Tessera caerulea - commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis - notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

 

ACTUS III, SCENA i
MISOS in habitu Thelematis, ORGE, LYPE, THELEMA in habitu peregrini.

MIS. Tui num tumescunt lucris loculi, Orge? Erota num
ad Codriniam animi redegisti pauperiem?
ORGE Divites ad pauperiem redigeres? Eroti nunquam 1155
dives animus.
LYPE Nescio quam tu Erota velles divitem, aurea nisi
flumina sunt.
MIS. Ferrea faxo brevi.
ORGE Ferrum potietur, et ignes. Durum telum necessitas, 1160
at durius amor.
MIS. Orge, praefabor veniam. Potin’ repraehensionem
aequis accipere auribus?
ORGE Illa aequa si fiet.
MIS. Testudinem agis, non aquilam, serpes non volas. 1165
Quis alas tibi recidit?
ORGE Qui tuam castravit pudicitiam, garrule. Unum genus
hominum est turpissimum, talpae suis sunt moribus, aliena
oculis explorant lynceis pectora. Mise, ne me ignaviae
insimules, tuos dum ob ob segnitiem capillos exedant tineae. 1170
LYPE Ebullit bilis. Lenius compellando turbidum sedabis
impetum.
ORGE Testitudinem me!
MIS. Ecce quam tu mihi veniam, Orge, dederas. Tentabam
iocose solum potens si esses animi. Novi equidem cervino1175
saltu transiliisse te negotiorum omnium sepes.
ORGE Atque hanc igitur volens fecisti calumniam ignaviae
mihi, tui dum torpent pedes.
LYPE Quid maerore me pascis, Orge, adeone verbi inique
fers verbera? 1180
ORGE Non aures meae servae erunt dum tergus liberum.
MIS. Vin’ lora dare iracundiae?
ORGE Ut te rotis premam.
MIS. Obtestor fidem tuam, Orge.
LYPE Dissidium hoc Eros expetit. 1185
ORGE Erota in pessum dent superi.
MIS. O factum probe! Tuo tonabunt brachio.
ORGE In caput Erotis.
MIS. Is si regnarit?
ORGE Fuso natabo sanguine. 1190
MIS. Hanc lacunam temporis implere expedit solida celeritate.
Quare per nostrum vos adiuro libertatem, et invidiam Erotis —
ORGE — Erota ut cursu anticipem.
MIS. Id ipsum augures.
ORGE Parthi sagitta ocyus hinc capiam fugam. (Orge exit.) 1195
MIS. Nunc promam altius suspiria, gemitus, lachrymas. O
Lype, Lype, sarcina gravis corculum depremit meum, Eroti quod
res tam leves, debuisset dudum pondo centena trahere. Ah Lype,
Lype!
LYPE Hoc acrius meum lancinat pectus dolor. 1200
MIS. Quid? Dolo philachium exhaustum penitus? Ha, ha,
cursitant huc illuc, velites triarios peto. Stat Lype ad matrem,
solitaque arte dubiis nutantem casibus prome, quin si vales opprime.
LYPE Tu interim quid moliris?
MIS. Effodiam foveam qua vivum Erota capiam. Sic lenta 1205
morte pereat aerumnas edens, lachrymis compescens sitim.
LYPE Hac lege abeo, Erota si deprehenderis meam des
miseram in custodiam.
MIS. Dabo. (Exit Lype.) Stimulum adversum calcat, qui vim
naturae facit. !uid magis absonum, execrandum, detestabile, 1210
quam quos odio habeas iis assentari? Res tamen exigit, at omnes
intus uno intueor oculo. Non mite ridet, sed supercilio minax
contrahit capratam frontem interior Misos. (Thelema ingreditur.)
THEL. Hac intellexi Erota cum suis tendere. Omnes nunc
opus consuere versutias, ut illis me vestiam atque — Hem, 1215
Misumne video? Quid adeo secum voluit serie?
MIS. Profunda nocte cum stertit altum Eros iugulandus est.
At quomodo? Sica.
THEL. Arduum molitur opus. Contubernalis Thrasos dormit
cum Erote. 1220
MIS. Stillantem pugionem sanguine inferam in Thrasi manus.
Sic ascribatur Thraso fratridicium. Unica haec via est, pergam.
THEL. Mise.
MIS. Quis me?
THEL. Aerumnarum tuarum pariter et consilii socius. 1225
MIS. Da fidem.
THEL. Dedi. Num nostri Thelema?
MIS. An proditorem nescio.
THEL. Quae dubii ratio?
MIS. Quoniam ego dum fervui Thelema diriguit gelu. 1230
THEL. Nemo riguisse fluvium dum fluit dicet. Thelema non
haectenus constitit. Servat vestigia Erotis.
MIS. Sunt cauti laquei?
THEL. Fraudi litata est victoria. Exta spirarunt faustum,
depraensi omnes. Eros, Phobos, Elpis, Euphrosyne molam 1235
versabunt trusatilem.
MIS. Placet, pensum in dies singulas erit huiusmodi:
summa cibi inopia, verba, verbera, current in circulum.
Cumque acrior fames, offa singulorum tergis affigetur
adeo ut non subsequens eam capiat. Tantali poena haud 1240
dissimilis. Num perplacet?
THEL. Plurimum. Interea temporis sub signa habeas Orgen et
Lypen, festinare utile est.
MIS. At quibus tu fretus fallaciis inescabis praedam?
THEL. Peracti memoria laetior. Tu cave cesses convocare Orgen 1245
et Lypen, qui in promptu sient.
MIS. Tempus et locum nescio.
THEL. Omni tempore, omni loco, curre curiculo. (Misos exit.)
Viatori nil optabilius quam dux et comes viae, hinc scite adagium
comes facundus in via pro vehiculo est
. Lupus sub ove latet. Exploravi 1250
omne iter Erotis, nunc mihi consilium est illis me comitem dare
hoc pacto. Callem hanc propter me somno componam, et quoniam
Erotis superstitio maior sit, caelitus delapsas hic sponte prodam
litteras quibus ab Apollone salutatos se primum, inde ad peregrinum
missos intelligant. Hunc arcanis testem si habeant suis, Paestum 1255
adeant, rosam decerpant ilico. (Ingrediuntur.) Adveniunt, ego nunc
vigil dormiam. Vos non item, spectatores, nisi leoninis oculis.

