Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCAENA i
PSYCHE, LYPE

PSYCH. Nunc demum, Lype, sentio quos saepe 710
luctus Niobes secura risi. Ah qualis mater angor est
fortunae rotis natos suspensos cernere!
LYPE Me sors reliquit matri auxilium socium
comitem. Num Lypen negliges?
PSYCH. Tristis harmonia, Lype dum chordas ferit. 715
LYPE Non unquam doctius Threicam Orpheus
chelin percussit pectine quam cum nympharum genis
sensim stillanti lachryma subrepsit humor.
PSYCH. En turgent oculi.
LYPE Sed nondum crebro flumine lavantur sinus. 720
PSYCH. Quid bilem moves? Num scintillanti
oculo arrideo gratior?
LYPE Flamma scintillam sequitur, ut Orgen Eros.
PSYCH. Erota delicias meas quid violas? Erota
amplexu foveo. Eros quem tractum perages? Quae 725
tellus gaudet tuo suppressa pede?
LYPE Suppremet tellus Erota, si Misos valeat.
PSYCH. A Misi nomine fugit in unum sanguis
compressus globum ut sepulchris pallor ora liventia
variat. Tisiphones videor dente colubros stringere, 730
et quicquid invidus eructat Cocytus igneis exaestuans
lachrymis.
LYPE Elpis medebitur malo.
PSYCH. Aesculapius Elpis est. Crudam coire in
verbo facit plagam caninum genus, in lingua salus est. 735
LYPE Id vero dubium est Phobo.
PSYCH. Nec mirum, saepius etenim insanit catulus,
tum si perlambit vulnera insaniam inferit.
LYPE Sed talis Thrasos catuli immerso brachio linguae
extirparet fibras. 740
PSYCH Quin et Getuli iugulum leonis rumperet. Si mihi
a dextra Thrasos, Marthesiam, Antiopen, Penthesiliam et
quotquot Thermodoon alias Amazonas aluit nostro
supprimerem iugo.
LYPE Tum quanto Euphrosyne laetaretur gaudio! 745
PSYCH Quanto Psychae laetitae fraenum daret et
multo nectare mergeret ambrosias epulas. Paeana caneret,
tum Bacchum mero madidum placentis placans, victo
insultaret deo. Provocat palatum hercle Euphrosynes
nomen, esurio, sitio. 750
LYPE Situm sedato lachrymis, quae Paestum Erota
temere mandasti.
PSYCH. Quid luctum renovas? Infaustum Paesti
nomen! Num sequar Erota? Quam mihi ambigua suggerit
somnians timor! Nunc audio gemitum, nunc formidando 755
strepitu catenae sonant, et vinctum video Erota. I, Lype,
vorans viam, reducemque Erota praebe moribundae
Psychae.
LYPE Auget solitudo curas, non solam deseram.
PSYCH. Is solus laetior est quam cui perpetuus comes 760
tristitia.
LYPE Quis nesciat Psyches sobolem, qui novit matrem?
Ut arbor fructus, sic fructus arborem indicat.

ACTUS II, SCENA ii
PHILOSOPHUS solus

O ter beatus, quem procul urbe nutriit amica quies! O
quater felix cui doctum fallit horas exhaustas otium! 765
Huc facilis fluit cornu effuso somnus curarum domitor.
Hoc vitae studiam est, cuius qui meta ferit non palma,
Isthmii Elidisve laurus coma fronde moriente ligat sed
nesciens mori virtus, et vitae praeses sapentia suis
coronis redimunt. Non Cynici domus est, qui fastu 770
tumidus Graeciae domitorum sprevit prae solis radiis.
Virtutis nimium egit degener Diogenes, cingens honesti
pegmata simulachris improbis. Tum magis nitet virtus,
cum nulla rubent cerussae sed genuino genae rident
rubore amabiles. Illa pugnantis animi dissidia placat 775
contrarios tardat impetus, et mentis iugo subdit rebelles.
Huius qui spargit semina, producat ipse fructus vel
sileat praeco. O si mortalium animis profundas agat
semen hoc radices! Ibo ut quamcumque aream paratam
videro illic sementem faciam. 780

