Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

 

DRAMATIS PERSONAE

PSYCHE
EROS
MISOS
THRASOS
ELPIS
EUPHROSYNE
ORGE
LYPE
PHOBOS
THELEMA
PHILOSOPHUS

PROLOGUS

Quam nobis metam nostri statuimus dramatis et cunctis ut placeat est.
Metam hanc pauci ferunt. Atque ideo primum sit faciles habere iudices et albos
calculos, utrumque dabitis. Hic nullum strepit murmur, nec sonant sibili,
promptum silentum promptius trepidantem ad vos hortatur proloqui. Lugentis
Angliae faciem dum poeta pingeret lugentis animae pegmate tabellas †levit†. 5
Animam affectus trahunt in varia studia, Angliam religio dissonans, et mores improbi.
Paucis medullam capite. Graecissant nomina. Psyche bis quatuor filios erudiendos
dedit Thelemati paedagogo, iuvenum is indulget lusibus. Cum Psyche in somniis
monita quod si beari cuperet legeret e Paesto rosam, quamprimum Eroti filio
decrevit curam. Is Paestum mittitur. Mysos hoc aegre devorat. Praelatum Erota 10
clamitat et fratrum animos irritat stimulis odii, sed frustra Euphrosynen cum
Thraso et Elpide tentat ab Erote ducere. Hinc dolos parat, opere Thelematis
Erota et comites capit. Elpis evadens laqueum haec matri nuntiat. Mater accitos
in unum filios tradit Philosopho, Sanius hic mores praecipit, et fingit animos.
En prodit Thelema, vacuum theatrum dabo. Vos date veniam obsecro, et aequos 15
animos