ACTUS III, SCENA ii
EROS, THRASOS, ELPIS, PHOBOS, EUPHROSYNE, THELEMA

EROS Hoc tantum interest inter nos, fratres optimi, et
Argonautas Graeciae divum progeniem, quod illi mare equo
domitarunt ligneo, nos montes subiugamus pedites. (Phobos invenit 1260
humi litteras.
)
ELPIS Unde tabellae quas tam serio, Phobe, inspicis?
PHOB. Graecum est, non potest legi.
THEL. Abrumpe linum.
EU. Nemini fiat iniuria. 1265
EROS Quid novi, Thrase?
THEL. Bizantium obsidione centena alis suis aquilarum
cinxerunt millia.
 EROS Crassa, Phobe, ignorantia, Graecum est inquit, non
potest legi. Romanorum quis hac aetate indocta doctior servavit ritum? 1270
A. D. S. P. D. E. Philtati.

EU. Quidnam parturiunt monstri? Interpretemur.
ELPIS Novi equidem characteres. Apollonis sunt, vidi pingentem
saepenumero cum dictaret Virgilius.
THRAS. Virgilo scribam praedicas Apollinem? 1275
ELPIS Et iure optimo. Inspice characteres, Euphrosyne, si similes
noveris.
EU. Nullos.
ELPIS Minerva rudis cultum non amplectitur Apollinem. (Thrasos evaginat gladium.) 1280
THRAS. Gordiani inextricabiles nexus Macedo citius vicit quam
Sphinga Oedipus.
EROS Ultima nondum urget necessitas. Si non Elpis Oedipus, tu
Alexander sis licet, Thrase. Dignus es.
ELPIS Aures erigite, animos advortite. A. Apollo. D. Delphicus. S. 1285
Salutem. P. Plurimam. D. Dicit. E. Eroti philtati.

