Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

 

ACTUS IV, SCENA i
PHILOSOPHUS solus

Quem blando ridens vultu fortuna evehit rotae ruinam timeat
quam moveat dea. Imum cum alto aequat, tum forte tumidum
inferius sese locat. Nec uno fragor sistit in funere, secum connexa 1535
trahit quotquot tandem fabulam fallacem exprimunt. Qui non
ascendit tutus discensum despicit. Haec licet usque canam, |
surdescunt undique aures mundanis sordibus. Sed ibo tamen, si
quos benigno numen alliciat oculo. Hi palmam referant. Lucrum
labare dignum est, si unus sapiat. (Exit.) 1540

ACTUS IV. SCENA ii
ELPIS solus

Oh, quam aegre molior gradus!. Mise, hoc lues scelus si Elpis valeat!
Certa indicia habeo, haud facile fallor. At quam se mater maererabit!
Pungit me eius dolor, sed spero optimum, Eros si evasit laqueum.
Nunc mecum reputo, quam ego diversus ab illo nuntius qui seni sitienti
aurum, aureum afferret iusculum. Leniri eius credo sitim posse citius 1545
quam matris lachrymas. At, at omnia non sunt aurea. Plumbeas tibi,
Psyche, dapes adfero, ut potest concoque.

ACTUS IV, SCENA iii
MISOS, THELEMA, ORGE

MIS. Quo vultu venientem te Psyche accepit, Thelema?
THEL. Quo marsupium evacuatum senex, demissis oculis,
o signior, capite in laevum humerum inclinato, suspirans crebris 1550
singultibus. “Ah mi Eros, Eros, Eros!”
ORGE Tu vero assentabaris oculis flebilibus.
THEL. Cor adeo intus saliebat ut caepe hoc vix unam extorserit
lachrymulam.
MIS. Quid nunc tibi praeceps dictat ingenium? 1555
ORGE Proterve aedes quatere, et si non cito aperiant, irasci fremere
ore concrepario.Tum si inclament mater Erota, omnes uno verbo
accire furias. Eamus.
THEL. Cavendum est ne si illa nos bacchantes viderit, ispa se
Psyche fingat Bacchidem. Vetulae vinum adamant. Et quid tu, Orge, 1560
tum cum scipio per aures amoveat, ha?
ORGE Quod olim Scaevola ille flammis dextram, ego mulieris
caput baculo demulcendum dabo.
MIS. Ast nunquid Phobos mala sua opinatione quicquam suggesserat?
THEL. Bene mones, Orge. Vin’ tu, Thelema, tibi caculam Phobum? 1565
Istum prius si exosses serviam a pedibus. O omnium quem unquam
mundus monoculus versipellem vidit timidum!
ORGE Pruriunt in eius os pugni.
MIS. Perge narrando, Thelema.
THEL. Fingite metuenda monstra, centauros, serpentes, et 1570
quicquid poetae excogitassent Alcidem contra, haec omnia in
unum Phobos contracta phalangem ita disposuit, ut miserae Psychae
ipsa pugnae facies tantum incusserit pallorem, qualem orbatae
memorant vates Niobae.
ORGE Mise, vin’ verbo dicam? Excoriabo Phobum, e pelle scuta 1575
conficiam contra ranas muribus.
MIS. Orge invenit modum quo Phobos frigore pereat. At expedire
imprimis sentio rem omnem celare Psychen. Blandide compellemus
primo. Quae si sit inexorabilis, tunc Orge tollat vocem, iurgia in
Psychen, fremitum in Erota. 1580
THEL. Misos didascalus est †Triemarius,† docte praecipiens aequor.
ORGE Mise, exue omnem verecundiam, ne pudeat loqui.
MIS. Nisi quod arcanum est.
ORGE Qui audebit aliud scalpro abradam linguam.