ACTUS I, SCENA i
THELEMA, EROS, MISOS, EUPHROSYNE, THRASOS, ORGE, ELPIS, LYPE, PHOBOS, PSYCHE

THEL. Illic doctrinae lucrum arrescit maxumum ubi disciplulorum magistro
animos Attica ligat fascia, Minervae inquam philtro. Sani sunt si insaniant,
insidiantur alioquin iecori bilis, fel, melancholia, mors.
EU. Docte sapis qui melancholiam morbi facis satellitem. Hercle ita sentio 20
Maeonium haud aliter sentire senem cum Tytii lunares vulturi renasci fibras
canit. Neque enim adunco rostro adeo rapinae vultur inhiat quam melancholia,
quae subinde geminantes delicias crudas et incoctas devorat.
ORGE Martis testor cassida et Palladis Gorgones, non ita minutim coquum
olera quam ego (si usquam) deartuarem melancholiam. 25
PHOB. Equidem horresco minas.
ORGE Fugitive lepus, cryptas quaeritas? Canum concentu opust. Istam
excutere somnolentiam. Factum probo. Tuae virtute, Thrase, da veniam,
aemulor.
LYPE Phobi modo cor posticum pulsitando crepitat. 30
THEL. Adeste animis, praeterlabit enim cum tempore lectio nisi
praeoccupemus sedulo. Idem Stagirita docuit dum manet idem, semper est
natum facere idem. Ecquis ego? Idem qui quondam vobis serviebat
Thelema. Et quinam vos? Psyches pignora, pulluli flosculi mei. Illam
memini cum vos erudiendos daret in manus mihi, Horatianum illud 35
inculcabat ad fastidium usque et nauseam: quo semel est imbuta recens servabit
odorem testa diu
. Huic, ut par est, vos omnes filii obsequi, et me salubria
praecipiendo convenit morem gerere. Agedum, Eros, quaenam, dic, tuo
magis arrident genio, quaeve adversaris?
ER. Id tuum est, didascale, qui plumbo tuo et cuiusvis ingenii fundum 40
penitus explorare assoles.
THEL. Ain’? Audi iam tu, vosque reliqui aurium mihi facite copiam.
OMNES Omnes libentes, quinimo, et deditionem animorum liberam.
THEL. Primum in amore est suis asseclari affectibus, et sibi quam
simillimum adiungere. Furens sic Orestes Pyladen, Theseus Pyrithoom, 45
Damon amplexabatur Pythiam, alii item alios, omnium tamen Eros
quaestum faciat.
MIS. Querelam spero.
THEL Quidni tu? Voti quo fias compos certius, procrastinationi
parum intendas animum. Ita enim consulunt consultores optimi, nullum 50
maius amoris irritamentum quam amando praevenire. Salice enim erit
et ferro durior qui amorem si nolebat impendere, non dignetur etiam
rependere, nec Pythagoream subeundum esse putes obambulationem.
Promptius enim amici properant quam ad sectantem multum post
sudorem confluit scientia. 55
ORGE Sessio haec quorsum sine sanguine?
THEL. Tuis etiam, Orge, manibus inferias dabo. Iterim adverte, Eros.
Non ita magnes annulum quam amor ferreos etiam ad se allicit animos.
Feras usque eo hominem donec de ingrato gratum feceris. Nihil enim tam
utile quam diligi, nihil tam exitiale quam non amari. 55
MIS. Exitiumne mihi miniteris, didascale?
THEL. Arbitrium, Misi, tuum? Crescit Eros amando, Misos non
redamando viget. Tibi imperium et coronam omnes si fugias deferent,
male tractati promptius blandiuntur catuli.
ORGE Fabularum noster an literarum ludus, Thelema? 60
THEL. Absit organorum meorum, Orge, suavissimum organum. Si
recalescas ferve, si fervescas deflagra. Naturae dominae vincula quis
iniiciet, auget obiecta moles torrentis impetum. Curre proclivo alveo.
Cautelam hanc addidero tamen, minus alatae nocent minae, silentum irati
formidinem parit. 65
MIS. Elpis gapes for a benefice.
THEL. Elpis sperabit optime. Si procul sit, rem male gesseris. Spes
redintegratio est. Adesdum, Thrase. Elpis et Thrasos caelis aperiunt aditum,
vestro Alcides opere Eurymanthi victor liberavit iuga.
THRAS. Audeo vigilantes Colchi custodes aggredi. 70
ELP. Spero Phryxei villos carminare velleris. (Lype et Euphrosyne iungunt
dexteras.
)
THEL. Intempestivum foedus, Euphrosyne, feris, inane vinculum.
Hoc Delphus dixit obliquos sulcos ut resilientes boves, sic Lype
iunctus Euphrosynae instabiles facit animos. 75
EUPH. Sat tempestive monitum. Pro, Lype, apage. (Phobos agit nugas
quasdam.
)
LYPE Foedifrage, dii tibi cumulent lachrymas, tunc Lypen invoces.
ELP. Quid Phobos agitat?
THEL. Phobum phantasma distrahit. Lunaris credo opilionis 80
molossum timet, aut umbram suam.
THRAS. Quid rei, Phobe?
PHOB. Eschylus poeta fors dum aprico loco securus resedit, ictus
testudine periit, quam aquila misit in calvastri cranium. (Euph. ridebit)
Nec tu cacchinos tolleres, Euphrosyne, si Philopaemona vatem cum 85
asinus devoraret ficus una cum risu animam efflasse memineris.
THEL. Cautus est Phobus.
PHOB. Cuinam compertum et liquidum satis, Titanas alios India
si foeta generet?
THEL. Dic, Phobe, obsecro, cur sic pulmonem creber anhelitus 90
quatit?
PHOB. Volvebam animo crudam Poliphemi rabiem in socios Ichari
anxius cum Ulysse ovis quaerebam exuvias. (Thrasos deridebit Phobum.)
Nunc vobis istam quod superstes sim debeo gratiam. Sapias hoc velim,