EROS Beasti nos, Elpis. Nil aliud sperabo cum ipsa mihi tam certa
spes facit fidem.
THRAS. Solve vinculum, durum est tuam tamdiu ligari faelicitatem.
ELPIS Eroti penetrale patet. (Eros inspicit litteras, et trepidat.) 1290
EU. Quaenam haec tanta insecuritate trepidatio?
THRAS. Attolle vocem, Eros, simul et animum.
EROS Apollo Eroti. Clymenes nosterque Phaeton indocilis puer sprevit
ductorem, periit. Erota hinc volo monitum, peregrinum consultat. Hunc noster
somnus premit, eius sub labiis lateo. Si velis vale.
1295
THRAS. Vah, si velis vale. Num hoc vis, Eros?
EROS Prosequamur Phaebo auspice.
ELPIS En hominem.
EU. Aries est, non homo.
EROS Quo habitu? 1300
ELPIS Ovino.
THRAS. Percunctemur viam. Bona ovis —
THEL. Vis, vale.
EROS Hic is est interpres Apollinis. Qua arte excitabitur?
THEL. Non Europaea. Tuli enim huc usque eo fine fumum 1305
Indicum.
EU. Foh. Averni dicas. Hic enim vapor est qui Avernum
supervolantes suffocat aves.
THRAS. Quaenam haec relligio, Euphrosyne? Num propinquius Baccho
ederam quam tobacco putes? Euphoniae nisi valeret gratia primogenitum 1310
Bacchi diceres tobacco, Euphrosyne. Nam ὁ Iacchos, τοῦ Iacchou.
Hinc cum melius ut sapit sonet valuit tobacco.
ELPIS Ignis fumum sequetur nisi restinguatis.
EROS Pande Phoebeas faces, tu lumen Phoebi.
THEL. Num mutus Phosphoros languet, et noctis pudor tingit Aurorae 1315
genas?
THRAS. Somniat.
EU. Lydius poetae lapis est somnus.
EROS Probabo iterum.
THEL. Quis tam audacter excutit papaver palpebris? 1320
THRAS. Somonolentum istum si ientaret ventri latratus
expergefaceret diluculo.
EROS Phoebus hoc factum voluit. Eroti veniam dabis, ut nosmet tibi.
THEL. Qui, quorsum tenditis?
EROS Microcosmi proceres, Paestum et rosam petimus. 1325
THEL. Alcidis labor.
THRAS. Eccum Alcidem.
THEL. Num tu Atlantis axem stelliferum geres?
PHOB. Iniquum cervici opus est.
THRAS. Iniquum Phobo. 1330
EROS Syngrapham agnoscis Phobi?
THEL. Hanc Delphis dedit.
EROS Ipsus sacerdos Phaebi es, et nobis caelitus viae in Paestum
comes.
THEL. Hostium phalanges illic aeternum excubant. 1335
THRAS. Quid, Phobe, pedem retrahis?
EU. Aries est iste Phobos, retro cedit ut graviori impetu incurrat.
EROS Viriumne facis dispendium, Phobe?
THRAS. Suspendium diceres.
PHOB. Thrasi. 1340
THEL. Hic Paesti situs est. Vallis amoenis cincta rosetis rubet.
Quam cingunt montes asperi, gramineo dorso roris vestiti vellere.
Hoc tactum sole solvit stillantes guttas, et rigua prata pascit humore
leni, quem frutices bibunt. Inter vepreta altius eminet rosa spineae 1345
quam vallant cuspides. Haud ulli tutum tam densi agminis minas
umbone premere, heroum rubis lacerae exuviae pendent, quos virtus
audax suum in fatum stimulans his stimulis fodit. Alia tentanda via est,
quam pauci norant. Arx est in montis vertice quae nimbos penetrat,
loci natura firma, et vigili manu. Illic secretis tellus cavernis celat 1350
arcanum iter caeco meatu pervium ad rosae fibras, qua parva fauce hiat
antrum se sensim laxans in lucidum diem. Non alia semita quaere.
Quos virtus acuit, Phoebo et me auspice retro timores habeant. Vos
quatuor primo vigiles in conticinio iuxta radices montis operimini.
Ego cum Erote facilem explorabo viam. Firmate pectora, nunc tempus 1355
agi rem.
EROS Quid adhuc sistimus?
PHOB. Audite obsecro.
THRAS. Leones leporem loqui!
ELPIS Hac fratres, hac. Phobe, me duce profligabis timores. 1360
EU. O Elpis, Elpis, difficilem homini pugnam sentit Phobos
seipsum vincere.
EROS Apollo augur vos omnes inauguret victores. (Exeunt omnes.
Probos retro manet.
)

