Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
LYPE, EROS, EUPHROSYNE, THRASOS, ELPIS

LYPE Tardipedes, ego istam pedum excitabo lethargiam. 1675
THRAS. Vah, Lype, obsecro.
LYPE Tuque, Euphrosyne, pumbipes es, nunquid?
EU. Aenea haec est miseria, aeternum durat.
LYPE Eros, num tu rotam gyratilem erexisti?
EROS Id mihi non imperatum prius. 1680
LYPE Monumentis te opus, commonefacere bubulis.
EROS Durus est frater herus fratribus famulis.
LYPE Etiamnum mussitas?
EROS Paene enectus fame sum, venter non ego queror.
THRAS. Intus in intestinis seditio est. 1685
LYPE Compescam brevi, interim medimnos decem tritici
in farinam vertite, Eros inchoabit circulum. En praemium,
Thrase, si praeeuntem capias. En tuum Eros si capiaris cave.
Euphrosyne, sequere celeriter Thrasum. Viden’ hoc?
EU. Ah, Lype, per deos omnes deasque — 1690
LYPE Pergitis me lacessere, ignave? State in pedes.
THRAS Ipsi si se non sustinent, qui pedes sustinebunt
alium?
EROS Siste manum, Lype, obsecro. (Elpis pulsat.)
LYPE Ecquis is est sonipes qui frangit fores? Vos hic in hoc 1695
loco fixis state plantis, nec verbum audiam.
EROS Ah, quam iniquum est servos fieri ingenuos!
THRAS. Si me hinc ulla extricet astutia, vae Miso.
EU. Latera nobis Lype faciet lora si inaudiverit.
LYPE Ita arbitror conducere. 1700
THRAS. Subridet Lype.
EU. Vae nobis si riserit!
LYPE Ad opus, ad opus.
EROS. Lype, fac mihi fandi copiam.
LYPE Facio, at Laconicam. 1705
EROS Libera nos miseria hac.
LYPE Tam parva cessatio tantam fecit fiduciam? Pergite in
gyrum.
EU. Satius est saxo illidere cerebrum quam has aerumnas
liberos, ingenuos, fratres a fratre perpeti. 1710
LYPE Equemne putaret aequus quisquam arbiter, si quis in
custodia domaret feras has in se demittere? Nunquid si ego vobis
veniam darem, vibices istis meis livore postea dolerem scapulis?
THRAS. Lype, tantum abest ut iniurias ego ruminarer liber,
ut Lypen patris, patroni, vindicis, quin et hoc si velis dei haberem 1715
loco.
EROS Per dexteram, oculos, et si quid in vita est charius, Lype,
nos libera miseriis.
EU. Per has lacrhymas, oscula, amplexus, et Psyches animam.
LYPE Tangit me fraterna miseratio, sed Misi timor retrahit, 1720
dein vestrum in me odium.
THRAS. Miso ego obturabo fauces suis dentibus ne quem
mordeat, vel minas blateret.
EROS Te, Lype, omni obsequio observabimus. Per matris vitam
et communem uterum obsecro. 1725
LYPE Facite mihi nunc firmam fidem.
OMNES Dii omnes hominesque sic nobis bene velint, quam nos
Lypae.
LYPE Servilia rumpantur vincula. Lora et ulmi procul. (Lype
pulsat et Elpis ingreditur.
) Elpis, opportune ades. 1730
ELPIS O mea desideria! Eros, Thrasos, Euphrosyne.
EROS O nostrum sidus.
THRAS. Elpis asylum miseris.
EU. Paradisus mihi.
LYPE Pistrini utrumque limen aeternum vale. 1735
ELPIS Matri tragaedias Misi depinxi, et vestrum fatum.
EROS Nuntium numquid gratum?
ELPIS Adeo gratum ut nisi ego quadam specula eius minuissem
anxietatem, meis exspirasset dolens brachiis.
LYPE Restauremus vires, et nos in viam demus haud segniter. 1740
EROS Elpis, mihi numen es.
THRAS Dii te frustra sperare nihil deinceps sinant.
EU. Elpis, meae vitae anchora!
LYPE Nebularum mearum Zephyre.

ACTUS V, SCENA ii
PHILOSOPHUS solus

Ut fasti memorant, saeculis Phoenicem singulis vix quisquam 1745
vidit. Sic memorent aequum est quam rara virtus avis, quae nusquam
comparet. Cynicus lucernam media accendit die ut probum quaereret,
sed labor irritus, cunctis at vitii hamus inhaeret faucibus. Improbus
piscator toxico qui escam linit, hoc facit vitium omnis populator
gurgitis. O felix escam, si quis provisam respuit! 1750