Thrase, et risum ridiculum comprimas. Si tibi tales dentes laniarent 95
cutem, quales nos nuper vidimus horrendos, grandes, Polyphemum
tute vitares, temerarie, Gygantesque alios queis vix pollentum singulis
centenae pinsitant famulae.
THEL. Felicius timuisti, Phobe, quam quos fidentes nimium damna
docuerunt sua. Sat serio actum est, feriando pomeridianam feci 100
copiam. Eros, Euphrosyne, Elpis, vosque cerebri nostri progenies
reliqua, quae nova ludorum pullulat in pectore soboles?
MIS. Nunquid vos omnes Minervas vult didascalus, et se
parturientem Iovem quod nos nuncupet cerebrigenas?
ELP. Lype, quid te moerore marescas? 105
MIS. Quid nunc, Phobe, resistas? Viden’ ut ungues acuat?
LYPE Nil minus quicquam quam pugnam cogitat qui sua hebetat
ne tela noceant.
ELP. Lype, hanc mihi hodie gratiam similis ne tui sies.
LYPE Dabo hercles, idem sum ergo, non similis. 110
THEL. Sophistam agis, Lype. Vos quibus adlubescit interea ludos
sortimini.
EROS Euphrosyne, Thrase, nobis alatum suber diffindat aethera.
EUPH. Tutius id quidem quam e subere calceis pelagi calcare minas.
ORGE Sarissam vel caestus vibra. Adesdum, Lype, nos tranversos 115
agemus aciculos dum caestuarii isti laceris lacertis gemant. (Ingreditur
Psyche.
)
PSYCH. Quam cito literarum bellaria discipulorum stomachis
fastidium faciunt, Thelema. Indulges nimis. Probe quidam ne
quid nimis. 120
THEL. Diuturna arcum intensio debillitat, vires instaurat remissio.
ORGE Plenum praesepe saturam sat cito reddet asinum, si aqua
desit.
PSYCH. Tempera aestum, in gratiam tuam connivabo. Orge,
sile. (Misos dicessurus revocatur.) Mise, reprime gradum, atque omnes 125
puris date operam auribus. Vix me compostam thalamo rigavat
sopor, et fessos blanda serpsit per artus quies, cum mentem variam
lusit phasma tacite, actas ex ordine rerum effinxit series. Videbar
alto leges ex ebore eminens dicere. Iurata lictorum cohors latus
cinxit. Regale tumui, et sceptri minas huc illuc quatiens plebi 130
terrorem indidi. Pascebar vana specie superbum intonans, donec
imperii brevis imago transiit. Tum sensit somnus curas, et fletus
ciens damnavit raptum decus, atque alternarunt vires maeror et
gaudium, bilibri suspensus stupuit incertus animus. Tandem
serena plaga demissus nuntius aliger haec dicta retulit: “Non putes, 135
Psyche, somnium mysterio carens hos fletus nutriat. Si diademate
comas ambire expetis, audi quid fata iubent. Crescunt vireta inter
Paestanae rosae, quas qui olfecerit, illi redibit denuo iuventae
forma. Talem aeternus manet imperii honos, nunquam rebelles
subditos timebit anxius, nunquam veneficiae carmen aut Colchi 140
gramina. Hanc tibi quaere. Moras si nectis, frustra es, certa
indicia cape. Per sentes iter rumpere et cautes opus est, perque
viarum aspera. Persistas tamen. Retro qui pedem retulit,
deperdidit miser gloriam, spem, praemium.” Talia commemorans
fugit ocyus, et nubis candido se amictu abdidit. Tum video 145
vigilans chlamydis verrentem auros syrmate, et qua licuit voce
abeuntem sequor. Vestrum videre est, nati, quod reliquum siet.
In vos redundat, si qua est nostra gloria. Cui sceptrum matris,
cui diadema placet?
THRAS. Thraso da curam, mater, et rosam referet. Si hanc 150
Hesperidum draco ignitum vomens <custodiat>, sive aeternum
Stygius ianitor latrans, aut renascenti colubro Hydra nocens,
devincam facile. Quid Amphitrionis spurio bubulco Herculi me
postponam ingenuum?
PHOB. Sile. Si te audiret, frater, quas poenas dares? 155
THRAS. Quas, fare?
PHOB. Ferulas.
THRAS. Indignum caput.
PSYCH. Compesce minas. 160
THRAS. Per machaeram istam —
PSYCH. Ad me, Phobe. Thrase, coniunge dexteram.
EUPH. Videor optatae iam rosae aura frui. Quam dulce rubet!
EROS Hoc onus leve esset matris impositum manu. Si qua
Phasiarum littus tumescens Tethis allatrat nascatur rosa, 165
scopulos inter Acroceraunia, vel Scyllae canes, aut mugientem
vorticem Charibdis referam.
MIS. Puellarum, Eros, colum vel buxum agita. Fabrilia tractet faber,
puerilia puer. En mater, Orgen comitem itineris capio, nos contra
duos stabit Alcides minor. 170
EROS Matris reverentia prohibet.
PSYCH. Quam mentes dissonae! Hos velle et nolle unum probe
docuisti, Thelema.
THEL. Non sylva melos pullos luscinia nisi post tempus edocet.
PSYCH. Lex mecum lata est. Eros. 175
MIS. Non patiar.
PSYCH. Feres. Eros, has moras redime. Cum rubicundas genas
Conscia venturi Hyperionis Aurora explicat, des te in viam volo
ut felix donum Erotis cingat maternum caput, et fratres beet.
(Mussitant reliqui.) Sanctum atque immutabile est. 180
EROS O si Triptolemi leves flecterem dracones iugo, aut
Pegasi alis tranarem aethera! Sed qua fas pernix ero.
MIS. Tuam in perniciem spero.
PSYCH. Cedamus intro. Sis licet pedes, feres praeceptorum onera.
MIS. Olera aptius. 185
THEL. Fratres, et Pylades tibi ego cum Elpide. Tuque, Euphrosyne,
fraternas gustabis delicias.