ACTUS II, SCENA iii
MISOS, ORGE

ORGE Ipsa segnitie segnior, dum cuniculos agis
obsessi fugiunt. Generosi ducis aperto Marte hostem
adversum sternere.
MIS. Sed magis gloriae favet qui vivos hostes
celebri triumpho trahit. 785
ORGE Sero triumphat cui toties victoria excidit.
Bellonam languidam odi, rorantes tepido cruore
plagae accendunt Martios spiritus.
MIS In cineres suos.
ORGE Hactenus bubonem sequor, deinceps 790
aquilas Erotis. Mise, vale.
MIS. Obtestor Orges fidem, et iunctam dexteram.
ORGE Dexteram quam dudum Erotis imbutam
sanguine vidisses, Mise, ni tardum trepidas genium
suggereret moras. Sublime cogita et Iovis aemulus 795
verba sancito fulmine. En nubes coeunt igneas, ipse
faces praenuntius irae exspirabo. Mise, tona.
MIS. Nondum trisulca tela reduxit aliger, vah
in officio claudicat Lemnius faber.
ORGE Sic Iovem decet loqui, nunc, Mise, impera. 800
MIS. Orge ne tantum saeviat, et laxo gutture
hostem absentem devoret. Cur nondum Erota
vinctum cum Thraso trahis? Arte vel vi non refert.
ORGE Quid culpas Orgen? Praescindam Notos
abreptumque capillas Erota huc per regionem aeris 805
sublimem feram.
MIS. O vere pullus asinae aquilae. Sis memor tamen,
aquila non capit muscas, ne ungues acutos imbelli Eroti,
quem in arena vincere pudor est. Hunc hostem tolle dolis. 810
Te a me simula transfugam, hoc Eros animo optat et
Epis sperat. Tum nil arcanum cuius non Orge particeps.
Post clavum reges, inde quam facile est navem illidere
scopulis!
ORGE Aedepol, Misos sapit. Inventum placet. Procul 815
ne absis cave.
MIS. Ab arte mea, qua tempestive Orge cum Erote
pereat. Rudimenta invidiae quaedam sunt, spectatores,
ad vos non spectant. Primum praecipuumque est, non
quicquid cordi agitas si pondus habet. Cuicunque credere820
levia, futilia. Geminum si sensum implicant committe
auribus, sic quaestum facies fidei. Sed vos non odio habui.
Atque ita palam sit, quod clam est Orge. Philosophari
expedit. Nam Thrasum brevi huc mittet Eros hac ego
muscipula capiam ipsos sorites, ipse esca ero: sumpto 825
philosophi radio describam polos meatusque siderum,
atque indagatore animo clausa naturae viscera aperiam,
quasi nil esset abditum arcanum. Nihil non tot regiones
dicam peragrasse aureo Pythagoram pollice. Adstantium
nemo mendacem arguat. Iam usus valuit, (Intus aliqui mussitant.) 830
Ha, ita garrulum inaudio murmur. Quid vero si iam nunc
Philosophus repeteret dolium, in promptu dolus esset,
excogito tum cum necessitas premit. Adsunt.

