providentes vobis armati fueritis gladio, id est, animo evangelicae doctrinae pleno. Nam, ut gladius auxilio est pugnantibus, sic animus spe bona fretus vires suppeditat pro veritate certantibus. De hoc gladio Paulus ad Ephesios meminit, blue ac quid sit plane declarat, scribens, Galeamque salutaris accipite, et gladium spiritus, qui est verbum Dei. Item ut ne discipuli eo ipso unquam animo caderent, optimus praeceptor veluti peritissimus imperator, laboris, fortitudinis, diligentiae mercedem, hoc est patientiae fructum, polliceturm dicens, blue Per patientiam vestram possidete animas vestras, id est, “ita faciendo servabitis animas a manu hostium qui corpus occiderint, quoniam animae vestrae ex voluntate vestra, per gratiam Dei salvae erunt.”
spacer 17. PIN. Nescio quo me trudis. Non licuit revera apostolis uti gladio sui defendendi causa?
spacerVERG. Nequaquam alio atque dixi. Neque Christus ipse usus est, neque apostolorum quisquam praeter Petrum, qui teste Ioanne, capite 18, videns magistrum suum a Iudaeis indigne in vincula dari, non potuit abstinere manus, quapropter ab eo est graviter reprehensus. Atque tantum abest ut fas sit ut alii id audeant.
spacerPIN. Isthaec si vera sunt, iam latrones tutius possunt quemvis etiam tunica spoliare.
spacerVERG. Tutius? Nihil est tutum facere quod sit legibus vindicatum, queamadmodum est furtum, quod iam inde ab initio Moses non sine poena fieri vetuit.
spacerPIN. Quo ergo iure principes nostri belligerant, si armorum usus interdictus sit Christiano homini?
spacerVERG. Suis legibus id licere facere aiunt. Sed haec missa faciamus, quae ad rem nostram minime pertinent.
spacerPIN. Ast ego superor, ut video, non tam tua astutia quam mea, ut verum dicam, ignavia, qui ante quae plana et aperta ad comprobandum defensionem esse legitimam putaram, tu ea omnia nunc tot mysteriorum plena esse doces, ut plane mihi fatendum sit me tota errasse via, uti dicitur, blue qui nesciverim quid sibi voluerit Christus iubendo ut gladius emeretur. Et quia non habeo quod amplius dicam, ad illud unum velut caput meae quaestionis revertar, quod mihid ad concoquendum non mediocriter durum est. Itaque faciamus umum aliquem ex omni hominum genere, animo esse ita miti, leni, mansuetoque, ut possit patri se perperam vexari, caedi, plectique: a te sciscitor quod promeritum eius tolerantia habebit? Nam res haec nostrae disputationis summa est.
spacer 18. VERG. Promeritum sane immortale. Quid enim fuit quamobrem Christus maluerit a Iudaeis accipere ingentem plagam quam vitare, nisi ut doceret e re maxime nostra esse aequissimo animo contumelias pati?
spacerPIN. De nobis loquamur qui homines sumus, et animi nostri valde irritabiles sunt. Dicam itaque. Sat scio talem, bona venia tua dictum sit, stultam esse patientiam, utpote quae nil aliud omnino est nisi bellum iterandae iniuriae invitamentum, quando per eam audacia citius improbis hominibus adaugescit.
spacerVERG. In tua sit, quaeso, oratione tam modus quam modestia. Ne voces tolerantiam stultam, quae prudens habetur a Christo servatore nostro, cuius consilium est ut ita fiat ad perfectam patientiam ostendendam. Idem vel suadet apostolus, qui prohibens Romanos iniurias iniuriis ulcisci, sic ad eos, capite 12, scribit: blue Ne sitis arrogantes, neque cuiquam malum pro malo reddatis, cum omnibus hominibus in pace viventes, non vosmetipsos ulciscentes dilecti, quin potius date locum irae.
spacer
PIN. Ain’ consilium Christi esse? Ergo non praeceptum, non scitum, non praescriptum est. Cum ita sit, iam tecum consentio, licet non fuerint unquam mortales ulli, quod sciam, qui dilexerint inimicos, qui oraverint pro illis, qui eisdem benefecerint, qui denique se plecti sinerint.