ACTUS III, SCENA iii
PHOBOS solus

Nemo insequitur. Mei fratres, pessime vobis timeo, atque adeo 1365
aufugiam celerrime. Neque cuiquam Marti derogo. Martis enim
laus est maxima timores fugere. Ha, pulmo nunc plenum arripit
spiritum, deficiente aura organorum languet symphonia, redeunte
redit, sic meus animus. Ita nunquam hercle quicquam mihi in bello
obfuit, nisi nimium tubae obsequentes pedes. Nam cum receptui 1370
canunt alii hi fugiunt, ea est promptitudo, ea alacritas. Vellem ego
nunc vobis arbitris praelium inire. (Phobos hic stringit gladium,
auditoque strepitu fugit sine gladio.
)

ACTUS III, SCENA iv
ORGE, MISOS, LYPE, THELEMA

MIS. Adeo in medullis Psyches pinguescit Lype, ut ossa si inspiceres
nociturum divinares agnum. 1375
ORGE Miror salamandrae naturam. Ignem hanc aiunt incombustam
restinguere.
LYPE At miror magis perpetuo te aduri, nec decumburi sulphure.
Non ita ferrum ac tu candescis, Orge, cum Erynis sufflat in aurem.
ORGE Tu bilem concoquis lenta melancholia. Viden’ ut properant 1380
ad sepulchrum ocyus.
MIS. Cuius hoc, Orge, donum?
ORGE Ni fallor, Nemesis.
LYPE Triste auspicium. Obductus si rubigine fuisset, alacre et
iucundum. 1385
ORGE †Capalus† hic est Phobi, a me has habuit cicatrices.
MIS. Adhuc sub manum tepet.
ORGE Haud procul hinc Phobos est, persequar.
LYPE Idem facis si hic maneas, nam Phobos nunquam non a
tergo timet. (Thelema ingreditur.) 1390
THEL. Quam ego huc illuc cursitando attrivi pedes dum vos his
estis in oris. Captum iam et coctum si voluisses Erota comedisses,
Mise.
MIS. Quo res sunt loco?
THEL. Accipite paucis. Eo sunt loco res quo vos agitis, 1395
illaqueavi Erota doctis dolis. Haec summa rei. Sigillatim memorabo
tum tecum, ut spero, in tuto sunt singula. Thrasum cum sociis huc
direxi, insidae struendae sunt, videte ne praeda effugiat manibus.
Eros meam iam satis superque devoravit escam. Abeo.
MIS. Nunc, Orge, igne opus est, ne frigeas. 1400
ORGE Restim huc eo fine tuli ut delumbarem Phobum, nunc sub
ea saliat Thrasos.
LYPE Mise, si me audies hac cum egressurus sit Thrasos, tu et ego
restim intensum tenebimus, illum et socios alterno saltu
circumplicabimus. Qui si luctentur Orge ferro minas movebit. 1405
ORGE Haec mea sit statio.
MIS. Recte, laxius aliquantulum ne appareat laqueus.
ORGE St, Mise.