ACTUS II, SCENA iv
THRASOS, ELPIS, ORGE, MISOS

THRAS. Orge, quot adventu tuo iugulasti timores Erotis.
nam Misos tuo nititur in fulcro, illum si deseris dicidet. 835
ELPIS Ut sibi rodet ungues Misos cum hoc intellexerit!
Macie, maerore, lachrymis si conficiet miser.
ORGE O quisnam temperati cordis vir continuo iurgia,
lites, calumnias ferat? Misos absentes omnes a tergo lacerat,
Eros explicato vultu in amplexus ruit. 840
THRAS. Noster es, Orge. Faxo a secretis sis Erotis,
blateronem qui timet. Is inculcat taciturnitatem. Orge est
tenax. Ecce in propinquo dolium vini optimi, probemus
obsecro.
ORGE Hic iuxta Cynici est tuguriolum. 845
THRAS. Hoc volo.
ORGE At vinum prius, nusquam apparet haedera.
ELPIS Vendibili vino nil opus est haedera.
THRAS. Orge, num credibile iudicas quod Bacchi templum
colens non pitisset merum? 850
ORGE Periurium Iovis testor horrendum Styga, nisi nos
invitaverit lautius, hominem compingam in dolium. Tum
siccum aceto caput ita submergam ut se non vivus exeat,
Orges in aeternum solennem celebret diem.
THRAS. Divum progenies Orge es. 855
ELPIS Rem primo gere modestius donec indicia omnia
ad Paestum dederit.
THRAS. Sic soleo semper iocis post seria ludere.
ORGE Evocabo virum.
THRAS. Evoca. 860
ELPIS Hem intus cenat.
MIS. Ecquisnam suos pedes et humilem casam pultu
protervo atteris?
THRAS. Salve, taciturne senex.
MIS. Salvete singuli. Ecquid negotii vestum huc flexit iter? 865
THRAS. Magnum, arcanum, audax, grave.
MIS. Quid Paestum tenditis? Concubia namque nocte dum
astra intueor praesensi quosdam Paesti exploraturos aditus
quos primo mane huc sors adveheret.
ORGE Augurium optimum. 870
ELPIS Quo fine Paestum peterent?
MIS. Felicis rosae gratia.
ORGE Quam ad amussim! Thrase, quid volvis animo?
THRAS. Divum prodigia! Num dormiens vigilo? Num videns
video Orgen oculis? Num Elpin fratrem? 875
MIS. Vides et vigila. Miri nil esse debet quod vulgo latet,
nobis si clarum sit, quibus mens altior hausta est. Vigiles stellae
suos excubant ut servatores abdita fatorum doceant futura,
elapsa, praesentia.
THRAS. Quid verbis opus est, cum finem noveris? Edoce 880
quae Paestum ducit expedita semita, nam noxia est mora.
MIS. Ad dextram brevi surgit tumore collis, in cuius vertice
ara stat Triviae. Illic ambages plurimas descensus aperit.
THRAS. Observa fictos sonos. Ecastor, Misos est.
MIS. Sed unus floreo. Gallis vestitu viret. Hac itur Paestum. 885
Unum praedico tamen, Triviae ad altaria merum libare expedit.
THRAS. Orge, num mentitum agnosces Philosophum?
ORGE Itane? Delumbabimus mendacem probe.
THRAS. Quem versus axem halant Paestani horti?
MIS. Abdito in Libyae sinu. 890
THRAS. Furcifer, itane nos ludos facis? Orge, Elpis, hic
iussit verbero Triviae libare, dignum hercle sacrificium ipse est.
Dianae etenim humano libant sanguine.
MIS. Per ego vos deos omnes deasque obsecro, ignoscite
misero mihi. 895
ORGE Videtis ut ad ingenium mendax redit, vitam
precariam quaeritans.
THRAS. Nae ego te vivum effodiam ni linguam comprimis.
Inexorabile edictum est, hoc Parcae volunt. (Includitur Misos in dolio.)
ELPIS Iustum supplicium scioli! 900
ORGE Non ita Busyridis aeneus bos mugiit quam iste
detrusus in dolium vitulus, ni Thrasos addidisset minas.
THRAS. Hoc ego donum Eroti dolium feram, Massicum aut
Falernum praedicans.
ELPIS Hac volvamus. 905
THRAS Quam aegre adverso monte luctamur!
ORGE Trudite.