ACTUS I, SCENA ii
PHILOSOPHUS solus

Paestane nymphae nesciunt rubenti rosa texere coronam,
Psyches nec rutila sceptri molem fabricator Indus fundit ex massa
aurea. Tum throno Psyche eminet, cum nati studiis adsiscunt lateri 190
paribus et dicta audient. Misus supplantabit Erota, Orge funesta
fremet, partem timebit Phobos utramque. Sed Orgen magis
Eros innitens Thrasi promittis cadet, et breve gaudium cladem
diuturnam laetae portendit Euphrosynae. Falsa spe Elpis trahitur,
sed sero ictus sapiet. Tum Lypen luctus maior exuret cum res 195
iucundae fluent. Sed Psychen undique cingent curarum agmina
quae Thelema fovet. Hos inter fluctus hunc ego portum peto. (Ingreditur
dolium.
)

ACTUS I, SCENA iii
MISOS, PHOBUS, LYPE, ORGE

MIS. Germani mei degeneres, timidi, tepidi, trunci, stipites!
ORGE Nosne? 200
MIS. Nil minus, illi quos suo brevi Eros eludet malo.
ORGE Ha, dixisses.
MIS. Omen avertat Tisyphone.
PHOB. Quod timeo pessimum est, e furores isti nostram si
fors familiam nudam <cum> viderint clanculum perforent aedes, 205
nosque somniantes iugulent.
[...} Id meditabare, Phobe?
PHOB. Ecastor dolebit post qui praecavet nihil. Ego lorica
induar. Lype, successivas agitabimus excubias, nam horreo
hesternae noctis prodigium. Nicticorax <ad> meas planxit fenestras, 210
tum bubo crebro distincte rogans. Whoe-ist, inquit, whoe-ist.
Nil respondebam, sed dum persistit quaerere whoe-ist, nimio
prae pavore me sudor rigat gelidus, et febris mortifera. Inde
gelascens me pluviis tumulo.
MIS. Vicisti tamen? 215
PHOB. Ut qui seipsum loris patiendo.
ORGE. Ridiculum caput, funge, pepo.
LYPE Quae te Enyo incitat?
MIS. Concordiam flagito. Concors symphonia aures demulcet,
at laedit discrepans. Hinc vos oro domesticas in tempus sepelire 220
inimicitias. Illas ad vitam revocare placet; tum move cineres.
Sensim scintillae strepent, atrox sequetur incendium.
Interim sic res habet, communis nostrum est repudatio,
commune ulcus, communi morbo manus adferto obsecro.
Indignius quicquam Eros cusisset ipsimet. Quam parens 225
eius gratia me, vos habet despicatui! Eros placet, Eroti
demulcet caput.
ORGE Foeminei doli typo virtutis vitia horrenda pingunt.
MIS. Nosti incestum Phaedrae in Hippolytum nefas. Is licet
natus fuit, naturae monstrum foemina si scelus concipit. 230
Sed quid ego haec? Suspicio arrepta nocet.
ORGE Quin si contempta magis?
MIS. Recte, sed veniam date. Nos omnes fratres uno
constringi vinculo imprimis decet. Collata capita tutius in
dubiis cogitant, sed temere quiquam penetrale pectoris 235
pandere stultitia est pessima.
ORGE In vado fixisti anchoram, nos unam vitam haurimus halitu.
MIS. Lype, profundum siles.
LYPE Sero sermonum paenitet. Emissa volant, vox brevis longum
linguae interitum ferens. 240
ORGE Teipsum extra es. Hoccine tu, Phoebe, fratri in aurem
arcanum accinuisti?
PHOB. Palam ut fiat cupio, timebit sortem quisquis incertos exitus
prae oculis habeat.
ORGE Nisi continuo votum, vocem, manus dederis, te manibus 245
dabo. Acheronta timeas, illic occursent timido simulachra pallida,
nictocorax, bubo, striges.
PHOB. Ah, Orge, taceas.
ORGE Iura silentium,
PHOB. Iuro. 250
ORGE Fidem.
PHOB. Polliceor.
ORGE Auxilium.
PHOB. Ita erit.
ORGE “Ita me Orges capulus vindicet precor.” 255
PHOB. Ita me Orgex capulus vindicet precor.
ORGE Lype.
LYPE Subscribo lubens.
ORGE Subiura potius.
LYPE Invictam Orges manum in testem osculor. 260
ORGE Nunc prome, Mise, quicquid foecundum pectus audendum
suggerit. Non Catilinae cohors hominis libato sanguine tam firma fuit.
MIS. Nobis quod faustum cluat. Credite deinceps Eros iniiciet iugum
fratribus, si rosam referat. Mater delirat plurimum nunc eius
specie, quod si praeterea ipsam mereatur gratiam inultus nostro 265
capiti minax stabit. Haec longe video. Sero post plagam caves,
ictum praeveniendo pugilis ars elucescit. Quare sic dispartiri nostram
phalangem censeo. Lype, perpetuus comes haerebis matri vigilans et
dormiens. Incute curas graves et molle pectus moesto amplexu liga.
Saepe revocandum Erota clamabit, saepe tu gravior incuba. 270
LYPE Artificem rudimenta doces. Confirme Phobum imprime
et firmiter quid vis, ne solita timidi trepidatio cerebrum simul et
negotium excutiat.
ORGE Admonuisti sapienter, Lype. Ego si vacillet calcar
admovebo Phobo. Audin’, Phobe? 275
PHOB. Nil istoc opus est, Phobos iam foeminam exuit,
lanugo primulum teneras vestivit genas. Viden’, Orge?
ORGE Lucernam adhibe.
PHOB. Antiquiorum is mos fuit barbae exuvias litare deis. Orge,
ne barbae meae sis oro sacrificulus, Orge, non votum habeo. 280
ORGE Quid putas obsecro velle me ludos facere deos
imberbi sacrificio?
MIS. Phobe, te praebe virum, Pegaseisque pennis
peregrinantem adibis Erota. Tum Thraso intime conglutinaberis,
ne quid sublime cogitet tu monitis cave. Si fors directo 285
tramite Paestum petent, tu providus suggere furiis obsessum iter,
declinandum malum praevisum, gravius ne scientem premat.
PHOB. Perite consulis, regnabit Phobos Thrasum si vincat nimis.
MIS. Orge, huius fallacis globi Atlas, inclinat pondus machinae
in humeros tuos. Opportunus, importunus, de nocte pernox de 290
die vigil insta, increpa, urge, molire, move, lacesse, incita. In hunc
conflictum omnes centuriato dolos. Eroti si quid placet, displiceat
tibi; Thrasum si furor agatit, flecte naturam, temperans praecipias
requiem, quiescent alii. Revera digestam bilem huc illuc sparge
evomens discordiae semina, Atque haec quo promptius fluant,295
nulli sis fidus. Ut res monebit has illas partes sequere. Si quod
arcanum latet, vulgetur caute, inde tu primus improba violatam
fidem. Sic cuncta misceas.
ORGE Ad rem, Mise. De proavis meis talia trophaea fasti
memorant locupletissimi. Mise, vale. Perniciosa in praesens 300
est cessatio. Lype, Phobe, ego facem praefero, sequamini.
PHOB. Miseria homini est crastinum nescire maxima.
ORGE Dii, stomachum movere!
PHOB. Ieiunus hercule sum.
LYPE Sat cito satur eris. 305
PHOB. Incommodis timeo.
ORGE Bono sis animo. Ego velut alter Aiax Ulyssem te timidum
clypeo tegam. (Exeunt.)
MIS. Ite secundis avibus — in ruinam precor. Abierunt. Illos
praemisi credulos ut perdant Erota. Sequar ut perdam omnes.310
Non uno limine pes sistit odii, dum quod sequatur videt,
impavide pergit. (Ingreditur Thelema.) Ecquem habui arbitrum?
Thelema est. Auceps sermonum fiam. Vos auditores humanissimi
linguas sub labiis habete, collectos non extensos digitos.
Periculosum est digito monstrari, et dicier “hic est.” (Misos se 315
abscondit.
)