ACTUS III, SCENA v
THRASOS, EUPHROSYNE, ELPIS (ORGE, MISOS, LYPE in insidiis)

THRAS. Elpis, Euphrosyne, propinquus hic mons sua condit
diem intercapidine. Quid dicitis? 1410
ELPIS Opperiamur peregrinum, hic locus est.
THRAS. Ah! Ne modo deficias, Euphrosyne.
EU. Incapax sum futuri gaudii, atque hinc est quod sub primum
rosae olfactum labasco.
ELPIS Nisi mihi a latere comes spes esset individua —1415
MIS. Stringe arctius, Lype.
ORGE O Thrase, Thrase.
MIS. Vah, evolavit Elpis.
THRAS. O rerum arbiter!
ORGE Is ego sum, flecte genua. 1420
THRAS. Siccine tractari liberum?
MIS. Misi dicas mancipium. Tu Eroti clypeum ad omne nefas.
LYPE Hospes sis meus, Thrase. Deorum ego te, Euphrosyne,
lautis accipiam dapibus.
MIS. Prima haec sint libamina. (Misos promit allium.) 1425
EU. Foh.
MIS. Siste me coram iudice captivorum capita.
LYPE Adsunt.
ORGE Servilia deponant colla ut superambulem.
THRAS. Expende furias odii. Nunc Misos imperat. 1430
MIS. Lype, hi cura tua sunt. Quam apta Thrasi cervix sub iugum
gemet! Pistrinum, fames, sitis, bellaria vestra sint. Fac illis, Lype,
affluant.
LYPE Curabo sedulo.
ORGE Ite, naturae monstra. 1435
THEL. Misus et Orge —
MIS. Vin’ tibi quod loquaci Tereus olim fecit Philomelae fieri?
Tace. Orge, nunc Eros ruat, properemus ocyus, Ite, canina capita.
Ieiunent, Lype.
LYPE Aeternam quadragesimam. 1440
EU. Oh, oh. (Exeunt.)