ACTUS V, SCENA iii
THELEMA, PHILOSOPHUS

THEL. Psyche intus nullis leniari verbis, nullis vult moveri
precibus, adeo in silicem durescit diebus singulis. Nulla furca
in hac trivio qua me, me, meas inquam suspendam aegritudines?
Quid mihi alienum magis, libertate uti, non frui? Thelema, qui
Psyches agitaret aurigae cursum, fraena patietur? Fraenum 1755
capistro germanus frater est. Non patiar, non. Philosophum
ad se vocari iussit Psyche, nunc dolii incolam mihi visum
lepidum’st. Illum nunc a sphaera alienare sua, o quam in
sinu gauderem illum sine remige his in undis linquere.
Dedolavi rem omnem. (Pulls out a urinall.) Hem 1760
cosmographe, antipodes te volunt imprimis salutatum, inde
ut Aesculapii me ad aedem derigas Galeni summi eius domum
pontificis.
PHIL. Galenus, Aesculapius nomina hac in regione exotica.
THEL. Illos qui salsum hoc mare navigant intelligo. Viden’ 1765
quam iratae hae undae? Iam parum abest quin Psyche faciat
naufragium.
PHIL. Laborat Psyche?
THEL. Alopaeciasi simul, et atrophia, quin et bulimo.
PHIL. Alopaeciasis vulpium est morbus proprius, trita, et 1770
combusta linguae radice herbae sanatur. Atrophia maciem
contrahit, cum non reciproco ciborum foenore patiens crescit,
ut decrescit. Bulimus lupinum genus est, quod semper esurit,
tosti olfactum panis et aceto vincitur.
THEL. Nunquid tu etiam salsis his undis natasti, cui tam 1775
noti scopuli?
PHIL. Si mare voces necne, naturam pene praeeuntem sequitur
philosophia.
THEL. Cum matula nunquid? Inspice, et perspice, et suspice,
et introspice per orbem hunc constellationem Psyches, inde 1780
non cuctanter feres opem, Podalyrius si sies.
PHIL. Affecto spiritu Psyche decumbit. Novi morbi Podalyrius
est quicunque sana praescripsit.
THEL. Ecquodnam circumfert veternosus genus?
PHIL. Herbae nec potio iuvant. 1785
THEL. Vin tu’ ergo Psychen pascere ieiunando?
PHIL. Ab illicitis. Quid cessas? Occasio fugiet, Psyche in
extremis est.
THEL. Sui nunc laquei illaquearunt Thelema, proximum est ut
caeli terraeque me inter medium faciam. 1790

ACTUS V, SCENA iv
MISOS, ORGE, THELEMA

<MIS.> Praedixi dudum cuius te sero poenitet.
ORGE Quam turpe homini est admittere quod postquam
factum sit, vellet infectum denuo!
MIS. Impetus iste tuus in te resultat, quoque luctaris magis
hoc reluctantem oppremit. 1795
ORGE Nec aequum esse arbitror omnem in me suscipere
calumniam. Tu ignem applicuisti mihi, exarsi denuo.
MIS. Agedum alio astringamus vinculo, ut Erota
praeoccupemus adventantem.
ORGE Anguilla Elpis est. Is nisi evasisset! 1800
MIS. Rode ungues, crispa frontem, occipitium tunde, atque
omnes poetarum memoratrices artes centuriato in cerebro.
Ferax tibi vena esse solet.
ORGE Non tam ferax quam ferox. (Ingreditur Thelema.)
THEL. Hi sunt quos quaerito. Misi, quo mente ambulas? 1805
MIS. Alia via est —
THEL. Vin’ tu ergo hinc abire? Peregre accersiri te Psyche
iussit cum Orge. Audin’?
MIS. At si —
THEL. At si non adsis ilico haeredem nec te agnoscet, nec 1810
filium. Tune etiam altum sapis
ORGE Foliorum instar Sybillinorum ex utraque aure evolavit
consilium concussione ista. O Mise, quale abortivum fecit
praegnans dolis sinciput! Pessime pereas.
THEL. Evigilasti, mater tibi structum iurgiis et salsum 1815
sapide apparavit ientaculum.
ORGE Thelema, quis huc te malus egit genuis?
MIS. Rem omnem ad amusssim teneo, sic se habet.
THEL. Plurimam tibi mater impertit salutem, Mise, atque e
vestigio adsis imperat. 1820
MIS. Quis tu, Thelema?
THEL. Ipse ego.
MIS. Quid me vult mater?
THEL. In disciplinam dare seni.
ORGE Hoccine verum dicis, an frigis, Telema? 1825
MIS. In disciplinam me dare sen!
THEL. Imo et quod durius est, acetoso pituitoso seni.
MIS. Per supercilium Megarae testor, defloccatum ego
homunculum fustuario invitabo probe.
ORGE Mise, te et me nosti magis senibus in corde esse 1830
quam iuvenibus. Obsequemur matri, in senis animum sensim
influemus. Tum Eros si quid deliquerit, quotidie vapulet.
MIS. Eroti modo noceam, nil grave. Eamus secunda Tisiphone.
ORGE Nemeseque.