ACTUS I, SCENA iv
THELEMA, MISOS

THEL. Iucundus est cieri plausus cum pugil cadit exhausto
sanguine. Victorem namque palma et praeco laudat. Sed sine
caede pugna caenae videtur instar qua abundat Ceres et Bacchus
exulat. Miltiadis iuveni ferunt trophaea Themistocli ademisse 320
somnos, sic laudis vento tumuit, nec nos terrena, humilis movet
opinatio. Sicut in caelo Iupiter, sic in humano Thelema
microcosmo imperat. Socci iam valeant, altus cothurnis ambulo et
ferio sydera. Non prius desinam, sparsa quam arena Psyche instabilis
cadat. Eroti me non arbitro decrevit opus grande, sublime, asperum. 325
Sed Eros mole sua ruat, et Psychen fragor ruentis opprimat. Ah
quam in pessum dantur quacumque mulier consultrix gerit!
Somnii una fides, tum cum tropologicus spiritus in venas influit
Psyche legatum Erota in Paestum misit ut rosam referat.
Mystica nimis rosa est quam ut decerpat pollice rudi Eros. Sed 330
demus fatuo veniam, currat curriculo, metam non tanget tamen.
Hoc mihi sedet animo, imitare Poenum, artem bilinguem calleo
Nunc hic, nunc illic, prout secundo gratia Zephyro spirat.
Auditores mei, si propter fores cordis pendatur speculum,
multa improbabit quae modo lingua evehit. Intuemini obsecro, 335
ego nunc dicor Thelema, in posterum caveat. (Mutat vestem.)
Quicunque praesens postquam peregrini metamorphosim subiero
Ne me indigitet Thelema, peregrinum nuncupet Eroti. Sic ludum
faciam. (Misos prodit se et amissam Thelematis vestem accipit.)
MIS. Quam mihi ex animo aves, Thelema. Quid exploratum teges? 340
Quod factum laudo, Thelema, tu gratiam fide merebis optimam.
THEL. Ecquis me? Error notitiae est, quem interpellas nescio.
Si quid me velis —
MIS. Ut me victorem iudices, exuvias porto. Thelema
abeuntes equos cautus sequetur, nisi se norit Thelema. 345
THEL. Miso mancupium.
MIS. Absit uterque, rude donatus ibit et pileo liber, Erota si ictus
demus.
THEL. Pistrinum, lora minitor atque ulmos Eroti. Quis
contra Misum iunctum Thelemati stabit? 350
MIS. O nunquam meis dexter magis Apollo ausibus! Scripsi
in cerebro exercitum Carthagnensium, Thelema.
THEL. Tum pugnabis arte Punica.
MIS. Illa ut nunc aetas tulit ars est unica. Quin verbo venia
sit scientia unica, omnia demonstrat universaliter in barbara. 355
THEL. Qui iam illud?
MIS. Quod universos ne capiantur docet, et alios capiant.
THEL. Tende igitur reticula, Mise, in aucupium, ne alatus
effugiat Eros.
MIS. En rete. Pace tua, Thelema, haec ego induar et sedulus 360
matri comes haerebo. Illi clam praeceptis adero dum tumet
Erota vana spe pronum in interitum trahas.
THEL Dii Thelema infelicitent, Misum si amare desinat.
MIS. Tundamus dum candet chalybs.
THEL. Pol, Mise, sapis plurimum. 365
MIS. Audi — sicut semper,

expectanda dies homini est, dicique beatus
ante obitum nemo suprema funera debet.

Sic nec sapientiae lauro coronandus quisquam, nisi secundo
eventus fine praevisum beet et consilium. 370
THEL. Philosopharis, Mise.
MIS. Te quoque philosophum cupio peripateticum, atque hinc
te ocius ad Erota praeripias.
THEL. Abeo.
MIS. Sis memor, in foro tabulario conveniemus si quid consilii 375
supra hac re capessendum ultra sit.
THEL. Teneo.
MIS. Quis non difficile dicat lupum cum ovis pelle induere
mansuetudinem? Faciendum tamen. Restat, spectatores, mihi
ne ad ingenium si rediero, Psyche suboleat fabulam. Praesagit 380
animus domesticos inventurum me adversarios, At probe notum
est adversis omnibus odium non dabit manus.