ACTUS III, SCENA vi
THELMA, EROS, ORGE, LYPE, MISOS

THEL. Silenti, Eros, pede insiste articulis. Nullus a fronte, nec a
tergo ventus, cave a strepitu.
EROS Quantum natura feret? Qui fieri potest? Inter tot ilices
nullus iam ventus vigeat! Num adhuc foetae glandes hae ventos 1445
pariunt.
THEL. Foetae foetant glandes, nos prope Paestum facili
surgimus clivo. Vndique alta quies, num sentis florum auras et
tenuem halitum?
EROS Nihil omnino audio. 1450
THEL. Unquam mortalium quisquam prius olfecerit auribus?
EROS Id quidem alieni auscultatores negotii. Ha, amaenus
quidam spiritus per canales narium intimam invasit cranium.
Ha, ha,
THEL. Occupabimus iam iam aditum. Nunc, Eros, expedit 1455
velato sis capite, ut hac te induas veste candida. Habet locus
religionem.
EROS Quae mora Thrasum detinet et Euphrosynen?
THEL. Ilico aderunt. Tu interim manibus serpa pedibusque
per cuniculos. 1460
EROS Agedum, fac respirandi rimulam.
THEL. Perge.
EROS Tu me num sequeris, bone vir?
THEL. Equidem. (Misos et Orge ingrediuntur.)
MIS. Ita mihi mea bene velit invidia, illudemus probe. 1465
ORGE Equitabo, Mise. Quam hic aptus phalereatus asinus!
EROS Quem audio?
THEL. Thrasum et Euphrosynen, qui iuxta hic vigilant ne
quis †opilet† aditum. Progredere.
EROS Arborum passim inhaerent manus radicibus. 1470
THEL Vicisti, Eros, vive. Attolle sensim manus per stipitem.
EROS Lacera cutis, lacerae venae, sanguis undique effluit.
THEL. Eo matri gratia maior sit tuo dum illi ut servias prodigus
nil parcis sanguinem. (Thelema exit.)
MIS. Nunc tandem tuam, Eros, matri depingas apocalypsin licet. 1475
EROS Qui vos?
ORGE Disces brevi. At malles idem cum Themistocle dediscere.
EROS Evax ubinam iste?
ORGE Thrasus iste tuus.
EROS Fierine credibile est tanta de spe hominem tam cito in 1480
tot aerumnas dilabier? Ubinam fati me proditor peregrinus iste?
MIS. Fatum praececinit Delphicus tibi deus, scilicet Paestani
hi sunt horti. Nunquid ad nares punicea haec tibi rosa facit?
LYPE Mise, quid ludens rem adeo seriam transfuges? Ferto de
Erote sententiam. 1485
MIS. Sceleris consortes paenae consortium subeant.
LYPE Hinc scapulas ulmo triba.
EROS Novercae odia, Mise, non fratris geris.
MIS. Luat in tergo graculus. Hinc apage.
ORGE Lype, sis memor pascatur Eros rosis. 1490
LYPE Violis, liliis, rosis, ulmis rubis, urticis. (Exit Lype.)
MIS. Aeterum Orgae foedus et Pythiam fidem debeo et voveo.
ORGE Pollucis animum refero.
MIS. Tempus nunc matrem invisere. Iram et odium contra nil audet
aggredi. At volo monitum hoc unum Orgen. Elpis si rem detexerit, id 1495
miti animo feras. Elpin sic dolis capiam.
ORGE Parum abest, Mise, quin te deartuem. Quaenam haec fiducia,
quam de me nuper praedicabas?
MIS. Temere effutio quicquid in buccam venerit, ignosce obsecro.
ORGE Cave deinceps indomitam istam bestiolam sub fraenis habeas. 1500
Ignesco penitus.
MIS. Nunquid aspersi aquam?
ORGE Si mihi ullam posthaec fidem exprobres, faxo—
MIS. Redi in gratiam obsecro.
ORGE Nullus suspicionum finis, ulcisci semet satius est. 1505
MIS. Si adeo Misos excidit, volvor ad pedes. Evome collectum virus
si nescis parcere.
ORGE Mi frater.
MIS. Mancipium voca.
ORGE Incalui fateor, res adhuc integra est. Da dextram. 1510
MIS. Cordis imperium.
ORGE Ocyus ad matrem ut Elpin vel praevertamus, vel capiamus.
Ego praelucebo animis.
MIS. Ferocem ego Orgen hunc adeo circurabo si vivam, ut —
ORGE Quid restitas? 1515
MIS. Advolo.

CHORUS 3 AD ACTUM III

Lugeamus captum fraude et hostium dolis Erota credulum,
Thrasum et Euphrosynen paribus prosquamur lachrymis. Rapidam
tandem vertunt in miserae molam. Quam incertus illis aerumnorum
exitus, nisi opem Elpis tulerit qui effugit laqueum! Timendum 1520
hercle Elpin cum a tergo petunt Misos victoria tumidus et Orge
minis. Mysum iam nosti haeresim et Orgen populum. Erota
gementem inspice et Catholicum vides vinctum catenis deditum
in Lypes carcerem. Thrasos et Euphrosyne piis affecti studiis in
miserum Erota dum huic suppetias ferunt parem conciliant poenam. 1525
Sic quos Catholici tenent amor in Anglia: nefas est miserum mutuis
prosequi affectibus. Sic Orge et Mysos saeviunt, at tandem miseris
Elpis attollet facem et lumen fidei. Elpis evasit manus cruenti Mysi,
sic haeresis rabiem pauci qui Baetim modo, Tyberim aut Pysuergam
bibunt. Det illis numen faciles in Angliam reditus! Sic fletum Erotis 1530
leniant et Thrasi lachrymas, lachrymas quas legunt angeli. Caelum
tuetur, sancti et numen scribunt.

Perge ad Actum IV