ACTUS II, SCENA v
EROS, EUPHROSYNE, PHOBOS, THRASOS, ORGE, MISOS, ELPIS

EROS Deficio hercle, Euphrosyne.
EU. Aestus est, arena adurunt pedes.
PHOB. Submissius, nunquid luparum in tam denso luco 910
spelaea creditis? Si nos vel unus viderit, nulla spes fugae.
Hoc enim habent lupi, suis cum viribus praedam
diffidunt aggredi, horrendo classicum sociis ululatu canunt,
qui accepto signo unanimi rabie ruunt. Si hic vos statis
cunctabundi, ego me in pedes dem licet obsecro. 915
EU. Eros, far Phobo abeundi copiam.
EROS Lubenter, et ex animo facio.
PHOB. Dii vos incolumes.
EU. Vale.
PHOB. Ecquis me insanior, qui ignota errabundus 920
regione vagor sine comite. Iam lupi lanient, ursi,
leones. Quid audio? Canes venalicos? Nunquid Diana
mihi cornua ut Actaeoni indidit.
EROS En Phobum redeuntem.
EU. Timidum excludamus a consortio. 925
PHOB. Fratres, me vetat amor vos lupis praedam
dare, quos dum in oculis habeo ipsa mihi mors esset
iucundissima.
EU. Abi in pestem, pessime.
EROS Tertiana laborat. 930
EU. Febrine? Nil minu. Quotidiana ista quidem est
trepidatio.
PHOB. Explora venia qui tam immite loqueris.
EU. Si tibi salus dubia, quid hic cessas? Medicum
consule. Libitinam vivus conducito, ne desit 935
lachrymas funeri quae fundat tuo. (Phobos facit deliquium.)
EROS Enses et ferrum loqueris, Euphrosyne.
Viden’ ut alternat color. Peremisti homuncionem,
supinus cadit. Resume animos, Phobe, Phobe.
EU. Si conclamaveris tertio, conclamitum se putabit 940
et morietur Phobus.
PHOB. Fratricidae tibi ut spero, Euphrosyne, dicam
impinget Eros.
EU. Respirat. Phobe, lupi hic iuxta ululant, scande
quam potes celerrime arborem. 945
PHOB. Praedixi mature satis. At at ubinam loci
sumus? Planities est haec, nullae arbores, nullae vel frutices.
ELPIS Vix ego pedem movi e luco quem tu nuper vidisti,
Phobe.
PHOB. Insania haec est. Inibi modo ingentes quercus 950
proiiciebat ramos quibus me vosque occuluissem, iam
evanuit.
EU. Cede, Phoebe. Num tibi excidit penitus scenicum te
hic esse?
PHOB. Scenicum? 955
EU. Scenicum aio. Num confecta spectatoribus
subsellia, hos pinus, illos cedros, alios putasti abietes.
PHOB. Quid rerum agimus?
EROS Asinum tu, agasanes nos. Ideoque tuam
oportes Arcadicam verberibus dissipare crassitiem qui 960
coronam hanc viventium truncos reputasti et stipites.
Deprecare veniam.
PHOB. Insipidum me, malisque incoctum moribus.
Sectatores optimi, error si veniam habeat, quanti
vos hac mire fecerim. Arbitremini nam dum vos 965
putarem arbores, spem omnem, vitae asylum unicum,
vestros in ramos a luporum rabie conieci, ignoscite
tamen. Timor hic fuit, non de industria odium.
EU. In posterum perspicilia fac gestes.
PHOB. Bene mones, oculi plus vident quam oculus. 970
EROS Euphrosyne, vix traho genua. Amoenus hic
cespes viret. Accumbamus et si quod quisque tulit
expromat, viaticulum benevole animo.
EU. Opportune id suggestum, Eros. Ecce evaporatum
Phaebo Lyaeum. 975
PHOB. Uvae omnes passae faciunt abortivum, sed
haec spes lucri est. Inquiunt philosophi quos sol
extrahit humores a nocte, pruinam solvit in similem.
Nisi haec opinio duntaxat sit, brevi vino pluet.
EROS Ne nos interim, Phobe, pascas fabulis, ego 980
Charibdim istam ita hodie fartiam ut non esuriat amplius.
EU. Mea canina fame iatrat Scylla, Phobe, offam porrigas.