ACTUS I, SCENE v
THRASOS, ELPIS, ORGE, PHOBOS

THRAS. Quid, Phobe, vultum deiicis?
ORGE Ita agit animus.
ELPIS Exhalabit denuo. 385
THRAS. Quam turpe viro est sulcare vultum rugis, simulachra
metus ingere, titubanti brevem poplite suspendere gradum, et
iuventutis radiis senilem pensitando inducere nebulam!
PHOB. Quid, Thrase, Phobum metus simulas? Meministi
qua Eros dubium tendit in labyrinthum, et nos in funus trahit? 390
Praetimeas igitur hora dum timere sinit.
ORGE Quidnam?
PHOB. Minotaurum alium.
THRAS. Ha, ha.
PHOB. Ridiculum putas Minotaurum? Nisi Ariadnae Theseus 395
placuisset, nunquam relegisset iter.
ORGE Quas fingis, Phobe, machinas?
PHOB. Nullas, sed declinare moneo
ELPIS Non times igitur.
PHOB. Minus quam spe Thrasos. 400
THRAS. Pumilio, cubitalis homuncio. Tom Thum. Cuicum te
confers? Quid si trufauci capite occursaret Cerberus? Phobos
flebiliter latraret, atque adeo Cerebrus agnosceret consanguineum.
PHOB. Quasi Herculeum nequam gestare robur.
ELPIS Hic est iactatorum mos, absentes deglutire hostes, 405
instanti tergum dare.
ORGE Crescit calumnia bilis. Quid enim Martis absonum
magis auribus quam linguae, non tubae clangor? Age, Phobe,
duellum ineo. Nunc tecum reputa quasi me hostem adorire,
quo spiritu insultares? Qua agilitate infestum mucronem 410
praeverteres? Quomodo instanti te subtraheres?
ELPIS Pedibus haud dubie.
THRAS. Quin alis potius.
PHOB. Ita me excordem creditis? Iocari temere inter fratres
nolo lubens, ne importunus calor ultra auderet quicquam quam 415
fratres decet. Orge, reconde ferrum obsecro.
ORGE Ne te nudo feriam timeas gladio, vagina muscae melius
susurrum comprimeret.
THRAS. Hoccine, Phobe, aequa mente feres. Collige ultorem
animum. 420
PHOB. Si non adessent fratres —
THRAS. Phobe, a te stamus, vindica iniuriam.
ELPIS Annuit.
PHOB. Alienum tempus est modo loqui minas.
THRAS. Hectoreus hercle animus! Rem geri lingua improbat, 425
ferro placet.
ORGE Quod telum, Phobe, feram? An ferculam? An flabellum?
Didascalus ego, tu sis disciplinarius devotus, Phobe.
ELPIS Orge, puerile loqueris. Se Phobos Orgen ait docturum
brevi elementa alia, quae tuo sanguine pinget in pelle lacera.430
ORGE Nulla submissio redimet flagitium hominis.
THRAS. Audin’ elatos logos? Latrantem ne unquam timeas
catulum.
ELPIS Indico, Orge, tibi ex parte Phobi, ad matutinam
horam cras circa septimam adsis in prato quod nostras propter a 435
aedes amaenum viret. Illic rubebit, ait, immersa viriditas Orges
cruore tepido.
THRAS. Tuam in meum vitam recipio patrocinium, non
gladium prius stringit, quam auctor pacis adero.
ORGE Agnosces, Phobe, quae pro te Elpis nuntiat? 440
THRAS. Madi te virum probe, quid haesitas?
PHOB. Agnosco.
ELPIS Non ita Achillem Troilus aut Hector sprevit.
ORGE Far, Phobe, coenes ultimum.
PHOB. Videmini quo res deducta, fratres. 445
ELPIS Nunc pedem referre frustra est.
THRAS. Non adeo indignum cogitat.
PHOB. Hoc ego formido pessime, honoris maculuam. Nam
fraterno ego si sanguine (sim licet victor) imbuar, posteris
execrandum caput cum fratre habebor sicut Polynices et 450
Etheocles.
THRAS. Magnanime facis tum vitam honori posthabes.
PHOB. Sed vos per dextras obsecro adsitis tum primo cum
Orga stringat gladium.
THRAS Id dictum factum puta. 455

ACTUS I, SCENA vi
THELEMA alias MISOS in habitu Thelematis, EROS, EUPHROSYNE

“THEL.” Paesti spoliator veris, maturandum iter est, ne
marcescenti palleat rubore rosa.
EROS Iste me aestus conquit. Nam sensim sentio Icarium
catulum sicco latratu vernos deglutire vapores.
EU. O si quod numen, frater, nobis directo tramite 460
aperiret semitam! Olfactus languet sensu spiranti florum
quos in Idalio illic umbraculo capiam, illic exhalat
dulcem amarcus animam. Defleo carpentes tardos in
legendo pollices et lilia candidis decora albent calathis.
EROS Segnitiem fratrum queror, Euphrosyne. Illis non 465
ita firme matris mandata haerent.
“THEL.” Quid si neglecta illis mater siet, tibi dum maneat
maneat chara?
EROS Quo mater charior chariores filii.
“THEL.” Id probitas indicat tua, alii non item. Novi cum 470
saepius Erota voverent diris ut matris pellicem.
EROS Pollicit fratres Misos in tantum scelus, dii Miso
merita tribuant.
EU. Si scirem Misum nostra suis artibus gaudia
suspendere utique ad restem redire cogerem! 475
EROS Nimium succenses, Euphrosyne. Miso
supplicium grave est, alii dum vitent pestis in Misum
recidit.
“THEL.” Non tempus redimes alias si nectis moras.
EROS Quandoque mora adiuvat. Multos praecipites 480
properum dedit consilium.
EU. Ut Miso spero dabit.
“THEL.” Ecquid molitur Misos?
EU. Quod faber solet.
“THEL.” Lignarius? 485
EU. Ligneos qui struit dolos, ut sibi rogum erigat in
funus vivum.
EROS Isthaec mittamus, Euphrosyne.
“THEL.” Da veniam, Eros, vulnus pessiferum exigit
praesentem medicum. Si qua in Miso scabies serpit 490
quae inficiat fratres, ense recidenda est ne pars
syncera trahatur. Euphrosyne, nunc mihi labores dabis,
ut reum modo apud me Misum peragas. Adsellia haec
sunto, ego arbiter in posterum agam, Eros patronus Miso.
EU. Lanistam nunc iam, pugilem in posterum agam. 495
Mise, stabilito gradum. Quae in florenti quondam
terrarum domina regnavit seditio Gracchi quam moverunt
furiae, quam Catilinae faces, has inter laetos fratres
turbidus Misos ciet. Ecquas execrandum caput tendit
insidias Eroti et matri minax? Cunctis fictarum 500
suspiriosus ingerit fallax technarum scrupulos,
conceptum coquit interius bilem et cineres irae, donec
scintillabit clarius et fumi latens flamma perviam
rumpit nubem. Miscentur inde cuncta et arrepti torres flant,
Brevique absumet aedes incendium ferox. 505
“THEL.” Capitale oras.
EROS Si capitale misere est suum spectare commodum
dum nemini noceat non lacessitus. Misi in caput iurant
quotquot lascivis oculis Eros capit, dulce aconitum spirans
et succo Colchico blandus furtivo Parcam praeveniens 510
fato. Quod si candesceat furor, Nesseos bifrons dolos
parat, et quicquid asperum occinit magus, toxo diis
litans inferis. Hinc mentem adhibe, arbiter, et nosce
causam, quanto provisum subito minus malo tanto plus
Misi Eratos pernicies peior est. 515
“THEL.” Ut sentio, verax es, insons purgandus Misos,
Plectandus Eros.
EU. Eros se nunquid deserit et Miso favet?
EROS Apage, nam Misum liberum, Erota peregi reum,
plectandus Eros est. Sententiam iudex ferat. 520
“THEL.” Centenos colaphas impigat Eroti Eupronosyne.
(Euphrosyne colophizat Erota.) Conniveo parum primis
criminibus posthaec in tergo luato.
EROS Vah, extra iocum es, Euphrosyne.
EU. Plectendus Eros iudex sententiam tulit. 525
EROS Itana me ludificarier? Caedi? Quid factus
Eros verbero? Indidit Euphrosyne colaphum?
EU. Helleborum, inquies (Thelema ridebit.) Redi ad te.
Quid ergo matris omen et rosa excedit?
EROS O Paesti germina qua in rosetis molles rubicunda 530
vertices in auras tollitis.
EU. Absentia laudas, frui praesentibus mallet
Euphrosyne. Age cape ad fratres viam, longa sollicitat
matrem de reditum cura, dum diu †ticula† quaeris et
linquis iter saturo risu, Thelema. 535
“THEL.” Pinguesco etenim, en cubitalem proiicit venter
umbram.
EROS Calvastor ostendet ilico occipitium si ultra mora
siet.
EU. Quem dicis hominem? 540
EROS Oedipus hunc solvat nodum.
“THEL.” Quippe Gordiani? Tempus insinuat, Eros.
Cedamus intro.
EROS Praemium ecastor feres.
“THEL.” Dum amor sensum fascinat, et furor imperat, 545
amati spes amens ad mentem redit.