ACTUS V, SCENA v
PSYCHE, PHILOSOPHUS ET RELIQUI SUCCESSIVE

PHIL. Rosa in somnis Psychae oblata altius quam quod mortale spirat. 1835
Non Paesti crescit hortis quas autumnus defrondescens spoliat, hyemis
non timet minas, nec Boreae fremitum. Odore beat <et> visu, ut magnes
tactu ferrum allicit affixos oculos et nunquam satiat.
PSYCH. Effare nomen.
PHIL. Trachinea non est neque Milesia, vel Praenestina, aut fera. 1840
Ab illis compar nunquam efflatur spiritus quem illa halat; crescit subacti
pectoris in culto solo, et cordis altas fundo radice inferit. Nomen
sapientia est, frustra vagantur illam ut referant filli antea. Non extra
animum attollit verticem, pasta virtutis rore quem solum fugit.
PSYCH. Huius nam capax ego? 1845
PHIL. Si filiis imperas. Quo quemque fraenes loro erudiam, fac bono
animo sies.
PSYCH. Hactenus stultitiae animum obsequentem dedi.
PHIL. Primus sapientiae gradus est stultitiam noscere cognitam, ut
postea fugiat. (Intrant Elpis, Lype, Thelema, Eros, Euphrosyne.) 1850
ELPIS En matrem, Eros.
PSYCH. Mea sidera, nati mei.
ELPIS Omnes suffundit pudor, ut verba deserunt.
PSYCH. Unde hic luror, Eros, et vestis squallida? Quam pallet
macie Euphrosyne et Thrasi audax spiritus nil altum sonat! (Misos et 1855
Orge ingrediuntur.
)
EROS Misus et Orge.
PSYCH. Mali memoria lachrymas et fletum ciet.
ORGE Evax, infortunium onerat infortunium. Viden’, Mise, ut
candido Eroti suo mater demulcet caput? 1860
MIS. Video et invideo.
PSYCH. Mise, Orge, opportuni adestis, vestrae in fratres iniquitatis
testes probatissimi.
MIS. Num satis est quod vivant, quibus mortis iure debetur supplicium?
ORGE Lapides in se sua Thrasos provocasset audaci petulantia. 1865
PSYCH. Quo res deducta vides, me coram vomunt iurgia.
PHIL. Fac sileant.
PSYCH Ne quis susurrum non interrogatus proferat. Potin’ es
humanitus vel divinitus, tam discrepantes conciliare animos invicem?
PHIL. Iuris si mei sient. 1870
PSYCH. En tibi hos omnes suo cum paedagogo in manus do, dedo
libere. Fac quid e re futurum iudicas modo mansuefactos reddas.
ELPIS Phobus abest.
PSYCH. Thelema, num tibi in mandatis fuit serio ne quis abesset?
Advoca Phobum. 1875
THEL. Vespertilio, bubo Phobos hic est. Delitescit alicubi lucem
timens et homines.
PHIL. Provinciam magnam gero. Sed geram lubens, tibi ut sic onus
levias. Nil ego asperum, durum, herile tumeo, sed consors iunctis
curram vestigiis simul, quam diu optatam calcant sapientiae semitam. Eros, 1880
virtutem ama; quietem, Mise; Orge irarum semina eradicet funditus,
laetetur Euphrosyne, gaudeat honesti ferculis. (Thelema cum Phobo ingreditur.)
THEL. Timebas quid? Lemures?
PHOB. Submissius, Thelema, ne mater audiat.
PSYCH. Phobe. 1885
PHOB . Perculit me vox ista.
PSYCH. Nox ista. Imo totos stertis dies. Vix adhuc reserati oculi,
hunc fac venerere. Observes senem et cuicumque dicto audiens sis.
PHOB. Audio.
PHIL. Phobos nil timeat nisi quod <damnum> virium suggerit, et1890
Thrasos audeat quaecunque incursant animum prodigia sternere. Sic
Elpis laurum speret, et Psyche rosam, rosam quam nullus aestus an
frigus violet. Eamus intro. Thelema auspicia mecum in unum consulat,
primitias litet.

CHORUS 5 AD ACTUM V

Ultra ubi meta nulla est, ibi finis stadii, ne in infinitum limites 1895
transilens ruat. Ultimam nunc metam feris, et periodum viae, longo
extractum filo per duras semitas. Ingemuit ultimum Lypes sub saevo
verbere Eros cum fratribus. Psychen miserias docuit fratrum in malis
Elpis, fidissima anchora. Rem male gestam corriget aliena manu
Psyche, Philosophi in curam tradens filios. Illius praeceptis operam 1900
nunc omnes darunt. O si liceret verum spectare diem quem umbra
tegimus, solis aeterni radiis luceret Anglia, Anglia in nocte latens!
Anglia, sis vera Psyche, et Erota liberum iube cum fratribus aures
Philosopho dare, vero philosopho, verae sapientiae domino. Elpis non
cessat loqui quid fratres ferunt, nec tui exules quod fratres vincti 1905
ferunt. Ne surdo toties mari dent voces obsecro. Anglia, attolle
caput. Quid altum dormis, alii dum vigiles in tua damna excubant?
Anglia, filiorum gemitus cur dura despicis? Quid libertinos Christi
sub furca haeresis mittis, et monstri rabiem non fraenas, Anglia?
Fraenabit, spero, indies arrectior audit documenta vitae. Interim 1910
hoc voti habeant quotquot benevolo animo et silentio operam
dederunt dramati, queis placuit plaudite.

Finis