spacer 19. VERG. Omnia ista amoris, charitatis, beneficentiae, ac inauditae temperantiae officia primum Christus praestitit, qui Iudaeos maxime omnium adversantes sibi amanter de salute generatim admonuit, multos illorum speciatim clementer ab interitu aeternae mortis vindicavit, pro reliquis omnibus suis percussoribus pendens ex cruce Deum patrem suppliciter oravit cum cum, teste Luca, blue dixit, Pater, remitte illis, nesciunt enim quid faciunt, et vitam ad ultimum pro nobis sponte amisit. Deinde apostoli caeterique martyres nostri itidem fecerunt. Atque ad illud venio ad quod tam attente subito aures erexisti, esse consilium Christi ut quis facile patiatur se verberari ab adversario, id quod ne audire quidem aequo potes animo. De consilio praeceptove non disputo, cum istuc scire liceat, Christum volentem docere nos inprimis singularem habere patientiam, per hyperbolen (per quam crebro plus dicitur quam fiat), monere ut non tam corpore quam animo parati simus ad obvertendam aliam malam ei, qui alteram antea caeciderit quo sic appareat esse nos omni tempore modestos, lenes, temperatos, et pietatis colendae conservandaeque studio ardere, quemadmodum sanctos viros decet qui, prae illa perpetua, de hac exigua vita parum cogitent.
spacerPIN. O excellens decus homini ingenium, quod a principio vehementer abhorrebam, stomachabarque ob sensus obscuritatem, ac quodammodo a tuo sensu tanquam duro diffigiebam, cum desperarem me posse tale quid unquam praestare. Nunc autem a te exquisite de re tota edoctus, rite illud teneo proboque, ac mihi demum, testor Deum, cor cum aurium auditu consentit, qui satis superque habeo de nostrae patientiae fructu tam coelesti quam humano, cum per eam, uti tu passim recte docuisti, et gratiam Dei et vitae commoda consequamur bene agendo, abstinendo, meditando, ex quo nostri colloquii finem iam expecto.
spacer 20. VERG. Finem expectas? Ad finem ipse velis et equis, blue ut aiunt, festino, et eo magis quia video te intelligere animi salutem potissime versari in humanarum rerum patientia. Nunc igitur postremo parum de corporis aeque, ut ipsius animi levatione, quam tolerantia quoque parit, dicere lubet. Demonstratum est a principio patientiam esse necessariam, propterea quod vitae calamitatibus remedio esset. Sunt enim duo animi atque corporis tormenta, labor et dolor, sibi prorsus finitima, sed tamen differunt aliquid. Labor est quoddam aut animi aut corporis gravioris operis studium, dolor autem motus asper in corpore a sensibus alienus. Hos ambos stimulos sola patientia nescio quo pacto frangit, mitioresque redit, vel quasi tollit. Verbi gratia: agricola intendit sese ad quotidianum ipus, nec aliquid abiecte aut ignave facit, propterea quod non sit laboris insolens. Item miles ex consuetudine minus sentit vulnerum dolorem, quia certa animi confirmatione paratus est ferre. Similiter aegrotans spe sanitatis recuperandae facile acerbitatem medicinae suffert. Nam, ut Cicero ait, blue nulla medicina tam facit dolorem quam quae sanat. Atque tolerantiam istam laboris pariter atque doloris solus affert fructus qui sequitur, quando agricolam copia frugum delectat, militem decus et laus, aegrotum vero valetudo, et id quidem tanto magis quanto pro se quisque plus laboraverit acquirendo. Haec breviter perstriunxi, vel potius peroravi, quo te ad patientiam firme armarem, qui interdum soles colere agrum tuum, aut belligerare, vel per incuriam saepe in morbum aliquem incidere, ne te aliquando laboris aut doloris compensationis spes deficeret.

Dialogi de patientia et eius fructu finis


spacer


spacer

spacer spacer

 

spacer