ACTUS I, SCENA vii
PHOBOS, ORGE, THRASOS, ELPIS, MISOS in habitu Telematis, EROS, EUPHROSYNE

PHOB. Hic locus iste et funestus, improbus, Dircaeo
incestior agro. Ah, quam mihi vena exitiale indicat!
Sanguinolenta gloria tibi oppignoratus sum animam.
At nisi Thrasi fiderem suppetiis, nunquam in animum 550
ducerem ense sedanda iurgia supplex deprecarer veniam.
Orge triumpha dum mihi in portu vita est. Ast nunc
exequias cogitem, ne non clamatam Orge absorbeat
animam. Phobe, vale, vele, vale, vale. Hic in conspectu
syndonem appendam, pariter trientem, ne me 555
defunctum nudo commendat tumulo, Acheronta
mittar miser sine viatico. Thrasos, Elpis apparent
nusquam, Submissius opus est, ne si fors Orge veniens
agnoscat vocem. Densae sunt adhuc tenebrae, si
nube lateam, id refert parum. Exeram audax caput si 560
Thrasos venerit. Satque superque gloriae consultum
arbitror. Insipidum me, quare non Orgae medicae
potionem dedi? Sic mihi aeterna palma, pugnam si
detrectasset Orge. (Orge intus myressarus pulsat.)
Quisnam pedum sonites aures ferit? Ah, si non pedum 565
pulsus sustineo, quinam sustinebo manus? Orge est,
actum de te, Phobe. Fugientem timor retrahit. Num
instar trunci cadam immotus, donic me furens
Orge fodiat? Subreptam illuc qua magis spissae
nebulae. 570
ORGE Pumilionem istum excoriare loris dignum
est, sed ne hoc vivens dedecus memoret faciam,
Phobum poeniteat sero. Articulatim cadaver casum
linquam vorandum feris. Caput in conto figam si dum
calor imperat obviam prodiret. 575
PHOB. Thrase, Elpis! Miserum me, miserum me!
ORGE Fune traiectum pedes ad currum figam
Achillis aemulus.
PHOB. Si mihi darent pedes fugiendi copiam!
ORGE Lentam subibit mortem, primum in ore
dentium sementem faciam. Inde extractas ventri 580
intestinas sigillatim torquebo gladio.
PHOB. In laqueum mihi. Elpis, Thrase, spes
simul cum audacia periit.
ORGE Ecquisnam mussitat? Proh caecae tenebrae.
Quem video? Phobum? Ad capulum mucronem adigam. 585
(Ingrediuntur Thrasos et Elpis.) Siste, fugitive,
gradum. Hanc cape, Pluto, victimam.
THRAS., ELPIS Hola, Orge.
ORGE Quaenam haec iniuria, Thrase? Sunt spolia mea
Quicunque hanc praedam eripit et vitam mihi. 590
ELPIS Mitiora, Orge, habeat nunc iocus finem.
Martiam se prolem Orge victo cum Phobo praestitit.
(Intrant Eros, Thelema, Euphrosyne.)
“THEL.” Victoris inter laudes clementia est maxima.
ELPIS Caveat qui verbum fecerit, en prodit Thelema. 595
“THEL.” Orge, Phobe, Thrase, Elpis, quid turbellarum
obsecro?
ELPIS Verbosae lites Orgen dum carpit Phobos et
Phobum Orge.
“THEL.” Cave querelarum odiae, quod factum cela. (Se 600
vert<it> ad Phobum.
)
EROS Ut unguis ulcera, Orge sic semper Phobum urget,
furitat, incitat.
EU. Aeternum stabit foedus si semel sanciant.
“THEL.” Iungite dextras obsecro. 605
EU. Orge spondit fidem.
ELPIS Sic fratres decet.
“THEL.” Numine ductore venimus tum pacis arbitri,
tum opportuna fratrum frequentia loci. Eros in
Paestum cogitat. Quis fratri comes est. 610
EU. Ego individuus.
“THEL.” Idem me stringit vinculum.
ELPIS Connector Eroti.
EROS Nos leve meritum est.
“THEL.” Orge et Phobos maneant Psyches praesidium. 615
PHOB. Id tutius quidem. Nam meminit dudum Thrasos
semiviros boves.
ORGE Semivir ipse Thrasos.
“THEL.” Resorbe sibila, simiole.
ORGE Hoc sume, pignus viri. 620
EROS Per vitam Psyches et nostram, fratres, gratiam ne
videam nefas. (Phobos refigit syndonem.)
PHOB. Praececinit dudum corvus sinistro monitu ambages
plurimos. Ego vero, cui crocitans illa dialecta familiaris satis est,
intellexi corvum corvos convivas suis advocare epulis elixas, 625
assas, coctas opipareque paratas carnes humanos cecinit.
(Thel., Elp. ridebunt.) Id dolui miserans, statuens mortui