PHOB. Incidit in Scyllam qui vult vitare Charibdim.
Euphrosyne, palati tibi edocta multum peritia, ut sapit hoc!
EU. Ambrosia est. 985
EROS O si pocilliatorem huc demitteret Phrygium
Iupiter Ganymedem! Bacchum profecto poculento
provocarem duello. (Ingrediuntur Thrasos, Orge, Elpis cum Miso
in dolio.
)
THRAS. Animose nitimur hic adverso clivo, aequor est
haud procul. 990
ELPIS Orge, admove humeros.
ORGE Arena cui fidem habuit maximam vestigium fefellit.
THRAS. Documentum utile est, si arenam putes
amicorum instar, quibus dum opus est, ut haec vestigium,
illi deserunt fidem. 995
ELPIS Pertimeo, fratres, Sisypheumne lapidem.
THRAS. Itane, testor, intestinas quibus indixi festum
diem, uusque eo exsugam insugamque prius ut Icarium
qui me viderint a Baccho missum credant caelitus uterum.
EU. Eros, Ganymedem nuper invitasti pocillatorem. Quam 1000
tibi ex animo preces.
ELPIS Thrase, eccum Erota, Euphrosynen, et Phobum.
Hos mihi mea multum spes praesagiit.
THRAS. O chara capita!
ORGE Phobe, aemule mi. 1005
ELPIS Euphrosyne.
EU. Ipsa opportunitate opportunius.
ORGE Ut siccos epulas rore rigaretis Massico, vos misit
Euoe.
THRAS. En, Eros, Bacchum tibi hoc in dolio senem advehimus, 1010
illum etenim praesens dum deficit officium.
ORGE Vix scipione nititur adeo labascunt genua.
EROS Incidemus seni venam ilico, vos discumbite primo.
THRAS. Humanus es aedepol, Eros.
EU. Annoso isto botryo frumen rigare appeto ut se ab 1015
hepate derivibat in carneas has provincias. Cordis proconsul
sit guttur, lingua testis, labia pausam dicent.
THRAS. Age, Euphrosyne, Perterebrato vetustam pellem ut
sanguis effluat. Praelibabis tu inde iudicium feres.
EU. Vitam loqueris. 1020
EROS Tua tale a diis donum virtus, Thrase, meruit.
THRAS. Eroti potius consultum voluit. (Dum Euphrosyne
perterebrat, Misus intus boabit.
)
MIS. O, O.
PHOB. Ah, Cerberus, Minotaurus, Cerberus! 1025
EU. Minotaurus! (Fugiunt Eros, Euphrosyne.)
ORGE Thrase, Elpis, nil mihi dum vivo iucudius accidit.
ELPIS Cerberus!
THRAS. Phobos adeo sua intus concussit ossa, ut mutuo se,
haud dubito, attriverunt conflictu. 1030
ELPIS Devoremus haec, fratres!
ORGE Quinimo et hunc diem deliciis.
THRAS. Opiparae hae sunt dapes. Mise, quod genus expetis?
Cunicilos, perdices, capones?
ELPIS Capones? Barbescit, iam diu hirco vescitur. 1035
ORGE Quid hirco?
THRAS Hircus Baccho sacer est.
ORGE Nullum forti viro supplicium peius quam frustra ensem
in hostes stringere, ut Misos suos iam nunc dentes inopes.
ELPIS Desperat penitus cui spes interiit. 1040
THRAS. Hoc infelicior cane Misos est quod canis ossa alieno
intuetur ore, Misos vero audit.
ORGE Alta illum absorbet contemplatio dum huius volvit
constellationem infortunii.
ELPIS Booten credo colit. Parum enim abest quin iam gelu 1045
torpeat.
THRAS. Haec, fratres, hactenus. Erota fugientem celerrime
prosequamur ne suis Phobos illum terroribus ad mortem agitet.
ELPIS Et quid de Miso fiet?
ORGE Quod astra volunt speculetur nunc qua possit nimius 1050
Misos philosophus.
THRAS. Mise, quot in orbe tuo caeli? Quot planetae? Num
cometae omnes, ha!
MIS. Affatim luo poenarum.
ORGE Dum luis. 1055
ELPIS Aeternum qui meretur aeternum luat. (Exeunt.)
MIS. Volvor, revolvor, sisto nullibi, ingenio meo poena non
dissimilis. Perii. Silere praestat, ne si opitulaturus huc venerit
quispiam auditum fugiat.