ACTUS IV, SCENA iv
PSYCHE, PHOBOS, ELPIS, MISOS, ORGE, THELEMA

PSYCH. Oculatus testis es, Phobe, et vidisti Erota septem cum uno 1585
mortes divideret gladio.
PHOB. Vidi, et pugnae maior pars ipse fui. Sed dum sublimis manibus
minax steti, ut alter Capaneus, omni ex arce tonat iratus Iupiter, tria
raserunt fulmina ancile audax cum omni Aeolus spiritu immanes
animos efflans, me multum Boreae luctantem rapuit, donec languescens 1590
praelio duellantem Boreas liquit, et nuntium tibi.
PSYCH. An charum caput Eros in tanto pulvere sudavit nimium?
PHOB. Probabile quidem. Nam altos animos maior Bellona incitat.
PSYCH. Coniecturari nequis certaminis exitum?
PHOB. Sinistrum ominor Eroti, quem nimium Psyches fecit 1595
memoria avidum.
PSYCH. Me, Phobe, perimis.
PSYCH. Sylvam umbone gravido ferratam Eros tulit et retulit.
PSYCH. Nimium fortuna spirat extremis ausibus. Huc te quaecunque
numina — (Elpis pulsat.) Elpis, quid fessus brevem anhelitum geminas? 1600
ELPIS Quod Eros —
PSYCH. Ah! Deliquium solitum, ennara.
ELPIS Eros in hostes incidit.
PSYCH. . Quos? Ubi? Quando?
ELPIS In fratres. Nocte. Peregre. 1605
PSYCH. Diis despicatui sum, et miserarium scopus. Quid mea
viscera in me conspirant?
ELPIS Non credo quidem, sed in se invicem.
PSYCH. Eros si periit pereo. Quae sceleris capita?
ELPIS Misos et Orge. 1610
PSYCH. O Mise, matri odium. (Misos gr. pulsat.) Elpis, admitte
neminem.
ELPIS Misos est.
PSYCH. Claudantur fores.
PHOB. Timendum inde acrius ne saeviant. 1615
ELPIS Ego latebo donec praesentem optes. Psyche, rem omnem
simula.
PHOB. Tu me, mater, ab Orge redimes. (Iterum pulsat.)
PSYCH. Pultare pergetis? Ingredimini.
MIS. Vivat et valeat Psyche Nestoreos annos. 1620
PSYCH. Gratulor adventum. Ubinam Eros, Thrasos et reliqui
quos Paestum misimus?
ORGE In peste procul hinc.
PSYCH. In peste!
THEL. Paesto intellexit. 1625
PSYCH. Tibi tam notus Orge?
MIS. Balbutit nominibus Orge, et sorbet syllabas.
ORGE Adeone me putas, Mise, famelicum ut syllabas sorbeam?
Dic tu modo si non in peste Eros, vel pistrinio potius.
PSYCH. Ecquod verbum audio? Pestem, pistrinum! 1630
ORGE Imo et hoc amplius molam trusatilem.
MIS. Impos et extra se Orge est.
THEL. Lunaris hoc phrenesis.
ORGE Lunaticum me faris, Thelema, dolorum omnium doctor et
architectus fraudium? Quasi tu peregrinus esses cum dormiebas vigil. 1635
THEL. Orge componat cerebrum, helleboro indiget.
ORGE Articulatim —
PSYCH. Nunc pacem iubeo. Mise, adesdum, fare ut Eros valet.
MIS. Qui melius? Cum Thraso et Euphrosyne — (Psyche knocks.)
PSYCH. Elpis, opportune ades. Vidistin’ Erota? 1640
ELPIS Obesssos cervos vidi indagine Misi Thrasum et Euphrosynen,
ipse effugi laequeos. Hoc Misos doluit.
PSYCH. Quid nota, Mise, tegis? Flamma se prodit. Quid vultus
fingis, Thelema?
ORGE Pudet et facti poenitet cum fratrum colla supressa iugo 1645
viderim, nec opem tulerim.
MIS. Agnosco captum Erota.
THEL. Auspiciis meis, inventatore Orge.
ORGE. Auctor et actor eras.
PSYCH. Cuius sub iura vivit? 1650
ORGE Moriuntur potius assiduis flagris Lypes.
PSYCH. Quid nati mei caesum putatis Erota, nec me sub plaga
gemere, inhumani animi. Elpis, ad Lypen Euro haud segnius vola, iubeas
huc fratres deferat. Hoc mater imperat. Has sume claves indices.
I, vola. 1655
ELPIS Abeo.
PSYCH. Siccine vos fratres decuit armare animos?
MIS. Orges hoc sulphur primis eluxit flammis.
ORGE Mise, vin’ te depingam a capite ad calcem?
PSYCH. Cedamus intro, illic tragoedias audiam. Nunc vocis iter 1660
dolor obsedit. Orge, quem tam oblique figis oculo?
ORGE Quem vetas gladio.
PSYCH. Usque quo fratres iurgia et lites regunt? Perge, Mise,
Thelema, Orge ad me.

CHORUS 4 AD ACTUM IV

Elpis ad Psychen multum fervido pede appulit, indignas fratrum 1665
querelas referens. Psyche indoluit cum Mysos, Orge et Thelema vultu
composito Erotis damna simulant, donec candescens Orge et
impatiens sui prodit consilium. Hinc nostra Psyche cogitat remedium
filiis. Nunquid emblema Angliae cernitis in Psyche? Aut frustra nuper
Elpidi optavi reditum, Elpidi qui exules Angliae refert, quos haeresis 1670
proceres et populus premit. Respiret Anglia si hos ut Psyches filios
mutua exaruit ira in vitia sua. Cui exaruat saeviant tum quantum velint,
laudo saevitiam vitii quae caput terit ut diadema cingat virtutis
comas.

Perge ad Actum V