manibus inferias dare. Hanc emi syndonem.
EROS Quid novi, Thrase?
THRAS. Immensa Ilias. Non nunc narrandi locus. 630
ELPIS Aptior erit frater cum viae longum animus
fastidiet taedium.
EU. Quid ultra stamus dubii? Consulto opus est.
Thelema, si nosti virum qui Paesti alias valuit temptare
aditus —635
“THEL.” Probe.
EROS — huius praecepta sequi non stultum reor.
“THEL.” Praeceptorum affatim redige rem in opus.
EROS Id quidem certum est, at id quo melius exequar,
inquiro hominem. 640
“THEL.” Prudenter prospicis.
THRAS. Haec cura mihi sit, novi inquilinum dolii
Palladis affinem, huius e tripode petam augurium optimum.
EROS Siccine? Thelema vale, matri salutem nuntians,
et obsequium votis. 645
“THEL.” Valete. (Exeunt Eros, Euphrosyne, Thrasos, Elpis.)
Iste Thrasos instar cicutae, alia inter olera optima
cocturam inficit. Lepidis ego iam impeditum Erota
et immemorem artificiis feceram. Cum illi occupitium
tundit Thrasos, suum utinam obtundat malleo!650
ORGE Flavet modo iam in corde meo messis in
Thrasum odii.
PHOB. Illius insidiis, frater, accensa est, ista
scintilla magni propagatrix incendii quo uterque ad
interitum arsit. 655
“THEL.” Vobis cor unum gemino salit in pectore?
ORGE Nisi cum timet Phobos. Phobe, dedisce metum.
PHOB. Metum? Nostis quid timeam. Praesentia nunquam,
absens me terror movet.
ORGE Nam praesens nulli es.
“THEL.” Phobe, quid silicem atteris? Exsiliet ignis, 660
calescit Orge motu. Adhibere animos. Vultis
Thelematis uno negotio gratiam et Psyches simul
ambire?
ORGE Si incommodum Thraso sit.
“THEL.” Id in collineo quo pede coepit, iter conficiat 665
Eros. Limaci compar vestris huc tracta mora est
auxiliis. Misos sum ego, non paedagogus Thelema,
ibidis arcanum hoc est. Cave ne balbutiendo prodas
misterium, Phobe.
ORGE Quorsum mutasti Misum? 670
MIS. Ne quid lateret, frater. Nam Erotis animus
amne incertior est. Me vestri cura monuit. Quo
fine tantis advigilarem lunis obsecro, nisi me
vester amor, libertas, gloria, nomen, decus
expergefaceret?675
ORGE Imperio dignus est quem tot exercent
curae. Assequemur quasi transfugae Erota.
Torpenti nunquam calcar vel stimulus ero.
PHOB. Nec crede deerunt Phobo prodigia plurima
quorum expiatio morae sit. 680
“THEL.” Ite dum laevum tonat.

CHORUS 1 AD ACTUM I

Heu quam sinistro Psyche mandavit alite Eroti curam
rosae! Misos non fratrem sinit per notas semitas tritam
calcare viam, sed nulla constans forma ambages docet.
Nunc clandestina serit odiorum semina, dente maligno 685
breves tondens delicias. Dextram ad omne nefas
promittit Thelema, magis timendus quod magis pollet
viribus. Aenigma solvitur, nam huc misteriae appulimus.
Non nisi aenigmate licitum est vera loqui. Sub Psyches
nomine Anglia exoptat rosam, florem avitae fidei, qui 690
quondam eius †erratis† laetas auras multiplice germine
illa in regna fuderat. Ah, pudet dicere qualis nunc foetor
est ubi dulces olim halitus. Hoc novit Anglia, luget,
ingemiscit, dolet. Quis illi odores rependat pristinos?
Quid Eros faciet? Quem umbra Erotis tegit? Ah, Eros 695
tegit quibus vix tectum Mysos reliquit humile.
Erotis schemate omnes Catholici latent. Hos Mysos
premit, Mysos quem haeresim nuncupo, Proteo
mobiliorem haeresim. Omnes haec figuras subiens
non turpe putat e monstri fari faucibus, dummodo 700
sententiam capitis in Catholicum ferat. Thelema
hanc pestem fovet, nunquid insanit Thelema?
Magnatum scandala timeat qui incusat Thelema.
Thelema imperii proceres secum trahit, hi haeresis
fastibus serviunt et securim timent. Turpe servitii 705
genus cum sponte liberi mancipii iugum subeunt hoc
Angliae proceres. O si degeneres pudor argueret
animos! Talem eluerent maculam, et imperium
haeresis.

Perge ad Actum Alterum