ACTUS II, SCENA vi
PHILOSOPHUS, MISOS, PHOBOS

PHIL. Quicumque nemus cinctum indagine videt lepori exitium 1060
imminens et merito iudicat. Sic qui mundanae peragit vitae
solitudines nullis fit obviam nisi quos sui vel iugulant gladii vel
inimicorum praehendit dolus. Compedes cudit, postea quas gestat
faber. Meis ne abdam tenebris, hanc lucem fugiens, si lux dicenda,
quum noctes in[..]rant. Dissipatrix noctis, animi lux, est 1065
philosophia. Num terrae motus humiles in aedes saeviit. Refigam
loco. Non mentem tellus movet. Nec tamen homini datum est
eductum fati filum post Lachesin sistere. Amphiaraus augurio
potens praevisam novit, quam tamen tulit necem.
MIS. Quae unquam furiae tale genus odii exercuissent? Gradiri, 1070
hominem capite.
PHIL. Ecquod deorum pignus? Invitis diis nullus eventus rerum.
MIS. Nec mihi exitus.
PHIL. Quidni egrederis?
MIS. Adeant in crucem mathematici! 1075
PHIL. Cure convitiaris? Quid illis tecum est?
MIS. Quod carere fine demonstrent circulos, atque ita hic in
gyrum ambulo et redambulo.
PHIL. Exi, quid resistas?
MIS. Num malleolo me retundendum caput effero?
PHIL. Quinam?
MIS. Queis tu tam provide sociis labellum digito comprimens 1080
innuisti.
PHIL. Arbiter nemo adest.
MIS. Quid tibi in vita iucundissimum?
PHIL. Nemini nocere.
MIS. Far igitur ne tibi quod in deliciis est odio habeas. 1085
PHIL. Per honesti numen faciam. (Misos egreditur e dolio.)
MIS. Vah. Nae ego Thrasum istum crudas in offas articulatim
caesum dabo.
PHIL Quem memoras?
MIS. Non adeo Absyrtum Medea fratrem quam ego Thrasum 1090
fratrem decerpam meum.
PHIL. Mitius fervesce.
MIS. Cum Thrasum istum Phlegetontis videro ferventem
aestibus.
PHIL. Interim tu aestum tempera. 1095
MIS. Accendam potius Thrasum in subitos cineres.
PHIL. Fraena animum calentem: qui nisi paret imperat?
MIS. Eius imperium sequar donec hoc nefas Thrasi extis
litatis expiam. (Egreditur Misos.)
PHIL. Dirum sacrificium est odii quod sitim placet. Felix quam 1100
lites nullae aut iurgia excitant. Hominem non videre satius quam
viso invidere sentio. (Phobos ingreditur.)
PHOB. Ah ah unquam mortalium quisquam tantis exagitatus
furiis? A tergo timor, a fronte exitium. Ah Bacchum versum in
bovem, iam compertum satis habeo cur poetae ululantes 1105
introducant Bacchides. Ah, Bacchides!
PHIL. Quam vario vices mundi, et animorum stimuli! Hic
duro domino servit, se licet habeat liberum, mancipiumque
illud omnium est miserrimum, quod timori servit servitutem
cum dolore anxiam. 1110
PHOB. Eros, Euphrosyne Mercurii mutua acceperant talaria.
PHIL. Vive, vir optime.
PHOB. Ecquid magicus iste cadaver me putat quod iubeat vivere?
PHIL. Hic nulli doli.
PHOB. Nullibi dolium ais?1115
PHOB. Num mentis inops es?
PHOB. Inops, hercle, sum quem ad cutem adeo praedones
spoliarunt nuper, ut nec triens quem portiferi dem Stygio
supersit, si necesse iam iam habuero mori. Demitte inopem
obsecro. 1120
PHIL. Alius sum quam putas.
PHOB. Miraculum hominis, exploratum igitur tibi quid ego
putem?
PHIL. Ecquidem versare me dolos.
PHOB. Vah, illic dolium est. Nunc vestrum, pedes, officium. 1125
(Phobos fugit.)
PHIL. Omnem ex animo timor expectorat sapientiam,
indoctilesque facit. Nil altum cogitat sed vario trepidans huc illuc
casu fluctuat. O quam beatus quicunque ex arce animi praecipites
dedit paventes spiritus. Vivit sine nube vitam, nec timet mori. 1130

CHORUS 2 AD ACTUM II

Psyches vidistis lachrymas, mysterium habent, mysterium quod
melius lacrhymae quam lingua doceat. Psyche (iam nostis Angliae
quod vices gerat) volvitur curarum aestu, naufragium timens. Nec
vanus terror, haeresis cum clavum regit. O Anglia, Anglia, tu
nimium miti Zephyro quondam dedisti vela, nunc turbulentae 1135
Boreae flamine in saxa ruis, et Syrtium vortices. Ast quo me rapit
dolor? Audistis quid Philosophi molitur animus, illi aliena salus
est cordi plurimum. Aegroti ludunt iocis, et illudunt medicum, dum
sensim crescunt morbi insidiae varii validae fomentis. Invicem sibi
ipsis struunt machinas fallaciae Misos cum Orge tumido. Misos 1140
est proles primogenita Daemonis, nam primo qui odit Deum generavit
haeresim. Orge frater est, loquitur similibus labris et mente
cogitat: haeresis fomentum parat, accendit ira. O pectus improbum,
si quod tot monstra parit! O Anglia improba, et tot et plura paris!
Et nondum sterilis es, sterile potius solum quam tot urticis ferax, 1145
et rubis eligo. Haresis ministros verbi profani indicat. Hi blande
Orgen (populum intellige) movent veneno linguae. Hausto hoc,
furibundus tumet in mitem Erota, sed Mysos propriis artibus
cautus aconitum vomuit. Sin haeresis suis quandoque technis
luditur, et lusa fremit. O si quis Hercules hydrae pullulantia capita 1150
fidei contunderet clava, et liberaret Angliam, Angliam, quae
tetriorem quam Lerna hydra fovet!

Perge ad Actum III